Antonius Wrancius Michaeli Wrancio fratri (1540-01-20), versio electronica

Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2023-01-07

pagina 51v
Antonius Wrancius Michaeli Wrancio fratri salutem

Solymanum, Turcarum caesarem, regi nostro Ioanni indignatum pagina 52 esse citra omne dubium scito. Hanc eius indignationem tria suscitarunt. Inprimis amicitia, quam cum Carolo imperatore et Ferdinando Romanorum rege, huius fratre, nuper Varadini medio legati, Ioannis archiepiscopi Lundensis, in priuato dumtaxat et secretissimo consilio cum spe maxima futurae et perpetuae pacis iniuerat. Dein perfugium, quod Petro Moldauorum vaiuodae, quem ipse Solymanus ut hostem dominio eiecerat, in suo regno concesserit, neque aliquoties petitum, hominem, ut aiebat, captiuum suum, illi dimiserit. Postremo, quod pecuniam, qua superiore anno, quo Moldauiam obtinuerat, in Transsyluaniam quoque ne inuaderet, gratiam coemerat, non persoluisset. pagina 52v Nunc pro his obiectis diluendis, immo pro reconciliando caesare Georgius Vtissenius Heremita legatus mittitur. Ingentia fert secum munera ac pecuniam pactam, et si fortasse non totam, non mediocrem tamen, de cuius summa mihi non constat. Verum ne credas illa trecenta millia aureorum proximo anno in comitiis Colosuariensibus, a Transsyluanis centum, ab Hungaris centum, ab se vero centum sub huius commodi praetextu collata, esse missa. Quae postquam fuere numerata et luci subtracta, nunquam sunt uisa. At quid sperem de hac reconciliatione, quaeris? Nihil sane, quod optamus, praesertim si is noster ab amicitia horum fratrum non discesserit, a qua discedere pagina 53 et Turcice accedere, sicut iam sero est, ita iuxta periculosum. Nam a Turca quicquid amicitiae aut pacis recuperabimus, precario et magno redimemus, vtpote iam suspecti. Carolus uero, qui nunc in Germaniam uenire dicitur, si paratis principum Christianorum animis ac sibi coniunctis ad optatum finem instanti anno, quae concepit, perducet, quo rem nostram euasuram putes? Vereor, ne hunc ammittamus, illum non assequamur, et ab vtroque petamur et oppugnemur.

Vale!

Note: 57 MDXXXVIIII ] MDXXXVIII S–W 4,5–6 medio legati ] pro legati medio

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica