Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2024-01-07
Diu est, frater, quod me hortaris, ut epistolas, quas accuratiore studio ac meditatione scribo, colligendas seruandasque et in librum perinde ac luce, ut ais, dignas elucubrari curarem, praesertim quod his de rebus ac tumultibus Hungariae et Transsyluaniae multa, donec tu in Italiam et in Gallias excurris, memorauerim. Obsequor, uides, honestissimo et quidem pleno amoris desiderio tuo. Sed uereor, ne, cum humiles, indiserte, inelegantes, parum Latinae, nimis verbose, rudes, inpollitae, informes nec ea iucunditate sint, ut saepe relegantur, et ipse arroganter memoriam posteritatis re pagina 1v neutiquam tanti ambire iudicer, et his epistolis meis in unum duntaxat diem exaratis, ut Megarensibus aut Aeginensibus olim, usquam ratio, usquam numerus siue locus existat. Scribimus enim passim multa docti ac indocti, hoc praesertim nostro aeuo, et incudi tradimus, omnesque eadem ratione remoto pudore legi atque haberi cupimus. Quo fit, ut lectores nostri alii risum, alii somnum saepe uix continere possint. Verum quid, quaeso, iuuat totos dies ac noctes ea in re desudasse et omnem operam in librum contulisse, qui, uelut pictura aut imago quaedam, semel aut bis visa intuenti satietatem afferat, nec in se reliqui fecerit, quod saepius homines ad videndum invitat ? Etenim, nisi genium liber habuerit, frustra quis labores, uigilias pagina 2 ac foetus suos huic quasi diuturnitatis suae ac nominis custodi crediderit? At ne reffragari tibi et ipse mecum dissimulare uidear, quum id equidem non inuitus facio, ad quod cogi honestius omnino esset, annuo uoluntati tuae uel eo solo argumento et quidem uulgari ductus, nullum librum adeo humilem, adeo triuialem esse, in quo, quod placeat aut addiscas, non inuenias, iuxta carmen Martialis: „Triginta toto mala sunt epigrammata libro, si totidem bona sunt, Lause, liber bonus est.ˮ Addo praeterea humanae infirmitatis uitio cuique sua placere, omnino natura ipsa posteritati studere, nec cuiusquam ingenium commentandum, pagina 2v nisi quod delirat et a recto discedit. Caeterum phrasym ac stylum omnium scriptorum diuersum multum habere, et scientiam artemque ex institutione hominibus accedere, modum dicendi vnicuique suum ac proprium cum natura insitum et ingenitum esse, nemo it inficias. Nam si infinitorum authorum scripta percurres, iudicio doctorum alii erunt breues, obscuri, insuaues, sine sententiis, nullo lepore, antiquarii, scabri, difficiles, exoleti et Delii, ut aiunt, natatoris indigi, alii prolixi, disiuncti, difflui, vani, affectati, nec tamen cum mille calamistris satis culti; quidam uero pressi, maturi, politi, ornati, vrbani, dulces, et in omni ferme parte elaborati ac luculenti, pagina 3 multi inflati, tumidi, enerues, elumbes, pleni impetu, fastu, ostentatione. Demum hic ieiunus et humilis, ille altus et copiosus, nec duos a tot saeculis reperies, quibus simili oratione ac stylo fauit Minerua. Imitatione autem Ciceronem, Salustium, Caesarem, Liuium accedere multis datum, assequi et euadere adhuc nemini. Porro sic hae nostrae quoque epistolae si suis neuis laborauerint, nec Ciceronianam aut Plinianam redolebunt fragrantiam, varietati ingeniorum ascribas velim, et eas alioqui pro genii sui conditione uoluisse saltem Latine loqui, si nequiuerint, existimato. Quicquid igitur, frater, id est, quod me subire cogis, do fraterno amori tuo, do humano vtriusque nostrum studio, pagina 3v et epistolas meas, licet sine nitore, sine sale, neque Mentorea aut Phidiaca manu expolitas, collegi tamen et in ordinem congessi. Eas doctis legendas non obtrudo; eruditiores cultioresque eruditi, et quae, ut dicitur, quadrigis vehantur, inuenient. Meę suis terminis et sua pellicula contentae sunt, eruntque testimonio saltem ocio nos ac desidia aetatem non aegisse, si nullo numero, nullo loco censebuntur.
Vale!
Budae, XII. Kalendas Februarii MDXXXVIIII..