Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2023-01-07
Hodie Hieronymus Lasky sub ipso prandio pagina 24 inpransus tamen discessit, adeo properabat. Adiunxit illi Regia Maiestas ad mille boues, hesterna die datos, alios mille, et cum redierit cum gentibus, daturam se incunctanter recepit tria millia numeratae pecuniae, idque ratione antiqui cuiusdam debiti. Nunc discedenti dedit trecentos, ut semper, quando in aulam suam ueniat, corradat aliquid, quod perseuerantibus et veteranis, summa fide cognitis et constantia, quam multis negatur. Iussus est cum milite hoc, quem ducit a rege Romanorum, ad XVII. diem in Transsyluania constitui. Acurate rogatum uolui, ut literarum tuarum diligentem curam uelit gerere, nec longa in mora apud se detinere. Omnia summa, quae in gratiam tuam sciet efficere, promisit se facturum. Rex autem proximo die lunae Colosuarium pagina 24v proficiscitur, ubi ad festa Natalis Domini commorabitur. Ego, licet aegre, sequar tamen, quum non meo, sed eius ac tuo arbitrio ducar. Laborabo totis viribus, ut hinc, quam citius fieri possit, absoluar, nec dubito voti mei compotem euasurum.
Vale!
Thordae, XXVIII. Augusti MDXXXVIII..