Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2023-01-21
Mox heri a prandio equitaturus rex et iam alligatis calcaribus, venit Petrus Pythar cum Valaccho legato a Transalpinorum vaiuoda, qui subito auditus pro re certissima affirmauit caesarem Turcarum X. Kalendas Octobris cum toto exercitu Dannubium traiecisse ad oppidum Obluciza et pontem, ne cuippiam aut sequi aut abscedere fas sit, dissoluisse, iamque eum in Moldauia esse, et Petrum vaiuodam passim omnia, qua transitum caesar est habiturus, incendio conflagrare incepisse. Haec ab ipso rege accepi. Reliqua, si quae sunt grauiora, intra consilium supprimuntur. Petrus ipse Pythar ea ipsa hora, qua est pagina 23v auditus, absolutus est et dimissus vna cum oratore. De Petro autem Perenny, quae ut uulgaria nudius tercius scripseram, hodie certo nuncio fuere confirmata. Porro haec fato quodam aut regni huius aut regis Ioannis fiunt, ut nunquam, praesertim uero tunc, quum externa bella patiatur, internis turbis careat Hungaria. Nos, ut vetus mos est nationis huius aduersus praepotentes et subitos hostes, iam veru sanguineo passim circumlato viritim ad insurgendum excitamur et ad decretum locum armati euocamur, quo Solymano numerosiores et validiore manu, utpote pro salute communi pugnaturi, occurramus.
Vale!
Thordae, XXVI. die Augusti MDXXXVIII.