Carmina Antonii Verantii in codice Traguriensi Variorum Dalmaticorum
[Page 65]
Ad inclytum Bohemiae regem Maximilianum de Turcarum tyranno / Antonius Verantius
Fortunae illecebris nimium tumefactus et haustus
Iam, quocumque trahunt, it, sua uota, furens.
Quaeque gerit, ui cuncta gerit, gerit omnia fraude,
Perfidia uiolat faedera, pacta, fidem.
Quodque magis noscas ex omni parte tyrannum,
Impius in proprium saeuit et ille genus
Nec minus insidiis fallax pessundat amicos,
Deuorat et passim proxima quaeque ferus.
Sic non offitiis, non fuluo flectitur auro,
Sic ius, fas, ęquum
1 calcat et odit atrox.
Frustra igitur pacem, frustra omnia caetera tentas,
Ense opus est, quoniam, quos timet, hos et amat.
[Page 68]
Reuerendo domino Paulo Iouio Antonius Werancius Sibenicensis
Vt bene Romanos reges clarumque senatum
Descripsit Liuius doctus et ore grauis,
Sic aeui Iouius nostri bene secla notauit
Romanosque patres pontificesque pios.
Quales ergo uetus Liuio tribuebat honores,
Tales et Iouio Roma datura noua est.
E libro Otiorum carminum dilectus
MADREGALE CONVERSUM IN LATINUM
Sic spes sublata est mihi,
Sic desiderium et cupido crescit,
Ut vitae inveniam haud meae quietem.
O mors impia, vita et insuavis!
Quarum me altera pene dat sepulcro,
Ut vivam, vult altera.
Sic vita haec est pessima,
Sic certe et mors est pia.
Ast illius pietas
Ipsa, inquam, est crudelitas,
Quae me tot miserum malis reservat.
Quare qui poenas meas
Sentit, posset dicere
Maius morte malum, quod invenitur.
[...]
AD JUSTUM DECIUM DE AMORE, NUMMO, NOCTE ET {BACHO}
Urges, Juste, nimis, quod nil moderabile suadent
Quattuor haec: nummus, noxque, merumque, et amor.
Concedo immodicas depravat copia mentes;
Magna tamen non res, sed malus usus obest.
Improba, tolle igitur nummum, succedet egestas,
Saepe bonos etiam quae facit una malos.
Absit amor, nil dulce potest mortalibus esse,
Pax et sancta ruit, surgit et omne nefas.
Subtrahe done meri, moerebunt laeta, iocique
Corrumpet genas pallor et ora sitis.
Nox si non certos cursusque vicesque tenebit
Inquies occidet, continuusque dies.
Namque haec per somnum tenacem inibi sepultos
Restaurat sensus, restituitque sibi,
Et quos lassat opus longo sudore dierum
Nox omnes gratis sola labore levat.
Quare haec si vitam, si dant solatia, Juste,
Aes male damnatur, noxque, merumque et amor.
Quumque mari terraque simul per magna pericla
Pax, nummus, Bachus quaeritur atque Ceres.
Prorsus erit stulti tantorum nolle laborum
Fructibus optatis, redditibusque frui.
Si sapis ergo dies, dum possis, exige laetos,
Istaque cui sordent, sordidus ille homo est.
AD ANNULUM SCORTI
Annule dispereas, ferrum muteris in atrum,
Indignus gemma, nobiliumque manu.
Replesti digitos scabie mihi, luride, dum te
Pro domina amplector, pro dominaque fero.
Sanguine cum careas, cum sis sine carne metallum,
Credere quis possit, quod tibi morbus inest.
At bene successit, quod mi Dorothaea negavit,
Distulit et lusus nequitiasque suas.
Namque lues nostrum foedasset Gallica corpus,
Illi iunxisset si mea membra Venus.
AD HUNGAROS
Per vim, Pannonii, vestrum dum quisque seorsum
In ditione sua regia sceptra gerit;
Intestina domi crudeles bella fovetis,
Et vestras frustra debilitatis opes.
Taurunum periit, servit Slavonia Turcae,
Cumque Istro missa est iuga Buda suo.
Nec vestros animos, nec fortia iungitis arma,
Tanquam Danubius, Budaque salva foret.
Quid dicam vobis, vestri Diadematis hostes
Pannonii, quondam gens bona, Marte potens?
In promptu ratio est. Exemplo [Graecia] fiat.
Vultis vos omnes nempe perire simul.
VANITAS VANITATUM, ET OMNIA VANITAS
Heu, male consulti, quid toto frangimur aevo,
Dum quaeruntur opes, gloria, laus et honos:
Si mors nec miseros audit, nec surda beatos;
Extinguitque prius, quam meliora videt,
Nec parcit plebi, nec Regum sceptra pavescit,
Et juvenes pariter corripit atque senes.
Frustra igitur tumidas spes nostrum quilibet urget,
Nostrae sub fato vitaque spesque iacet.
AD SE
Hic ubi sum, non sum, nec qui loquor ipsemet hic sum,
Atque ibi ubi esse velim, non licet esse mihi.
Sic mea fata volunt, nec mores ista merentur;
Impedit, o pereat, quae mea vota precor.