Epistolarum metricarum liber 7a, versio electronica

Author: Ritter Vitezović, Pavao 1652–1713, Adam Žigmund Domjanić oko 1660 — 1717 and Adamus Beseredy fl. c. 1711Editor: Violeta Morettiand Gorana Stepanić2017-09-18T08:27:00

Equitis PaVLI RItter EpIstoLae aD aMICos, et ab IIs – 1711.lxxx

[47.] Ad Dominum Episcopum Sibenicensem, Dominum Ignatium de Lovina

Gratum certa meas vulgavit fama per aures,
Exhilarans mentem, Vir venerande, novum,
Quòd Tibi Iosephus, Romani maximus orbis
Caesar, Apostolici sceptra gerensque soli,
Sicensis (vulgus Sibenicum nuncupat) urbis 5
Praesuleam clemens contulit ultrò mitram.
Gratulor, et felix faustumque sit auguror: haec sunt
Virtuti et meritis prima bravia tuis,
Quae celeri scandant pede, passu amploque, gradatim
Purpureos inter dum venerêre Patres. 10
Sicut idem de te, divinitus indita verè
Nominibus, fantur Fata, Lovine, tuis.
Ac primùm (quia sic et honorum postulat ordo)
Ad Regem Sibenik Praesule te redeat,
Quam pridèm sacro Venetus Diademati ademit, 15
Cum tot Dalmaticis urbibus atque mari.
Cultoris pia vota tui grata accipe mente,
Quaeqúe priùs vovi, nuncupo quaeqúe modò.
pagina 66
Sincero veniunt vota haec de pectore prompta, 276
Quae Deus effectu comprobet, oro. Vale. 20

Viennae 15. Ianuarii 1711.

[48.] Celsissimo Principi ac Domino, Domino Paulo, Sacri Romani Imperii Principi Estorae de Galanta, perpetuo in Frakno, Aurei Velleris Equiti, Regni Ungariae Comiti Palatino, Iudici Cumanorum Comitatuum Soproniensis, Pest, Pilis et Solt Supremo ac perpetuo Comiti, Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Intimo Consiliario, &c. Eques Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Praesentem (fateor) magè te visisse decebat,
Mittere quàm levibus verba legenda notis,
Sed sic Vindebona me fata morantur in urbe,
Rarus ut extra urbis moenia conspiciar.
Atque ideò veniam spero: licuisseque scripto, 5
Quod mala sors viva promere voce negat.
Conversi ad Christum, Princeps Celsissime, Sauli,
Qui pòst, mutato grammate Paulus erat,
Festa dies iminet renovato scilicet anno,
Quam tu praecipuo semper honore colis, 10
Felix ista tibi redeat, multaeque sequentes:
Et salvus cunctas incolumisque colas.
Nec priùs ad Superos abeas, tellure relicta,
Expleat omnipotens quàm tua vota Deus.
Accipe pro xenio tua Nomina Fataque grato; 15
Majores mea Fors non mihi cessit opes.
Tu tamen antiquum jàm, perpetuumque clientem
Majori, Princeps, Forte beato. Vale.

Viennae 23. Ianuarii 1711.

pagina 67

[49.] DoMIno LIbero BaronI KLeInbVrgI, etc. tIt. Illustrissimo Domino, Domino Paulo Libero Baroni de Klejnburg, Sacrae Caesareae Regiae Majestatis excelsae Camerae Aulicae Austriacae Consiliario, &c. Eques Paulus Ritter, Salutem Plurimam Dicit

Pauca, die Pauli, Paulo dat munera Paulus,
Quem fortuna facit semper habere minus.
Haec animo data, Paule, bono votisque repleta
Ad Superos justis, accipe grata tamen.
Atque colas felix cunctos recolasque per annos 5
Annua Patroni festa utriusque. Vale.

Viennae 25. Ianuarii 1711.

[50.] Reverendissimo Amplissimoque Domino, Domino Carolo, Sacri Ordinis Premonstratensium Praelato Emerito, Abbati Lucensi in Moravia, &c. Eques Paulus Ritter, Salutem Plurimam Dicit 277

Accipe ab ignoto parvum cultore poëma,
Magne Vir, et grati muneris instar habe.
Inclyta Pannonium resonat tua fama per orbem,
Virtutis laudans et Pietatis opus,
Qua Superos pietate colis, quo proximum amore, 5
Quo polles genio, moribus, ingenio.
Ingenii luces acie felicis acuta,
Conspicuus clara nobilitate patrum.
Felix alma suo dici te Praesule Luca,
Elysiis pratis aequiparanda potest. 10
68 Illa peregrinos grata excipit hospita: in illa
Omnipotens canitur nocte dieque dies.
Sicque Dei celebris floret sic proximi amore,
Docta sat exemplo ductaque, Luca, tuo.
Hae dotes Homines, quos nunquam noveris antè, 15
In laudes rapiunt, Vir venerande, tuas.
Hinc et ego Adriacis, ubi Seńa stat, editus oris,
Exul in hacce decem mensibus urbe morans,
Cùm saepè audissem notos atque inter amicos,
Eximio ferri nomen honore tuum 20
Incessit me mox amor et sincera cupido,
Aptè in notitiam posse venire tuam.
Sacra dies Carli mihi voti occasio facta est:
Apta, qua adordiri tale decebat opus.
Scilicet istius nomen venerabile Sancti 25
Abbates inter clarior ipse geris.
Hac tibi nunc salvo collaetabuntur amici,
Fausta precaturi plurima festa, die.
Hanc ego Amicorum turbam sequor ergo tuorum:
Suppleat absentis littera fida vices. 30
Cuj, licèt indutae peregrina veste, tabellae
Cede aditum; votum nuncupet illa meum.
Vive, sacer Praesul, Carlique, agnomine Magni,
Laetus festa tua pro pietate cole.
Vive, precor, tot adhuc, quot vixisti hactenus, annos: 35
Nunc candore, brevì murice conspicuus.
pagina 69
Moleque corporea tandem famaque perenni
Concessis terrae, coelica regna petas:
Illic cum Sanctis oevum victurus in omne;
Vive, et cultorem suscipe amaque novum. 40
Quodqúe levi folio xenium fert littera clausum,
Illud grato animo, candide Praesul, habe.
Externum xenio noli censere valorem:
Internum specta, quo tua fata latent,
Atque animum dantis; Deus hunc quoque respicit unum, 45
Quem tibi propitium semper habeto. Vale.

Viennae 24. Ianuarii 1711.

51. [Epistola Adami Domianich] 278
Epistola Domini Vice-Colonelli Domjanić

DOMINO
Doctiloqui Dignas Dotes Doctrina decorat.
PAVLO
Proemia promeritum postponit Patria Paulum. 5
RITTER
Ritteri Rugas Radii Rex Rore Repellat
EQUITI
Aethereos Equites Aequè Aeternaliter Eques.
AURATO 10
Aspicias Aurora, Anima Ast Aspiret Ad Astra.
Adamus Sigismundus Domjanich Vice Collonelus Salutem Plurimam Dicit
pagina 70
Paule, auratus Eques, Pauli vestigia adaeques,
Optimus Astrologus nomine et omine eris.
Dum cecidit Paulus per casum fit quoque salvus,
Quando equitando ruit, sanior ecce fuit!
Surrexit subitò fidei pòst dogmata rexit, 5
Non capiendo solum, sed cupiendo Polum.
Sic, mi Paule, peto sint aspera pro omine laeto,
Sit Mundi irrequies post tibi grata quies.
Turbida sunt Maria, ast semper tranquilla MARIA;
Illuc acceleres, si modò Eques celer es. 10
Est meliùs Matri se quàm confidere Marti,
Captam ibi ob auxilium do tibi consilium.
Nosse hìc in terris quae insunt mysteria stellis
Est labor immanis, sine Numine totus inanis.
Pluris quàm stellas Marianas aestimo Cellas; 15
Hanc adeas Cellam, nullamque timeto procellam.
Esto animo laeto, felix, mi Paule, valeto.

Zelina 18. Ianuarii 1711.

[51a.] Ad Dominum Vice-Collonelum Domjanich 279

Iàm gemina bella fruor hìc suavique tabella
A Vatis calamo, quem reverenter amo.
Primam equidem sivi, nam respondere nequivi,
Pluribus intereram, nec bene sanus eram:
Haud senibus rarum, pridèm patiendo catharum, 5
pagina 71
Pes patitur callum, nec leve laeva malum.
Cùmque animus plorat, malè mens, malè dextra laborat:
Si dêst corde calor, dêst quoquè mente valor.
Nec poterit moestus, quàm tristes scribere questus:
Ast hi quando tacent, pluribus inde placent. 10
Moestos solari pergunt hoc tempore rari:
Immò aliquem rident, quando perire vident.
Sic agitur Mundus quavis ex parte rotundus,
In quo summa hic adit, alter ad ima cadit.
Tu Patriae morem veterem sectaris, amorem 15
Exercere soles, cum miserisque doles.
Gentis laudatae quondam mos iste Croatae
Nunc prorsus vilet, mortuus ùtque silet.
In qua priscus amor perit, inter jurgia clamor
Omne tulit pretium; grande priùs vitium! 20
Consilium laudo, votis ex pectore plaudo;
Meqúe tibi in gratìs jam fore cerno satìs.
Plurima profaris sapientia, fausta precaris,
Moestitiae nodum solvere, dando modum.
Postremò, Cellas Marianas esse revelas, 25
Hasque putas in opem posse vocare inopem.
Provenit à Coelis Marianis gratia cellis,
Propitiante Deo: nam nihil est sine eo.
Ad Coelos certò mea crebrò lumina verto:
Cor gemitumque meum dirigo adusque Deum. 30
Sed Deus innatis commiserit omnia fatis:
Sive parùm gratum sic probat ille satum.
pagina 72
Non probitare puto; nam praesciit omnia tutò:
Quisqúe sit ille scopus, quem suum adibit opus.
Fata reor sanè, nec reri me puto vanè: 35
Effugis haud plagas horum, Homo, quidquid agas.
Luctor cum fatis, sed sunt luctamina gratìs;
Vox est damnati, semper (Amice) pati.
Infelix dici magè possum: namque et amici
Insontem (mirum!) deseruêre virum. 40
Consors, cognati, dulcissima pignora nati,
Sivêre heu solum me, petiere Polum!
Ut mihi solamen nullum, nullumque levamen
Restet in hoc pelago; nauseo quidquid ago.
Conficiunt curae, vitaeque incommoda durae, 45
Nec plura effabor, denique vita labor.
Tandem, si à Coelis istis ego vapulo telis:
Hanc sortem miseram sponte lubensque feram.
Fata ita portendunt, quae non ad crimina tendunt:
Nec causam satagunt, sed violenter agunt. 50
Flebilis iste bolus non est, quem digero solus:
Inqúe statu misero non ego solus ero.
Multi alii verè damna, et graviora, tulêre
Editus in lucem fert quia quisque crucem.
Servo animum fortem, cum quo non horreo mortem: 55
Nec maledico reo; cuncta relinquo Deo.
Vertet is, ùt justus, nostros in gaudia luctus:
Transferet inqúe meos justa flagella reos.
Humanis rebus renitet post nubila Phoebus
pagina 73
Post tempestatem recreat aura ratem. 60
Ac tandem portus nostri non est procul ortûs,
Mors: quantum crevi, demetet ipsa brevì.
Finem cunctorum ponet mors una malorum;
Hac ego jàm solor, ceu moribundus olor.
Tunc jàm ditescat mea Patria, tunc requiescat: 65
Cultores quaerat, non utì Ritter erat.
Semper amet lites, vendentes verbaque dites
Causidicos faciat: sicqùe decus pariat.
Contentus gratìs, ego sim servisse Croatis,
Fautoremque meum forsan habebo Deum. 70
Litem, quàm bellum magìs odi, sive duellum;
Lis, exosa Diis, est metuenda piis.
Tu tamen et moris veteris memor esto et amoris,
Ceu proprii Slavis, Domjanić, et tui avis.
Sint in amore arae tibi, nec me desine amare, 75
Divinaeque alae te tegat umbra. Vale.

Viennae 28. Ianuarii 1711.

[52.] Ad Dominum Consiliarium Baronem Pataçić

Quas tua non pridem misit Cancropolis ad me,
Accepi, legi ritè lubensque notas,
Proque piis votis magnas tibi debeo grates,
In dextra summi stant ea vota Dei.
Oblita est fortuna mei, vel deserit ultrò: 5
Quem sic desertum fata maligna premunt.
Përvićia illidunt non plures saxa procellae,
Quàm feriunt animum taedia dura meum.
pagina 74
Non etenim dolor est, quem non gustavit: in ipsis
Faucibus horrendae saepèque mortis erat. 10
Quin et mortem ipsam leviare dolore tulisset,
Quàm fratrum et natûm funera acerba tulit. 280
Unica nunc superest mors expectanda. Sed ista,
Ceu medicina aegro sufferet omne malum.
Perfero, cùm nequeam vitare adversa, sciamque 15
Mecum olim fieri sic voluisse deos;
Tum Christi documenta sequens, orando Iehovam,
Cuncta voluntati subjiciendo suae.
Ipse etenim fecit nos; non nos fecimus ipsi;
Liberè enim proprium destruit author opus. 20
Si qua fides etiam sacris est danda magistris,
Debere hìc propter coelica regna pati:
Quis {sapeins}, non hìc patiatur, quaeso, lubenter?
Passio nam brevis hìc, vita perennis ibi.
Haec documenta viri dant nobis relligiosi, 25
Ut decet, exemplis non tamen ipsa probant.
Illi quippe bona malunt gaudere quiete,
Iucundosque inter ducere festa dies,
Ulcisci quasvis noxas et damna parati
Lite, minis, armis insidiisque malis, 30
Quàm quidcunque pati, facilem vel parcere noxam:
Infra quippe suum munus id esse putant.
Sed quid commemorem felici haec et sapienti,
Moestitiae sociis quae memoranda forent?
pagina 75
Parce, dolens membrum inter curas mille resentit 35
Mens, et pruritum comperit ungue manus.
Quò gravior dolor est, minùs est moderabilis idem.
Passio sic felix, quam tolerare potes!
Iam nunc materiam scriptorum accedo tuorum,
Cùmque nihil prosit, desino fata queri. 40
Otia, quòd scribas, tibi Vindebonensia dêsse,
Heroinarum qualia poscit opus;
Turbat nempè frequens amicorum turba tuorum
In patrio, Pataçić, otia justa solo.
Dulcibus indulges solamina debita natis, 45281
Et jus vassallis reddis herile tuis.
Attamen à longis aliquae vèl noctibus horae
Matronis possent virginibusque dari.
Hoc opus ante meam perfectum cernere mortem
Opto, ac applausu condecorare pio. 50
Non desis ergo bene cęptum continuare,
Quo vives Patriae clarus in oeva tuae.
Per juvenum, perque ora senum quo ritè fereris,
Romaque Nasonem, te Slava terra canet.
Nobile opus verè est, authoreque nobile dignum; 55
Ipsa tui virtus vendicet hocce sibi.
Quod nisì coepisses, aut nolles pergere coepto,
Ipse operi vellem ponere, crede, manum.
Quanquàm non illi mea convenit ampliùs aetas:
A Patria nec amor, qui fuit antè, mihi est. 60
pagina 76
Nobilibus placuisse tamen, Patriamque juvare
Atque ornare mihi firma cupido manet,
Quam nequeo vitare, licèt patrio exul ab orbe:
A cunis animo est inclita quippe meo.
Nec culpo Patriam me Civem odisse probatum, 65
Sed quorum Patriam saeva libido vorat.
Hinc bene conquereris, nulla esse novalia vobis,
Augeri lites sed magìs atque magìs.
Haec nova sunt mala, crede mihi: cessantis amoris,
Absentisque illinc lurida signa Dei. 70
Namque, ubi lis regnat, fugit exul Amorque Deusque:
Est in Amore Deus, sic Amor inque deo.
Hunc Patriae statum ploratu censeo dignum,
Non qui flammiferi tempore Martis erat.
Nam tunc enituit per ferrum exercita virtus: 75
Verborum technis nunc superata jacet.
Pro Patria nostri bellum gessere parentes;
Intestina modò Patria bella fovet.
Prò, quantum à prima mutata in pejus abivit!
Tunc generosa fuit, litigiosa modò est. 80
Seu sic astra volunt, terrae geniusve sit author, 282
Sperandum fausti nil puto posse. Vale.

Viennae ult. Januarii 1711.

[53.] Ad Dominum Proregem Croatiae

A quo Pestana, Prorex, digressus es urbe,
Ut tibi det claves Agria celsa suas,
Et postliminio reliquae urbes, oppida et arces
Ad Dominum redeant, te mediante, suum
pagina 77
Vindebona geminas transmisi ex urbe tabellas, 5
Utramque officii candida signa mei.
Prima harum Christi Natalia fausta precabar,
Sacraque Patrono festa deinde tuo.
Pro qua nempe die, ceu consuetudo vetusta est,
Submisi è tenui munera pauca penu, 10
Qualia nempè mihi fortuna indulsit iniqua:
Non, quae pro tanto Principe digna forent.
Altera purpurei Patris responsa ferebat,
Illa ligato, isthaec liberiore stylo.
Neutra sed adventûs ad te mihi signa remisit: 15
Ut, peregrè missas, vèl periise, putem.
Ni secùs, insonti forsan dubitare liceret
Me, vel scripta minùs grata fuisse tibi:
A fidoque animum vertisse cliente benignum
Ne sit jàm nostris ulla medela malis. 20
Ast, quia me nulla meruisse id sentio culpa,
Teqúe pium experiar ritè gravemque Ducem,
Credibile est, procul hinc missas periisse tabellas,
Aut inter curas delituisse tuas.
Utpotè, qui Regni, Regumque negotia tractant 283 25
Non illis parvae est cura terenda rei.
Quicquid id est, levibus sit quomodocunque papyris,
Dummodo sis famulo qualis et antè tuo;
Qui, cùm non possit meliori sorte mereri
De te, ac affectum promeruisse tuum, 30
Non cessat, votis tibi prospera cuncta precari,
Seseqúe aeternùm devovet ultrò. Vale.

Viennae 14. Februarii 1711.

pagina 78

[54.] Ad Dominum Vice-Colonellum Domjanich

Deprompsit nuper gratam Wanjecy salutem,
Quam tua dictabat littera, Amice, mihi.
Pro qua cùm referam justas, tum debeo, grates,
Quòd, dudum extorris, sis memor usque mei.
Sorte mala pressum non dedignaris amicum; 5
Unde probas, priscam sat tibi inesse fidem.
Nam reliqui, quosquos venerabar honoribus olim,
Et quorum justus me refoveret amor,
Obticuêre omnes, ceu littera surda: nec ullus
Reddit vèl minimas ad mea scripta notas. 10
Ad mea quòd nec tu rescripseris ultima metra;
Ipsa ea responsi metra fuêre locô.
Quod commendabas, priùs atque deinde peregi,
Patrono causae ritè favendo piae.
Insenui; sed nunc primùm cognosco maligno 15
Fallacis Mundi commoda stare pede.
Quàm bonus est luditve pius (ceu Naso putabat) 284
Rebus in humanis, multa ferendo, Deus!?
Ludit is, atque hominum deliria ridet ab altis:
Noxia in invictum nec cadit ira Deum. 20
Congrua fata tamen meritis sua quemque sequuntur,
Nec quisquam speret per mala facta bonum.
Quot nosti (nam, quos fert fama fuisse, relinquo)
Tales, qui summis prevaluêre bonis!
Quorum parta tamen possedit tertius haeres, 25
Nescio, quot tales indigitare potes?
pagina 79
Verbo Haramia vocat maledictum Turcia panem:
Pane tamen fruitur serior hocce nepos.
Sed quid vana juvat Philomusos spargere verba?
Non aura, ast aurum pectora avara movet. 30
Donec opum fastûs scelerum gravitate cadenti
Vitam, animam et famam mors premat atra bonam.
Felix, quisquis opes aequi contemnit amore:
Ille potest dici proximus esse Deo!
Caeca sed augendi patrimonia pauca libido 35
Aeterni memores, non sinit esse boni.
Nunc, quoniam redeunt redivivae festa salutis,
Meque ad danda Deo vota precesque vocant,
Desino rem notam docto describere Amico,
Quam plebs in patria rustica saepe terit. 40
Ergo, da veniam scribenti sensa dolori:
Cor etenim laesum talia sensa parit.
Tu tamen incolumis, fato meliore beatus,
Laetusque, in Patria Paschata multa colas.
Atque utinam priscum videas in Patria amorem, 45
Litibus {opressis}, ritè vigere! Vale.

Viennae 4. Aprilis 1711.

[55.] Ad Dominum Beseredium

Quae, Beseredy, tuas inopina silentia Musas
Musarum prohibent cum pio amante loqui?
An sacra perpetuò celebras Natalia Christi?
Festiva aut Baccho tempora semper agis?
pagina 80
Aut tam devota servas jejunia mente, 5
Quòd nec scribendo dextra sit apta metro?
An te etiam antiquum solari taedet Amicum?
Forteque desertum deseris ipse virum?
Aut jàm Musarum consortia ludicra vitas,
Nec studium curas plùs juvenile senex? 10
Ne contrà vivis ereptum credere fas sit,
Et nunc ęthereos consociare choros;
Velçejus te quippe mihi vivum asserit esse,
Ipse stupens, Musas obticuisse tuas,
Cùm nihil ad nostram respondens usque tabellam, 285 15
Quae tibi Patroni festa precata fluit.
Ergo ego te credam steriles sprevisse Camenas,
Quarum nil praeter nomen inane manet.
Quae posset majus praetendere Musa bravium,
Quàm, quae scrutatur fata superna, rogo. 20
Et tamen, hôc reliquas praecellens Musa labore,
Non modò nil prodest, sed nocet ipsa magìs,
Evacuat nummis bursam, solvendo papyrum,
Et, qui sudatis exprimit acta typis.
Saepius ipse etiam statuebam linquere Musas, 25
Ut studium quod nil utilitatis habet.
Sed mens, impatiens otii, sese occupat illis:
Non oleum, non sic perdere curat opus.
Sunt, qui pro levibus lucrantur versibus aurum,286
Quos non mercedem sollicitare pudet. 30
Hac procul ingenuus me spiritus arcet ab arte,
Atque oblata ultrò sumere dona pudet.
Sunt mihi praecipuum semper solamen amici,
Et bene de magnis promeruisse viris.
Divitias temno, priscorum more Sophorum: 35
Divite amicitiâ ditior esse nequit.
At tu, seu placeat sermone deinde soluto,
Scribere, seu metrico, ceu priùs usus eras,
Rumpe moras, propriamque mihi describe salutem,
Audire incolumem quam meus optat amor. 40
Vive ergo et Musis salvus, Beseredy, et amicis:
Ac felix recolens Paschata multa. Vale.

pagina 81 aD CastrVM fraCno VngarIae.

[56.] Domino Camerae Aulicae Praesidi, Comiti à Stahrenberg, Patrono sVo pLVrIMe CoLenDo.

Gaudeo te salvum redivivae à morte saluti
Sacratam faustè concelebrare Diem,
Quam per Nestoreos reducem feliciter annos
Ut salvus recolas ad tua vota, precor.
Accrescantque tibi pariter crescentibûs annîs 5
Fortunae, laudis, gloriae, honoris opes.
Ac tandem post tam sera et felicia fata
Aeternae in coelis posside gloriae opes.
Hoc pietas, illud virtus tua, ritè reposcit:
Ac sincera tui vota clientis avent. 10
Hunc aliquando tuis solere favoribus aptum
Redde ad servitium Caesaris atque tuum.
Et xenium, quanquàm nimiùm levidense, quod offert,
Accipe laeto animo, terque quaterque vale.
DIe qVInta aprILIs, pasChatI soLeMnI 15

55a. Responsum Domini Beseredy

Hactenus aeger eram, nimio durante catharro:
Bruma mihi toto tempore tristis erat.
Ad Musas ideò fueram tantisper ineptus,
Vix mihi per venas fluxerat ipse cruor.
pagina 82
Nec mihi pro gustu sapiebant pocula Bacchi, 5
Cocta magìs placuit saepiùs unda mihi.
Hinc ergo veniam dabis, Illustrissime Vates,
Quòd responsa tibi debita nulla dabam.
At nunc Vere novo reparata vivo salute,
Sint grates domino gloria lausque Deo. 10
Tardigrado interea jam nunc compareo voto:
Adferat hic Annus prospera cuncta tibi.
Nestoreïs annis celebres paschalia festa:
Cum reliquis charis, quos tibi jungit amor.
Ad te, si possem, vellem properare Viennam; 15
At nunc Austriacas vix licet ire vias.
Hîs me commendo Tibi, dilectissime Apollo,
Vive diu felix, meque fovendo vale.
DabaM eX arCe FraCnensI,
Ipsa DoMInICa In aLbIs tItVLata. 287 20

[57.] Ad Dominum Ujvarium, Cancellariae Ungaricae Registratorem

Accipe coelestis delineamenta figurae:
Talis erat, quo tu tempore natus eras.
Cujus ego quaedam portenta arcana revelo:
Avertat mala, det prospera quaeque Deus.
Tu tamen hoc, Emerice, tui munusculum amici 5
Charum habiture, diu vive, vige, atque Vale.

die 14. Aprilis

pagina 83

[58.] Ad Dominum Maximilianum Udalricum Comitem à Kavnicz 288

Ille, tui Cultor, Comes Udalrice, parentis,
Et genio magni et munere, Paulus Eques,
Utqúe tuos possim meruisse decenter amores,
Quaerebam tempus materiamque diu.
Obtigit hoc tandem, nata tibi prole virili, 5
In qua solatum convenit esse Patrem.
Hujus ego intuitus coelestem ritè figuram,
Quodqúe illi spondent sydera clara bonum,
Descripsi, ùt potui, tenui congesta papyro,
Atque oculis subdo conspicienda tuis. 10
Accipe grato animo studium coeleste: clientem
Meqúe Patris quondam, nunc tuum, amato. Vale.

Viennae 29. Aprilis 1711.

[59.] Ad Dominum Beseredium lxxxi

Septimus est, Beseredy, dies, quòd Ferrea ab arce
Venerit ad nostras littera grata manus,
Qua me de propria certum facis esse salute,
Post mala, quae senibus lurida bruma parit.
Gratulor haec superasse satìs feliciter, optans 5
Prosit sumpta recens et medicina magìs.
pagina 84
Quatenus incolumis tot adhuc, quot et hactenus, annos
Enumeres: Pylios fortè nec ipse cupis.
Ast ego te cupii potuisse videre Viennae,
Libare et fronti basia amica tuae. 10
Sed non venisti cum Principe, et annè sequeris,
Nescio, cùm scribas nil superinde mihi.
Interea quid agam, defuncto Caesare? Num post289
Bis septem menses praestet abire domum?
Aut Regem Carlum juvet expectare Viennae? 15
Consilii experior sufficientis inops.
Rebus enim infectis, consumptoque aere, redire
Hinc pudor ingenuus terret, et inde dolor.
Adventum contrà longum spectare profectò
Bursa negat mediis evacuata suis. 20
Expectabo tamen: paucis fortasse diebuslxxxii
Certior adventum dicere fama sciet.
Quae si venturi citò spem dabit: ultrò morabor
Dum veniat; secùs est cautius ire domum.
Atque utinam veniat citò regnaturus in Hunnis, 25
Romano Caesar praesit et Imperio,
Iuraque det populis optataeque otia pacis,
Restituens Regno pristina membra suo.
Sed quoniam Fortuna suos tegit abdita sensus,
Cunctaque ab aethereo numine dona fluunt, 30
pagina 85
290 Pura mente Deum, qui Mens est pura, colamus:
Spectanda ut nostrae sint meliora spei.
Iupiter inprimìs cunctis est ritè colendus,
Postque Iovem Regem subdita Regna colant.
Quòd nec ego priùs haec dederim responsa, labores 35
Astrologi quidam causa fuêre mihi;
Tum solitae curae peregrino hac hospiti in urbe,
Quae magè quàm senium debilitare solent.
Felix, cuj gravibus curis exempta senectus
Inter privatos vivit agitque lares. 40
Astra secus mecum scio disposuisse, ferendum est!
Nempè Deus sic vult, qui regit astra. Vale.

Viennae 5. Maij 1711.

[60.] [Epistola Adami Beseredy] lxxxiii
Spectabili ac Magnifico Domino Paulo Libero Baroni à Ritter, Equiti Aurato Inclitorum Comitatuum Segniensis et {Modruensis} Vice-Comiti Salutem Plurimam Dico

Adventura brevi Pentecostulia Festa
Et Complura tibi fausta futura precor
Ut Tua laetifices praecordia Spiritus Almus
Concilietque Tibi desuper Omne bonum.
Exhilaret Maestos Animos, quos, heu, Iosephi 5
Caesaris Augusti tristia Fata premunt.
pagina 86
Austriae et Hungariae Lacrimas, qui abstergat amaras
ProDeat ah! CaroLVs DesIDerata saLVS
O utinam veniat, properet cito Caesar in Urbem
Inque Suis Regnis Rex pius Ipse regat. 10
Interea Vates tantisper fixus in Urbe
Donec adest Carolus, Contineare parum.
Non opus est properare Domum, Patriamque tenere:
Te suscepit enim Caesareana Domus.
Adventu Caroli Tua rursum Palma Virebit: 15
Cingeris Lauro denùo multiplici.
Tempora iam nobis Deus Optimus optima reddet,
Unde reflorescet Pacis Oliva brevi,
Nec pestis, nec Turca, nec Ullus Praedo vel Hostis,
Iam dudum nostris constat inesse Plagis. 20
Iam spes Libertatis erit, jam Cura Peculij,291
Securusque suos findet Arator Agros.
Hinc mihi iam fortasse licebit adire Corynthum,
Urbe Viennensi tandem aliquando frui.
Sic tecum coniungar adhuc, ni forte molestus 25
Adfuero, Votis satfaciendo Meis.
Interea me commendo Tibi, permaneoque
Servus, et ante fui semper ubique. Vale. 292
Die 20. Maij
Adamus Bezeredy
pagina 87

[61.] Ad Dominum Camerae Cęsareae Praesidem

Cùm mihi fata negent tractare negotia posse,
Segnia diversis otia rumpo metris.
Horum etiam tua sit, Comes, Excellentia censor:
Ingenij et genij Censor ò esse velit!
Qui tamen absque Suo torpent, vilentque labore, 5
Virtutem nutrit gloriae amore labor.
Tu potes et servare hominem, tu reddere et aptum,
Utilem et obsequijs Caesaris, atque tuis.
Viventis fac (quaeso) fave: fac serviat ergo
Praeter servitium, qui cupit ultrò nihil. 10
Dixi forte: „Fave!“ Bene dixi. Quippe benignos
Qualis es ipse, decet ritè favere probis.
Ergo fave, dum vivo, brevis nam linia Vitae est,
Utilis hac possum quum tamen esse. Vale.

Viennae 24. Iulij Anno 1711.

62. Ad Dominum Praelatum Cinum

Quem mihi suasisti non pridem, Cine, laborem,
Nunc tandem primò distribuisse licet.
Quòd fermè pudeat serum producere; quamvìs
Sub calamo tempus sustulit ille breve:
pagina 88
Censores tantò, pressor, pactorque morati, 5
Dudum à te lectum, quippe fuere librum.
Hunc tu distribuas, excusaturus Amicis;
Crastino ad Heroës ast ego manè feram.
Cultoremque tuum, licèt extorremque senemque, 293
Pro pietate tua, semper amato. Vale. 10

Viennae die 21. Aprilis 1712.

63. Ad eundem

Omnia jàm data sunt exempla Heroibus illis,
Quejs torques Caesar sertaque Apollo tulit.lxxxiv
Turrius et Kolovrat solus modò restat: ad istos
Non sivere meos servi adiisse libros.
Cras utrumque tamen visam: si forte licebit. 5
Si nec idem liceat, non mea culpa. Vale.

Viennae 26. Aprilis

Notes
276.

48,7 conversi ... Sauli: obraćenje sv. Pavla, 25. siječnja.

__________________________

47,19 exp. p post de

277.
50,tit. Premonstratensium] Praemonstrakensium | 50,11 grata] corr. e grat[[es]]
278.
50,37 exp. pars post Moleque | 51,alph.,11 Aurora] Aurorea
279.
51a,tit. D(omi)num] suprascr. pro Eundem | 51a,1 Jam gemina bella] sic, claudicante versu | 51a,6 exp. [...] post leve
280.
52,12 acerba] suprascr. pro moesta | 52,13 initio v. exp. Ergo | 52,13 nunc] suprascr.
281.

52,42 Heroinarum ... opus: Patačić je pisao Heroide po uzoru na Ovidija (cf. 52,54).

____________________________

52,49 pio] corr. e [..] | 52,66 exp. regit post libido | 52,70 initio v. exp. Cesantisque simul

282.

53,tit. Proregem Croatiae: János Pálffy.

___________________________

52,81 Seu sic] e l. marg. pro Sive hoc | 52,81 exp. Genius post volunt | 53,13 exp. [.] post Altera

283.
53,25 tractant] corr. e tract[[as]] | 54,4 post sis exp. tamen usque et suprascr. mei(?) ad sed exp.
284.

54,17-18 Cf. Ov. Pont. 4,3,49-50.

_____________________________

54,17 ceu] corr. e ce[[.]] | 54,20 Noxia] corr. e [[.]]oxia[[que]] | 54,22 speret] suprascr.| 54,25 Quorum] e l. marg. pro Cujus54,36 memores] corr. e [..]memores | 54,36 non sinit] suprascr. pro [.]ffert | 54,41 exp. [...] post veniam | 54,42 exp. movet post sensa

285.
55,15-16 e d. marg. | 55,22 post magìs exp. sibi, sed suppl. cum mihi, quod etiam exp.
286.
55,29-36 e l. marg. | 55,31 initio v. exp. Me verè | 55,37 exp. metrico post seu | 55,42 initio v. exp. At Et
287.

55a,20 DoMInICa In aLbIs tItVLata: 12. travnja 1711.

____________________________

56,tit. initio tit. exp. Ad | 56,tit. Praesidi] corr. e Praesid[[em]]

288.
58,tit. exp. Illustrissimum Excelentissimum post Ad | 58,tit. exp. D. post D(omi)num
289.

59,13 defuncto Caesare: Josip I umro je 17. travnja 1711.

____________________________

290.
59,29 exp. sin abditas | 59,31 corr. e [[M]]ens
291.
60,21-22 cf. Verg. Ecl. 1,32; 60,23 adire Corynthum: cf. Hor. Ep. 1,17,36.
292.

60,29In arCe paLatInaLI K Is MartonII: Željezno (Kismarton, Eisenstadt); 61,tit. Camerae Cęsareae Praesidem: Gundaker Thomas Starhemberg; 62,1 laborem: «Virtutes coronatae sive XIV. heroes a D. Carolo Vi ... aureo vellere coronati Viennae Austriae die 29. Martii, Parnassi plausu celebrati» (s.l., 1712).

____________________________

60,28 post ante exp. [...]que et ei verbi suprascr. semper, quod etiam exp. | 60,28 semper] suprascr. | 60,dat. litt. K exp. sed subscribendo add. eandem litteram | 61,tit. exp. Aulae post Cam(erae) | 61,tit. suprascr. [...] | 61,2 rumpo] suprascr. pro sumo | 61,4 exp. [...] post esse | 61,5 labore] corr. e [[.]]... | 61,6 amore] suprascr. pro aurae(?) | 61,8 Utilem et] suprascr. pro Proficuum | 61,9 fave] suprascr. pro [ [...]] | 61,11 forte] corr. e [ [...]] | 61,11 quique] corr. e quippe | 61,11 benignos] corr. e [[B]]enignos | 61,11 favere] [...]

293.

63,1 exempla: isto

___________________________

62,9 extorremque] corr. e extoremque | 63,tit. eundem] Eundem | 63,3 istos] pro exp. ipsos | 63,4 exp. servii post meos | 63,6 exp. cup post mea

Notes
lxxx
Annum secunda manus (Klaić) addidit
lxxxi
Epistola alia manu scripta.
lxxxii
Post hunc v. exp.: Certior adventum [...]
lxxxiii
Epistola alia manu scripta est, sed quaedam loca Ritter correxisse et mutavisse videtur
lxxxiv

Post hunc v. exp.: Solus adhuc superest de Turri et Kollovrat:


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica