VII. Equitis Pauli Ritter Otia metrica – 1710/12
pagina 1EQUITIS PAULI RITTER EPISTOLAE VINDEBONENSES ANNI MDCCXlxiv
1. Ad Dominum Proregem Illyrici, Comitem Ioannem Palffium de Erdeud 228
Iàm propè completum decurret Cynthia mensem,
Urbe quòd assiduò Vindebonense morer.
Nec tamen interea Posonica moenia visi,
Nec potui dextrae basia ferre tuae.
Tam me, per Styras emensum scilicet Alpes, 5
Defessum nuper debilitavit iter,
Aegrè ut, divini cultûs ratione, propinqua
Hospitio valeam visere templa meo.
Atque ideò charos revereri hucusque patronos
Neglexi, quos per tempora longa colo. 10
Nullum sic (quantum peragravimus hactenus orbis)
Fregit iter vires corporis (Hercle) mei.
Accedunt (fateor) senium, curaeque, laborque,
Fratribus et natis conjugeque orbus amor;
Injustae insidiae, numeroque carentia damna, 15
Singula quae vitam debilitare solent.
pagina 2Quapropter veniam concedes, inclyte Prorex,
Atque pius famulo compatiêre tuo.
Sic mea fata volunt, quae cùm nec vincere possim,
Nec mutare, animo sunt toleranda bono. 20
At tu devotum non desere, quaeso, clientem,
Quin fatis contrà fortior esto meis.
Te quoniam multa Deus et Natura bearunt
Virtute, Heroëm constituendo virum.
Perfecêre armis et Regni juribus; aptum 25
Et Belli et Pacis tempore jura dare.
In quo confisus, nancisci spero levamen
Afflictis rebus justitiaeque mei.
Interea, melius dum vertent fata, propinquum
Ter felix, faustum ter Tibi Pascha precor. 30
Quod multos recolas pòst, ad tua vota, per annos
Incolumis, plenus gloria, honore. Vale.
Viennae 19. Aprilis 1710.
2. Ad Dominum Cardinalem Ducem Saxoniae Archiepiscopum Strigon[iensem] 229
Laeta resurgentis redeunt à morte Salutis
Christiaco summè Festa colenda gregi;
Omnibus faustis votisque assueta precari,
Mittere subque ovi nomine dona rubri.
Ad te me pietas devoti vera clientis, 5
Instructum quanquam non satìs, ire jubet.
pagina 3Pauper enim factus, fortunis omnibus orbus,
Exilium longo suffero tempore, Eques:
Impar ipse mihi turbam sociare coruscam,
Et tanti, vereor, numen adire Ducis. 10
Hinc solùm nudis instructam mitto tabellam
Votis: prona meas suppleat illa vices.
Sit felix hoc ergo tibi, Dux inclyte, Pascha,
Faustaque sint post hoc Paschata multa tibi;
Ad tua, propitio redeant quae, vota, Iehova, 15
Tuque ea ter felix incolumisque colas.
Exulem Apostolico Pacemque reducito Regno,
Praesul, Apostolicis par pietate viris.
Tunc triplicem devota ferat tibi Roma tyaram,
Dignum Orbi exaltet prona praeesse caput. 20
Sic tandem post sera satìs et prospera fata
Ad nova Divorum proemia laetus abi.
230
Illic perpetuò laurus nacture virentes,
Hìc haerede tamen laude perennè vige.
Interea, velut ultrò soles, Auguste, clientes 25
Servare, innata pro pietate, tuos:
Perge, novumque tui Cultorem reddito dignum
Posse clientelae nomen habere tuae.
Ut Gabriel nuper pro me suffragia fecit,
Fac, mihi sit faustus Nuntius ille. Vale. 30
Viennae 19. Aprilis
3. Ad Dominum Supremum Aulae Caesareae Camerarium, Comitem Carolum Ernestum de Waldstein
pagina 4Nuper ùt Illyricis perveni fessus ab oris,
Quas Savus rapidis irrigat amnis aquis,
Non potui veteri depromere vota Patrono,
Tum mea, cùm Comitis nuntia vota Petri.
Mox tamen ad thermas te discessisse Bohemas, 5
Audio, quando tuae limina tango domûs.
Indolui fatis, solito mihi more sinistris,
At tibi ter felix mente precabar iter:
Et bene conducant calidarum balnea aquarum,
Atque brevì totus sanus abinde redi. 10
Hinc, quod non possum praesens depromere munus,
Littera devoti missa clientis agat.
Ipsa vèl affectûs mihi sit pro teste fidelis,
Quo tua perpetuò nomina, Carle, colo.
Expertus, dignum, quem non modò Teutus et Illyr, 15
Sed quovis Vates ritè sub axe colat,
Te genus illustrat, genius commendat, adornat
Virtus, ingenium nomina magna parat.
Lumen consiliis es, norma in rebus agendis,
Subventu facilis, cùm pietate gravis, 20
Iustitiae vindex, ingens probitatis amator,
Styrpis honos, patriae fulgida stella tuae.
Nobile Amicorum columen, tutela clientum,
Ipsius donum sic speciale Dei,
Ut meritò Princeps Equitum sis Caesaris Aulae, 25
Quejs datur auratae clavis honore frui.
Hoc Genitor, Waldstejne, tuus clarebat honore,
231
Patronus quondam magnus et ipse mihi,
pagina 5Cujus felicem recolunt mea pignora famam:
Pignora, sic libros, non moritura, voco. 30
Legavit terris illam, te Caesaris Aulae,
Cùm novus Elisios incola adisset agros.
Ille perennanti felix in pace quiescat,
Tu salvus nobis, Carole, vive diu,
Atque, ùt magnanimam nutris in corpore mentem, 35
Majoresque gradus semper honoris adi.
Keglevići Comitis tandem praemitto tabellam,
Ejusque ad reditum vota reservo tuum.
Utque moram reditumque tuum Deus, oro, secundet
Propitius: tibi me devoveoque. Vale. 40
Viennae 11. Maij
[4.] Ad Dominum Archiepiscopum Metropolitanum Regni Ungariae Primatem, Cardinalem Ducem
Saxoniae
Dum Posoniaca certum solamen ab urbe
Iam mihi spectandum spes generosa dabat,
En inopinus adest mihi nuntius à Gabriele,
Spemque & solamen sustulit omne mihi.
Nempè ad Fiscalem non posse venire senatum, 5
Qui numero major dicitur esse suo.
Pace tua, Princeps, hoc annis antè duobus
Effatum est summi Praesidis ore mihi,
Posonij quatuor, sex ad summumve, futuros:
Attamen ex istis ipse quòd unus ero. 10
Scilicet exemplo, quo Cancellaria pollet,
Unus de quatuor cuj tamen Illyr inest,
pagina 6Regnorum ratione trium, populique per omnes
Ungariae latè nunc habitantis agros,
Qui suo ab Ungarico diversoque ore loquuntur: 15
His alii mores atque graphia viris,
Quae, novisse probè, didici à puerilibus annis,
Conscripsi et multis acta vetusta libris.
Ut, quae sint in eis sacratae jura Coronae,
Uno me meliùs promere nemo potest. 20
Hinc quoque prae multis Fisco magìs utilis essem,
Quique magìs Fisci quàm mea quaero bona.
Pro se divitias et honores quisque requirit,
Solus pro Augusto Caesare pauper Eques.
Ter quinis ego jàm mereor pro Caesare lustris, 25
Proque bono Fisci sumptibus ultrò meis,
Cùm sint vix per tres numerent qui praestita menses
Servitia, hisque tamen praemia larga petant.
Sunt etiam, plures qui servivere per annos,
Commoda sed Domini, non sua (quaeso) probent. 30
Servitium dulce est, certa mercede Patroni,
A quo servitii non petitur ratio.
232
Quot sunt, qui solo numerantur nomine servi,
Idque illis nomen perbene solvit herus?
Quotque etiam, duros qui sustinuêre labores, 35
Et mercede sua, quin pretioque, carent?
His ego me numero miratus fata profectò
Saepè benigna malis, saepè nociva bonis!
Nec tamen ista, bonis indebita poena, movebit
pagina 7Mentem à virtutis tramite abire meam. 40
Insenui virtutis amans: hoc nomen amantis
Haeredem mea post funera adopto mihi.
Divitias sprevi, priscorum more Sophorum,
Quas, natis orbum, sed nec habere juvat.
Hoc unum (fateor) moriturus ritè dolerem, 45
Si totum vellent me mea fata mori.
Si mecum, congesta diu, monimenta perirent,
Durior haec ipsa mors mihi morte foret;
Quae tamen augusto quamplurima commoda Regi
Et Patriae ornamen nobile, ritè ferunt. 50
His operam navato piam: communis id optat
Res, te communi digna vigere Patre.
Promove apud Regem coeptos pro Rege labores,
Et major fatis, fac, videare meis.
Nec, tantum periisse bonum patere, optime Princeps, 55
Quod post non poterunt reddere mille boni:
Divitias aliis cedo, rerumque priorum
Notitias cedat Patria tota mihi.
Necdum sic perii, quin me relevare nequires:
Non opus est manibus, ore levare potes. 60
Sparge aliquot bona verba tui cultoris amore,
Quodque velis juste, te quoque posse, proba.
Dij pro tutela te quippe dedere bonorum.
Hac mihi succurras, Dijs placiture. Vale.
Viennae 14. Maji
pagina 8
5. Ad Dominum Baronem Clajnburg, Camerae Aulicae Consiliarium
Quaesitum reperire domi te fata negarunt:
233
Fortunata magìs littera forsan erit,
Quae, vice Patroni, tibi prospera Festa precatur,
Salvo in Nestoreos usque colenda dies,
Utque tuum veteri serves in amore clientem, 5
Qui, semel addictus, non sinit esse tuus.
Neglectae pridèm, inter mille incommoda, Musae
Subjicio Musis otia pauca tuis.
Cùmque facultatem dederis mihi te reverendi,
Exequar officium pluribus ipse meum. 10
Interea, certus cultoris, Paule, fidelis,
Affectum grata percipe mente. Vale.
Viennae 9. Iunii
6. Ad Dominum Summum Augustae Aulae Cancellarium Baronem Sejlerum
Devoti cultum licet aspernere clientis,
Abstineo cultor non tamen esse tuus.
Ambitione carens genius contemnit honores:
Est pretium Virtus, est honor ipsa sibi.
Ast ego Virtutem non possum non revereri, 5
Ingentesque animi non celebrare Viros.
Hinc concede mihi studiis genialibus uti,
Et parcas, eadem si minùs apta vides.
pagina 9Nam, si perspiceres fluctus, quibus impetor insons,
Ferrea censeres pectora inesse mihi. 10
At, si respiceres, cur fluctibus obruar istis,
Protinus argueres ferrea fata mihi.
Quicquid enim patior, patior virtutis amore,
Qua curo Patriae, Caesareumque bonum.
Huc omne impendi studium, cunctosque labores, 15
Neglecta propriae commoditate domus.
Unicus in Patria, quin vasto rarus in orbe,
Publica plùs propriis commoda semper amans,
Quiqúe alios dites et honoros reddere curans
Non aspernabar pauperis ipse statum. 20
Hoc studium mercede sua pretioque careret,
Non mea morderet viscera, crede, dolor.
Sed, quòd abinde malum, contemptus et odia crescant,
Meqúe velint prorsus praecipitare; dolor!
Nec tanti facio mea damna meique ruinam, 25
Quàm, mea si mecum scripta obitura forent,
Altior ùt dolor est genitori in funere nati,
Quàm proprium gelido pectus ab ense peti.
Sic, qui librorum dulci capiuntur amore,
Haud secus amissis indoluere libris. 30
Liberi, item libri, nomen fecere perenne,
Saepèque per libros clarius esse solet.
Nunc, qui natorum deflevi funera, libros
Deflendi, lachrymas vix mihi inesse, puto.
pagina 10Sic etenim totus morerer. Durissima mors haec! 35
Ingenuoque nequit durior esse viro.
Impia fata queror, sortem detestor iniquam:
Invida saepè bonis, prompta favere malis.
Quot sunt, qui nullis meritis paucisve profectò,
Aut etiam fictis, proemia magna ferunt? 40
At mihi, qui solos quaero tractare labores,
Hos ipsos mala sors, hos mihi fata negant.
Tu tamen es nostros potis alleviare dolores,
In meliusque potis vertere fata mihi.
Sique tibi non sit devoti cura clientis, 45
Caesareae curam et publicae habeto rei.
Intimus illius cùm sis, Fridrice, minister,
Et Mundi Civem, more Platonis, agis,
Auxiliere tui fido et virtutis amanti
Dum vivo: nam post funera tardus eris. 50
Tu mea clementi commendes vota Monarchae,
His se propitium reddat ut ille, roges.
Postquam me Fisco non applicat, oro quietum
Det perfecturo grandia coepta locum.
Sic referam meritis aliquando proemia primis, 55
Atque eadem posthac emeruisse queam.
Quartus in hac mensis mihi volvitur urbe moranti,
Nec fert majorem cassa crumena moram.
Acceleres pietate tua solamen egenti:
Durius est etenim morte eguisse malum. 60
pagina 11Exemplar submitto precum, quas redde secundas,
Coelique ac Mundi Forte beande vale.
Viennae 7. Iulii
7. Ad Dominum Comitem Bucellenium, intimum Augustae Aulae Consiliarium
Post summum spes una Deum, Fridrice, clienti
Patronus postquam debeat esse bonus,
Hoc mihi jure tuos licet implorare favores,
Qui tuus à longo tempore vivo cliens.
Hoc quoque sinceri nomen non pauca clientis, 5
Coram ipso mundo, jàm monimenta probant.
Nullaque idem nomen mihi temporis auferet aetas:
Mandatum scriptis cuncta per aeva manet.
Tu quoque Patroni justa pietate benigni,
Desertum fausta me modò, Forte, fove, 10
Quem nosti rebus longè majoribus aptum,
Quàm mihi quaesitas nunc mala fata negant.
Patronos veteres Lachesis nam tristis ademit,
Nec facile est vetulo posse parare novos.
Conceptus finire meos, qui publica spirant 15
Commoda, regalis sacraque jura throni,
Est animo, Fridrice, meo suprema cupido:
Hi mihi sunt nati, coetera tempus edat.
Ergo adjutricem, cùm possis, porrige dextram:
Non opus est dextra, voce juvare potes. 20
Fac, mea ne semper virtus ingloria ploret,
Qui tantum cultor glorior esse tuus.
pagina 12Te magnum celebrat Mundus virtutis amantem:
Virtutem noli deseruisse meam.
Si quod posteritas pretium coelive reservant 25
Virtuti, hoc, spera, participare. Vale.
Viennae 18. Iulii
8. Ad Dominum Supremum Camerae Aulicae Praesidem, Gundaccarum Comitem à Stahrenberg
Bis sex completis, alter jàm, mensibus, annus
Transiit, et cursum tertius annus agit,
Quòd mihi spem dederas, Comes Illustrissime, certam,
Nacturo in Camera Posoniense locum.
Hunc fieri modò posse negas, cùm nuper eundem
234 5
Dicitur Antolçich obtinuisse locum.
Ut nunc, spe cassus, quinis jàm mensibus isthìc,
Nescio, qua possim fronte redire domum,
Postquam vulgavi per amicos atque patronos
Vota mihi sponsô certa fuisse tuô. 10
Aut mihi non credent, aut admirabitur omnis
Mutari heroëm sic potuisse virum!
Non me alia induxit Cameram {petiise} cupido,
Quàm Fisci lapsum posse juvare bonum.
A teneris etenim mihi mens ea perstitit annis: 15
Hujc studio vires attribuique meas.
Cùm studeant alii propriis conducere rebus,
Intentus rebus Caesaris ipse fui.
pagina 13Divitiis alii tamen hinc et honoribus aucti:
Cur ego neglectus, pauper inopsque gemam? 20
Congrua virtuti sperabam proemia quondam:
Hej, soli pretio quòd caret illa mihi!
Quòd, meruisse diu fidum de Caesare servum,
Nil juvet et, Fiscum velle juvare, nefas!
Hoc ego me fato damnatum cerno, querorque 25
Mille videns alios prosperitate frui,
Quos neque commendat virtus, nec stemma paternum,
Ficta sed à longis gesta relata plagis.
Me virtutis amor sincero lacte cibavit,
Spes in patronis fixa Deoque fovet.
235 30
Ergo ad eos tutum semper mihi pono recursum:
Nil etiam dubitans in pietate tua.
Qui si jàm nolis, excellentissime Praeses,
Fiscali per me consuluisse bono,
Ne caream prorsus mercede laboribus omni, 35
Ne te patronum frustra habuisse querar,
Annue submissi precibus nunc, quaeso, libelli:
Propitius precibus jàm bene Caesar erit.
Dum potes, et vivo, prosis. Post funera namque
Sero èst cultorem velle juvare suum. 40
Vivens te laudem, nam (teste Davide beato)
Non laudat summum mortua turba Deum.
Principibus natura viris innata, Deorum
Naturam debet ritè imitata sequi.
pagina 14Gaudet nempe bonum faciens mortalibus illa: 45
Sic homo, cùm possit, faxit et ipse bonum.
Non aliunde Iovi nomen dedit alma vetustas,
Pro summo coluit non aliunde Deo,
Quàm quòd mortales juvet inter coetera primus
Sidera: abinde Iuvans dicitur esse Pater. 50
Nam, bene ni faciat Numen, quis Numen adoret?
Divorum proprium est, scilicet, esse pios.
Sic Dij, sic Homines laudem ex pietate merentur:
Digna, Deum ac Hominum sunt benefacta, coli.
Sic tu, quem [magnum] Deus et Natura dederunt, 55
Cuj Sors ad nutus obsequiosa venit,
In cultore tuo, cujus monimenta perennant,
Aeternas laudes edito, quaeso. Vale.
Viennae 7. Augusti
9. Ad Dominum Iosephum, Romanum Imperatorem Semper Augustum
Iam nova ab Hesperiis victoria personat oris,
236
De Gallis Aquilas quam retulisse ferunt.
Nil mirum, dices, Aquilam praecellere Gallo:
Privati laris est ales hic, ille Iovis.
Sic est. Sed Superis regitur victoria fatis: 5
Fata in temporibus nominibusque latent.
Haec ego non vana vatum scrutatus ab arte
Deducta, ante tuum sisto legenda thronum.
Apparet quantum fuerat sub tempore fati,
Et quantum fati nomina Regis habent. 10
pagina 15Quod, levidense licèt, studium laeto accipe vultu:
Grata est, fraterni fama iterata boni.
Offero, quae possum; sed tu, augustissime Caesar,
Fac me {offere} potem plura deinde. Vale.
Viennae 24. Augusti
10. Ad Dominum Carolum III., Hispaniarum et Indiarum Monarcham
Fama per Austriacas latè volat inclyta terras,
Et petit Arctoum nuntia grata polum,
Victorem te certa canens de Principe Gallo,
Ingresso regnum vique doloque tuum.
Fractum acie, Victor, memoranda clade fugasti: 5
Nunc stabilem figens in tua regna pedem.
Id tua bellaci confecit milite virtus,
Et fieri superi sic voluere Dii:
Scilicet est haec plena suis victoria fatis,
Et tua sunt fatis nomina plena bonis. 10
Haec ego ab arcanis Naturae fata revelans
Ante tuo Mundo sterno legenda pedes.
Quantum conveniunt rebus feliciter actis,
Id tua sat promunt nomina, et ipsa dies.
Quin Superi majora tibi, Rex magne, reservant, 15
Quaeqúe latent Vates, quaeqúe priùs cecini.
Facta brevì prodant Mundo, quod coelica tandem
Fata diu spondent, Carole dive, tibi.
Idqúe bonum in Natos, et qui nascentur ab illis
Mittens, aeterno Gloriae honore vige. 20
pagina 16Vota piis jungo fatis, pridèmque dicatum
Me demum voveo, devoveoque. Vale.
Viennae 24. Augusti
11. Ad Dominum Comitem Carolum Maximilianum de Turri, Viduae Imperatricis Summum Aulae
Praefectum
Aeger, et affixus lecto, patiensque dolores,
Tollere Galleni quos medicina nequit,
Audito ad Leridam fausto certamine Regis,
Corde animoque imis exhilaratus eram.
Mox quoque fatorum super hoc arcana revolvens, 5
Comperio Superos sic voluisse Deos.
Calculum, in annexo folio, decretaque Divûm,
Praesidium Vatum, Maxmiliane, vides.
Hocqúe ter angustae, victoris, quaeso, Monarchae
Praeberi Matri, te mediante, rogo. 10
Hinc pia forte aliquod Genitrix solamen habebit,
Natum tam charum Dijs genuisse videns,
Quam Superi in Nato largè solentur utroque,
Atque Aviam faciant Regìbus esse novis.
Tu verò veniam cultori fortè molesto,
237 15
Da, precor, et facias, quae peto, Carle. Vale.
Viennae 24. Augusti
12. Ad Dominum Carolum III., Hispaniarum et Indiarum Monarcham
Ecce tui, Rex Carle, novos ex Marte triumphos
Excipit applausu laeta Vienna gravi,
pagina 17Quos mea, quantumvis inculta rudisque senexque
Fatidicis Musa est concomitata metris.
Talis enim mihi mens, animusque est talis, ut omni 5
Fundere pro te animam tempore promptus agam.
Hinc, carmen quanquam rude sit, quia corde fideli
238
Depromptum, grata perlege fronte, precor.
Dijqúe tibi tribuant, quantum deposcis ab illis:
Tu verò in charis vota clientis habe. 10
Viennae [...] Septembris
13. Ad Dominum Episcopum Csanadiensem, Comitem Ladislavum de Nadast
Sole sub hesterno, post nonam scilicet horam,
Quaesitum nequii te reperire domi.
Optabam solito revereri more patronum,
Aerumnasque penes commemorare meas.
Nunc etiam incertus, num te deprendere possim: 5
*** lxv
14. Ad Dominum Eliam Wanjecium
Quòd te pransurus non possit visere Ritter,
Parce: alii verbum firmiter antè dedit.
Saepè favore tuo fruitur, quem, quando rependet
Nescit: sic ipsum sors inimica premit.
Utere tu fatis melioribus: haec quia, Forsqúe, 5
Ut meretrix, juveni prompta favere solent.
Prande cum reliquis ergo jucundus amicis,
Visere post pransum te volo, Amice. Vale.
Viennae 19. Octobris
pagina 18
15. Ad Carmen Anonymi, Novalibus Viennae die 2. Mensis Augusti additum nomine Lycoli
Duaco 239
Legi, sed fusum nequiens cohibere cachinnum,
Quisquis es, ingenii disticha quina tui.
Primum, te nescire probat, rudimenta Poësis,
Quidqúe voles aliis dicere, nemo capit.
Si duae aquae Duaco nomen gentile dedere, 5
Syllaba erit Duaco ritè secunda brevis.
Turpiùs AD, breviasse fuit P nempè sequente;
Indomitumque Ducem dicere nemo probat.
Nec tamen haec duo Castra, Duces duo fulmina belli
Pugnabant me penes; at Duacum. 10
A[r]ma togae cedunt? Canit ergo Psittacus? Erras;
Vaniloquo probius quàm siluisse foret!
Quòd tales alat Urbs, Orbis Regina Poëtas:
Prodiga; nil decori consulit illa suo!
16. Ad Mercurium Viennensem ob quaedam carmina die 23. Augusti
Quod solamen habes, ò Nuntie Vindebonensis,
Vaniloqui Vatis lurida metra ferens?
In Duaqui nuper casu, Sicorisque deinde
Conflictu, monstrat, quàm rudis est, et iners.
In Carli Regis victricia praecinit arma, 5
Carmen ad Andinum sed sonat omne Ducem.
Quis putet Andegavum Andino Civem esse Poëtae?
Primam cari, à quo Carolus, esse brevem?
Hoc est indocti Carmen miserabile Vatis:
Caetera Virgilio reddat; inanis erit. 10
pagina 19
17. Ad Dominum Proregem Chorvathiae, Ioannem Comitem Palffium
Quòd silui tantum jàm tempus, ò inclyte Prorex,
240
Fortè mihi vitio, pigritiaeve dabis.
Aut credes, fatis functum {periise} Viennae,
Exilio Vates sors mala saepè premit.
Vivo equidem, sed adhuc inconsolatus ad Aulam 5
Caesaris Augusti verna fidelis Eques,
At quamquàm studui magnos meruisse Patronos,
Patroni et studium nil tamen usque juvant.
Sic est: quando aliquem fors prospera deserit, illum
Deseruêre homines, deseruere Dii. 10
Hinc animum moeror conturbans reddit ineptum,
Atque sui ipsius saepiùs immemorem.
Quem nunquam bona sors oculo prospexit amico,
Quàm quem deseruit, laetior esse potest.
Isthìc septenum gratìs jàm transigo mensem: 15
Quas non impensas erogo pauper Eques!
Quae non damna domi patior, post damna priora,
Cuj natus, frater, sed nec amicus adest!
Interea et corpus morbi afflixêre senile,
Ut tot plagarum vèl meminisse grave est! 20
Hinc, cùm nil habui jucundi scribere semper
Abstinuit justus scribere moesta dolor.
pagina 20Hunc modò, me, summum violare Necesse coëgit;
Parces molesto: lege Necesse caret.
Tot tantisque malis licèt obrutus anxia spirem, 25
Spero aliquod sed adhuc posse videre bonum.
Tandem, si nullum veniat, patienter habebor;
Aerumnis finem mors dabit ipsa brevi.
Taedet in hoc animum, lassum jàm, vivere mundo:
241
Fortunae taedet compita falsa sequi. 30
Is meus est error, quòd cunctos hactenus annos
Vixi spontè aliis, immemor ipse mei.
Neglectum Fortuna modò me ridet, et aequè,
Fata tamen mecum sic voluisse, reor.
At ridenda magìs mihi jam Fortuna videtur: 35
Quae nitet ùt vitrum, frangitur ùtque vitrum.
Sola virum virtus à letho vindicat inde:
Quid juvat aut noceat ditem inopemve mori?
Is miser est potiùs, quem non adversa probarunt:
Humanas forti fert homo mente vices. 40
Da veniam, justas excedit epistola metas:
Quae dolet, haec mentem pars trahit atque manum.
Iamque, quid expediat mihi nescio ad ista redacto?
Et dolor et pudor est sic rediisse domum.
De me, deque meis tot Amicis atque Patronis, 45
Quem faciet sensum turba inimica, puta.
pagina 21Transeat hic. Mala mens nunquam bene cogitat, actum est;
Non bene consuevit lingua maligna loqui.
Sed quid agam solus, spoliatus in aedibus hospes?
Ut vita spolier: non aliud superest. 50
Praestat in immitem procedere jure latronem:
Belli idem et litis sed mihi nervus abest.
Atque ideò cunctis vacuas mihi reddidit aedes,
Ne facilè in sontem cogere jura queam.
Isthìc interea concepta negotia prorsus 55
Negligerem, nulla plùs revocanda die.
Durum iter et longum est Savano à rure Viennam:
Aetati et bursae durius ultrò meae.
242
Hinc paulisper adhuc celsam remorabor ad aulam,
Donec pro votis aut abeam, aut obeam. 60
Consilio jussuque tuo, illustrissime Princeps,
Subvenias famulo, pro pietate, tuo.
Quem si deseruit Fortuna, potentior illa
Nitere monstrari: restituendo virum.
Dij tibi virtutem tribuerunt, Caesar honores: 65
Aeternum Clio Nomen in Orbe dabit.
Dij te conservent salvum incolumemque, diuque
Majori extollat Caesar honore. Vale.
Viennae 25. Octobris 1710.
pagina 22
[18.] Ad Dominum Illyrici Proregem, Comitem Ioannem Palffium
Consilio mea vota tuo conformo, precorque,
Illis heroa pro pietate fave.
Ut sic Istranis vigeam Philomusus in oris,
Cuj infesta nimìs Savia terra fuit;
Tristia quaè primos mutavit in odia mores, 5
Cultu hominis forsan jàm satiata probi.
Mutavit mores, meritorum oblita meorum:
Quam sibi, Mundo, oevis, enituisse dedi.
Pro qua sustinui duros persaepè labores,
Transtuleramque meos ad sua rura lares. 10
Omnia sed gratìs. Utinam tantummodo gratìs:
Ne res et vitam tollere mota foret.
pagina 23Privavit rebus; vitam tamen usque reservat,
Quam pius eripuit mortis ab ore, Deus.
Tunc aliis dulcis labor est, cùm proemia spectent; 15
Quàm meus heu recipit proemia iniqua labor!
Iudicet ipse meam, qui prospicit omnia, causam,
Iudicet è contra corda maligna Deus.
Nec sinat hoc impune scelus, ne vel rude vulgus
Ambigat aethereum cuncta videre Jovem. 20
Sustine, quaeso, tui, Prorex, lamenta clientis:
Consilium superat jàm dolor iste meum.
Nunc a te spectare mihi solamina fas sit:
Fortunae clemens arbiter esto meae,
Ut priùs exuto respirem forte dolore,
243 25
Supremum claudat quàm mihi Parca diem.
Sic propior tua jussa sequi, gratesque referre,
Et laudem satiùs concelebrare, queam.
Ergo patrocinio sperans meliora potente,
Lamentis finem pono proinde. Vale. 30
Viennae 1. Novembris
[19.] Ad Sacram Catholicam Caroli III., Hispaniarum et Indiarum Majestatem
Quantus es, Hispanae Mars inclyte Gentis, in armis,
In Populi, Princeps, quantus amore tui,
Non tantùm bellax Europa, vel Africa, novit,
Nympha sed id toti vulgat Ibera solo.
Mirantur cuncti tua gesta. Forinsecus ista 5
Quantus at internè es, vix vèl Apollo capit.
pagina 24Actibus externis summos Heroas adaequas,
Internis junctus nosceris esse Deo.
Quantum ego scrutatis potui deducere Fatis,
Ante tuum pono, Carole magne, thronum. 10
Quanta sed ulteriùs Superi tibi dona reservant,
Indocilis Vatis non capit ingenium.
Hoc tamen augusto, clemens Rex, accipe vultu,
Devotique lubens vota clientis habe.
Imperium tibi Dij majestatemque dedêre: 15
Has tueantur opes Dij tibi, quaeso. Vale.
Viennae 1. Novembris
[20.] Ad Dominum Aulae Cancellarium, Sigismundum Baronem Kornis
Carminis, hesterna quod misi luce Monarchae
Hesperidum, par hìc, inclyte Kornis, habes.
Hoc ideò mitto, quia te scio carminum amantem:
Carmen amat, quisquis carmine digna gerit.
Utque fruar satiùs cultor praesente Patrono, 5
Pransuro assistam, si lubet, atque sinis.
Non est conveniens, fateor, mos iste Croatis,
244
Sed sic assuevit celsa Vienna. Vale.
Viennae 2. Novembris
[21.] Ad Dominum Emericum Ujvary
Sacra celebranti divini festa Patroni
pagina 25Salvo ac incolumi laetor, Amice, tibi,
Et voveo, celebres haec et quàm plurima posthac,
Propitia votis Prosperitate tuis.
Totqúe novos, quot jàm vixisti, transige menses: 5
Nunc pater, at posthac sis avus et proavus.
Tandem, nominibus Naturę ritè solutis,
Patrono in coelis consociere tuo.
Sic vita felix ista longaevus, et illa
Aeternùm felix, Ujvary chare, Vale. 10
Festô BeatI EMerICI DVCIs PannonIae,
Ita AMICo sVo aDsCrIbIt RItter.
[22.] Ad Dominum Archiepiscopum Colossensem, Comitem Emericum de Chak
Orto Sole dies haec Mensis quinta Novembris,
Officii memorem me monet esse mei.
Scilicet Ungarico festum Duci adesse sacratum,
Qui primus gentis sanctus, et ante patrem.
Esse tui festum, Princeps Emerice, Patroni, 5
Ante tui cultor quippe parentis eram:
Hinc duplici titulo, Sanctique, Tuique colendi,
Occurrit nobis haec celebranda dies.
In templo solitos Sancto recitabimus hymnos,
Acturi grates pro ejus honore Deo. 10
In templo Superis pro te quoque vota daturi,
Qui vitam ducis Sancto, Emerice, parem,
pagina 26Ut, postquam longos isthìc traduxeris annos,
Ornatus mitris purpureaque toga,
Sanctorum felix adeas consortia Praesul, 15
In templisque tui nomine terra colat.
Iungo piis votis, quanquam levidense poëma,
Conveniens fatis attamen hocce tuis.
Meque tibi voveo, cultorem, Emerice, futurum,
Hisce boni votis consule, quaeso. Vale. 20
DIe beatI EMerICI ConfessorIs Vngariae
pagina 27
[23.] Domino Eliae Vanjecio 245
Cùm mihi sint tecum {nonulla} necessè loquenda,
Pransurus veniam, sic ut, Amice, jubes.
Ast, ne vel quicquam cures plus, quaeso, parari,
Quàm tua pro solito carpere mensa solet.
Esto bovilla caro bene cocta, vitellaque tosta, 5
Caules cum lardo prandia grata dabis.
Gallos eunuchos non curo, ferasque volucres:
Ut veniam, noli condere plura. Vale.
Manè, In soLennItate sanCtI LeonarDI,
EqVes RItter.
23a. Responsum [E. Wanyeczi]
Accepi missam vultu saliente salutem,
Paulò majorem, qùam mihi, Paule, dabas.
Hospes eris gratus, contentus sis modò nostrâ
Vulgari, quam fert incola quisque dape.
Ergo, veni celeri committens membra veredo: 5
Horas dum bis sex aenea nola feret.
eXpeCtabo pro Certò aD Me.
Elias Wanyeczi manu propria
23b. Responsum [Pauli Ritter]
eXpeCta Me, Certè aDero.
Eques Paulus Ritter manu propria
pagina 29
[24.] Ad Dominum Consiliarium Baronem Pataçich
Posoniam fato quasi raptum nuper ad urbem,
Mirabar, post tres non rediisse dies.
Interea, falso pestis rumore Vienna
Territa, praeclusit quaslibet inde vias.
Hinc per Danubium profectus ad ostia Dravi, 5
Mursorum veterum castra novata petis.
Isthìc visisti fratrem, quem Bossnia tellus
Pontificem Sanctè relligiosa colit.
A Mursis, jusso venerando fratre valere,
Valkonis et Posegae rura beata terens,
246 10
Venisti ad propriae Mavortia Castra Veruçae,
Qua coleris princeps in regione Comes.
Iasiis nunc te residere audimus in agris,
Quos Varasdinios dicere vulgus amat.
Emensum tot aquas, tanta intervallaque terrae, 15
Salvum atque incolumem, lętor adîsse domum,
Ad votumque tui charam reperisse cohortem,
Cum qua nunc hilares transigis ultrò dies.
Usque adeo laetor, penès et si causa dolendi est
247
Me socium fieri non potuisse tibi. 20
Sed quia ex hoc perdura mihi mea fata negarunt,
Quae contra niti vis mihi prorsus abest.
Svadebis vincat durum patientia fatum:
Heu mihi! Nec Monachis haec medicina sapit.
pagina 30Nunc, postquam mea spes redeundi ad propria cassa est, 25
Hybernas isthìc debeo ferre dies.
Quae mihi quàm faciles aderunt, videt ipse Jehova:
Et causam exilii judicet ipse mei.
Tu tamen esto mei memor, atque patronus, ùt olim
Pollicitus fueras non semel ultrò mihi. 30
Cujus consilio crebrò, dapibusque fruebar,
Verborum auxilium non, modò (quaeso) neges.
Exige, quaestores Regni quae ritè tenentur,
Atque mihi celerem, quam potes, adfer opem.
Meque tui memorem, credas, gratumque, futurum: 35
Restat adhuc misero, quod vir honestus amat.
Summe mei curam, tristem solere; benigni
Sic faciles adsint ad tua vota Dii.
Dilectos fratres, agnatosque, oro, saluta,
Cumque ipsis felix incolumisque Vale. 40
Viennae 8. Novembris
[25.] Ad Dominum Adamum Beseredium, Capitaneum in Frakno
Oblectat me saepe tuis Velçeius annis,
Quos inter passim texere scripta soles.
Pace tuo dicam: peccas, Beseredi, profectò,
In solidum tua si non legis acta librum.
Cuj Deus ingenium dedit, ut claresceret illo, 5
Peccat, privatum si facit esse sibi.
Virtutes nostrae non sunt cum sanguine patrum,
248
Propitii sed sunt dona beata Dei.
pagina 31Hinc merito laudatur homo virtutis amore,
Autor virtutis sed magis ipse Deus. 10
Otia non desunt tibi jucundique recessus.
Pierio Frakno est anteferenda jugo.
Illic aura recens, coeloque beata salubri:
Frakno levat supra coetera castra caput.
Limpidus hìc fons est, dignus dare pocula Musis: 15
Dulcius at vinum, laetificans homines.
Cede puellabus lymphas, tibi funde phalernum:
Nunc meliùs scribunt, qui bona vina bibunt.
Laudo bonum vinum, sed non bibo: non quia nollem,
Sed vacuata negat posse crumena mihi. 20
Tu, qui dispensas aliis generosa Lyaei
Dona, tibi sumas, quae meliora probas,
Sic ut accedas Musas jucundior, et pòst
Cum placido recrees membra sopore. Vale.
Viennae 8. Novembris
aD CastrVM FraCno ferantVr
[26.] Ad Dominum Petrum Comitem Keglević, Bani
Iam libet inculto discurrere carmine, postquam
Ad te, non pridèm, verba soluta dedi.
Scilicet hoc animi quodammodo taedia tollit,
Et partim curas alleviare solet.
Accedit, quod herì Cameralis Praesidis aede 5
Pleknerus de te grata locutus erat,
pagina 32Spemque dedit certam nupernis ille petitis,
Caeperit ùt finem longa diaeta suum.
Illi, commemorans haec, grates reddito scriptis,
249
Sic bene facturus nam stimulatur amor. 10
Quae nuper scripto petii curanda clientis
Commoda, nunc repeto, non dubitoque. Vale.
Viennae 8. Novembris
[27.] Ad Dominum Wanjecium
Cùm te delectent quaecunque poëmata lectu,
Hìc tibi transmitto pauca legenda. Vale.
Viennae 12. Novembris
27a. Responsum [E. Wanyeczi]
Accepi grato transmissa Poëmata corde,
Quae, dum tempus erit, nostra Thalia leget.
Omnino mihi sunt in carmine gaudia summa:
Non ego sic carnem, sicuti carmen, amo!
His valeas, faveasque mihi; dabo signa vicissim 5
Votaque, ne noster fiat inanis amor.
obsequentissimus servus
Elias Wanyeczi
[28.] Ad Dominum Ujvarium, Cancellariae Ungaricae Registratorem
Si prandes, Ujvari, domi et concedis adesse,
Pransuro assistet Ritter, Amice. Vale.
Viennae 16. Novembris
pagina 33
[29.] Ad Dominum Meskonem Jacobum, Camerae Aulicae Austriacae Consiliarium Referendarium
Accipe Rittereae duo, Mesko, poëmata Musae,
Parva, sed ad magnos emodulata thronos.
Quòd chartas mittam, veniam dabis: exuli in urbe hac
Iàm mense octavo vix aliud superest.
Tu fac (quum possis) Te, Fisco et Caesare digna, 5
Pòst valeam largè munera ferre. Vale.
Viennae 16. Novembris
[30.] Ad Serenissimam Principem Dominam, Dominam Mariam Elisabet Porphyrogenetam, Archi-ducissam
Austriae
Parce humili (quaeso), Princeps Augusta, clienti
Ad Te scripta rudi metra dedisse manu,
Quae fuerant fulvo scribenda decentiùs auro,
250
Aut saltèm cultis ritè premenda typis.
Fortunae vitium est, Equiti Vatique novercae. 5
Devota id pietas suppleat, oro. Vale.
Viennae 19. Novembris
[31.] Ad Dominum Baronem Pataçich
Haud multos hinc ante dies, Comes inclyte Balther,
Ad Te scripta mea est littera bina manu:
Prima quidèm metrico sermone, secunda soluto:
Utraque, pro genio et tempore, crassa, rudis.
Candidus ast animus scribi dictabat utramque, 5
Quo Te jam plùs quàm bis tria lustra colo.
Sic aspernatum neutram confido fuisse,
In cujus dubito candido amore nihil.
pagina 34Nam, quanto quis plura sapit, discernere plura
Sensa hominum genio nobiliore potest. 10
Orabam nuper reddi mihi debita cures:
Sic curaturus, posse redire domum.
Nunc, quia tempus abit, brumaeque approximat aetas,
Hìc mihi hybernandum fata dedisse reor.
Quapropter concede tuum mihi (quaeso) cubile: 15
Quando aliàs vacuum nullo habitante manet.
Sic fido custode tui res salva manebit,
Exituro illic quando deinde voles.
Hoc peto nunc avidè, repetoque priora, supèrque
Solari expecto proximè utroque. Vale. 20
Viennae 19. Novembris
[32.] Ad Celsissimum Principem Paulum Estoras, Regni Ungariae Palatinum 251
Iàm tibi vix aliqua est antiqui cura clientis,
Cultorisque diu ritè fidelis amor,
Non, quia mutata aversaris mente clientem,
Sed quia tecum etiam sic mea fata volunt.
Obtuleram, Ungaricae concepto Nobilitatis 5
Supremam libro ponere velle manum;
Qui nisi communes te vivo edatur in auras,
Perpetuò infectum luce carebit opus.
Sed super oblato mandata nec ulla recepi,
Ut de mej dubitem vel libri amore tui. 10
Inscia delicti mens me solatur, et ipsa
Fata (inquam) mecum sic voluisse reor.
Ast opus authoris tanti periise dolerem,
Ne leget aeternum Patria tota decus.
pagina 35Nam, nisi nos patres de priscis erudiissent, 15
Rarus de proprio dicere posset avo.
Gens venit, et transit: quanquam stat terra perennis,
Aeternùm scriptis tradita fama manet.
Patriae amor cujvis est anteferendus amori:
Quantus amor Patriae debeat esse patri! 20
Laude opus est dignum Patriae describere gentis
Stemmata, et illustris nobilitatis avos;
Qui cùm pro patriae quondam vixêre salute,
252
Crebra etiam passi damna, pericla, neces,
Qui post se nobis legarunt nobile nomen, 25
Illorum quoque nos vèl meminisse decet.
Majorum exemplo, virtutis amore tenemur:
Nomina scripta movent effigiesque patrum.
Haec tibi non opus est numerare, ò inclyte Princeps:
Sunt statuis domus ac atria plena tibi; 30
Sed reliqua illustres Patriae quoque stemmata gentis,
Quem Superi Patriae constituêre Patrem.
A Sole accipiunt coelestia sydera lucem,
Inter se et terris, qua rutilare solent;
Sic inter alias Mundi gens Pannona gentes 35
Clara tua, Princeps Paule, coruscet ope.
Hinc decus augebis, quo vix praestantius ullum
Linquere Pannonibus post tua fata potes.
Hujc addam dextram mox, te mandante, fidelem.
Mandata expecto semper amata. Vale. 40
Viennae 26. Novembris
pagina 36
[33.] Ad Dominum Sigismundum Adamum Domnyanić, Vice-Colonellum
Ritè tuam accepi, Vir ò generose, salutem,
Quam mihi Wanjecio missa tabella tulit.
Illa ego non parvùm solor, pridèm exul in urbe
Vindebona, in patria cùm malè visus eram.
Insultus vidisti in me audistique tumultus, 5
Inqúe meum volvi sacra, prophana caput.
Quòd spoliatus eram fortunis omnibus insons,
Iustitiamque petens: haec mea culpa fuit.
Quòd Patriam historiis, et Amicos laudibus ultrò
Excolui scriptis, haec mea culpa fuit. 10
Impia justitiam mihi tandem Astręa negasset.
Non fuerat durum hoc sustinuisse nefas:
253
Scilicet experior mutari cuncta per orbem:
Ipsam mutata {re} sic potuisse Deam.
Sed quia me Civem, me cultoremque fidelem, 15
Patria persequitur, perditum et esse cupit!
Hocce gravat, nimiumque gravat mea pectora vulnus,
Pro patria ferrum prompta focumque pati.
Non ego, mercedem solùm benefacta mereri,
Censebam: ast etiam praemia jure sua. 20
Nunc, quam mercedem retuli, quae praemia porto,
Miratus mundum jàm Patriamque, vides.
Non ego fortunas verbis venalibus auxi,
Ceu alii, quos nunc Slavnus adorat ager,
pagina 37lxix Sed studui semper Patriae prodesse et Amicis, 25
Divitem amicitiis pulchrius esse putans.
lxx
Nam, quas praebet, opes fortuna volubilis aufert:
Aequi valet summas verus amicus opes.
Ast et amicitiis mea me fortuna fefellit,
Qui sit adusque aras, rarus amicus adest. 30
Casibus humana est natura obnoxia multis,
Nemoque tam prudens, qui sua fata regat.
Attamen in pejus culpa est mutarier unquam,
Dummodo mortalis non ratione caret.
Quanta frequens imo duco suspiria corde, 35
Ante oculos priscus cùm mihi sistit amor!
Hocque infelici jàm vivere tempore taedet,
Quo video in maestum vergere cuncta chaos.
Majori est olim peregrinus cultus amore,
Quàm quo nunc fratrem frater amore colit. 40
Quae vitii causa? Cumulandi plura libido.
Vis, aliter dicam? Turpis avarities.
Quis tali Slavnos infecit peste penates?
Rusticitas Latio grammate docta loqui.
Suscitat haec lites, leges et jura retorquet: 45
Exulat, exosus has, Amor et Pietas.
Dicebat Mundus generosos antè Croatas,
Proqúe sacra bellax relligione genus;
Veriùs at jam nunc dicturus litigiosos,
Moribus à priscis degenerasse genus. 50
pagina 38Nulla ego propterea Patriae mala deprecor: illos
Sed, per quos patior, judicet ipse Deus.
Haec obiter scripsi patiens et tristia tristis;
254
Tu mihi rescribas prosperiora. Vale.
Viennae 26. Novembris
pagina 39
34. [Epistola Adami Beseredy] lxxi
Spectabili ac Magnifico Domino Paulo Ritter, Libero Baroni et Equiti Aurato, Inclyti
Comitatûs Segniensis Vice Comiti, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliario
Salutem Plurimam Dicit Adamus Beseredy
Sentio me Telô distantis Apollinis ictum,
Ast non fatali vulnere Musa putat.
Pharmaca Pierides Heliconia protinus aegro
Non mihi tardabunt, ut revalere queam.
Maior eô dolor est (miser heu!) quod vexer ab annis, 5
Quos Dominus Völcseŷ ferre referre solet.
Transeat interea, mea me patientia firmat;
Absque tamen poenâ non erit ille diu.
Dùmmodo Fraknensem semel ingrediatur ad Arcem,
Annorum Centum Vina vetusta bibet. 10
Insuper augebunt poënam hanc absÿnthia amara,
Mixta mero dulci quale Keresʒtur habet.
Ad Te converto modo me, Divine Poeta:
Eloquar an sileam, nescio. Musa, juva!
Est rudis Calamus mihi, rudis & ipsa Minerva, 15
Testor Parnassum, loripedemque Iovem.
Scribere quae soleo, Culinaria Carmina nam sunt,
Tradunturque Coco, praecipitanda foco.
Dum tibi Pegazei fontes ac flumina currunt,
Vix mihi guttatim parvula Vena favet. 20
pagina 40Millenis Titulis, meritis, Virtutibus amplis,
Ut Verum fatear Tu mihi Apollo praees.
Jure igitur merito Laurus tua tempora cingit:
Mille inter Musas denique Apollo viges.
Te veneratur enim cum Caesare tota Vienna, 25
Per mare, per terras iam tua fama volat.
Vive diu foelix, vireat tua Laurea semper,
Caesaris Augusti Te comitante manu.
255
Et mihi, Apollo, fave, dum Tibi dico vale.
DabaM eX arCe fraCno. 30
Die 13. Novembr.
pagina 41
[34a.] Ad Dominum Adamum Beseredyum, Commendantem in Frakno
Excelsa, Beseredy, mihi tua littera Frakno,
Quàm docta et suavis, tam quoque grata fuit.
Illa animum dextramque tibi negat esse senilem,
Quantumvis aetas ritè senilis adest.
Talis erat priscis ‘viridis’ vocitata ‘senectus’: 5
Digna sacros vates, digna fovere sophos.
Ad quam contribuit paucis obnoxia curis
Mens, et tranquillus vitae hilarisque status.
Quod mea perpetuo mihi tempore fata negarunt,
Quin me ultrò curis atque dolore premunt. 10
Si nosses quantum patior sine crimine pridèm,
Mirarêre mihi posse manere cutem.
Quos mihi natorum pepererunt funera moestus!
Tum patris et matris, cùm sociaeque thori!
256
Ignibus hìc combusta domus, latronibus illic 15
In praedam, saepe et furibus, acta domus!
Fortunis, charis, et amicis omnibus orbus,
Propitiis vitam vix modò servo Diis.
Olim carpento per compita suda vehebar,
Caenosas cogor nunc pedes ire vias. 20
Antè bonos crebrò ducebam ad prandia amicos,
Nunc aegrè famulum fata tenere sinunt.
Si tibi deberem cunctos memorare dolores,
Et quibus oppugnor per duo lustra mala,
pagina 42Vix mihi sufficeret scripturo mensis et annus: 25
Absque aerumna etenim non fuit ulla dies.
Ne tamen aerumnae tua laedant pectora nostrae,
Scribere de proprio desino plura statu.
Hoc tamen admoneo, ne me tot honoribus ornes,
Aut oneres: misero est, monere honoris, onus. 30
Quem bona deseruit fors, non juvat inclyta virtus,
Spernitur haec, mundum sola sed illa regit.
Ipse licet veniat Musarum praeses Apollo,
Profiet multo si caret aere, parum;
Aut, nisi aduletur, mentiri vel sciat aptè, 35
Inter plebejos vix sciet ille loqui.
Sic ego fortunae submitto vela potenti:
Non mea in hoc sola est naufraga cymba mari.
Et si sola foret tandem, si sola periret,
Quid possum contrà? Sic voluêre Dei! 40
Quòd tibi Völçejus maturos objicit annos,
Indignus verè nascitur inde dolor.
Nescio tam miserum, vel in ipso carcere vinctum,
Quem vitae ingenitus deseruisset amor.
Quin jàm Völçejus legit annos ipse viriles: 45
Vivere si cupiat plus, cupit esse senex.
Non tamen in Frakno sua jam solatia ponit:
Charior est cunctis alma Vienna locis.
Haec etenim pulchras alit innumerasque puellas,
Quorum non durè sollicitatur amor. 50
pagina 43257 Hinc vinum Austricum melius putat esse Falerno,
Nec centum annorum, nec Cruciense cupit.
Militat, ùt juvenis: pòst, adveniente senecta,
Depositis armis, pacis amator erit.
Lugebitque suos nequiens cognoscere natos, 55
Quejs dudum partas ritè relinquat opes.
Erramus crebrò (fateor) juvenilibus annis,
Corrigere errorem lenta senecta nequit.
Attamen est melius, dulces non noscere natos,
Solvere quàm natis tristia justa suis. 60
Infelix genitor, qui claudit lumina nati:
Per quem sperabat, claudier ipse sua!
Prò, quàm altos gemitus, lacrymas quàm fundit amaras,
Figit et in gelidas oscula moesta genas!
Hìc dolor est, dolor heu, quo nullus acerbior unquam 65
Accidere ingenuo posset, Amice, viro.
Quina meo his dictis renovavi vulnera cordi:
Cuncta dolore tremunt jam mihi membra. Vale.
Viennae 26. Novembris
FraCno VehantVr aD arCeM
[35.] Ad Dominum Praepositum Majorem Ecclesiae Zagrabiensis 258
Non modico (Superos testor) nova fama dolore
Pervasit pectus, Vir venerande, meum,
– Pectusque expertum cunctos hucusque dolores,
Qui sternunt fortes saepè premuntque viros –
pagina 44Quando tuum audivi defuncto ex fratre nepotem, 5
Vix bene conspectam morte obiisse diem.
Excusus jacet, heu, de caudice surculus, ex quo
Arbor avita domûs restituenda fuit.
Indolui primùm Patriae labantis amore,
Quo magìs indigeat civibus illa probis. 10
Tum patris Petri, fraterno qui mihi semper
In vita et letho cultus amore fuit.
Cùmque tui, pro quo quaecunque extrema subissem,
In te alium, credens me, reperisse patrem.
Quanquàm, mutatum te nuper in arce videbam 15
Cum magno cordis (juro) dolore mei;
Sed quia ab alterius flatu fuit impetus ille,
Qui bene pro verbis ipse solutus erat,
Hinc ego te nunquam cesso reverenter amare,
Ut qui sincerus semper amator eram. 20
Ast homini, qui scandali erat malè conscius auctor,
Sit judex scrutans intima sensa Deus.
Spero, tuam suprà, quòd Sol non occidit, iram,
Ut sacros homines dogmata dia monent.
Atque ita respiciens primoevi jura favoris, 25
Fidenter querulas jam tibi mitto notas.
Nuper enim nostro Praelato Zagrabiensi
Fausta Ducis sancti festa precatus eram.
Orabamque penès reminisci vellet, ùt antè
Obnixè per me saepè rogatus erat, 30
pagina 45259 Curaret, tandem tribui condigna labori
Praemia, in archivo qui labor actus erat;
Tum, cessę in Vico villae ratione Latino,
Impensas solvi à Belle, jubere, mihi.
Commendavi etiam, remorata stipendia, spondens, 35
260
Hinc de Banatûs edere honore librum.
Attamen in nullo respondet adusque petito,
Nec, num vota illi complacuêre, scio.
Quapropter, quia prima duo te teste petebam,
Deberi reliquum scis quoque ritè mihi, 40
Interpone, precor, tua vota, rogesque, faveret
Cultori proprii nominis atque domûs.
Sic, pietatis opus vestrûm facturus uterque
Manibus accendet lampada Brajkoviis.
Effice, quod posco, veterique faveto clienti: 45
Qui moneo constans, qualis et antè. Vale.
Viennae 4. Decembris
[36.] Ad Dominum Nicolaum Gradski, Canonicum Zagrabiensem, Collegii Croatici Alumnorum
Viennae Rectorem
Fausta tibi sancti precor, ò Nicolaë, Patroni
Incolumi ad multos Festa redire dies.
Et, qui donorum colitur largitor, ut (oro)
Larga tibi semper conferat ille bona.
Hoc votum in charis habeas ab amico, ùt amicus: 5
Propitium votis omnibus ultrò Deum.
pagina 46Dona mihi desunt: spoliatus, hìc exulo pridèm:
Affectum ergo boni consule. Vive. Vale.
Viennae 6. Decembris 1710.
[37.] Ad Dominum Episcopum Seńensem et Corbaviensem Comitem Adamum Rattkajum 261
Festa simul primi redeunt genitoris Adami,
Et natae in misera festa salutis humo:
lxxii
Quae quoniam salvus colis incolumisque fideli
Pectore laetandi copia facta mihi est.
Quin precor à Superis, quorum stant omnia nutu, 5
Ad multos annos dent recolenda tibi,
Senoniamque mitram celsam splendore vetusto,
Murice Romano condecorare brevì.
Hoc genii candor tuj quippè colore meretur
Vestiri, et sacros inter adesse Patres. 10
Me dudum augustam mea fata morantur ad aulam:
Dant nec, ad orbatam posse redire domum.
Quin neque tempestas sinit haec proficiscier ultrò,
Auctaque non modico laeva dolore manus.
Hinc mihi hybernandum contra mea vota Viennae est: 15
Optabant alium nam mea vota locum.
Si quicquam hìc possum tibi, Praesul, gratificari,
Fidenter placeat mittere jussa. Vale.
Viennae 18. Decembris
pagina 47
38. [Epistola Adami Domianich] lxxiii
Perillustri Nobilissimoque Domino, Equiti Paulo Ritter Adamus Sigismundus Domianich
Vice-Colonellus Salutem Plurimam Dicit
Ritter Amice, tuam percepi ritè tabellam,
Quam mihi Zagrabiae proxima posta tulit.
Illa tuae adversae declarat tempora sortis,
Et mundana docet spernere, ut illa decet.
Aurea enim fallax proponit pocula mundus, 5
Ast solet ad finem dira venena dare.
Falsus adulator floret, non patriae amator,
Uni Gaza fluit, Gens Universa luit.
262
Indigena hanc dexter, partim demulcet et exter:
Nec solidi quidquam Mundus amarus habet. 10
Expertus satis es mutari cuncta per Orbem,
Ipsam mutari sic potuisse Deam.
Ergo contemnas fortunam ac omnia spernas
Cor simul ac oculos vertito ad Astra Dei!
Quem non induxit sors haec et Gloria mundi? 15
Dulcis nunc currit, nunc truculenta furit.
pagina 48Blanda cui nimias sortes fortuna {procatur},
Infelix ipsâ prosperitate ruit.
Cum Deus adversis charos castigat in Orbe,
Talibus ad Coelos praeparat ipse viam. 20
Hoc est completum, comitantur dulcia fletum:
Quid nî adiscamus dura et acerba pati?
Vidisti in memet quot non Acheronta moueri?
Inque meum uerti tela inimica caput?
Qui tot pro patria subij manifesta perîcla; 25
Dent utrique dulce leuamen. Amen.
Zagrabiae 7. Decembris 1710.
38a. Ad Dominum Vice-Colonellum Domjanit'ium
Extorrem tua me solatur epistola, docto,
Ad vulgare meum reddita, Adame, metro,
Qua video tandem non omni prorsus amico
In patrio absentem me caruisse solo.
Hinc satìs apparet veterem verumque Croatam, 5
Clarorum mores non reprobare patrum,
pagina 49Sed redamare probos, durareque amicus ad aras,
Summa quod Illyricae gloria gentis erat.
263
Deflectunt alii procul hoc à tramite quodam,
Non verè Horvato Sloviniove modo. 10
Sunt, quos pręcipuos inter venerabar amicos,
Pro quejs ultrò pati multa paratus eram.
Attamen ad binas, quidam ternasque tabellas
Nec verbum reddunt vel leve gramma mihi,
Ut quasi conspirent homines elementaque cuncta 15
Eversura istud mite senexque caput,
Quod Patriam meritosque viros coluisse studebat,
Evitans lites, jurgia, pacis amans.
Denique consistunt certis haec omnia fatis,
Quejs eluctari nemo profectò valet. 20
Sic vel in humanis divina potentia rebus
Ludit, quam penitùs prendere nemo potest.
Attamen infelix odiis civilibus omne
Regnum. Hujc praesidium est nobile Civium amor.
Consiliis hominum fortuna est major, ut ultra 25
Fortunae metas pergere nemo queat.
pagina 50Quot stulti panem comedunt! Sed quot sapientes
Cernimus ùt passim panè perire fame!
Spreta jacet Virtus, Fortunam Mundus adorat,
Nec tamen immeritò, pro ratione statûs: 30
Ast ego Fortunam video variabile numen,
Quod dedit, hoc iterum tollere saepè solet.
Contrà sed, superis et amica et proxima Virtus,
Perpetuae Laudis nomen ubique parat.
Divitias aufert ignis, fur, latro, vel haeres 35
Dissipat, à proprio degener ille patre;
Aut alii rapiunt, haerede superstite nullo:
Res non exemplis indiget ista novis.
Virtutis bona nec fur, nec latro, flammave tollit:
Mercesque ac hęres est satìs ista sibi. 40
Vitam ego (crede mihi) quàm virtutem, antè relinquam:
Virtus post obitum vivere sola facit.
Sed nec me à Patriae vis ulla avellet amore,
Cujus et hìc priscum curo, coloque decus.
Retribuetque Deus, mecum malè agentibus olim, 45
Et dabit, illorum posse videre malum.
pagina 51Indurata, diu duris exercita rebus
Mens odii perfert invidiaeque minas.
264
Ne tamen accumulem maestîs fastidia metrîs
Plus tibi, cùm laetos excipis ultrò dies; 50
Et recoles dominum primi sacra festa parentis,
lxxiv
Induti humana carneque festa Dei.
Haec, Annique novi celebres primordia felix,
Bis totidem lustris, quot modò lustra legis.
Perpetuumque tui cultorem, semper amicum, 55
Constans, pro genio nobilitatis, ama.
Cumque tui charis, et veris salvus Amicis,
Ad tua et illorum vota valeto. Vale.
Viennae 18. Decembris
39. Ad Serenissimum Principem Ernestum Ludovicum Landgravium Hassiae
Ut causam res ipsa offert, mirabere, Princeps,
Parvum et ab ignoto Vate poëma legens.
Ignotus Tibi sum, sed Tu notissimus orbi:
Hinc volui cultor nominis esse tui.
Talem quippe mihi genium natura paravit, 5
Quo Fata explorem, promeritosque colam.
pagina 52Hinc tua praesumpsi scrutari nomina: Fatis
265
Aptaque Facta rudi concelebrare metro.
Dico rudi, quoniam juvenilis transiit aetas,
Scandere Pierii promptior antra jugi. 10
Et quantum non mole sua gravat ipsa senectus,
Tantum jàm pridem sors inimica premit.
Quare, decretos titulos à Mente superna
266
Sustine ab externo promere Vate tibi,
Ut, qui resplendes patria in tellure coruscus, 15
Clarus in externis sis, Lodvice, plagis.
Hoc igitur xenium ceu gratum (quaeso) tributum
A cultore habeas atque cliente novo.
Et felix sacrata colas natalia Christi,
Atque novos Annos, ad tua vota. Vale. 20
Viennae 20. Decembris
40. Ad Dominum Proregem Croatiae, Comitem Ioannem Palffium ab Erdeud
Grata mihi, Prorex, tua nuper epistola venit,
Purpureoque sonans altera juncta Duci.
Hanc ego mox, propria comitatam ritè tabella,
Posonium, ad Janum Sigraïumque, dedi
Tradendam, ùt par est, commendandamque Patrono, 5
Quam sibi jàm certè praebitam adesse, scio.
pagina 53Hactenus at neuter quicquam respondet eorum,
lxxv
Ut super effectu me dubitare licet.
Sit, ceu fata volunt: sed tu, illustrissime Princeps,
Non ideò famulum desine amare tuum. 10
Adversas fortuna vices licèt exerat in me,
Fregit adhuc animum non tamen illa meum.
lxxvi
Hoc animo, hac dextra (mutila licèt, attamen apta
Res magnas calamo commemorare levi)
Exsequar officium fidi gratique clientis,
267 15
Cuj facilè officio Parca nocere nequit.
Interea, quoniam humanae Natale salutis,
Patronique dies imminet ultrò tui,
Ut novus antiquo succedit protinus anno,
Christiaco imprimis festa colenda gregi. 20
Quae, precor, incolumis celebres salvusque per omnem
Vitam felicem, Nestoreęque parem.
Ut tibi fortunas Coelum, tibi Caesar honores,
Et Populus laudes augeat ultrò tibi.
lxxvii
Optatam videas Patriae, Pater inclyte, pacem 25
Deletîs, pulsîs Hostibûs, aut domitîs.
Voti hujus testem, simul obsequiique fidelis,
Submitto folium sat leve pauper Eques.
Sed quod tu in charis habeas: nam candida in illo
Subscripsit Fatis mens pia Vota. Vale. 30
Viennae 20. Decembris
pagina 54
41. Ad Patrem Marinum Seńensem Capucinum
Nec vidi te, nec longo jàm tempore visi
Missilibus, fueram suetus ùt antè, notis.
Neglecti officii veterem culpabis amicum,
Atque tuum Civem, Sennoniumque magìs,
Cùm mos Sennonibus sit amicos esse perennes: 5
Utpote qui absentem, qui quoque mortuum amant.
Non mihi, fortunae id vitium transcribe sinistrae,
Quae me jàm dudum vexat iniqua nimìs.
Si nosses, quantum patior sine crimine; quin pro
Zelo erga Patriam, Caesareumque bonum, 10
Res inter miras reputares, chare Marine,
Ossîbus his aliquam jàm superesse cutem.
Illeque persequitur, qui me debebat amare,
Ut vix inveniam in relligione fidem.
Omnis ad ista mihi cùm sit mala questus in unis 15
Desino voce, animô sat patiente, queri,
Sed ter fausta tibi precor hoc natalia Christi,
Finem, anni veteris principiumque novi,
Haec et plura dein lustris reditura futuris
Salvus et incolumis festa, Marine, colas.
268 20
Caetera sprevisti fallacis munera mundi,
Divinis felix pro pietate tua.
Inqúe sacris precibus cùm sis memor ultrò tuorum,
Quaeso, meiqúe memor sis aliquando. Vale.
Viennae 20. Decembris
pagina 55
42. [Epistola Adami Beseredy]
Spectabili ac Magnifico Domino Paulo Ritter, Libero Baroni, Equiti Aurato, Inclyti
Comitatûs Likensis et Corbaviensis Vice-Comiti, Adamus Beseredi Salutem Plurimam Dicit
Salve Magnifico Titulo dignissime Vates!
A Superis faveant prospera cuncta tibi.
Ad me Posonio tua venit epistola nuper,
Circuitu longo tardigradoque pede.
Nescio, quis fatalis homo violare sigillum 5
Ausus erat manibus forficibusque suis.
Nil tamen arcani petulans is lector habebat
Inde, nec ad captum forsitan ejus erat.
Nam, cujus cerebrum vix ingredietur Apollo,
Ni priùs à Musis doctus et aptus erit? 10
Sit quiscunque licet Turbo violentus apertor
Ille, tamen poenas debet habere suas.
Charae Consortis dum Natorumque tuorum
Tristia fata lego, tristor et ipse super.
Cordicitùs tibi condoleo, moestissime Vates! 15
Dij consolentur teque, tuosque lares.
Hoc est consuetum; comitantur tristia laetum;
Hoc exempla etenim quottidiana docent.
269
Tolle tamen, quaeso, moestum de corde dolorem:
Exsiccare solet nam dolor ossa nimis. 20
pagina 56Necdum decrepitam sentis paterisque senectam:
Uxor adhuc placeat chara secunda tibi.
Quae formosa sit ac dives, foecunda, pudica,
Reddere quae valeat pignora chara nova.
Völçejus non audet adhuc ad Frakno venire, 25
Nupernae culpae conscius ipse suae.
Nympha Viennensis vel quaedam detinet ipsum,
Et quasi magnetis more petulca trahit.
Attamen interea sint castis omnia casta;
Nec vitio vertas haec, mi Apollo. Vale. 30
DatVM FraCno, Vespere faCto
die 8. Decembris
pagina 57
42a. Ad Dominum Adamum Beseredium
Accepi votis plenam, Beseredy, salutem,
Quam tua descripsit, corde movente, manus.
Pro tanto affectu summas tibi debeo grates,
Quanquàm te verè diligam amore pari.
Posonii passam vim, non mirêre, tabellam: 5
Sic quaevis illinc huc violata venit.
Pestifero venisse loco suspecta revulsa est
Et, quod plus, acri littera tincta metro.
Congrua sedando praebes documenta dolori,
Qui vires adimit corporis atque animi. 10
Hìnc, modò cum Musis studium juvenile revolvo;
Nunc ex Historicis acta vetusta lego.
Sic mentem, sic cor ab edaci saepè dolore
270
Subtraho: non semper sed modus ipse juvat.
Volvuntur plures circùm caput hocce procellae, 15
Ad quas nil Clio, nilque Thalia juvat.
Ducere consortem suades, Beseredy, vovesque
Bis gemina instructam dote venire mihi.
Foecundam, pulchram, ditem simul atque pudicam:
Rara est haec mulier, fors magè rara seni. 20
An nescis pulchram pulchri, ditemque potentis,
Non senis aut miseri semper amore capi?
pagina 58lxxviii Si qua foret, nec pulchra nimìs, nec dives abundè:
Apta modò proli, et moribus usa bonis,
Non ego connubium fugerem, sed utraque 25
Gestirem ad mortem lectus, Amice, manu.
At miror, cur tu socialia foedera spernis,
Quodque mihi suades, effugis ipse bonum?
Non nosti, semper caelebs, muliebre levamen:
Notîs quippe bonîs est caruisse dolor. 30
Velçejo facilè est optare et amare puellas:
Non illi faciem ruga senilis arat.
Non alit illius Fraknensis curia amores,
Nec fert cristatum Pannona virgo caput.
Austriacas cristae variataque vestis adornant, 35
Incessus, gestus, blandula verba, lepor.
Sed satìs hìc dixi. Nunc, quae scribenda supersunt,
Ut capiat finem littera, promo lubens.
Apprecor ergo tibi felicia festa patroni,
Qui princeps hominum dicitur esse parens, 40
Festaque virginei, Mundo solemnia, partûs,
Faustè ad Nestoreos concelebranda dies.
271
Meque (ùt cepisti) fratrem, studiique sodalem
Semper ama, quia amo semper et ipse. Vale.
DIe sanCtI AbrakaMI patrIarChae VIennae
20. Decembris
pagina 59P. S.Accipe xeniolum, non quod misisse decebat, 45
Sed tibi quod poterat mittere egena penus.
A spoliato istud simul exule munus amico;
Affectu plenum, consule (quaeso) boni.
[Forinsecus]. aD CastrVM FraCnVs.
43. Ad Celsissimum Principem Regni Ungariae Palatinum
Annua virginei partûs nostraeque salutis
Festa haec, quae summo Mundus honore colit,
Incolumis salvusque (precor) multosque per annos,
Propitiis superis ad tua vota, colas,
Visurus, Patriae tranquilla pace fruenti 5
Restituisse Deos aurea saecla tuae.
Hisque diu fruitus, tandem aeternante relictâ
Famâ Orbi, felix coelica Regna petas.
Interea antiquum, Princeps excelse, clientem
Pro tibi consueto dilige more. Vale. 10
Viennae 24. Decembris
pagina 60
Quae tibi credideram relegenda poëmata nuper,
Ùt mea per menses acta diurna duos
A te lecta malè, et pejùs taxata recepi,
Atque ideò flammis mox lacerata dedi.
Errorem luitura tuum periêre sub igni, 5
Illorum quamvìs culpa nec ulla fuit.
Erras, qui
Ladislav longam vis esse secundam;
272
Non audit Latios Illyra lingua modos.
Turpe et monstrosum sentiret quisque, Ladislav
Barbara tunc verè vox ea fanda foret. 10
Sic quaecunque brevis naturâ est littera nobis,
Haud illam longam consona terna facit.
Iastrebarsko pagum, non Iastrebarsko vocamus:
Carigradski Illyriis, non Carigradski, placet.
Italus, ex una cognatus matre Latino, 15
Fraterno vitat flectere verba modo.
Otranto propterea Hydrantum, non dicit Otranto:
Quae nos Ausoniis regula, quaeso, ligat?
Corrigere errantes, ignaros recta docere,
Disce, pii esse viri hoc et sapientis opus. 20
Ut tamen excusem, puto, te indulsisse Lyęo:
Utque probè sapias, sobrius esto. Vale.
Viennae 27. Decembris 1711.
pagina 61
45. Ad Excellentissimum Dominum Camerae Aulicae Praesidem
Effluit antiquus, cursum novus ordinat annus,
Inchoet felix terminat iste tibi.
Quem pòst longaeva serie faustaque sequantur
Ad tua vota anni, Vir pretiose, novi,
Donec, completô senis olim Nestoris aevô, 5
Ad vitam migres coelico in axe novam;
Hìc immortalis famae splendore relicto,
Immarcescibili gloria abundus ibi.
Haec tibi sincero promit de pectore vota
Pauper, quadruplicis conditionis Eques. 10
Pauper: nam cunctis spoliatus et exul, ùt ipsam
Vitam in iàm capto corpore vix tulerit.
273
Sic illi multos inimicos atque potentes
Fiscalis peperit sedula cura boni.
Hìc quoquè Vindebonae denum jàm transigo mensem, 15
Consumptis mediis, debita dura legens,
Sperans tot meritis quodcunque aliquando bravium
Consequi ab Augusto Caesare posse mihi;
Qui non (ùt plerique solent) merita inscia fingo,
Sed nec pro parvis dicere magna scio, 20
Indignum, crimenque putans grave fallere Regem,
Fallere vicinum, cùm sacra iura vetent.
Sic neque magna peto meritis ego proemia magnis,
Sed queĵs plura dein promeruisse queam:
pagina 62Castellum Novi, quod Frankopanum extitit olim, 25
Saxea in Adriaci stat regione maris:
Rure suo, portuque carens, vix annuus illi
Ter centum scudos redditus omnis habet.
Quid foret, hôc donasse virum meritumque probumque,
Et qui mille modis utilis esse potest? 30
Sede vel Vngaricae Camerae, cuj me Leopoldus
Decrêrat coram Praeside Christophoro?
Alterutrum per te mihi specto venire levamen:
Iàmque expectanti tertius annus adest.
lxxix
Nil tamen ad primum decernis: pluribus annis 35
Expectare aliud, spes ea dura seni est,
Cuj matura aetas multos [...] sustinet annos,
Nec multos vacua hic stare crumena dies.
Si quod promerui, nunc impertire, bravium,
Quo dum sum in vivis, indigeoque, fruar.
274 40
Caesareo Fisco si possim commodus esse,
Utere, dum vivo, commoditate mea.
Si multi à divo sibi Caesare proemia poscant,
Qui pane illius denique et aere merent,
Cur ego non poscam (vèl cùm me cogat egestas), 45
Qui proprio semper Marte merebar ei?
Qui cuncta amisi pro Caesare, ut una superstes
Sit modò vita mihi, taliter ipsa gravis.
Ingenuos animos magè nil afflixerit unquam,
pagina 63Quàm se in contenta cernere sorte mori. 50
Cùmque tuo Caesar, Gundaccare, cuncta relinquit
Arbitrio, ac per te praemiat ille probos:
Pro pietate tua, pro justitiaque quibuscum
Excellis, charus Regibus atque Deo:
Sis memor (oro) mei, citò consoleris egentem, 55
Ne mea mors te in me, non sinat esse pium.
Qui tamen à multis jàm te colo sedulus annis,
Fac, posthac fato Te meliore colam.
Ad tua clementes Dij te simul atque tuorum
Vota diu servent magnificentque. Vale. 60
Viennae 31. Decembris 1710
46. [Epistola Adami Domianich]
Perillustri {Nobilisissimoque} Domino Equiti Paulo Ritter, Adamus Sigismundus Domianich Vice-Colonellus Salutem
Plurimam Dicit
In coena hesterna mihi venit epistola terna,
Una ex his ternis et tua, Amice, fuit.
Signa tui satìs haec commonstrat amoris et oris:
Dum mihi fausta cupit, me simul illa capit.
Exopto pariter Natalia talia festa 5
Non infesta tibi det Polus atque Dii.
Annum praesentem claude, incipiasque sequentem
Ter felix, plures continuato diu.
Nil timeas sortem, Superi dent dummodo mortem
Felicem, qua tunc fors mala cuncta ruet.
275 10
Est brevis atque levis mundana injuria quaevis,
pagina 64Si praemit una hora: praeterit absque mora.
Non commota Dei cunis Sapientia nati
Edocet haec, quod sit gloria summa, pati.
In Betlem plorat, quem totus Mundus adorat, 15
Et quis mortalis vixerit absque malis?
Vult Dominus fortes in Coeli adscire cohortes
Approbat illos, quos Sors inimica probat.
At quibus indulget, vix Coeli his gloria fulget:
Cernent fors serò, qùod bonus augur ero. 20
Qui sunt addicti virtuti, sunt bene tuti:
Has qui servat opes, quid sibi pluris opus?
Hoc tibi promitto, et pro parvo munere mitto,
Quòd tibi non deero, ast fidus amicus ero.
Ut sis in tuto, virtutum te tege scuto, 25
Nec rumpent scutum tela inimica tuum.
Virtutem laudo, simul his mea carmina claudo:
In Mundi valle hac ad tua vota Vale.
Zelina ipso die Nativitatis Domini 1710.