I. Equitis Pauli Ritter Epistolarum metricarum liber primus – 1676/77
pagina 1EQUITIS PAULI RITTER EPISTOLARUM METRICARUM LIBER PRIMUSi
1. Ad Dominum Wolffgangum Adamum Liberum Baronem Mordox
Laeta salutatum te, mi Wolfgange, patronum
Nuntia facta tui littera vatis amat.
Vatis dico tui, quia tu mihi primus amicum
Suasisti Aonidum visere saepè chorum.
1
Ast ego tuj proprium me nuncupo ubique clientem, 5
Tu quia me veri more parentis amas.
Namque tuos in me bene si perpendo favores,
Sat foret omnino si tibi natus eram.
Atque ideò fateor tibi me debere tuosque
Ad nutus omni tempore fidus ero. 10
Nec labor est pro te quem non, Wolfgange, subirem:
Quin etiam pro te mors mihi chara foret.
Namque ubi pura fides animum sociavit amori,
Crescit in adversis rebus amicus amor.
Protinus at lucri peperit quem prava cupido, 15
Dummodo dans cesset dextera, cessat amor.
Hic procul à me sit, rebus delector honestis:
Pura mihi cordi est & sine labe fides.
Purus amor, Wolfgange, tuo me junxit amori,
Et patrum meritis nobilitata domus. 20
pagina 2Hujus ego fidus numerabor semper alumnus,
In qua sunto mea nomina scripta, rogo.
Hanc non mireris lecturus (quaeso) tabellam,
Quòd non sit scriptis pristina forma notis;
Aggravat enormis dextram dolor, integra nigro 25
Purpureoque tumet fusa dolore manus.
Hoc peregrinanti nuper bis quinque diebus
Attulit assiduis imbribus aura malum.
Unde, die Maja geniti, chyrurgus adusto
Aegrotam ferro sauciat ultrò manum.
2 30
Nec juvat hoc vulnus, semper magìs illa tumescit,
Spectatorque dolet quilibet atque stupet.
Cras, accessurus medicos, discedo Labacum:
Curabunt illi forsitan istud malum.
Postque dies paucos (moriar nȋ fortè) redibo, 35
Notitiamque mei significabo statûs.
Interea propero claudatur epistola fine:
Vive, meique memor sis (rogo), Adame. Vale.
Hesperiis {Thitan} jàm sese merserat undis
Incubuitque solo Ditis opaca soror.
Vergo Neostadium, vitans juga dura Labaci:
Cùm sit in hoc etiam sanior aura loco.
Quod negat obsequium nox jam praestare fidele, 5
Crastina praestabit, chare Patrone, dies.
Felici, precor, hac ut nocte, quiete fruaris
Et me cognoscas luce sequente. Vale.
pagina 3
3. Ad Dominum Joannem Wajchardum Baronem Valvasor
Discedens ex arce tua, Wajcharde, Bogensperg,
Intravi caeca nocte Neostadium.
Mordaxum accessi mox luce sequente Baronem,
Qui me stare simul mandat in aede sua.
Pro dicta grates solvit tibi quisque salute: 5
Quemcunque hac per me deveneratus eras.
Necdum consului medicos, ratione doloris,
Quo mihi dextra tumet continuante manus.
Cùm rediisse domum te scivero, tendo reverti,
Nam manui interea Dij meliora dabunt.
3 10
Mitte tamen pro me famulum simul atque caballum,
Quorum, ceu nosti, hìc copia pauca datur.
Festine hanc scribo, dextra patiente, tabellam,
Atque aliàs properat cursor abire. Vale.
Tertius est, à quo Najhoff properanter in arce,
Ad te scripta dedi sat properata, dies.
Tunc petii mittatur equus mihi; quando redibis,
Ad te quo demum sim rediturus equo,
Sed magno illustris detentus amore patroni, 5
Ultra promissam cogor abesse diem.
Attamen ad divi festum solemne Simonis,
Si Superi faveant, aggrediemur iter.
Non bene tacta fuit candenti dextera ferro,
Fors alio posthac est ferienda loco: 10
Tantum Chyrurgi moestis nocet error in aegris,
pagina 4Et tamen ille aegri soluitur aere bono.
Nil plus occurrit jam nunc, Wajcharde, quod optem,
Quàm salvum incolumem te reperire. Vale.
5. Ad Dominum Joannem Jacobum Sunce
Mirari te fortè novi facit ista poëtae
Hactenus ignota littera scripta manu.
Ille ego, qui nuper cum Valvasore morabar
Per binos Otoçac laetus in arce dies.
Quòd sit deformis praesens scriptura priori, 5
Laesa mihi grandi dextra dolore tumet.
Hic dolor, et lator discessum fortiùs urgens,
Ad te, Sunce, mihi scribere plura negant.
Si qua (rogo) veniet posthac tibi fortè tabella,
Expedi eam fuerit cuj titulata. Vale.
4 10
6. Ad Dominum Baronem Mordox
Promere quam nequeo praesenti voce salutem,
Hanc brevibus praestat littera missa notis.
Gaudeo, cum Auspergo salvum te Principe, Mordox,
Cumque suis geminis (scribis ut) esse forìs.
Esse forìs, vel ubi venatibus otia frangis, 5
Trajicis et varias vasta per antra feras,
Vel spectas Comites inter rudimenta Gradivi,
Ipseque, quod pridèm sciverìs, id repetis.
Aut illum Jani spectas in Principe vultum,
Spectandi hìc causas alter et alter habet. 10
Foecundam vobis opto facilemque Dianam:
In praedam acceleret, cervus et ursus, aper.
Si quis erit de me tibi fors cum Principe sermo,
Patroni, patris et munus agendo vale.
pagina 5
7. Ad Dominum Franciscum Carolum Comitem Auspergicum
Percipe transmissum, Comes inclyte, carmen ab illo,
Dum vivit, cultor qui tuus esse cupit.
Luna quater nitidum caput extulit orbe repleto,
Et nova pro quinto cornua mense levat,
Quòd, Francisce, tui celsa genitoris ab aula 5
Discessi coeli pro melioris ope:
Aegrotis oculis est aura nociva Labaci,
His Bogenspergi purior aura favet.
Parce tamen tanto scriptis, quòd tempore nullis
Visere te potuit ritè fidelis Eques; 10
Nam licèt ex oculis abiit dolor omnis, at alter
Invaluit dextram mortificando manum.
Sic mea vexatur morbis persaepe juventus
Et minùs officio redditur apta suo.
Multa mihi de te Mordox encomia nuper 15
Dixit, virtuti congrua, Carle, tuae.
Quamquàm cuncta mihi jam visa et nota fuissent
Magnanimi quondàm signa probata Ducis,
Est non parva mihi tamen audivisse voluptas
Coram aliis laudes ferrier ultro tuas. 20
Nobilioris enim praebes rudimenta juventae,
Parvus ùt à tenero noscitur unge leo.
ii
Perge ita per studium Martis simul atque Minervae,
Heroumque domûs ampliùs auge decus.
5
Meque, tibi fidum semper, Francisce, clientem, 25
Desine nullo unquam tempore amare. Vale.
pagina 6
8. Ad Dominum Vincentium Brajković
Tarda mihi quanquàm nuper tua littera venit,
Attamen ùt chari nuntia chara viri.
Cujus ego laetus bis singula verba relegi;
Hinc, quantum placuit littera, scire potes.
Quòd patere invidiam, credo; comes illa profectò 5
Virtuti constans ut fuit, est, et erit.
Odit nostra viros, bene nosti, Patria doctos:
Quos etiam peperit, longiùs esse cupit.
Quantus adest genio Thomas Hrelanović, illi
Vix hab[uit] multo tempore terra parem; 10
Et tamen is patria vel exulat urbe, nec ulli
Charus, ut ad lacrymas me sua fata vocent.
Aura aliquem Patriae natis impressit amorem,
Quem levat è vivo pectore nulla dies.
Sed non semper amat sinceros Patria natos:
iii 15
Queis discors animus odia multa parit.
6
Hinc et ego Patriam, Vincenti, diligo nostram,
Cuj precor à summo prospera cuncta Deo.
At quia corruptos horret mens integra mores,
A patrio placuit iam mihi abesse solo. 20
Bis senos alibi transegimus hactenus annos,
Quorum pars studiis prima dicata fuit.
Altera consumpta est magnates inter amicos:
Horum me quivis more parentis amat.
Quosque mihi Patriae tellus non praebet honores, 25
Hos mihi dat larga terra aliena manu.
Virtutem Cives oderunt: Martia Senja
Nunc in divitiis aestimat omne bonum.
pagina 7Atque utinam semper ditescat pace beata,
Neve ad natorum quando recurrat opem. 30
Tu tamen in patria si fors permanseris urbe,
Aut aliam terram dulcis Amice, petes,
Perscribas semper tibi respondere parato,
Inque sacris precibus me (rogo) habeto. Vale.
9. Ad Dominum Wolfgangum Adamum Baronem Mordox
Summo manè tua discedens nuper ab aede,
Non potui absenti dicere, Adame, „Vale“.
Sole Bogenspergam sub eodem intravimus arcem,
In qua me rarae detinet artis amor.
Ut mihi suasisti, pensabam hoc tempore statum, 5
Qui mihi prae reliquis suscipiendus erat.
Proposui primò claustrum, vitamque quietam,
Hìc servire Deo mens bene tuta potest.
Perpendo Martem, Marti cognomine specto,
Per caedes Marti gloria summa venit.
7 10
Censurata fuit pariter Philo Musa Sophorum,
Naturas rerum quid modò scire juvet?
Mutua connubii scrutabar vincula casti,
Atque sibi fructus posse videre pares,
Commoda cujque sua, sua cujque incommoda dixi, 15
Quisque modò placuit, displicuitque modò.
Complacuit jam vita mihi claustralis, ut absque
Curarum Mundi vivere mole queam.
Casta mente Deo summa est servire voluptas:
Sic datur aetherii vita beata poli. 20
Ensifer occurrit, cristata casside tectus,
Mars; jubet hic potiùs facta paterna sequi.
pagina 8Eximium decus est clarere in Martis arena,
Corporis atque animi fulget in hacce valor.
Blanditur Pallas, turba comitata Sophorum, 25
Doctrinae laudes accumulando suae.
Promittit decus haec ab inermi grande palestra,
Palladius (dixi) postmodo alumnus ero.
Mox ubì spectandam se pulchra puella dedisset,
Fronte, genis, oculis, ore, sinuque placet. 30
Ista jugum sociale magìs, natosque creandos
Suadet, et hoc potiùs vivere in aeva modo.
Quod solum amplectar dubia sat mente voluto:
Claustrum, Mars, Pallas, Connubiumque placent.
Rumino cuncta tamen per se: non omnia possunt 35
Esse simul. Quaero quae renuenda forent.
Claustra adeunda nego juveni, cuj semper amata
Corporis atque animi libera vita fuit.
Claustra quidèm corpus, non mentem claustra coërcent:
Nec locus, aut vestis, vel coma tonsa beat. 40
Integra nȋ Monachi sit mens in corpore mundo,
8
Indignus Sancti nomine ùt alter homo est.
Otia sunt Claustris, et vita exempta labori:
Et, num sit semper, nescio, grata Deo.
Pane frui proprio, vultûs sudore parato, 45
Non jubet in primo nonne parente Deus?
Non animi mea mens, non corporis otia poscit:
Otia peccatis saepè vacare solent.
In precibus Monachi sua, dices, otia fręnant:
Durus at est mentem posse domare labor. 50
Integra nȋ precibus sit mens intenta, profectò
Oratus noster nil juvat ante Deum.
pagina 9Plùs etenim sudor Domino, ex labore profectus,
Quàm verba, ex placida nata quiete, placent.
Et ne degenerem Patrum de stirpe vetusta, 55
Nullius Monachus dogmatis esse volo.
Non horret animus Martem, ratione laborum,
Nec vitae causa multa pericla timet.
Quo labor est major, major fit gloria merces:
Vivereque aeternùm in corpore nemo potest. 60
Sed, quem deberem peregrinis quaerere terris,
Ante fores Martem Patria nostra videt.
At jam non meritis Mavortis emuntur honores,
Quos modò conciliat cùm favor, aesque magìs.
Unde domi cùm sim, castris quasi cernor in ipsis: 65
Classica saepè mihi nocte dieque sonant.
Restat amor, doctae studium gustare Sophiae,
Et rerum causas noscere ab arte sua.
Nam si connumerem latiae data tempora Musae,
Paucae sunt annos quattuor ultrà dies. 70
Hic quoquè jàm quartus sine Musis volvitur annus:
Postremum accepit quòd mea Suada vale.
Discere dediscit mens, quo non tempore discit:
Ad studium est animus jam mihi penè rudis.
Tum quoque vilescit jam nunc fortuna Sophorum,
9 75
Nec pro lucrando quae modò pane valet.
Ducere Consortem, curas augere profectò est:
Si misera, aut simplex, hinc labor, atque dolor.
Injucunda tamen sine conjuge proleque vita est:
Pignora sunt fructus, foemina suave jugum. 80
Foemina vel dives, vel prudens, atque pudica
Consortis curas alleviare solet.
Me quoquè pelliciunt thalami sacra foedera casti,
Hunc tendo amplecti, sorte favente, statum.
pagina 10Sorte favente, inquam: nam si perpendo puellas, 85
Quaeque magìs ditem vellet habere virum.
Non genus aut virtus, non mascula forma puellae,
Quantum divitias, temporis hujus amant.
Et quas fortè negat pulchras natura, superbas
Ambitiosa suas mens facit inter opes. 90
Non mihi divitias conquiscivere parentes,
Non avus aut proavi castra sequendo mei.
Illis namque magìs Mavortia gloria cordi,
Quàm privata auri commoda, semper erat.
Divitiae pereunt, prosunt post funera nulli: 95
Egregia aeterno tempore fama viget.
Quod per avum Alsaticae percepit nobilitatis,
Auxit Pannonica nobilitate pater.
At genus et virtus, et nobile nomen, ubivis
Hoc, inquam, parvùm tempore, Adame, juvant. 100
Sic rogo, si qua tibi sors apta videbitur, ut me
Constituas solido vivere posse statu.
Hanc impende, precor, ne quae tua gratia desit,
Praeter eam solam cùm mihi nulla deest.
Ut dicam tandem: „Mordox mihi plurima fecit. 105
Fortunae pater est inclytus ille meae.“
Quod mihi solicitus fueras acquirere nuper,
10
Hos apud, ad vitae commoda digna, status,
Nunc insiste, rogo; sed non, ut semper haberet
Moenibus inclusum me mea Seńa suis. 110
Illa meos citiùs solito consumeret annos,
Quam tamen innato natus amore colo.
Patria chara mihi natos non nutrit amicos,
Ut non virtuti, qua fruor ipse, pares.
pagina 11Ultrò, nec aura favet mihi patria, cujque salubris; 115
Fata illinc me sic forsan abesse velint.
Jam, quòd non placeat monacham mihi ducere vitam,
Non mirere: ab ea mens aliena mihi est.
Nec puto tam facilem: quamvìs sit vita quieta,
Debet lege volens vivere, multa pati. 120
Quisquis enim Monachum profitetur, vivere debet
Tanquam viventi mortuus esset humo.
Et nisi cuncta ferat patienter, legis amore,
Immeritus miles proemia nulla feret.
Vidimus et quoties Monachum malè dogma secutum, 125
Pelle sub agnina delituisse lupum;
Cuj melius fuerat nunquam se dedere vitae,
Quàm vanum vitae nomen habere piae.
Non locus, aut vestis, non crinis tonsio sanctos
Efficiet, quantum mens pia opusque bonum. 130
Idque extra claustrum, intonsa cervice et amictu
Sub quovis, credo, posse placere Deo.
Jàm cernis, qualis me statûs fine resolvi:
Attamen arbitrium desuper opto tuum.
Nam, si tu claustrum suaderes, claustra placerent. 135
Suadebis Martem, Martis alumnus ero.
Si doctae suades adeunda Lycaea Minervae,
Te suadente lubens alma Lycaea petam.
Consilium spectabo tuum, à quo pendeo totus
iv 11
Dum me Zagrabiam praeparo ferre. Vale. 140
Ad te quem nuper misi mea vota ferentem,
Sperabam laetum posse redire mihi.
Sed tristem contrà me reddidit ille reversus,
pagina 12Dum mihi responsi verba nec ulla tulit.
Nescio quo poteram te scripti offendere verbo, 5
Quâve tuas culpa demeruisse notas.
Me perceptarum certum tuj scriba mearum
Reddidit; at verbis nil ait ille tuis.
Tota ego te semper colui mihi mente patronum,
Deditus àc patri semper ad obsequium, 10
Et priùs adverso decurrere sydera motu
Sperassem, quàm te posse deesse mihi.
Si quod delictum facti scriptive videbas,
Et dicto et facto corripiendus eram.
Diligit ùt natum pater, et castigat eundem: 15
Officium hoc patris novimus esse boni.
At mea suspicio faciles vanescat in auras,
Quaeque puto timidè, sint ea falsa, velim.
Sit dubitare nefas, dubio laeduntur amici,
Nec natum ex culpa deserit omne pater. 20
Etsi tu mutes animum, Wolfgange, paternum,
In me perstabit filii amantis amor.
Hinc itero scriptis, viva quod voce negatur,
Exprimere obsequii munia justa mei.
Forsitan istius lator meliora tabellae 25
A te de Najhoff adferet arce nova.
Quòd priùs haec nequiit depicta Sidonia mitti,
Defectus rhombi fecit, Adame, sui.
Quae sit chara tibi, quamquam sit tarda, rogaris,
Ast opera factor charior esto sua. 30
Fors necdum lata est casûs tibi fama cruenti
In Galnekanae contigit arcis humo.
Rusticus insanus turgentem ventre maritam,
Quae propè jàm partu decubitura fuit,
pagina 13Occidit, saevam capiti incutiendo securim, 35
Pòst natum simili caede peremit idem.
Neve quid intactum, vivum vel in aede supersit,
12
Peccanti vitae funera fune dedit.
Hic ingens furor est, quem fortè coëgit egestas.
Nil unquam miseris suggerit illa boni. 40
Zagrabiam Savo descendam flumine ad urbem,
Quò mihi per terram longius esset iter.
Si quidquam servire velis tibi, Adame, clientem,
Qui tibi se totum dedidit ultrò, jube.
Inde tuam viset mea littera saepius aedem, 45
Responso interea me recreato. Vale.
11. Ad Dominum Joannem Wajchardum Baronem Valvasor
Accipe carminicam, Baro mi Wajcharde, tabellam,
Quam de Slavonico dat tibi Ritter agro.
Hac iter esto mei notum tibi, ùt ipse cupîsti,
Dum possim de aliqua scribere plura mora.
Summo mane tua quanquam discessimus arce, 5
Ne me praetereant fors abeundo rates.
Hora fuit jàm post sumptum propè tertia pransum,
Cùm Lithajanum lintre relinquo vadum.
Fluctibus hinc gelidis jactati, frigore lassi,
Atra nocte omnes venimus ad Radaçen. 10
Hospitioque simul plures consedimus uno,
Unaque pro cunctis coena parata fuit.
13
Post coenam proprius mihi lectus traditur uni:
Pernoctandi aliis ordo nec ullus erat.
Quidam (absente domûs patrono) postmodò in uno 15
Advena cum domina concubuere toro.
pagina 14Fors ideò, quia frigus erat: [...] pluribus idem
Sufficeret lectus, vel socialis erat.
Inde sequente die Savi conscendimus undas:
Tunc aura et rigido saeviit unda gelu. 20
Cum multa lapides fundus jaciebat arena,
Et fluidam solida pelle tegebat aquam.
Durior hinc ratibus savana meantibus unda
Inceptum nobis praepediebat iter.
Venimus ut noctu Brunam (vocat incola Bresce) 25
Hìc melior lectus, coena, quiesque fuit.
Audita Missa, dapibus vinoque refecti
Pergimus undosam continuare viam.
Ad vada Susedi salvi descendimus. Inde
Zagrabiae Solis praevenio occubitum. 30
Hospitio, noto, consisto gratus, utrique:
Muneribusque tuis laetior hospes erat.
Ante diem, spero, promissum posse reverti,
Ut tecum studio nobiliore fuar.
Intereaque tuo serves in amore clientem, 35
Et felix vivas incolumisque. Vale.
12. Ad Dominum Jacobum Luçhinić, Parochum Granesinae
Quam, Reverende, legis, Vir, Avuncule chare, salutem,
Ritterea scripta est, noveris, illa manu.
Primò ex Carniolae descendi montibus altae,
Et jam me Graeci moenia Montis habent.
14
Ad te venturum me cras denuntio, sperans 5
Esse tibi mentem, quae fuit antè. Vale.
13. Ad Reverendissimum Patrem Bonaventuram Vukmar, Fratrem Ordinis Sancti Francisci,
Provinciae Bosnae Croatiae Ministrum
Ut magè profitear, vel scripto, gratus amori,
Quali non pridèm me veneratus eras,
pagina 15Expedio famulam tibi, Vir venerande, tabellam:
Sit validus testis debiti ut illa mei.
In me conceptum, te versùs, nuper amorem 5
Extinguet vitae non nisi summa dies.
Annua cum nati redeant solemnia Christi,
Quae nostra antiquo Patria more colit:
Haec et multa tibi salvo, precor, incolumique,
Ad tua vota coli Nestoreosque dies. 10
Quot Pylos antiqui numeravit Nestoris annos,
Connumeretque annos tot sacer Ordo tui.
Sincerè affectum tibi me jàm noveris esse,
Affectu hoc pennae scribere dicto: „Vale“.
14. Ad Dominum Ioannem Carolum Portner, Vice-Capitaneum Seńensem
Intermisi unum scripturus cùm tibi mensem,
Causam fecit iter Zagrabiense mihi.
Ad Carnos iterum redii: nam Carnia multùm
Complacuit genio, Patria vestra, meo.
Egregios in ea nanciscor semper amicos, 5
Et penès in variis artibus erudior,
Seu pingo fulvum pellucida vitra sub aurum,
Seu ceram in formas flecto premoque novas,
Seu cupro teneras regionum incido figuras,
Metiri aut terram disco, vel astra poli. 10
Artibus his aliisque animus recreatur amicus,
Quejs arx Bogensperg facta palestra viget.
Hinc non mireris me non visisse parentes,
15
Aut in nativo posse manere solo.
Non quòd eae non sint patriis in moenibus artes, 15
Aut quòd non Patriam debito amore colam,
pagina 16Sed quia non rectam vertit mihi Patria frontem,
Auso nonnullos increpuisse senes.
Non tamen inde decus mea Patria colligit ullum:
Nam nunquam per me dedecorata fuit. 20
Imò, laudis adhuc illi me spero futurum,
Quae flebit lacrymis funera nostra suis.
Disciplina quidèm radices figit amaras,
At dulces fructus progenerare solet.
Sic Deus omnipotens pia vota secundet utrique: 25
Nec me, nec Patriam deserat, oro. Vale.
15. Ad Dominum Georgium Sigismundum Comitem de Galenberg
Percipe transmissum, Comes illustrissime, carmen,
Scriptum de Najhoff arce cliente manu.
Quòd rude et indoctum sit, non avertito vultum:
Omnia temporibus noveris ire suis.
Vix ego Pierios coepi cognoscere saltus, 5
Vix de Castalio pocula fonte bibi,
Me licèt allexit suavi natura poësi,
Excolui duras non tamen arte vias.
Hinc neque grandiloqui vis est imitata Maronis,
Nec mihi Nasonis suavefluentis opus. 10
Innocua excusat factam ignorantia culpam:
Nemo potest vires exsuperare suas.
Te sibi praeposuit magnum tua Patria Patrem,
Quem genuit celebris laude vetusta domus.
Auricomi Solis naturam imitaris et ipse, 15
Qui minùs, assurgens altiùs, umbrat humum.
Sic neque despicies rudis obsequiosa clientis
Munera, nec simplex prorsus, inersque metrum.
Quòd te sit Praeses visurus Karlstadiensis,
16
Auribus innotuit proxima fama meis. 20
17 pagina 17Ille et praesidium {Seńenese} gubernat in urbe,
Et vacuis juvenes providet ille locis.
Si te quando voles mihi demonstrare faventem,
Vel quacunque meum forte juvare bonum,
Commendes aliquo me pro stipendio ut illi, 25
Quo studium possim continuare, rogo,
Adveniat donec juveni completior ętas,
Consilio ut Patriae & Marte valere queam.
Unde queam, Sigmunde, tuos memorare favores,
Et jussis posthac aptior esse tuis. 30
Maxima natalis redierunt festa diei,
Qua nobis est ex virgine nata salus,
Septenusque supra sexcentum septuaginta
Ultra millenos inchoat annus agi.
Hi tibi felices redituri multiplicentur: 35
Ut sospes numeres plurima lustra. Vale.
16. Ad Dominum Baronem Ioannem Wajchardum Valvasor
Ad Carnos iterum Slavna ex regione reversum
Me meus in Najhoff detinet arce Baro.
Ut secum natae celebrem sacra festa Salutis,
Plurima qua tibi per lustra colenda precor.
Tardè Zagrabiam, Logicae ratione studendi, 5
Adveniens, frustra sum meditatus opus.
Omnia neglexi, cùm fundamenta Sophiae,
Postulat ùt fundum machina quaeque suum.
Si qua mihi spectans posthac pervenerit ad te
Littera, me in Najhoff quaerat ut illa, rogo. 10
Quam penès expedias si quae mandata placebunt:
Obsequiosum illis experiere. Vale.
17. Ad Dominum Ioannem Carolum Portner Vice-Capitaneum Seńensem
Jàm mea te dudum non visit epistola, Portner,
Ne malè fors de me senseris inde, rogo.
pagina 18Tempora causarunt, varias volventia curas,
Navare officium non potuisse meum.
Nam primis, nosti, fuerim quàm sedulus annis, 5
Forsitan et scripto saepè molestus eram,
Quando Croatorum scribebam versibus usus,
Cùm prosas, et cùm metra latina dedi,
Nunc Sorabis usus, nunc Dalmaticisque lituris,
Nunc variis torquens metra notansque modis. 10
18
Quo colui Zagrabas adolescens tempore Musas,
Atque ardor, sociis praevaluisse fuit,
Sed postquam calamumque scholis chartasque reliqui,
Accintus gladio gyro frequenter equos;
Rarò animus primas vocat ad solamina Musas, 15
Jàmque ad scribendum est dextera pigra mihi.
Vix tamen explevit proprium ter Cynthia cursum,
Quòd mihi, chara priùs, suasa Poësis erat.
Coepi iterum fabricare metrum, sed inepta videtur,
Quae neglecta fuit Musa profectò diu. 20
Si, velut Illyrica est communis, et absque labore
Qua loquor et scribo, lingua latina foret,
Quàm citò sortirer praeclari nomina vatis
Et laurum, si quam donat Apollo tamen.
Sed modico studio linguam caepisse latinam 25
Non juvat ad magnae scripta movenda rei.
Sic etiam rebus mens dedita pluribus una,
Non valet officium ferre cuique suum.
Quid faciam, quaeres, et quas nunc incolo partes:
Lecto, quod sequitur, carmine doctus eris. 30
Zagrabia reducem Baro Mordox detinet Adam,
Meque hilares secum suadet habere dies.
pagina 19Ad Valvasorem sed tendo redire vocatus:
Is mecum quodam perficere optat opus.
Quò breve post tempus sum discessurus ab ipso, 35
Proxima notitiam littera nostra feret.
Interea nostri charos utriusque saluta,
Cum quibus incolumis, Carole chare, Vale.
[18] Ad Dominum Joannem Georgium Gussić, Capitaneum Tohuńensem
Quam legis Ausonica scriptam tibi voce salutem,
Ritter eam misit, Vir generose, tuus.
Qui quòd promissum non miserit ante libellum
19
Excusandus erat pro ratione tibi,
Continuum quia trivit iter, juga Carnica mensus, 5
Vix unam nactus pro requiete diem.
Attamen à patruo poteras habuisse libellum:
Nam binos illi nuper, Amice, dedi.
Ne tamen ulteriùs mea te promissa morentur,
Descriptum noviter hìc tibi fertur opus. 10
Pluribus ex libris studiosè sumpta reduxi
Gussichiae in chartas jura vetusta Domûs.
Has tu laetus habe chartas, aliisque legendas
Praebe et scriptorem serva in amore. Vale.
[19.] Ad Dominum Joannem Carolum Portner
Tradita latori necdum mea scripta fuere,
Cùm tua traduntur, Carole, scripta mihi.
Haec te constantem mihi sat testantur amicum,
20
Quanto sum pura dignus et ipse fide.
Nullaque vis in me coeptum divellet amorem: 5
Dum corpus vivax, spiritus istud aget.
Significas ivisse meos fratrem atque parentem
Ad Slavni nuper pinguia rura soli.
pagina 20Ante dies triginta fui cum fratre locutus,
Zagrabia Musis qui modò in urbe studet. 10
Ille mihi de te narravit plura petenti,
Exhilarando tui prosperitate statûs.
Non potui reducem patrem expectare Caproncza,
Wajchardo reditum solicitante meum.
Scire statum velles, quem fors hucusque prehendi: 15
Scribere nil possum; stat mihi semper idem.
Attamen ad foedus tendit sociale cupido:
Solamen natos est genuisse viro.
Sunt qui claustralem suadent mihi ducere vitam:
Abs animo tamen est haec aliena meo. 20
Sic neque Teutonicam facilè est mihi discere linguam:
Jàm pubes menti saepè resecta fuit.
Fortunae mea vela dabo, qua maxima Mundi
Pars regitur. Faveant Dij sed utrique. Vale.
[20.] Ad Dominum Comitem Georgium Sigismundum à Gallenberg
Pauca tibi mitto, Comes illustrissime, metra,
Ad moestum funus Conjugis apta tuae.
His ego vectigal postremum solvo Patronę,
Quod tu, pro functa, gratus habeto. Vale.
[21.] Ad Dominum Joannem Despotović
Scripta quòd Illyrico mea nuper epistola versu,
Jàm fuerit manibus tradita, spero, tuis.
Qua tibi fraterni puram testabar amoris
Pectore in hoc Equitis ritè vigere fidem.
Qua petii, reddas me certum, frater amice, 5
Quo tibi versatur sorsque salusque statu.
pagina 21Nulla tamen sunt lata meis responsa petitis;
Scripsisses: „Valeo. Tu quoque, Paule, vale.“
Si prima in memorem revocares tempora mentem,
Culpandus te ipso judice, crede, fores; 10
Postquam desistis fidum redamare sodalem,
Qui tibi germano plus quasi fratre fui.
Unus utrique animus fuit, unum velle: nec hospes
Alter in alterius aede, patronus erat.
Turcica vincla pati pro te, mortemque cruentam 15
Promptus eram semper; tu ratione pari.
Mirati socii, professoresque scholarum,
Vidisti, nostras saepè fuere vices.
Nunc ego, mutatus, miror, quas ritè putabam,
Flore vigorosas perpetuare suo. 20
Antè in aquis volucres, et in aëre vivere pisces,
Credidi, et ad fontes ire fluenta suos,
21
Mutua quàm nostri cessasset cura favoris,
Et finem tantus consequeretur amor.
Nemo Croatorum venit huc, quem non rogo de te: 25
Nemo etiam, per quem non tibi scribo, redit.
Hactenus Illyrico scribentem Carnia versu
Persuasit latio scribere dînde metro.
Slava sit istius quanquam gens incola terrae,
Teutonica et latia scribere voce solet. 30
Hinc ut complaceam scribendo gratus Amicis,
Quos habeo multos, scribere disco metra.
Tu tamen antiqui memor esto decenter amoris,
Fratremque optatum semper amare stude.
Carniolasque inter montes soleris agentem, 35
Nec sis ad faciles durus, Amice, notas.
pagina 22Sedulus ipse vices reddam. Quos denique tellus
Separat, in scriptis jungat amoenus amor.
Interea cunctos veteres utriusque sodales
Sincerè voto corde saluto. Vale. 40
[22.] Ad Dominum Baronem Joannem Wajchardum Valvasor
Ne mihi in adversam sumas fors (obsecro) partem
Responsum quòd non ad tua scripta dedi,
Cum quejs Portneri venit mihi littera Karli,
Patroni verè littera chara mei.
Inter convivas alibi tunc [...] retento, 5
Responsum dandi non fuit hora mihi.
Sed quae Mordoxi dicis te scripta dedisse
Zagrabiam, nemo tradidit illa mihi.
Post breve Bogspergam tempus venturus ad arcem,
Concepto jungam carmina plura libro. 10
Interea si quid, Baro mi, novitatis haberes,
Idque mihi notum reddere, quaeso, velis.
Hìc ego nil habeo, dignè quod scribere possem.
Finio, commendans me te tibi ritè. Vale.
[23.] Ad Reverendissimum Patrem Bonaventuram Vukmer, Ordinis Fratrum Sancti Francisci Ministrum
Provincialem 22
Rusticitas mihi visa fuit, cùm occasio detur,
Me non vel paucis insinuare notis.
Culpandus ritè est, quicunque recusat Amicum
Absentem scripto visere quando potest.
Hoc ego, qua verus sinceri cultor amoris, 5
Repletus zelo semper, Amice, fui.
Qui, cùm nil possem charis praestare favoris
Absens, hos levibus saepè saluto notis.
pagina 23Teque pari studio propensum, Vukmer, Amicis
Credo, quòd Illyrico sanguine natus ades. 10
Stemma vetus ducis, mores imitando vetustos,
Quo depravatos tempore cerno novos.
Hinc, si scire voles, ubi me mea fata morantur,
Hoc ultrò paucis insinuabo metris.
Nunc ego Kyrkensis saxosam fluminis oram 15
Incolo, jucunda ducoque mente dies.
Nam Baro Wolfgangus Mordox, mej Patris amicus,
Me veri fateor more parentis amat.
A quo detineor, celebrare {iminentia} Bacchi
Festa simul; cuperet, si quoquè Pascha volem. 20
Hisce mihi venit pertristis fama diebus,
Gazkanum pestis quòd populetur agrum,
Jamque homines centum supra triginta perîsse
Et saevi necdum sistere jura mali.
Hej! Si fata malum sic continuare relinquant, 25
Gaudebit vacuis quàm citò Turcus agris!
Quo Deus omnipotens ut gentem liberet, oro,
Ut pro Christicola militet ultrò fide.
Non aliud pro nunc scribendum occasio dictat,
Subscribo, solitum claudere scripta. Vale. 30
[24.] Ad Dominum Abbatem Thomam Hrelanovich 23
Laeta mihi venit de te, Vir maxime, fama,
Quòd vivas Patriae salvus in urbe tuae.
Nec te Carsorum sterilis jam terra moretur:
Tam celebri tellus non ea digna viro.
Postea quàm via me sejunxerat ultima tecum, 5
A me scripta tibi littera bina fuit.
Incertus tamen usque moror: num venerit ulla,
Cum nil rescribas, Patrue chare, mihi.
pagina 24Vel, quia non constat tibi, qua regione moramur,
Ut tua me tutò visere scripta queant. 10
Nunc ego Najstadio vicinas incolo terras,
Per quas piscosis Korkora fertur aquis.
Me quia Nobilitas hìc multum diligit, ipsa
Vivere me secum semper habere volens.
Parsque morae trahitur mihi Najhof major in arce, 15
Korkora eam medius Najstadiumque lavat,
Quam Baro Mordoxus, Vir praeclarissimus, Adam
Possidet: is notus jàm tibi, credo, satìs.
Hìc aliquando leves compono per otia versus,
Ad solidum necdum Musa peregit opus. 20
Nam conscripta priùs relegens lacerata rejeci,
Judicium cum annis crescere nempe solet.
Saepè tamen meditor, modicis quod viribus aptum
Primula jàm tandem Musa moveret opus.
Incidit heroas Patriae conscribere laudes, 25
Quae Martis quondam dicta palestra fuit.
Illas fortè canam, vel scribam voce soluta:
In Patriam natos nam decet esse pios.
Si quid habes, ùt habere potes, quo causa juvetur,
Fac commune mihi, quaeso, diuque Vale. 30
[25.] Ad Dominum Joannem Georgium Gussich Capitaneum Tohuniensem 24
Laetor in hanc urbem te pervenisse Rudolphi,
Sanum etiam sperans incolumemque fore.
Nescio, num mea sit tibi tradita epistola, nuper
Sigmundo patruo ritè ferenda data.
Cui simul acclusi gratum novitate libellum,
25 5
Qui de Gussitia nobilitate docet.
Dixerat ille etenim, te tunc reperire Labaci,
Cuj ideò tutò scripta librumque dedi.
pagina 25Significes tempus mihi, quo te visere possim:
Plura diu tecum servo loquenda. Vale. 10
[26.] Ad Dominum Joannem Wajchardum Baronem Valvasor
Grata satìs, Wajcharde, mihi tua littera venit,
Dum laetos agerem Najhof in arce dies.
Sed quòd ego nullas jàm longo tempore misi,
Sperabam, praesens ipse venire tibi.
Ast me detinuit, toties abiisse volentem, 5
Mordox, ejusdem nobilis arcis herus.
Ipse salutatus sibi reddidit ultrò salutem,
Hujc cor sincerum noveris esse viro.
Quandocunque placet nunc expedire caballum,
Ad Bogenspergum stabo paratus iter. 10
Nec jam plura sinit tempus conscribere verba.
Haec ad convivas me vocat hora. Vale.
[27.] Ad Dominum Joannem Fredericum Dilanzi
Quem concedendum petis, en transmitto libellum,
Perlege processum, perlege plura, licet.
Misissemque simul, conscripta Epigrammata nuper,
Et querulas Didûs ex Phlegetonte notas,
Sed necdum calamo sunt haec descripta secundo, 5
Et, primo ruditer scripta fuisse, puta.
Si te Dalmaticae delectant carmina linguae,
Haec, Fridrice, tibi multa legenda dabo.
Tranquillam interea tibi noctem posco, tuisque,
Quos omnes fido diligo corde. Vale. 10