[Page 1]
PLORANTIS CROATIAE SAECULUM PRIMUM
Dij, quibus est hominum rerumque suprema potestas,
Et nihil occultum: quorum solo omnia nutu
Principium et finem capiunt; sine numine vestro
Nec spirat mortalis homo; quo crimine laesos
Infelix tantas Hörvathia movit in iras;
Quòd nec Bellorum nec Pacis tempore digna
Solamen sentire fuit? Date (quaeso) benigni
Postremos saltèm posse enumerare dolores,
Quos lacrymae lenire solent; toleratiùs inde
Aerumnas ventura suas ut perferat aetas:
Aut forsan vestro felicior illa favore,
Quanto majorum fuerit servata labore?
Prospiciat sic docta. juvat meminisse malorum.
Non revoco lacrymas, quibus olim saepius auxi:
Danubium, Dravum, Savum, Kuppam atque Naronem
Dum me Romanus peteret dùm Sarmata, tecta
Comburens flammis, et campos caedibus opplens:
Exitio vicina meo; contenta recentes
Fatorum plorare vices: postrema duorum
Sęclorum memoranda gemam mea vulnera: lenit
Longa aetas veterem, praesens dolor acriùs urit.
Postquam nostra jugo captivum Bossnia Turco
Submisit collum, Regum damnata suorum
Seditione magìs quàm Thraci marte coacta,
[Page 2]
In me Oriens ruit omne malum, quo tristior olim
Vix fuit lllyricis gelidus Septentrio regnis:
Perpetuo Thrax namque jugo crudelis, avarus,
Subdita colla premit: tantòque superbior ausu
Inflatur tumido, quantò vel blandior illi
Arridet fortuna, magìs vel supplicat hostis:
Ne quocunque modo sese neget esse tyrannum.
Primam Thrëicii Belli vim Jajcia sensit:
Sic ab ovi formam tumulo referente vocata,
In quo structa jacet: varias experta Gradivi
Saepè vices: ùt quae patriis est janua campis
Ad montes Usorae et Pini: quejs Bossna reclusa
Tvyrtkoni primùm regales fecit honores.
Hoc etenim castrum cum Thrax mihi fortis ademit
Scabrosum scopulis Valdanum liber adivit,
Et Savum ac Colapim sinuosos. Corbaviamque,
Antiquis claram Corybantum nomine, vastat,
Quae tribuit nostrae de se cognomina genti.
Japidiam antiquam crebro populatur: ut Unnam,
Valdanum priscis, Savanosque et Colapinos
Saepiùs infestus vexavit. tristiùs at tunc
Quando Derençinus praedam erepturus in agris
Corbaviae infelix pugnat cum Jakupe Turco,
Et flore amisso totius nobilitatis
Captivum sese victori praebuit hosti.
A. Ch. 1501.
Spem non exiguam prima mihi fronte spopondit
Sedenum saeclum Christi nascentis ab ortu
Quod pia connumero; Vladislavi namque regentis
Pannonias, contra Venetos quas moverat, iras
Praesul Alexander sanctè placavit, et arma
Threicium versùs impendere svaserat hostem,
[Page 3]
Praeside Corvino, nostro Prorege, Joanne,
Matthiae Regis nato; belloque parabat
Subsidium Praesul, Venetosque ligarat ad illud
Duplo praestandum majus. jàmque arma parabam
Exitio Turcis. Sed sors inversa meorum
Frustravit pia vota Ducum, pia vota juventae;
Defuerat bello condicta pecunia nervus.
Sic etiam Reges falluntur? et odia passim
Evertunt privata bonum commune? quod ipsum
In tacitas (video, Coeli!) vos provocat iras.
1502.
Contremuit tellus, àc si ventura videret
Fata meis nocitura bonis. quo nempe tremore
Multa suas fuerant domicilia passa ruinas;
Corruit et divi turris campanea Marci
Slavniae in urbe, vocant quam Graeci nomine Montis;
Ut nec firma solo videar, nec ab aethere tuta.
1504.
Vix pono tristes nuperna strage dolores,
Cùm mox custodem mihi limitis obsidet arcem
Jajciacam Turcus, qua jàm fuit ante repulsus.
Invasit miseram non vanus terror; ab inde
Summa mali facilisque via est, metuenda Croatis:
Praecipuum captiva petit qua Bossnia passum
In mea regna, suo pòst aggredienda tyranno.
Corvinum cum pube mea succurrere Jajci
Expedio celerem; Dux hostem aggressus et arci,
Decertans pugna prosternit millia quatvor,
Caetera profligans Jajcensem liberat urbem:
Ast et natorum ceciderunt mille meorum;
Dulcis amor patriae, merito praestantior isto
Eminet: hac tegimus natos hac sorte parentes.
Vix solvo exequias, et membra exangvia terrae
[Page 4]
Condo: novas Turcae clades nova damna minantur
In mea continuò plùs et plùs jura volando,
Vastantes Posegae et Vulkovarensia rura;
Scilicet vnde suis primùm deserta colonis
Conatu leviore queant pòst capta tenere.
Hos quoque Corvini virtus profligat et amni
Non paucos mergit Savo. Sed prò invida Parca
Hoc mihi praesidium de vivis prorsus ademit:
Ut pòst ultrò meae serpant sine lege ruinae,
Nec me jàm praesens defendat acinace Princeps,
Quo praesente alacris volat ad certamina miles.
1511.
Cyrvivicae mons est, nomen de vermibus hausit:
Pauca hìc pugnabat cum Turcis turba meorum
Et fato adverso; nam letho et sangvine multo
Nobilitavit humum, despectaque nomina montis
Erexit, praebens avibus se et vermibus escam.
1512.
Jamque à divitiis arx Blagaj dicta, Georgi
Ursini Comitis, cessit captiva tyranno,
Ad Sanam à Bano Babonigo condita quondàm:
Divitiis mala signa meis! Annoque sequenti
1513.
Excurrit Turcus Dubicensia rura superbus
Et praedas jàm victor agit, potiturus iisdem,
Ni Berislav Prorex hostem invasisset, et ipsum
Fudisset ferro, rapidis mersisset et undis;
Latronem nam praeda ingens et culpa gravabat.
1514.
Rara nimìs hinc, saevit hyems tam frigore multa
Quàm nive (qua tellus bis trino mense sepulta
Plurima damna tulit) magna cum strage soluta
Jumentorum hominumque penès. sic durior Aether
Saeviit in miseros. Postquam melioribus auris
Altior aethereo terram Sol igne foveret,
[Page 5]
Senonibus nostris insensi plurima Turcae
1515.
Damna patrant. illis Rex succurrebat in aere:
Sed Peren, ut Prorex simul et Capitaneus urbis,
Deglubit Cives: tanto minùs aptus honori,
Quò minùs est animi generosi: multa superbo
Fortunae desunt bona, desunt omnia avaro.
1516.
Post ea Junus-Beg Bossnae Praefectus ad amnem,
Cetina qui nobis, Nestum dixere priores,
Impositum ruppi castrum Sin nomine, forti
Marte premit, redigens in praedas omnia circùm;
Donec amans Civis propria cum morte salutem
Exemit patriam; profugum simulatus, adivit
Barbarum et occidit. quo facto, instanteque Bano,
Ad celerem dat terga fugam gens barbara, fama
Territa Proregis Berislavi: cuj bene nomen
Gloria lecta dedit: quoscunque is coeperat, omnes
Infixos palis avibus porrexit in escam;
Taliter exolvit poenas temerarius hostis.
Ast hoc ipso anno Vladislavi tristia Regis
Funera deploro; longa dignissimus ille
Vita erat et fato meliore; sed impia Parca
Non parcit, cùm tempus adest fatale, vel ulli:
Subditus et Princeps naturae debita solvit.
1519.
Knin Arx insignis (Tininum dixere Latini)
In ripa Titii, qui vulgo Kyrka vocatur,
Condita magnificè, Nelepetis, regia dînde
Arte locique situ validissima, subdidit hosti
Captivum miseranda caput: nec Banus adesse
Tutandae poterat; fato namque ipse sinistro
Per Plisias alpes hostes venatus, in horum
Labitur insidias, sine milite, tum sine et armis:
[Page 6]
Ut sceptro tantùm Prorex et presbyter usus
Extitit; egregiè hoc sese defendit in hostes:
Sed plures unum facilè excussere secures
Sceptrum: Proregem solum plebs multa peremit,
Krusicii Petri fraude has inductus ad aras
Occubuit; Petrum magno corruperat aere
Strigonii Praesul Thomas, homò avarus, honoris
Virtutisque osor tanti Proregis iniquus.
Occidit insignis Miles, divusque Sacerdos,
Illyrici Prorex, Wesprimi Praesul, et ipse
Thesauro Regis Praefectus, magnus in urbe
Inque ora Senonum, Jajcensique arce Strategus,
Tam merito Berislav, quàm nomine stirpis, habendus:
Nunc martyr viridem gestit super aethera palmam.
Infelix Jesenica locum sola invenit hosti,
In quo vir tantus vinci atque occumbere posset.
1521.
Ostrovicae fatum jam nunc approximat arci,
Quam Rex Bela olim Scythicis compulsus ab armis
Condidit in tumulo Licae telluris acuto,
Hinc nomen nactam; Turcis captiva gemiscit,
Nec jam colle suo, nec jam factore superba:
Ut nihil est firmum, quo Mundi gloria pendet.
Sic Orlovçicii Pec' arx in rupe cavata,
A qua nomen amat, Turca vi fraudeque capta,
Imperium atque fidem mutat. Comburitur infra
Modrussam vicus, templi splendore decorus,
Hujc Ostariae nomen, quòd scilicet olim
Hospitium fuit hìc Savana petentibus arva
Littore ab Adriaco. Circùm montana latroni
Commoditate favent loca, sylvarumque recessus.
Haec ego dum specto lacrymis super ora profusis,
[Page 7]
Nobilis arx atque urbs prae multis maxima, Savi
Fluminis in ripa situata, ubi jungitur ipse
Danubio: sed ne majori, nobiliore
Parte prior cedat, mutarunt nomina in Istrum:
Belgrad ea est, Latii dicunt communiter Albam,
Impropriè Graecam: Taurunum dicta vetustis,
Invanum tentata priùs, multoque redempta
Sangvine Turcorum: nunc ipsis praeda cruenta
Sed locuples (quia Pannoniam reseravit utramque)
Quam malè defendit praeses, cognomine Turcus.
Tantae urbis casu loca Savo proxima circùm
Sultanus capit; ùt Kopnik, Baric'que, Sabacque:
Mitrovicamque, satìs celebratam antiquitus urbem
Nomine sub Sirmi, per quam Provincia tota
Sic vocitata fuit, Romanis nota. Deinde
Juxta Danubium Zemun, Kemenic'que, Petramque
Salsam (praetereo pagos et castra minoris
Nominis) ac totum flamma ferroque Ducatum
Defędat. Sirmî quae faecundissima tellus,
Quas patitur plagas! Hinc magna parte jugavit
Pannonios, sortique meae postrema minatur,
Impius Eois praedo qui nuper ab oris
Prodiit, Occiduas extendens brachia in oras,
Nulla caede satur, nimiùm que superbus, avarus.
1522.
Krupa quoque Auranae priùs arx subjecta Priori,
Postea Zriniacis, Unnae super amne locata
Fortiter impetitur, sed frustra, hostilibus armis:
Quam mea defendit contempta morte juventus.
At Scardona cadit, celebri sat nomine clara,
Urbs vetus ad Titii flumen situata, Liburnis
Chara olim sedes, Turco fit subdita juri.
[Page 8]
Hinc ferus, injectis Kĺissana suburbia flammis
Funestat; quicquid non aufert, omnia delet
Ferro ac igne ferus; gaudet nocuisse tyrannus.
1524.
Non saturata locis tot Turca superbia captis,
Protinus in longinqua manus extendit avaras:
Jamque per Ozĺensem, Jastrebarskumque per agrum
Ingentes abigit praedas. Krupamque novatis
Viribus aggreditur: frustra tamen usque laborat,
Atque utinam semper! venient sua fata sed eheu
Et Krupae! miserumque statum plorabit et ipsa.
1525.
Alta iterum Jajces mihi et urbis, moenia et arcis.
Bossnius ac Hĺivnae Praefecti, viribus aucti
Innumeris, telis quatiunt gravioribus: ut jàm
Proxima casurae metuebam fata, relata
Fama mihi obsessae quando fuit, illicò fortem
Christophorum Comitem Modrussae mitto; juvamen
Obsessae ferat. Ille celer succurrit egenti,
Continuòque tribus non dempta nocte, diebus
Confligens, tandem superis melioribus, ausu
Non numero (hoc longè major namque extitit hostis)
Debellat Turcum, Jajcemque eliberat; unde
Defensor Patriae pro laude à Rege vocatus,
Namque salus Patriae de Jajce summa pependit.
Eripio Turcis hinc Jajcen, tristis at illinc
Fama mihi paulò pòst fertur nuntia casȗs
Et cladis, Sirmî qua tellus fertilis arvo
Et caelo felix, crudeli subdita Thraci
Evertit nostras aras et templa profanat,
Ac Mahometano jam vivere dogmate discit.
Humanis rebus sic heu infirmius est nil,
In quejs fortuna et casus quamplurima possunt;
[Page 9]
Semperque in pejus miseros fortuna coërcet,
Cùm semel esse mala incepit. Vix Sirmia rura
Deplanxi et plebem, parva in regione colonam:
1526.
En Muhaçinus ager (de muscis nomen adeptus
Omine non fausto) totum proclamat ad orbem
Infandam caedem populi procerumque suorum,
Regis et interitum; qui cleri hortamine motus
Sancitam pacem cum Turco Principe rumpens,
Disparibus sociis turbatoque ordine adorsus
Certamen fatale fuit; sed sobrius hostis,
Atque sui parens dictis sine lite strategi,
Praevaluit victor! tantò truculentior ausu,
Quantò supplicior quando pro pace rogabat.
Pannonii Hyrvatique Duces, primique Dynastae,
Praelati, magnique viri cum milite forti
Confusi Dacis miserè sternuntur in arvis:
Ut captos inter, gladiique furore peremptos,
Millia bis centum numerem: Rexque ipse fugaci
Praecipitatus equo, limoso Karas in amne,
Cum vita in patriam conceptum extinxit amorem:
Atque hinc Ungaricis et prima et summa ruina
Invaluit terris, et pars amissa coronae.
Quantus ubique timor? quae consternatio plebis?
Quae fuga? qui gemitus? humana edicere lingua
Non posset, tenuive manus describere penna.
Dux hujus belli, tam rarae cladis et autor,
Infelix Tomoreus erat, cuj mitra Colossum
Casside visa minor: Sacra aspernando Deorum,
Arrogat imperium fera mens super arma Gradivi,
Et Regi dare jura suo vesana voluptas,
Postponendo Duces Bellorum sorte peritos,
[Page 10]
Quos ego ab hinc, illinc quos Transylvania misit.
Sic malè bella gerit, cuj rerum cura sacrarum
Et vitae innocuae tenor est servandus: iniquè,
Hosti etiam desponsa, fides violatur: et hostem
Non spernat causae propriae fiducia. finem
Incertum bello et liti fortuna reservat.
Tantorum monachus fuit vnus causa malorum!
1527.
Inter funestos, pro successore Coronae,
Quos persaepe cient improlis funera Regis
Votaque Magnatum vidui discordia Regni,
Motus, Corbaviae princeps arx Udvina maestam
Incidit in sortem; collo depressa superbo
Triste jugum imposuit: Torquato absente patrono,
Karlovic' à patrio qui nostris nomine dictus.
Tunc et Likenses caepit percurrere campos
Turcus eques, delens pagos atque oppida flammis:
Nec posita in tumulis castella tuentur apricis,
Apta situ, sed pressa siti: licèt arva salubres
Excipiunt amnes: et toti nomina terrae
Flumen Lika dedit, Latiis medicina salubris.
Caedibus et flammis serpit Thrax impius, omnem
Informem mihi reddit humum, vacuamque colonis,
Quam prae mille aliis natura fovebat amęnam,
Ditis et indigenae fecit cultura superbam.
1528.
Tandem etiam Jajce castrum praenobile victum
Captivas in jura manus hostilia praebet:
Et quotquot pagi, castellaque et oppida circùm
Jajcensi suberant juri, nunc Turcus iisdem
Jura dat et legem ponit, mea pignora coedit
Ense ferus. prò quae regno fit plaga Croato!
Quicquid Porisius (nunc Vyrbas) Savus et Unna,
[Page 11]
Terrarum capiunt, villis pagisque satarum,
Pingue solum, à propriis desertum penè colonis
Nunc ursos alit atque lupos, vel utraque ferarum
Efferiorem hostem; toto jam rara supersunt
Telluris spatio castella et castra, locorum
Fors defensa situ, quae nondum possidet hostis,
Sed potiturus adhuc: Divorum templa crematis
Tectis atque aris, sine mysta, flebile visu!
Ruderibus nisi nota rigent: cecidere Paroeci
Egregii, fortesque viri, captivaque ducta
Vel dilapsa abiit plebs. res perdura profectò
Et salvis, patrios est deseruisse penates.
Necdum Magnatum Procerumque sopita meorum
Scissio tristis erat, qua nil egisse licebat
Viribus attritae: quibus ultrò creverat hostis,
Adriam ut hinc montem, mare qui cognomine fecit,
Saepius et celerem cursu transiverit Unnam,
Ac tutus praedas ad propria victor abegit.
Interea Prorex fatali febre laborans
1531.
Prole carens, Patriam sese ipso privat: amore
Quam bene dilexit vero: privatus et ipse
Fortunis propriis; Patriae ne fortè ruinam
Extremam videat, fato meliore vocatus,
Defessam aerumnis vitam gravioribus Heros
Subtraxit: stirpis Torquatae nobilis haeres.
Ingenti Patriam feriit mors ista dolore:
Illa etenim, variis hoc tempore tradita Banis,
Nil experta boni: fortuna potentior omni est.
1536.
Ex improviso nostras prorumpit in oras
Barbarus, et Dobboj Berislavi nobile castrum
Occupat: hinc pergens ad Savum Brod capit, isto
[Page 12]
Nomine trajectum vocitamus in amnibus isthinc
Trajecto Savo, Pozeganum fusus in agrum
Urbem arcemque capit, quae nomine dicta recenti
Sic est, quòd ferias celebrans fuit igne perusta,
Incero quondam Romanis. Inde Cetinum
Diripiunt castrum cum claustro subtus et urbe
In Klokoçe terra, Comitatùs antè Goricae,
Hìc Ladislav natus Rex sanctus. quàm ferus hostis:
Non sinit immunes Divorum Turca penates.
1537.
Auditis ita Rex Ferdnandus mille querelis,
Ut populum tegat, ac saevum de finibus hostem
Arceat, armatae mittit plura agmina gentis.
Haec sociata meae, ductor si strenuus esset,
Trans Hebrum poterat victum depellere Turcam,
Et reparare meam {vicinorummque} salutem;
Tam fuit instructus justis exercitus armis.
Sed Kocian Belli summo cum jure strategus
Clam multo à Turcis {accepo} turpiter aere
Proditor infamis sic agmina nostra regebat,
Sic hosti favit, vicena ut millia {nostȗm}
Occubuere virȗm, gentisque utriusque strategi
Ladron et Bakic'; vitam Kocianus amico
Liber ab hoste refert, quam perdet turpiùs olim:
Non etenim tempus minuit peccata, sed auget,
Et fieri graviora solent, quò longiùs illa
Infelicem animam misero sub corpore pascunt.
Quanta salus Regni bello dependet ab vno:
Quanta mala à timido vel avaro Praeside belli
Incumbunt Patriae! duris exercita virtus
Obsistit duris; flectuntur ad omnia molles.
Interea totum Kĺis arx obsessa per annum,
[Page 13]
Condita ab Augusto cuj Diocletia nomen
Indiderat longis vicina in rupe Salonis:
In jus hostis abit. Prò cuj vis ulla nocere
Non poterat: sitis atque fames miseranda peremit!
Inde Nadin, Titio castellum in flumine: multa
Praeterea circùm cum pagis praedia, villas,
Deseruere sui loca non defensa coloni.
Augetur timor hinc, illinc audacia crescit:
Ut victis venit ille comes, victoribus ista.
Ipsa nec hujc fato speciosa Aurana resistit,
Deliciosa lacu: sedes famosa Priorum
Templi Equitum (claustri fuit hìc Zvonimerius autor)
Dinde Rhodi: captiva hosti nunc ostia pandit.
Difficilè est contra torrentia flumina niti
Nautae imbecilli: nec fit pro robore forma.
Ne tamen ulteriùs serpat contagio tanta
Adriacis nocitura locis, media omnia tollo:
Tunc Znoil et Vraçan, castellaque proximiora
Evacuat, vastatque suus fugiendo colonus:
Proque agris mavult scopulos habitare marinos.
Chara homini vita est, licèt ipso in carcere clausa.
Heu; jam nec Dravus auratis dives arenis
Tutus ab hoste fero magnum decurrit in Istrum;
Juxta ipsum positas arcemque urbemque refluxus
Vicinae quejs nomen aquae concessit Oseki,
Occupat Eous praedo; qua commoditate
Et mihi et Ungariae noceat magìs. hìc quia flumen
Latiùs effusum se humiles demittit in undas,
Et longi tolerat collo juga pentis amico.
In mea damna modis studet omnibus impius iste
Barbarus, atque rudis, tanti sua commoda pendens,
[Page 14]
Ut nihil ipse nefas, quicquid juvat, aestimet esse.
1538.
Dubiciae ac aliis succedunt tristia fata;
Servitii non gnara priùs, jam colla tremendo
Submittit miseranda jugo, nocitura deinde
Visceribus matris. Jesenovac longius infra,
Savanas ubi se Valdanius amnis in vndas
Effundit, procul à nostris hac sorte remotum,
Deserimus vacuum: cuj lignea fabrica, valli
Pro muris: igni nec ferro obstistere gnarum.
Hunc postquam, allectus fluviorum Turca duorum
Commoditate, locum reparat, munitque valenti
Praesidio: metuens quamplura pericula Banus
Eventura, locum ferro destruxit et igne.
1539.
Ast ubì vicino vicinia fida tulisse
Unanimem debebat opem; commune periclum
Qua tolli quiret; Venetus sua tella reponit,
Cum Turcis iniens, multo quam munere solvit,
Pacem. Ita quisque suae privatim prospicit aedi:
Nemo vicinum, nemo jam publica curat.
Sed nec ea Turcus contentus pace quievit;
Rizonium Illyrici veterem vi subdidit urbem,
Expugnatque Novum praeda cum divite Castrum,
Nulli in quo vitam nimium ferus ille pepercit;
Rizonio sinui locus hic stat junctus uterque.
Occupat et Nadin, desertam nuper: et armis
Infestis urbem Sibenik, Sicum antè vocatam,
Impetit: at vano conamine; duriùs hosti
Muris atque viris Sibenikum forte resistit.
1540.
Tunc Huzren Bossnae Begus, Kĺissaeque Murates,
Zrinensem vastant agrum crudeliter: arcem
Oppugnant; sua quae tribuit cognomina stirpi
[Page 15]
Subitiae, quae pòst cognomen sumpsit ab arce
Zrin, in praerupto situatam colle; sed illa
Incolumis doluit campestria damna suorum.
Hoc et Murates, Bossnae qui praefuit, anno
Ad placidi Colapis gyrosum saeviit amnem,
Dubovac, Steniçnak item, primaria in illo
Oppida districtu terrae, praedatur et igne
Funestat, ditemque rapit sine sangvine praedam.
Ad Belli non tuta vices stant, praeside quando
Praesidiove carent aut ductis, oppida, vallis.
Dum sic diviso malè currunt omnia Regno,
Postrema ad superos Regem vocat hora Joannem,
Qua regnum et vitam finit: nec tutus amicis,
Tutorem nato Solimanum deligit hostem;
Agnelli quasi cura lupo tradenda fuisset,
Et non cognatis ovibus? mortalia jàm plùs
Ingenia haud miror, delirant si quoquè Reges;
Quod fuit expertus paulò pòst regius infans
1542.
Cùm sibi regalem tradi praetenderet urbem
Budam Ferdnandus; tutor Solimanus adivit
Ungariam: Budamque sibi servavit, et illum
Ad Dacos misit vidua cum matre puellum:
Exemplum fecit saeclis memorabile cunctis;
Nullus ab infido fidei speretur ut actus.
Inducta heu suasu monachi Regina Georgî,
Hosti quàm Regi potiùs concedere Budam,
Regali solio jàm longa per aeva superbam,
Maluit infelix; infelix: namque venire
De sceptro ad baculum, nimiùm res dura profectò est.
In spes me fortuna novas jam provocat; unde
Et maestum lenire queam, fortassis et olim
[Page 16]
Vulnera quae sanem. duo martia pignora fratres
Zriniades video jàm pubertatis ad annos
Pervenisse: avidumque latus praecingere ferro,
Aspicere et torvo vexilla Otomanica vultu.
Hi prima ut navent forti rudimenta Gradivo,
Comburunt Kamengrad, lapidi cognomine castrum
Ad lentum Sanam, celeri qui jungitur Unnae,
Constructum ponti custodem; tutiùs ut pòst
Japrenses saltus et pinguia rura frequentent.
Non modicus pavor hinc vicino nascitur hosti,
Qui de principio fortunas, judicat hinc et
Accrescunt animi nostris. Sed perbreve nobis
Solamen fuit hoc: non multò namque deinde
Zriniacum castro sub Vinodolense Joannem
Occidunt homines Praelati Zagrabiensis;
Ne mea vel desint in caedes arma meorum.
1542.
Zagrabiae, clerum Ladislav cuj sanctus adauxit,
Forma tamen tristis nomen dedit ipsa sepulchri,
Prosternit funesta pios contagio Cives.
Grande malum: fratri quo frater adesse, nec uxor
Audet in amplexus dilecta venire mariti!
Sic peccata hominum divina Astraea requirit.
1543.
Pannoniis iterum Sulimana potentia campis
Incubat, atque novi ponit fundamina regni.
Valponem primùm Garai stemmatis arcem,
Juribus et fundis amplam, ditionibus hostis
Subjecit propriis: trajecto flumine Dravi,
Siklosum insignem capit arcem: patria quondam
Christophori astronomi fuit hic: Peucamque decoram,
Pecuj ipsa voco, cuj quina ecclesia nomen
Fecit apud Latios notum, Thrax diripit urbem:
[Page 17]
Templa, sacras statuas, arasque prophanat, et omne
Exercet scelus in veteres novus incola Cives:
Ut rarò pius est, qui vitam ducit in armis.
Haec meus attonitis gemeret cum Dravus in undis,
Illic Danubius lacrymis deflebat amaris
Metropolim Regni totius Strigonium altum,
Sacratamque diu tumulis regalibus Albam:
Totque arces, pagos totque inter utramque jacentes,
Et tot Claustra capi! Quanto jam tramite labat
Pannonia, à proprio quae dicta valore Valerja
Antè fuit! Video; quòd casibus omnia subsint:
Caecaque et inconstans fortuna vagatur ubique.
Abstersi necdum lacrymas, minuíve dolores,
Cùm nova Pannonicam Thrax damna movebat ad urbem
Javrini: quam vix satìs Arrabo protegit Istro
Conjunctus; Banum moveo, succurrat amicis:
Et fecit; caeso qui trino mille Getarum,
Tum profligatis reliquis, eliberat urbem.
Sic dat opem sincerus amor, licèt indigus ipsa:
Insignemque animum vicini injuria laedit.
Dum pro Pannoniae pia fit mihi cura salute,
Damna domi patior. nam Bosnae Praeses Ochinum,
Stupçenicem, Csakov, Belastenamque per arma
Per vim Slovinias expugnat et occupat arces.
Adriaco vicina freto loca deinde petivit,
Regalem Señae visurus forsitan urbem;
Antiquam Senonum patriam, qui saepè Quirites
Terruerant inter celsa Urbis moenia, quique
Jura dabant pelago, Galli dicti atque Liburni.
Hìc tamen adversam nacta est audicia sortem
Turcica: nam Gazkae clarum sed fertile cancris
[Page 18]
Sanguine turbavit flumen, perque arva suorum
Corpora caesa feris avibusque voranda reliquit.
Tempore saepè brevi fortuna, locoque, favores
Immutat proprios: nam nulla lege tenetur.
Tot bellis fessus, spoliis tot onustus, ab armis
Thrax cum Rege meo cessare paciscitur: ut quo
Tempore securus colat arva paterna colonus,
Et non turbatus per Martia classica Civis
Inter privatos requiescat quando penates,
Ac quae destruxit Bellona, redintegret alma
Pax. Hac sperabam, charis persolvere justa
Natis, et tumulis exanguia condere membra.
Sed nunquam sincerus amor speretur in hoste,
Nulla fides fidei est in contemptore. quis, oro,
Fallere turpè putet quemquam, cuj tollere vitam
Pro laudis merito censet? mox barbarus idem
Ascrivii, quam nunc Kotor incola nominat, imo
Rizonii maris in secessu, fortiter urbem
Classe petit: sed abit Pacis violator iniquus
Pulsus ab hinc; pacem turbantes Juppiter odit.
1544.
Prosperiore tamen Velikam fato impetit arcem,
Magnanam Latio quondam sermone vocatam,
Quam longè Reges habitabant Bate priores,
Ut nunc regalem Velikam voco: pluribus olim
Praefectam vicis, pagis atque urbibus. ipsam
Subjicit imperio vis et fortuna tyranno.
Turcica nunc Velika est, mea Velika desinit esse;
Ut jam, nil magnum, videam, mihi sorte relictum.
1545.
Slovinios percurrit agros jam tutior hostis,
Cum praedis spoliisque redit: nam praedia circùm
Diripit; et tanto majori concitus ausu,
[Page 19]
Vel nimiùm fidens fortunae ad vota secundae,
Konsc'ineam penetrat valido cum brachio ad arcem;
Montibus amplexam, medio quae considet agro,
Nacta ab equis nomen: forti oppugnata resistit
Hosti, dum Prorex et Bildenstajnius heros,
Auxilio obssessae veniant. mox clade recepta
Dux simul et Prorex pulsi rediere. Sed hostis,
Cùm nocuisse nihil se posse adverteret arci,
Adversamque sibi metuendo postmodo sortem,
Vastata latè longa regione recessit:
Quicquid non aufert, hoc destruit impius hostis.
Ingemui tantae cladi, nec dinde minori
Maerore afficior, quando Moslavina (Claudî
Montem Romani veteres dixere) repente
Succubuit casu vi Turcae. Claudius isthinc
Ortum habuit Caesar, sed mons est aureus ipse,
Strata docent, quibus est Romanis antè petitus;
Csuporianus erat quondam, quem postmodo Bakoç
Affini Erdedum stirpi pro dote reliquit.
Sic vi, sic armis, non lege aut jure parantur
Regna: subest papuer legi, se fortis ad arma
Provocat. à fatis humana sed omnia pendent,
Seu bona, seu mala sunt. quoniam praevertere nemo
Fata potest, nisi tu fatorum Juppiter autor,
Atque ideò sunt fata animo patiente ferenda.
Res pusilla nimìs fortuna humana profectò est,
Cùm nullum satiet, nullum impleat: omnia adiri
Per scelera imperium, regnandi saeva cupido
Non putat esse nefas. haec vasto Oriente Tyrannos
1547.
Mutua in arma movet; crudelis Mustafa primùm
Fratrum caede tumens inquirit funera patris,
[Page 20]
Perside et Aegypto conctractis: ut pater ipso
1548.
Infelix nato, bellum infelicius egit;
Exemplum, Turco quantum credatur amori.
Jam si Christicolis mens una animusque fuisset,
Quàm facilè Europa poterant expellere cunctis
Infensum Turcam, proprio nec sanguini amicum.
Sed privata domi curans sua commoda quisque,
Nemo mali alterius voluit, propriique pericli
Esse memor; morbo hoc vicinia tota laborat.
Haec inter Malkoç praedarum avidissimus, armis
Totius Bossnae, mediaeque Croatiae (ò ingens
Materno cordi dolor) almae rura Topuskae
Perñae et Steniçñak terras ac praedia latè
Pervolat, expilat, flammisque ruinat, et inde
Captivis rediit spoliisque ad propria dives.
Nulla venit fortuna, Dei sine nomine: nulla
Poena venit nostro sine crimine: denique nostro
Arbitrio si quid conceditur, omne profectò
Pronius in lapsum est. gravitas quia tendit ad imum
Sponte sua; volucres conatibus aëra poscunt,
Descendunt positis nullo conamine pennis.
1552.
Ungariae sequitur multis fatalior annus,
Quo Temesum, Lippam, Tolnok, Csanadatque Felakum
Et charam antiquis Wesprinum Regibus urbem,
Thrax capit; ac miles Palastae caesus in agro
Pro patria occubuit decertans. Inde Dregethum,
Jarmat, et Seçen arces vicinaque multa
Castella obtinuit Thracum ambitiosa potestas;
Tam malè discordes animos fovet Ungara tellus.
Sed nec apud me Ulaman nuperna sorte quietus,
Ad nova contendit Regni incrementa superbi:
[Page 21]
Sloviniam petit; et trajecto flumine Savi,
Csasmam urbem, tumulo Kolomani nobilitam,
Veroçamque arcem Comitatús jure potentem
Banfiacam sedem, vi surripit: inter utramque
Complures vicos, pagos castellaque flammis
Devorat, in praedam potiori parte redacta
Infirmae plaebis, quae non fuit ense perempta;
Concidat ut Slavnae nomen laudabile gentis.
Hoc ut sustineat Petrus Eerdaeodius hosti
Opponit modicas vires: flammisque Gradiskam
Corripit: et Velikam socio pro milite vertit
In praedam. Sed non mea damna haec poena resarcit;
Barbara multiplici superat me Turcia gente,
Ut cuj multa uxor pellexque, in coelibe vita
Nullus honor, sed paena magìs, sua damna, ruinas
Ex facili reparat, mox viribus aucta resurgens.
1553.
Rectè festa trium celebro solennia Regum,
Cùm Malkoç Begus Krescicem Mutniciamque
Depraedavit ovans et longa valle redivit
Incolumis, valli cuj Castaneapolis haeret.
At paulò post haec Alpes transgressus ad arcem
Corbaviae Bunic', Perusic'que in finibus agri
Likensis (pauca nostrorum à gente relictas
1493.
Post Derençeni fatalia praelia Bani)
Venit, et has reparat tectis, ac gente Otomanna
Munit: quas hostes mea Seña deinde videbit.
Vix uno à praedis sese Thrax continet anno,
Contemnens Paci data sacramenta colendae
Ad nova Christicolis impendit damna; valenti
1555.
Pannona rura manu petit; hic nova Castra, Bobovac,
Jacobi divi pagum, Krotnumque, Kapusque
[Page 22]
Vi capit, et Turca jubet amodò vivere lege.
1556.
Impendent valido tandem sua fata Sigeto,
1530.
Quod Rex aggeribus cinxit fossisque Joannes:
Hoc Marte oppugnat ferus Halil Passa potenti,
Mensibus addendo menses, noctesque diebus;
Ut nullum omittat praeclari militis atque
Egregii Ducis officium, bellator ab annis
Ad senium teneris: prudentia nemque Strategi
Bellantisque valor vincunt, referuntque triumphos.
Sed major fortuna meis, quia justior, armis
Favit: ut obsesso potuit nil Turca Sigeto,
Quin profligatus Duce Zrino Lenkovioque
Pro vita fugit, justae cedendo triumphum
Causae, dante Deo: stragem tamen attulit antè
Vicinis terris, vicîs pagîsque crematîs;
Vincere cùm nequeat, gaudet nocuisse Tyrannus.
Regia Ferdinandus proles hoc tempore venit,
Fortunae laturus opem cum milite nostrae,
Militiae Dux ipse, Ducum veneranda corona:
Restituique mihi depulso Thrace Bobovac;
Ausoniis Fabiam, corrupta voce Baboçam
Unnis, et circùm castella jacentia, nuper
Non protecta satis quae vi sublegerat hostis.
Ut Pacis clemens, sic Belli tempore fortis,
Laudatur Princeps armatus tempore quovis,
Ense gerens Bellum, sceptris in Pace coruscus.
Sic mihi trans Dravum clemens fortuna favebat,
Ast Unnae Savoque nimìs contraria, Turcos
In mea rura vocat, ferro flammisque cruenti
Obvia posterruent: tunc Urbis Zagrabiensis
Depopulatur ager. Quò me jam tuta recondam?
[Page 23]
Proximus est Sutlae, qui Regnum terminat amnis:
Styria namque sibi Ciliensia vendicat arva.
A latere ac à fronte petit me barbarus hostis
Nec locus à tergo est, quo pes figatur. ab ipso
Fonte gemit Savus! stupet ad nova crimina tristis
Unna: ubì Lustholter, de Carnis advena, celsam
Castaneapoleos mediis in fluctibus arcem
Divendit Turcis auri bis mille ducatis,
Turpis, avarus homo, summorum causa malorum:
Hac nempè amissa supremam penè ruinam
Experior; Novium, quinquagintaque propinquas
Urbes atque arces: castella et praedia bis sex
Mille, supra septem centum propè sexaginta,
Barbarus expilat, comburit, destruit hostis,
Octuaginta et plus captivȗm millia nactus.
Non mihi Cresseum damna haec persolveret aurum,
Impie Lustholter, quaeque inde sequentur ad annum,
Quo mihi restituet Princeps generosior arcem,
Auri tam vili pretio, vel fortè timore
Magno animi, Turcis mercatam. Tantus in ipsis
Regibus est error; qui non in Marte peritos
Praeficiunt rebus, quae martia pectora poscunt.
Militiae sunt nulla magìs metuenda pericla
Ignaro Duce, vel timido, vel pejùs avaro.
Mitibus est animis audacior anteferendus,
Et Patriae Civis peregrinis tempore Belli
Nempe: secùs curat sua quivis, nemo aliena:
Aereque conductus miles corrumpitur aere:
Rara at vis Civem patrio spoliabit amore.
1557.
Post haec ad Rakovac (à cancris nomina dixi,
Oppidum idem vetus est et castrum regium in illo)
[Page 24]
Agminibus multis armatus pervolat hostis:
Ulteriùs pagos et praedia crebra rapinis
Vastaturus adit. Sed tantum protinus ausum
Poenituit; nam caesus abit; licèt illius essent
Millia tot numero, quot erant centena meorum.
Magnus enim numerus crebrò confunditur, et quò
Curet plura, minùs quis singula prospicit aptè.
Jam verò Hoçevios invadit Turca per alpes
Difficili passu, ceu clam juvat ire latrones:
Expilant duris assvetam vivere gentem,
Ribniciumque solum (piscoso nomen ab amne est)
Depraedantur; iter vertuntque deinde per alpes
Señonias: spoliis, captivorumque superbi
Ingenti turba. Sed vindex Martia Seña
Opponit Cives, et poenas exigit ense.
Sic igitur mea tunc percussit Seña latrones,
Ut (quorum fuerant bis centum, et millia quatuor,
At nisi ter centum quinquagintaque meorum)
Captivis cunctis, praedis spoliisque relictis,
Vix septem incolumes excepit Turcia natos.
Audaces justosque juvat fortuna: latroni
Semper in est aliquid culpae cum mole timendum.
1558.
Thrax iterum ad praedas, velut ad mel ursus, anhelus
Tendit, ubi hospes iners minùs hosti opponitur; alpes
Transit in Hoçeviam et Karsos praedatus inermes,
Praeteritas metuens poenas confinia Señae
Evitat: tutum deserta amplissima praebent
Latroni reditum. Thracum pars altera quaerens
Inferiora amnis Colapini praedia praedis
Subdere, sub Vinodol, vini de valle vocata,
Alapio poena. solvit cum clade Joanni:
[Page 25]
Non debere nimìs fortunae fidere, docta.
1559.
Mox reparans vires, Karsum, Pivkamque jugosam
Vastat et in praedam deducta plebe superbit
Turcus, inoffenso rediens pede; sic mea damna
Vicini longè per multa incommoda lugent:
Cum paucis nequeo latera omnia claudere natis.
1560.
Pax nova cum Turco Romano et Caesare facta
Vulgatur: sed vix annis mansura duobus;
Ille etenim seu bella gerit, seu quaerit amicos,
Cuncta lucri causa vel commoditatis amore
Inchoat et finit; non est, quod amicus in illo
Spectet; amore caret vero: dat splendida verba,
Cor tamen haud aperit. nemo confidat in hoste.
Ille idem primus violavit pacta nefandè,
1562.
Cùm Beg de Pozega stipatus milite multo
Exiit, ut reliquum Slavnorum vastet agrorum.
At meus hoc crimen punivit Zriñus in hoste:
Ut vix Beg caeso salvaverit agmine vitam.
Sed Vranograç arcem, sic à Cornice vocatam,
Zriñani Comitis, temerarius occupat hostis:
1563.
Mox Thraces Zriñus Valdani caedit ad amnem.
1564.
Hoçevjam Thraces iterum praedantur, et illinc
Impunes abeunt. Tantum sum prole minuta,
Maxima terrarum quòd sint deserta mearum:
Ut minùs inspiciam viciniae amica tegendae.
O Rerum instabilem sortem, dubiosque Gradivi
Eventus! nulli fortuna est subdita legi.
1565.
Jam Kostañiciae novus incola et urbis et arcis
Praedatur dites villas pagosque Topuskae;
At caesus praedam mihi caesit praedo, Joannis
Alapii domitus virtute. deinde per Obres
[Page 26]
Turcorum sex et viginti millia campum
Ducta à Mustaffa Sokolovic' Praeside Bosnae,
Heroo fregit Prorex Erdeodius ense.
Damna sed ut damnis Mustaffa rependeret, arcem
Kruppam vi magna sibi subjicit, antè solutam
Sanguine non modico Turcorum, at laude minore:
Nam nisi tres supra viginti Bakic' habebat
Dux socios: cunctis, quam cessit, ritè peremptis.
Sic tandem insultat justae vis impia causae:
Sicque meae rapiuntur opes, mea moenia cedunt,
Et fortes nati patrias cęduntur ad aras;
Quò protecta minùs Colapino terminer amne.
1566.
Tunc post lustra duo redeunt infausta Sigeto
Fata meo, totum Turcorum Rex Orientem
Unius exitio trahit arcis. ut hacce subacta
Pannonios posthac decurrat tutiùs agros,
Hinc Styras, illic Australes et Moravanas
Depraedetur opes, villas populetur et arces.
Nil moror; expedio Banum cum pube fideli,
Qui, si fortè cadant turres cum moenibus arci,
Martia Threïciis opponat pectora telis.
Tantam sustinuit vim Prorex strenuus isthìc,
Quantae Europeus vix non succumberet orbis:
Corruerantque priùs turres et moenia circùm
Quàm defensoris virtus. tandem undique saevis
Arctatus flammis, funesta egressus ab arce
Praeclarum fecit generosus miles agonem,
Néve locum aut laudis quid vivus cederet hosti.
Intravit vacuam sic Thrax inglorius arcem,
Militiae atque Ducum praemulta caede solutam.
Praesidii pars magna mei sublata Sigethi est;
[Page 27]
Sed tutanda suis fuerat sic Patria natis,
Sic arae atque foci: tali signanda liquore
In Superos, Regemque fides, amor inqúe propinquos
Ritè fuit: postquam naturae debita mors est:
Felix, pro Patriae mors consecrata salute.
Non ita vicini Bobovac, Brizniciamque
Defendêre mei, vix hoste adstante relictas,
Ut nihil obsistat petituro dinde Kanizam.
Dedecus est, salvis fugere armis: dedecus, hosti
Absque cruore locum concedere; dedecus, inquam,
Praeclarae morti miseram praeponere vitam.
1567.
Amissi Bani, simul amissique Sigeti,
Et dolor est et plaga recens in pectore nostro:
Ac tanto major, quòd mille pericla saluti
Insultent nostrae: plagis cùm nemo medetur,
Afflictam nemo solatur: saeva Croatis
Perpetuò celerem propendunt fata ruinam.
Alter me Prorex Petrus Erdęodius, alter
Ipse Pater Patriae, bellis defessus et ipse,
Deserit, ad Coelos pacata morte vocatus.
Sic pullam pullae superaddo, dolorque dolores
Assequitur, semperque minus fortuna relinquit
Dura spei afflictis. Nativus inundat et Unna
In mea damna: nequit Colapis, Savusque tueri
Pauca ad extremos fines cum prole redactam.
Viribus amissis languet miserabile corpus.
1568.
Captus amore Cypri Selimus Thrax potiundae,
Multa, reluctanti laturus vim, parat arma,
Utque illic avibus currant sua vota secundis,
Et Regna hìc maneant imperturbata, novatam,
Pacem cum Augusto stipulatur Maxmiliano.
[Page 28]
Ast ibi Selimum victoria prima superbum
Extulit, ut fidei contemptor jus violare
Non veritus, bellum molitur Maximiliano,
Regnorum praedae cupidus majoris ubique:
Nec multis animus rebus satiatur avarus
Ambitione tumens, et mens sitibunda cruoris.
1569.
Prima novos motus conflabat Lika; sub arce
Egregii Perusic' stabant tria millia in armis
Gazkenses campos aditura. sed hocce benigni
Praevertunt superi scelus, ipso in limine pressum.
Lata etenim fama, bis centum ac octuaginta
Señonii Cives in eodem barbara campo
Castra petunt, Turcos caedunt, plus mille peremptis,
Inque fugam versis aliis, aliisque lìgatis
In praedam ductis, redierunt. sic malè cauta
Vis non tuta satìs propria persistit in aede.
Hoc ipso Sibenik urbem Thrax obsidet anno
Cùm rectè Cives aberant loca Turcica praedis
Acturi: à patriis matronę fortiter hostem
Arcebant muris, donec rediere mariti,
Et docuere illinc confusum cedere Thracem:
Est sua pro Patria muliebri in pectore virtus;
Nec mortem metuit servandae prolis amore.
1570.
Inter bellorum motus, turbasque recentes
Grassatur mox tetra fames, multosque meorum
Extinguit tacito letho. mortalibus eheu
{Tarra} parens alimenta negat malè provida: tantùm
Aerumnis homo se possit cognoscere natum.
1571.
Ingenti pelagum Thrax classe excurrit: et illinc
Pars Cypro gaudet: Cretae pars oppida vastat:
Parsque Cephalenem saxosam, almamque Zacynthum
[Page 29]
Olchinium, Antibarumque capit: Corcyra Melęna
Summam vim patitur, jam deficiente virorum
Robore, in extremum discrimen adacta salutis,
Inviolata stetit muliebre Melaena valore;
Igne cremata Pharus, Rex hinc Demetrius ortum
Duxit: et augustae in praedam cecidere Salonae,
Regalis sedes, venerata Quiritibus olim,
Primaque Praesulibus decorata, ut Titus in ista
Discipulus Pauli, pòst Petri Domnius urbe
Divini jecit sanctissima dogmata verbi.
Atque ut praeteream Sas, Dazliniam atque Rakitac
Et Zemunik Jadrae vicinum, pluraque circùm
Castella et pagos, fama inferiore notatos,
Incutit Adriacis terrorem barbarus oris;
Fortuna tumidus cunctis volet esse timendus.
Nec satìs lllyricam visum est compescere terram,
Italiam in praedam manibus missurus avaris
Ingenti classe Adriacum perterruit aequor.
Sed Superi in melius vertunt, quòd sanguine Turco
Turbatas Neptunus aquas exhorruit alti,
Et scopuli Echinadae memorabile nomen adepti.
Quinque et viginti ceciderunt millia Thracum,
Quatuor capta simul cunctis cum navibus: ultro
Christicolarum hominum bis septem mille redempti.
Supremus rerum voluit sic arbiter; ut nunc
Laetitia in tristem solvatur maxima luctum,
Nunc desperatis veniant solatia rebus;
Ut mortalis homo superos reverentiùs oret.
Nil annis aliquot tentavit Turcus ab Unna
Flumine; quem contra vigilavit Slunius heros
Castra locans, majus metuebat ab unde periclum,
[Page 30]
Armatus semper: qui binis nec semel annis
Tecta domus subiit, Patriae Pater inclytus; ast heu
1572.
Impia, dura, mihi mea sors invidit et ipsum,
Saeva illi Lachesis florentis stamina vitae
Praescidit, multis quae Cloto ducere lustris
Debuerat: si quod pretium censetur amoris
In Patriam, fidei in Regem, pietatis in Astra!
Nestorea fuerat vita dignissmus Heros.
Nec metuit mortem Prorex fortissimus, ipsa
Indolui mortique suae, metuique pericla
Eventura mihi, scuto orbae: nempe malorum
Nil illi mors est, qui jàm contempserat illam:
Ast cuj rem charam tollit mors, dura profectò est.
Nec tibi, quàm lacrymas, plus Patria reddere possum,
Et laudes, Sluñi Francisce; in pace quiescas!
1573.
Non sat fortè putant, tot letha forìsque domique
Me fera fata pati, vicinos aucta per hostes:
Ne mihi quid desit quacunque ex parte malorum,
Plebs insana nova nunc seditione laborat,
In dominos armata suos, detrectat aratrum:
Grubeciumque sibi Regem praeponit, honorem
Libertatis {amas}, non vult plùs subdita dici.
Attonito primos dum volvo pectore motus
Vicinam spoliat Sigetanus Turca Kanizam
Iumentis et equis, caesorum mille virorum
Colla refert, praedae victricia signa cruentae,
Et bina abduxit tormenta curulia secum.
Praefecti fuit hic error, qui tempore pacis,
Non Belli tantùm, debet vigilantior omni
Milite commissum munus curare, locisque
Prospicere, vnde salus dependet publica regni:
[Page 31]
Atque magìs semper quantò est vicinior hostis:
Vel conjurato, cuj non est fidere tutum;
Ad mala nostra etenim semper vigil excubat hostis.
1574.
Jam pax cum Turco Venetos delectat. Iberos
Ex Africis turbat crudelis Barbarus oris:
Corcyram flammis vastat ferroque; Ducatum
Moldaviae Valahosque suo per sangvinis amnes
Subjugat imperio. Panovic' meliora Joannes
Praeses Ivannicii mihi muntiat; iste potentes
Turcorum turbas aggressus milite pauco
Fudit et è patria cum caede recedere adegit;
Virtuti et justae comes est sors prospera causae.
1575.
Gubecii regnum ferro funique resolvo,
Ipse sub ignito exhalat diademate vitam,
Quod meruit: malè nam miscentur sceptra ligoni;
Nascitur ad regnum Princeps, Superique coronas
Donant: infirmum est absque armis aereque Regnum.
Dum privata domi mala sic castigo meorum,
Ingentes contrà molita est Turcia motus;
Jam Ferhat Bossnae Praefectus plurima ducens
Agmina bellantum Radoñae se ponit ad amnem.
Obvius infestis Herbard Auspergicus armis,
Arceat ut Passam nostris à finibus, arma
Conserit, ùt causa justus, sic strenuus ausu,
At fato adverso: Turcis sors impia favit!
Funditur in nostris et dux et miles in oris,
Perque truces caedes Turcis victoria caedit.
Occisi Herbardi canum caput impius hostis
Corpore dissectum Bizanti misit in urbem
Percharum munus Sultano: in vincula duxit
Herbardi natum, generosum Kĺekovic' ausu,
[Page 32]
Vojkoviumque virum fortem per vulnera lassum:
Jankovium Zarkumque duces: et tympana cuncta
In praedam Ferhati vexillaque Martia cessit
Impia sors: nostros superat numerosior hostis
Commoditate loci praerepta. Auspergius antè
Non fuit ex Turco dimissus carcere, ponte
Quàm posito in Vyrbas et turri condita in Unna:
Sic ipsa, adversus me, munio debilis hostem:
Expensis majora meis mihi comparo damna.
Deserta a veteri tunc Bela-stena colono,
Improtecta loco murisque cadentibus, hosti
Deditur: his patrios pòst offensura [penates];
Continuò crescit mihi major gentis egestas.
1576.
Jam Ferhat Auspergi miseranda clade superbus
Ad praedas animos acuit magìs ipse suorum,
Et Buzin Czazinque, duo primaria castra
Hocce statu rerum misero tristique mearum,
Vi capit et vicina illic quamplurima circùm
Castella: unde mali perculsa timore recentis
Plebs dispersa, lares patrios quàm maesta reliquit,
Quaerere adacta novos trans Muram Danubiumque:
Unde frequens loca vasta illic colit usque Croates.
Sed, ne fortè malo quae pars intacta maneret,
Invidit Señae virtuti tristis Erinnys;
Illa etenim Belli studiis terraque marique
Floruerat, Turcis incommoda plurima patrans,
Captorum quae saepè greges in vincula duxit,
Caesorum pinnas urbis cervicibus ornans,
Ditavitque lares spoliis, loca multa tributis
Corbaviae Licaeque suis, Mukarumque vetustum
Adstrinxit: veterem cogens et ab aequore censum,
[Page 33]
Adriaci de Jure Maris persolvere Turcos,
Hebraeos, Graecos; reliquos mea Seña sinebat
Christicolas commune aequor sulcare quietos;
Quamquàm etiam reliqui quondam, Venetique potentes,
Regibus assuetum Crovatis solvere censum
Debuerint, pelagi Seña custodc Liburni.
Cuj, sese postquam vidit, nil posse nocere
Thrax, Venetos socios vocat, ut terraque marique
Sic gemino Mavorte priùs cadat obruta Seña:
Nec se fortunis opponat jam unica Turcis.
1577.
Thrax alibi interea fortunae vela faventis
Explicat; haud tutò, ratus, esse adamantina telis
Pectora fraxineis petere: Unnam trajicit amnem,
Mutniciam Zriñi, Blagaïque Ostrozac arces.
Faustiùs expugnat: Zraçicem cremat igne, Topuskae
Castellum Abbatis. Pòst magnì nominis arcem
Zriñ iterum oppugnat, fatis ad vota secundis:
Namque absente procul domino, non tanta stratego
Cura fuit tutandae arcis; qui {malluit}, ipsa
Amissa, vitam captivam ducere quàm si
Tam proprium munus, quàm heroï stemmatis aedem
Sanguine signaret, praetiosae laudis amore.
Non omnes Petrae sunt durae, at mollior ista
Nomine utroque fuit: quae Zriñi colle in acuto
Atque inter muros Turcos expaverit enses.
Pace tua, Martyr Zriñi Niclaë, videres
Hunc arcis casum, servato sanguine lapsae:
Damnato, optares, duce, mox nova letha subire!
Sed desperatis Zriñanam rebus ad arcem
Quid moror? infectum nullis valet esse querelis
Quod semel est factum! jàm capta Turcus in arce
[Page 34]
Excubias contra me ponit. Vix ego moestos
Zriñiacis oculos flecto de collibus; ecce
Audio captivae suspiria moesta Kladussae,
Frangapanae arcis: castrum quoquè cerno subactum
Sturlitii, Pozuezd captam arcem Farkasiorum
Et Pec' Turçitii: centenaque praedia circùm
Aut hostile jugum collo tolerare subacto,
Aut ruere in cineres! divorum templa tyranus
In stabulum convertit equis: facta cunta profanat:
Raptat opes: ferro mea pignora mactat ad aras,
Vinctave Barbaricis abigit venalia terris
Crudelis mango! Quàm durum tristeque genti est,
In libertate assuetae vixisse, penates
Deserere, et servile jugum sufferre Tyranni!
1578.
Anni principio malè solor maesta sequentis;
Arx Gvozdanska situ magè deliciosa superbo
Quàm fortis, licèt à ferro sibi nomen adepta est,
Rectiùs omnino cùm dici argentea posset;
Haec quoque ter septem postquam defensa diebus
A nostris cum laude fuit, cunctisque peremptis
Igne, fame, atque siti, cadit in hostilia vota,
Zriñiadum Comitum Vernali tempore sedes.
Sic servasse fidem per tristia letha probatam,
O Nati, decuit. Non est haec actio mors, non:
Ast ad perpetuam felix migratio vitam;
Pro patria, ante Deum ac homines, obiisse, decorum est.
Ad Colapim Turci penetrant, veteremque Dubovac
In cineres redigunt injectis undique flammis,
Urbs ùt aperta patet nullo {circudata} vallo,
Lignea tota, et opus primaevae simplicitatis,
Cuj aliunde idem formatur ab arbore nomen.
[Page 35]
At paulò pòst hìc poenas luet impius hostis
Señonia fractus dextra. Sic saepè fit; ut, qui
Fortunas avidè vorat, et malè digerat ipsas.
1579.
Proficit adversus communem fortiter hostem
Seña vetus, paucis sed fortibus inclyta natis,
Egregios de Thrace frequens ducendo triumphos.
Immitis quanquam Thrax sit, ferus atque cruentus,
Cedit et ipse tamen plagae mortisve timore.
Hinc postliminio Buzin arcem Kegĺeviorum,
Et Czazin castrum Praelati Tininiensis,
Ac vicina Unnae quaedam castella recepi:
At servare diu patria sine gente nequivi;
Ex facili, paucis oppressis, fortior hostis
Amissas arces jura ad violenta redegit,
Jam mihi longinquas, Colapi Savoque tuendae;
Sic uno ex damno mihi plurima damna sequuntur.
1580.
Bis sub Zteniçñak, Colapinisque amnis ad oram
Excurrunt hostes post annum. Sed meliore
Sorte favente mihi: caesi pulsique recedunt.
1582.
Inde mei Udviniam praedantur: Barbarus isthinc
Praedatur Sluñam, mediat quam Slunçica flumen,
Praecipitans sese millena per ostia in amnem
Trutiferum, nomen cuj dat Korenicza, Korannae.
1583.
Ad Colapim pagos, quos Pribanci nomine dico
Diripiunt hostes; trajectoque amne propinquam
Japidiae veteris partem (nunc Slavnica Marcha est)
Dirè funestant; peditatu sub Bosiĺensi
Arce relicto: faustè hunc mea turba peremit,
Ipsa perempta dein redeunte ex Japide ab hoste;
Ut saepè incautae nocuit victoria turbae.
1584.
Ad Belli ferias redeunt Murat atque Rudolphus:
[Page 36]
Mox tamen expirant feriae, redeuntque Gradivi
Festa cruenta, decem Turcorum millia Carnos
Latè praedantur pagos, spoliisque superbi
Cùm reditum facerent Sluñae viciniùs arci,
Assequitur Banus Thomas et Turrius hostes,
Illiciti facti gladio cum vindice poenas
Exigit: et, caesis partim partimque fugatis
Hostibus, egregius Dux libertate priori
Captivam gentem donat, praedasque remittit;
Tanti vicinum prodest habuisse fidelem.
Taliter à Carnis Thracum pars una redivit:
Major at in Slavnos numero ruit altera campos:
Zriñius infensis occurens hostibus, omnem
Barbariem terret magna cum strage notando
Perfidiae testem campum: retulitque Kaproncae
Viginti signa, et caesorum colla virorum
Supra bis centum prope sexaginta, quibuscum
Moenia Kaproncae victor pro laude coronat;
Fructibus his ruptae pacis fruere, impie Turca.
1585.
Raptibus assuetae nova pergunt agmina gentis
Modrussensis agri depraedatura Colonos;
Jàmque Jeseniçkae noctu insedere per arva,
Cum spe, cras praedas abigendi. Ast impia vota
Praevertit Deus omnipotens; nam nocte sub illa
Caeditur à nostra dirè plebs barbara gente;
Sic Dij praedonem rarò patiuntur inultum.
1586.
Turgidiore dein Peuçenses et Sigetani
Robore pervadunt foecundos gramine campos
Quos illinc Murae Dravi hinc duo flumina cingunt
Aurifera: et pagos, castellaque lignea terrae
Diripiunt, flamisque cremant, miserosque colonos
[Page 37]
Ad juga quingentos ducunt servilia vinctos.
Hoc primo Autumni mense accidit; ast hyemali
Majus quod facinus tentabat Bossna per Unnam
Transgressa ad Colapim: Coelo sed vota juvante
Insontis populi: quanquam fortissima Thracum
Agmina disrumpo, numero impar; ense peremptis
Pluribus illustri et fama et stirpe decoris:
Inter quos deflet Sultani Bossna nepotem
Atque sui Passae fratrem: captosque reduxi
Praecipuos splendore hostes: reliquosque fugavi.
Sic, cui opem clemens adfert in praelia Coelum,
Illi etiam certam nectit victoria laurum:
Cùm nihil absque Deo est, cujus stant omnia nutu.
1587.
Tristis et impatiens nuperni Turcia damni,
In me quina movet cum quatuor millia Begis,
Ulcisci cladem statuens et damna suorum.
Hi jàm Moraçam, Dobronaces atque propinquos
Quinquaginta illic pagos praedando, redibant
Penè bonis avibus laetum Paena canendo,
Ni Zriñi occursu, mutata sorte priori,
Sistere debuerant; nam dum petit ipse suorum
Damna: vno quatuor Begos perterruit ense,
Non secus àc flumen; plusquàm duo millia Thracum
Atque Mohaçensem Begum transmisit ad orcum:
Mille et tercentum cum Begis inde duobus
In vinclis duxit: praedam numeravit equorum
Mille et quingentos; capita hostica sola Kaniza
Quadringenta tulit, cuj Zriñus praefuit; ultrò
Christicolas captos et praedam liberat omnem.
Cum Zriño fuerant tantum bis mille virorum;
Undecim ab his Turco ceciderunt ense perempti,
[Page 38]
Bis totidem hostili redierunt saucii ab ense.
Fausta favente Deo justis victoria cedit:
Jugiter ò cedat! quò grata frequentiùs hymnos
Laudis ei cantem. gratum mens laeta holocaustum.
1588.
Ast et in Ungaricis subvertitur alea terris
Turcorum sorti. Bizantî urbs regia flagrat
1589.
Internis accensa malis. mea Seña bis uno
Profligat, ceditque die Turca agmina victrix;
Affliguntque hostem majori strage Kosacci.
Plena ut laetitiis, jàm tum rediisse, putabam,
Tempora: quejs Turcum, vi, fraude doloque paratum,
Pignora in amplexus matris. quod grata dedissent
Numina, Christiadum concordia dummodo Regum
Communem hostem adversus justa arma levasset.
Ast hi perpetuò privata febre calentes
Sese odiis scindunt: ne praegrandesceret alter.
Concidat Imperium: rursus videamque redire
Sic mea me fallunt pia vota; novique dolores
Post brevia eveniunt solatia. fallimur, inquam;
Omnia fortuna, nec jàm virtute, reguntur.
Nam conversa brevì Turcis mox alea favit:
Qui caepêre phalas (mihi sunt pro turribus istae)
Erectas inter Csepic' Ripaçque, peremptis
Viginti octo viris. cecidit Ripaçque deinde
Praesidio amisso, fidei de fraude perempto,
Non quo ausu decuit. sic ducitur hostis honesto.
1590.
Telluris tremor haud vano nos omine terret:
Quo sic arx fuerat veteris concussa Kanizae,
Ut media de parte, ruit, nec paucus in illa
Obrutus interiit miles. Sed tristior alter
1591.
Annus adest; Turcae nocturno tempore muros
[Page 39]
Urbis Modrussae rumpunt: jàm praescii abesse
Urbe viros: totam spoliant et depopulantur,
Injiciuntque ignem tectis. Sic celsa Modrussa,
A Bella Quarto donata potentibus olim
Nobilibus Veglae, ruit unquam vix reparanda;
Quae modò per tristes ostendit nota ruinas:
Omne, quod humana extruxit manus, esse caducum.
Tunc Hassan Bosnae Praeses multo agmine fultus,
Zagrabiam tenus igne furens, loca plurima vastat
Nobiliumque domos: victorque ingentia ducit
Agmina captorum, praedasque superbus opimas;
Haud tamen ex omni successȗs parte beatus.
Ad Gradec etenim castellum Zagrabiensis
Praesulis, assequitur miles postrema latronum
Agmina Crovatus: duro et certamine victor
Nostrorum captos centum quater eripit: hostes
Septuaginta duos coepit, sub tartara missis
Mille aliis: vexilla tulit bis dena duoque
Hostica, et ob pluvias tormenta immersa paludi.
Est aliquod maestę laeso solamen in hoste;
Sed mea damna malo non solvit Turca recepto.
1592.
Ipse novo motu Plaskensem venit ad arcem,
Perrupto veteri muro, custode perempto,
Injecit flammas tectis; servare quod hostis
Aut aufferre nequit, consumit ab igne voraci.
Urbs Rakoviciae Latiis Crescentia quondam,
Nonnullis pravè jam nunc Hrastovica dicta,
Cum supra posito castello, colle in amaeno,
Hinc Ursini, illinc Claudî juga montis aperto
Prospiciens vultu, Colapis vicina fluenti,
Subdita Zagrabiae Praelato: milite pauco
[Page 40]
Tecta, hostile jugum subiit Crescentia tristis:
Quae pridèm coepit decrescere: donec et ipsa
Expertura sui casum, cognoverit olim,
Aeternùm sub sole nihil persistere posse.
Hassan, ut illustret conceptum nuper honorem,
Plura trahit secum Turcae modò millia gentis
Izaçichi primùm capit arcem: dinde Bihachum
Belae Regis opus, castrum simul atque recinctum:
Hoc malè defendit Lambergus, Caesaris illic
Praesidii rector, quem nulla coëgit egestas,
Nullaque vis, tutus et Cive et moenibus urbem
Dedidit antediem Hassani sed turpè deinde,
Signiferi ob scortum, forìs est cum milite caesus,
Et cum gente mea. Sic culpa unius iniqui
Pluribus innocuis nocuit. mihique inde ruinae
Magna secuta fuit pars, ò quando reparanda!
Pulchriùs extiterat Bihig'on signasse cruore,
Quàm vitam ob scortum, ac ob vitam perdere famam.
Ad Colapim et Savum descendit Passa; Petriñam
Fundat, ubi in flumen Petriñçica funditur amnis:
Ponte jugat Colapim, turbisque frequentibus inter
Regia, foecudum vastat, duo flumina, campum;
Pagos igne cremat spoliatos antè, domosque
Nobilium evertit; captaeque frequentia plebis
Agmina ducit ovans, mea pignora vendit et hostis.
Spes lucri Turcis animos aliunde feroces
Exacuit; quô quisque magìs de sanguine potat
Christiaco, sitit inde magìs: mens ebria laudi est.
A radice malum conatus tollere Prorex
Vicinas patriis vires adjungit, ut arcem
Evertat cum ponte novam: cùm castra locare
[Page 41]
Adversa in ripa sinuosi tenderet amnis,
Irruit à tergo Thrax insperatus et undis
Occlusum, privatum isthmo, nullique paratum
Pugnae, confundit, plagaque ingente repulsum
Insequitur. tristem patitur mea Savia stragem,
Hanc patitur Turopoĺe olim Tauriscia dictum:
Ambo etiam latè Kolapini fluminis orae
Nullo obstante patent praedanti diriùs hosti:
Ut sine praesidio. vicinia longa per istum
Contremuit casum, propriae metuendo saluti;
Res cujusque agitur paries cùm proximus ardet.
Tanta nostrorum de clade superbior Hassan,
Sissiam in occursu Kolapis Savique jacentem
Obsidione acri premit, ignivomique metalli
Crebra glande quatit, vastas faciente ruinas:
Et jam turmatim salit has temerarius hostis;
Sed vanos postquam conatus cerneret omnes
Hassan, per placidas artes sibi dedier arcem
Postulat. At Mikaçic, vir fortis, presbyter aequus,
Arci praefectus, poscebat praecipuorum
Agmina Turcorum, tantam quejs cederet arcem,
Vilibus indignam tradi portaque patente
Quingentos recipit, demissoque ad ostia clathro,
Interimit cunctos. Quo vulnere Passa recepto,
Sissiacis pòst multa plagis minitatus abivit.
Haec me Savanis dum fata morantur in oris,
Illinc exclamat divi super urbe Georgî
Dravus: quam Turci nocte invasere sub atra
Civibus oppressis et multis ense peremptis,
Ter quinquaginta captis, rapido igne ruinant.
Trux auceps, capto qui destruit alite nidum.
[Page 42]
Extremis sum clausa malis; jam fidere Dravo,
Nec Kolapi, Savove licet; patiuntur iniqua
Flumina barbaricam transire impunè cohortes
Et patrios infida sinunt spoliare penates;
1593.
Non satiatus adhuc nostrorum cladibus Hassan,
In nova conspirat totius funera gentis
Illyricae; Christi ferus osor nominis: at qui
Christicolis natus fuit ipse parentibus olim
Pridoëvic' stirpis; conflatas undique turbas
Armat in exitium nostrum; pòst Norica regna
Threïciae Italiam cupiens submittere praedae.
Sultani jussu, primùm vel subdere Señam
Turcorum imperio, vel verò evertere totam
Debuerat, Señae florebat Martia pubes,
Continuò Turcas quae sola lacessere vires
Ausa fuit: sed Thrax ut fortior impetat urbem
Señoniam, Venetos socia exhortatur ad arma.
Ut tamen Hassani cedat sine sanguine praeda,
Señonios scripto pro deditione requirit,
Nève probent extrema pati, graviora minatus.
Ast illi factis, non verbis, militi agendum,
Respondent: veniatque, vocant, cum toto Oriente:
Ornata inveniet portas, sciat, urbe patentes:
Ipsi et in alpinis tanta agmina Turcica pratis
Excipient, nullo vestiti pectora ferro,
Non clypeo, interulis tantùm nudisque lacertis,
Armati propriis peltis. Haec altiùs Hassan
Perpendens, suspendit iter, mutare paratus;
Non coepisse, magìs, malè quàm finisse, decorum est.
Interea ne quo Turcos metuisse videri
Seña modo posset: Likenses mittit in agros
[Page 43]
Matthiam Daniçic', qui segnem provocet hostem
Virtutum veteris satiùs cognoscere Señae.
Ille manu parva cum magno dimicat hoste,
Et victor multis caesis, multisque ligatis
Hostili in terra, praeda sat grande potitur.
Sed vix contiguum Scrissae pervenit ad aequor
Custodis ratium, cùm Turca, in proximo agentem
Accessit praeiens, Venetum erudiendo Thalassum
De casu, atque illo ducenda littore praeda:
Obsecrat occursum, qui tanta incommoda sistat.
Appellunt septem Venetae ad mea littora naves,
Captivantque meas, et praedam cedere cogunt;
Denegat hanc Daniçic': patria dum nactus ab Urbe
Succursum paulò post, navibus injicit ignem,
Cum Venetisque suas comburit: ne mare tandem
Alterutri faveat. Venetasque in littore turmas,
De praeda simul ac vita certare coëgit,
Et quos ense nequit fugientes, consecrat undis,
Sic justam victor praedam conducit in urbem.
Hinc inter Venetos Senonesque offensio major
Incrementa capit; licèt his mens nulla nocendi
Christicolis fuit: at Venetis suspecta veniret
Plùs semper Senonum virtus; ne forsitan olim
In maris imperium redeant de jure Liburni;
Quisque amissa dolet, sua quisque ùt parta tuetur.
Non ausus contra Señam procedere Passa,
Ad Kolapim vertit, Sissanamque impetit arcem
Antè lacessitam. Quàm lata est Savia tellus
Ad Kolapim flumen, quàm longa ad rura Turonis,
Nil nisi Thrëiciae video tentoria gentis.
O miseram, quam omni fiducia parte reliquit!
[Page 44]
Arx quassata feris noctuque diuque balistis
Assultu crebro petitur, jàm diruta magna
Parte sui, extremum tamen expertura periclum,
Non cessura hosti, vel in uno milite spirans.
Qua tam grande malum vi, formidabile toti
Europae frangat Prorex in limine, multum
Cogitat, et ferro tentanda extrema resolvit;
Cum Patria potiùs forti, ratus, esse cadendum
Quàm Patria amissa per barbara regna ligatum
Mancipium duci, tractis consortibus isthinc,
Dispersis illinc natis: cùm nomine Slavno
Indignum facinus reputet, se subdere Turco.
Arma levare viros cogit, quicunque supersunt
Cladibus è tantis. agitur suprema salutis
Causa piae Patriae; superi fortasse juvabunt
Justam bellandi sortem; aut occumbere si fors
Fata dabunt: non est mors hac praetiosior ulla;
Hac ipsa verum Patriae testemur amorem.
Auxilia interea veniunt à Rege Rudolpho,
Quae Comes Andreas Auspergicus ense praeibat:
His sociis Prorex, acies denso ordine stantes
Impetit hostiles; primusque Turocius omnem
Sustinuit belli molem; primasque phalanges
Dum fregit victor, reliquas dare terga coëgit.
Ordine confuso miles fugit atque Strategus,
Quisque petit pontem: nimio sed pondere fractus
Pons ruit, at de se firmum prima agmina pontem
Conficiunt, turbas passum transire sequentes.
Devorat Hassanem Kolapis, clarumque Sinanem
Kĺissensem Begum regali sanguine natum,
Praecipuosque Duces, bellatorumque cohortes:
[Page 45]
Pars in aquis periit, pars ense perempta remansit:
Raros effugium salvavit. Sissia tandem
Halitu in extremo fessum caput erigit, hoste
Disparente, sui Proregis lumine fota.
Tunc laetas grates superis decanto benignis,
Quorum divino fiunt et praelia nutu,
Et desperatis redeunt solatia rebus.
Tunc quoquè Romanus nobiscum jubilat orbis,
Incolumis nostra quia perstitit ille salute.
Tantum momento rerum dependet ab uno!
Vix mea tam celebrem vulgarat fama triumphum,
Dum mihi moesta novos declamat praefica luctus.
In rabiem versus Murat hac ex clade suorum,
Nec minùs ob, nati lugentem fata, sororem:
Cum valido Exarchum Bellonae robore mittit,
Turcorum damna ulturum, mortemque Sinanis.
Et jàm Kupçinnae pagos pars una tenebat,
Quam Petrus Erdędus magna cum strage repellit.
Centum sed pedites Sissana non procul arce,
Egregios juvenes Turcus mihi sustulit ensis.
Obsidet at major Sissanam exercitus oram:
Utque oppugnatam, defensam fortiter, arcem
Tandem vi magna capit: omnes ense trucidat
Et jacit in Kolapim, pretiosam piscibus escam.
Primus Granja arcis capitaneus ipse sacerdos
Inter tela cadit; captus Fabricius alter
In Constantini Sultano traditus urbe:
Impositus sacco moritur projectus in aequor,
Ecclesiam Patriae decoravit martyr uterque.
Sic tandem infausto cecidit mea Sissia fato,
Fertilitate soli piscosisque amnibus uber,
[Page 46]
Atque uber verè, Sissak vernacula dicit;
Ubertas terrae bellorum incommoda gignit.
Procedit contra Kolapina fluenta, Goramque:
Tale arci nomen patrio de monte remansit,
Auranae hanc Equites quondàm tenuere: subegit
Juribus Odrysiis ferus hostis. et inde reflectit
Trajecto Kolapi, trajecto flumine Savi,
Zagrabiensem agrum percurrens obvia quaeque
Et ferro et flammis vastat, gentisque Croatae
Millia quinque jugo trahit exercenda perenni,
In patrios aliquando ignem latura penates:
Ac si jàm nostrae non sat foret ipse ruinae.
O miseras hominum tam crebro in turbine sortes!
Vix plausum excipio, sequitur mox causa gemendi,
Et bellum ex bello mihi nascitur. Erigit hostem
Sors adversa mei, sed fausta exasperat. Inter
Tot mala quid faciam? Virtus generosa labore
Frangitur assiduo: robustas moeror acerbus
Attenuat vires! non tam consummitur annis
Ac curis aetas hominum. Quae singula longo
Tempore passa fui! Quò me covertere jam nunc
Debeo, quàm ad Superos? Superis submittere mentem
Ad sortem quamcunque decet. Vi nulla profectò
Aut virtute hominum mutatur coelicus ordo.
1594.
Ne sed in hac, misera quantumvìs, sorte tuendi
Postremos Regni fines modicamque salutem,
Argueret me quis torporis fortè: quietum
Cur patior Turcum rebusque locisque potiri
Saepè mihi ereptis? Proregem, Lenkoviumque,
Insignes pietate Duces pro Patriae amore,
Expedio. Primùm capiunt nova castra Petriñae,
[Page 47]
Complanantque solo. patriis Crescentia ab armis
Vim pariter duram patitur, sed et ipsa jugatur:
Et Gore se patriis submittunt juribus: Hostes
Effugiunt Sissak, post se tamen igne cremata:
Expugnata redit quoquè Castaneapolis: ast haec
Defectu juvenum paulò pòst capta recessit.
Urbs Bihac' in praedam datur, ex qua mille meorum
Ducentique olim capti salvantur, in arce
Mansit inoffensus dura inter moenia Turcus.
1595.
Contra Cernikii (Cirtissa vocata Latinis
Olim) Beg longo spatio telluris ad alpes
Carniolas multo cum milite transit: et illic
Innumeros pagos, castellaque ditia praedo
Exspolians, alio reditum cùm tramite vertit,
Amisit praedam, et poenam pro crimine solvit.
Conscia nam facti ultricem mea Seña juventam
Misit, et horrenda punivit clade latrones,
Omniaque implevit captis ergastula Turcis,
Christicolas Patriae, libertatique remittens.
Fatalem experta est semper sibi Turcia Señam.
1596.
Amissam Kĺissam memori Señana juventus
Assiduè volvens animo, patrumque sepulchra
Ni quando hostili fortasse cruore litaret,
Dedecus et crimen putat esse, nec ultrò ferendum
Ingenuae pubi. Juvenum mox deligit agmen,
Et Bartuçitio duce Kĺissam mittit ad arcem,
Manibus ut solvat patrum pia justa suorum,
Qua decet in campis atque hostia ab hoste petita.
Illi praevalidam penetrant audacter in arcem
Largiter effuso Turcorum sanguine in illa
Moesta rigant juvenes genitorum busta piorum:
[Page 48]
Regalisque arcis claustrum pro Caesare servant.
Turcus at innumeris confestim viribus auctus
Cingit Señonios jam pane et fonte carentes.
Perdurant fortes juvenes, dum Patria natis,
Heu longinqua nimìs, succurreret: antè parati
Igne, fame atque siti, vel telis emori in arce,
Quàm sese vivis Turcus potiatur eadem.
Ictibus assiduis obsessam verberat arcem
Hostis, et indomitae minitatur quaeque Juventae
Supplicia infandae mortis. perdurat at illa,
Omnia prompta pati, quae sors admiserit, antè
Quàm vivens arcem sinat hostì. jàmque caballi,
Feles atque canes deerant, mus rarus in arce est,
Perones, coriumque viris fuit omne comestum,
Stante fame: duramque sitim tellure vorata
Sedabant: dum praeses opem Lenkovius arci
Attulit obsessae, potuit quam, patria ab urbe.
Castra inimica petit subitò, consternat et hostem,
Militibus praedam ditem sinit, hoste fugato.
At cùm respiceret tutus de collibus hostis
Vix peditum mille esse viros, equitumque nec ullum:
Miratus, fugiat cur tanta potentia Thracum?
Assumit vires animo, convertit et arma,
Ac, velut in pelago mersa trireme natantes
Naumachae ab innumeris perierunt saepè procellis,
Sic in Kĺissano paucos vis barbara campo
Oppressit Cives, campoque potitur et arce.
Hìc pius oppetiit cum Cive et Nobile Judex,
Oppetiitque sacro totus cum Praesule Clerus:
Altera Klissano quaesi Seña maneret in agro.
Hìc animi non parva mei pars concidit. Arcem
[Page 49]
Insignem, et fortes amisi Patria Cives,
Quejs protecta fuit Regni pars magna, propinqui
Carnioli ac Histri. Quorum persępè valorem
Pertimuit summus terras qui terruit hostis.
Talibus humanae vicibus res usque feruntur,
Gaudia ut excipiat luctus. sic omnia, plena
Casibus, in tristem labuntur prona timorem.
Isthaec Adriacis clades me terruit oris;
Ad Kolapim nova damna patrat mihi barbarus hostis:
Arcem nempè capit, stirpis sedile Budaçki,
Buçça cui nomen, Latiis anguria. Nostri
Castaneapoleam consummunt ignibus urbem.
At veniens hostis magno cum robore, nuper
Vastatam à nostris reparat munitque Petriñam.
Hinc iterum nostri capiunt victricibus armis;
Oppugnatque novò Thrax, frustratoque labore,
Cum summo propriam cessit moerore Petriñam;
Gaudeat ut Turco vel sola Croatia raptu.
Threïciis illinc Fabianam Zriñus ademit.
Hanc iterum repetunt hostes gravioribus armis:
Mox Zriñi adventu perculsi castra resolvunt:
Ut desperatis fuga proxima rebus adhaeret.
Sic mihi, sic Turcis annus fuit iste cruentus,
Vendita utrinque cruor pariter solvebat et empta.
Ancipiti semper fortuna bella geruntur.
Utque domi feriat me quo sors dura dolore
Me binis privat modico sub tempore Banis.
Cùm senio, belli tum curis atque labore,
Confectus Thomas sceptrum banale reponit,
Officium abdicit: cui Praesul Zagrabiensis
Ztankovaçki cum Draskovio succedit. at ecce
[Page 50]
Paulò post fatis concedit. Scilicet actum est;
Aetati nulli, nulli mors parcit honori.
1597.
Oppugno gratìs, demptae mihi, Castra Veroçae:
Quam natura loci simul ars defendit, et intus
Fortia Threïciae inter propugnacula vires;
Heu, quod et ipsa mihi mea fabrica dura resistat!
1598.
Retia Mrizniciae nomen fatale dederunt,
Quae prope Karlopolim fluvio commixta Korannae
Efluit in Kulpam: cum culpa tum sine corde:
Nunc homines capit illa meos pro Thracibus escam,
Cùm mihi saepè neget petroso in flumine pisces.
Turba potens Thracum Bihachensi subdita Bego
Traxit ad insidias Germani militis agmen,
Ignarum Turcae fraudis: saltuque repenti
Compulit in flumen; multi merguntur in undis,
Pars telis occisa perit; Comitique Blagajo
Ursinae stirpis, Turcus caput amputat ensis.
Taliter insidiis et fraude doloque triumphos
Solicitat, quos Marte sibi non fidit aperto,
Thrax ferus: et contra putat hostem cuncta licere.
1599.
Hac rerum dura sub tempestate mearum,
Carnos atque Histros et per fora Julia plebem
Vexabat nimiis, hominum fex impia damnis,
Urebat flammis, ferro mactabat, et aedum
Diripiebat opes, patrans genus omne malorum.
Impatiens sceleris tanti mea Seña, latrones
Cum duce quosque capit, palisque à tergore fixos
Infami at digna punivit morte latrones.
De facili oblitus primorum Turca malorum,
Quejs saepè afflictum Señae vicinia fecit.
Ad Grobnik (Castrum est Vinosa in valle, sepulchri
[Page 51]
Forma illi nomen dedit hoc et campus, in isto
Millia caesa olim sunt quinquaginta Getarum
Señonidum dextra pro Regis Bele salute)
Quattuor excurrunt bellantum millia Thracum,
Et praedam ingentem captivaeque agmina plebis
Abducunt laeti: sed nacti letha, sepulchri
Praedones, nam cùm Senae montana tenerent
Restituunt praedam, poenam pro crimine solvunt
Señonibus, tanta cum pernicione gravati,
Quòd paucos rediisse domum sua Turcia vidit.
Sic, etsi desint scelerato saepè pericla,
Non deerit timor, et tandem pro crimine poena.
1600.
Restabat saeclo fors imponenda coronis,
Ut quocunque malo satiùs mea fata notentur.
Thrax Fabiam facilè expugnat sine sanguine victor,
Nam peregrinus erat Fabia Praefectus in arce,
Pro modica vita mortem vitabat honoram,
Non evasurus turpi quam ritè merebat.
Sed dolor et crimen Kanizae majus in arce
Accidit! ista potens telis obsistere multis,
Et durare annis contra fera fulmina Thracum:
Attamen ante diem cecidit Kaniza, nec armis
Victa, nec his victuve carens, vel millite: solo
Praefecto infelix: hinc vendita turpiter auro:
Aurum exactura multo cum fęnore posthac.
Quid nunc tela juvant, quid fortia moenia prosunt,
Si Dux praesidii timet arma, aut flectitur auro?
Si validos muros, si ferrea pectora nummi
Expugnant? Certare auro quàm sanguine, multò
Tutiùs est, sed non generosiùs. Arma geruntur
Fortibus à dextris bene, faustè bella reguntur
[Page 52]
Excelso fortique animo. Timor ipse profectò
In bello est bello pejor; subvertit et omnes
Egregias artes, probitatem, jura fidemque
Tristis avarities. Nunquam defendit ab hoste
Exterus aere merens, flagrans ùt Civis amore
Innato, muros. vita illi charior aere,
Hujcque salus Patriae vita pretiosior ipsa, est.
Sic Praeses Kanizae armis perterritus, auro
Erectus, tantum facinus patravit: ut inde
Innumeris afflicta malis vicinia tota
Continuò gemerent amissae fata Kanizae.
PLORANTIS CROATIAE SAECULUM SECUNDUM.
Hactenus exactis jàm centum et pluribus annis
Adversas experta vices sine fine gemisco;
Tantorum mea sors necdum contenta malorum
Ulteriùs serpit genti damnosa fideli,
Igne furens, ferroque necans, crebrisque rapinis
Depopulans pagos, et capta plebe per hostem
Tendit in extremam Regni Populique ruinam:
Ut fato quodam perferre atrocia semper
Deberem; postquam sum dicta Croatia, vera
Illyrici tellus, quondam Corybantia dicta.
1601.
Principium cùm specto novi tam saeculi ùt anni,
Extitit infaustum; rigidae nam tempore brumae,
[Page 53]
Perque nives Turci Bihagenses usque Tohuñum
Excurrunt, pagumque illic, quem Lestje vocamus
A corylis, raptant praedis, domibusque crematis
Abducunt homines ad dura ergastula centum.
In praedas sic more lupi grassatur anhellus
Turcus, et ex miseris parat impia regna rapinis.
Vicini damnum mea Seña ut vindicet, armis
Igneque Corbaviam punit: multosque colonos
Caedit, ad Udviniam Begum quoquè mactat Halilem
Stirpe Memimbegi: qui anno cum fratre priori
Grobnikium vastarat agrum. sic poena scelestos
Effugiet nunquam divina vindice dextra.
Quos mihi non perimit Mavors, Mors effera tollit
E gremio natos; ne cùm mea lumina cessent
A lacrymis, assueta diu plorare suorum
Funera crebra forìs violenta domique. Georgum
Zriñiacum Comitem, Slavnorum nobile scutum,
Expertum bellis, multisque insigne trophoeis
Mors rapit in tumulum. cujus pia funera mater
Non modico planxi luctu: nam plurima saepè
Uno in Cive salus Patriae persistere visa est.
Nuper ùt accepto Praeses malè vendidit auro,
Kanizam, justis Princeps expostulat armis,
Viribus Italiae fultus. Sed durior illa
Armato domino, quàm non fuit antè Tyranno,
Obstat, ab hoste diu contra defensa Patronum
Et Patriam, donec saevi inclementia coeli
Solvere castra pium magna cum clade coëgit
Ferdnandum Archiducem. Primus fuit iste Kaniza
Adversante mihi luctus: pluresque sequentur,
Dum redeat sub jura sui Kaniza Patroni.
[Page 54]
Saepè ita nescit homo, quid habet, nisi cesset habere.
Piratica infestat jam Turca licentiùs aequor,
Christiadum innumeris damnis necibusque superba
Hesperiis circùm terrorem impresserat oris.
Ne mea Seña malum pelagi patiatur inultum,
Vicinis compassa suis, armata celoces
Threïciam Adriacis navem deprendit in undis,
Bis centumque capit sex et triginta latrones,
Donata nulli vita, qui pluribus illam
Sustulerant: omnes gladio lacerante peremptos
Projicit in pelagum, cetoque canique vorandos,
Et rediit victrix praedis ditata latronum.
Ista ferens aegrè Venetus, qui jura Liburna
Atque Croata dein Adrium praetendit in aequor:
Tum quòd erat contra Señam stimulatus ab hoste
Ulcisci nequiente secùs millena suorum
Damna: latrocinii perturbataeque quietis
Accusat Regi Señenses. Hi sine culpa:
Namque nocere hosti, propriis et juribus uti,
Credebant licuisse sibi: plectuntur acerbè:
Hos etenim augustam nemo defendit ad Aulam,
Et Praesul contra Populum malè sanus agebat,
Qui poenam infamem vivens et mortuus egit.
Praecipuos tunc Seña viros in Marte peritos
Lictoris manibus vidit periisse, celoces
In cineres abiisse; minùs quò Turca deinde
Señonios metuat terraque marique feroces.
Sed nimia in justum patientia versa furorem
Judicis extinxit duro mala caetera letho.
Tramite regali debet procedere Judex:
Non declinando in dextram, qui molliat isthic
[Page 55]
Judicium: sic non in laevam, qua exasperet illic
Supplicium. festina nocet sententia Juris.
Non animo mea Seña tamen defecerat omni,
Contra hostem semper pro Rege Deoque parata
Bellare, et proprium diffundere prompta cruorem.
1602.
Invadit Likam, flamma ferroque patratis
Barbaricae genti damnis, ornata redivit
Turcorum spoliis, captivorumque caterva;
Militibus summum victo solamen in hoste est.
1603.
Infaustus fuit iste meis et flebilis annus,
Quo terrae fructus infecta nociva, geluque
Et grando miseris mortalibus eripuere.
Tattariae fera gens, Geticae nunc incola terrae,
Pannonicos populatur agros: vastata per hosce
Magna parte sui luget peninsula Murae.
Ad tam longinquas excurrit barbarus oras
Praedandi causa, de praedis vivere svetus
More lupi, quem non cultus delectat agrorum.
A Turcis saevisque Getis Peninsula Murae
Depopulata iterum damno majore gravatur,
Et penès auriferum tellus amplissima Dravum
Vinicia tenus. Hi Grabsanum gente Jacobum
Brezovac inter cędunt altamque Veroçam:
Pòst prope Kusterovac acri certamine fundunt
Kegĺevium Vragumque Duces. tunc Rassiña tota
Depraedata fuit, Turcis exustaque flamis,
Et quingenti homines in barbara vincula ducti;
Ne, qua sorte olim redituris tecta supersint.
1604.
Carlopolis (quam non pridèm Dux Carolus amni
Imposuit Kulpae, Carnas tueatur ut alpes
Japodiumque solum) consummitur igne repenti:
[Page 56]
Ut vix salvarit nudam novus incola vitam.
1605.
Incrementa capit Boçkaica factio ad Hunnos:
Ipse coronatur Turco à Vezire; sed usque
Dravum Nemethius Turcis Geticisque catervis
Stipatus penetrat, tota regione subacta
Obsequio Boçkae: flumen transire negavit
Nemethio Prorex et Trautmanstorfius: ultrò
Kermend, Sabarjam, Kisseg et caetera quaeque
Restituêre suo victores oppida Regi:
Propria Nemethium Boçkajaque culpa fugavit;
Regales donat bonitas divina coronas.
1606.
Attamen Ahmetem magnum cum Rege Rudolpho
Conciliat, pacem vicenos condit ad annos:
Ipseque de vivis excedit praepete fato,
Juraque mox Pacis violantur: Thraxque Rudolpho
Strigoniam Hunnorum regalem surripit urbem:
Ut videam: quanta verbum regale decusque
Relligione colat. verè simulatio pacis
Ipsis saepè fuit longè damnosior armis.
Bella gerente alibi, modicùm requievimus, hoste:
Seña tamen Venetos necdum cognovit amicos;
Hinc ea sola fuit bellis implexa duobus,
Nec tamen infelix ideò: nam cedere nulli
Seña coacta fuit: reparabat damna suorum
Partibus adversis damna, et majora, rependens.
1613.
Aere merens Veneto gens Epirota triremi
Vecta meam ceu fur nocturno tempore ad oram
Appulit, insidiata viris, qui visere sacram
Tyrsactensis eò veherentur Virginis aedem,
Volari angustum circundat ab aequore portum,
Quo lembum incautum gens impulit impia, cunctos
[Page 57]
Octo supra denos fuerant, jaculata peremit:
Et fugit ante diem: videat ne Seña scelestam,
Et queat ulcisci natorum letha suorum,
Juraque telluris violatae. non tamen istud
Christiadum crimen superi patientur inultum.
Quàm gravis evasit, totoque timendus in Orbe
Turcus, ad interitum cunctorum tendere natus,
Praecipuè quicunque colunt sacra dogmata Christi,
Quosque vel ipse timet magìs, omnibus insidiatur:
Ut se Christicolae per mutua tela, faventes
Hosti, conficiant, Señae accelerentve ruinam,
Quam solam timet hac sub tempestate tyrannus,
Impietas coramque Deo, Mundoque profectò est,
Impatiens mea Seña mali, justumque dolorem
Succedens ira, binos armata celoces
Ad Mucarum excurrit (nostri dixere Makarskam)
Neglectumque jubet Turcos praestare tributum:
Fors Epirotam aut Venetam nactura carinam.
In Suc'-jurjensem portum dum ferre tributa
Promittit Turcus, Venetis sociatus, ab alto
Aggreditur saevo nostros certamine Cives.
At velut auxiliô semper pia numina justis
Succurrunt: sic ipsa meis bino hoste gravatis
Fortificant dextras (animus non defuit unquam)
Victricem tulerint quòd multo sanguine palmam.
Ast ut Volari ad portum perpessa suorum
Letha pient, nec plùs scelus hoc impune relinquant
Hostibus: Arbensem proras vertere sub urbem,
Affiliunt Venetam, quae custodiverat aequor
Contra Señonios armis instructa, triremem:
Captivam ducunt occiso milite, et armis
[Page 58]
Nudatam, flammis patriis sub moenibus urunt.
Non ea me (fateor) delectat praeda: cruore
Vicini satiare sitim, grave judico crimen.
At miror, tandem; quod binis urbibus hostis,
Totum penè Orbem terrens, non sufficit. hasque
Mutua in arma furor movet, at diversus. utrinque
Ingemui zelo Fidei. Sed causa malorum
Si detur pensanda bonis, sententia Señae
Aequior eveniet. Nam si praetensio juris
In mare spectetur prisci: mare nemo negabit
Deberi Señae, quoniam fuit antè Liburnum,
Illa Liburnorum patria antiquissima; sic et
Postquam est Hyrvatum sortita Liburnia nomen
Gente referta nova, censum tamen ipsa marinum
Regibus et Ducibus Patriae mea Seña legebat.
Nec mare Christicolis post haec sulcare negabat;
Quin, ut idem fieret securius hisce, quiesque
Italicis oris, multis mea Seña periclis
Hosti communi terras prohibebat et aequor.
Anne ideò: vel quòd persaepè offenderit hostem,
Vicinos tutata suos, praedasque retorsit
Immanis de fauce lupi: debebat amicos,
Religione sibi conjunctos, Seña timere?
Sed veniet, veniet tempus: quo Turcus et ipsis
Evadet Venetis nimiùm gravis atque molestus:
Cujus amicitiae non est quod fidat amicus.
Paulò pòst Venetam Portae Legatus ad urbem
Venit, conquestus quamplurima damna per aequor
Facta à Señoniis Otomannis navibus: orat,
Viribus unitis delerent funditus urbem
Tantum Threïciis infestam sortibus. unde
[Page 59]
Naviget Illyricum pelagus securus uterque.
Huc Venetis breve prostat iter: desertaque tellus
Thracibus haud durum praebebit; nec metuendum,
Ut quis succurat tam dissitae ab omnibus urbi:
Nec poterit pauco jam sola resistere Cive;
Ad bellum fortuna valet, sed viribus aucta.
Arma levant Veneti, quibus Hyllis prima petita est,
In mare telluris pars exporrecta, coheręns
Japydibus: vulgo et Latiis nunc Istria dicta:
Ad quam Jasonium Graeci retulere triumphum;
Flanonam Albononamque tamen mea Seña tuetur:
Regna Croatorum quae nunc restringit ad Arsam.
1615.
Amurat belli causa meliore vocatus,
Propria regna magìs defendere, quàm peregrina
Quaerere; Sauromatas contra Persasque coactus
Opposuisse fuit vires: nova foedera pangit
Matthia cum Rege meo, valitura per annos
Viginti; cautus misceri pluribus armis,
{Quatumcumque} potens; novit quia Barbarus aprum
Pluribus à canibus laceratum saepè fuisse.
Instabilis sed et haec pax nos fuit inter et hostem;
Nam Turcae Krizanic' sub turri (ubi Mriznica cancris
Nobilibus locuples, cum trutis dite Coranna
Junctus, vicini Kolapis subducitur undis)
Villanas cremat igne domos, spectante dolenter
Carlopoli. tanta Thrax relligione tenetur.
1616.
Ut nil Señonibus poterant Veneta arma nocere:
Magna utramque tamen patrant mihi damna per oram:
Oppida multa cremant, pagos, villasque ruinant:
Byrseçum, Vranam, Viti quoque Flumen, in isto
Tarsia prisca loco steterat: Bakarumque, Novimque,
[Page 60]
Tormentis quassat ferratis, ignibus urit.
Turbidus ò rerum nostrarum et flebilis ordo,
Hostibus ut pax sit, bello infestantur amici!
Nil majus fortuna potest praestare tyranno,
Quàm turbare suos animis discordibus hostes.
1618.
Illustri claro Benedictum stemmate Turocz,
Arte et Marte gravem, dignum qui Regna gubernet
Proregem Illyrici tandem pia fata vocarunt
Ad superos. multis lacrymis sua funera planxi,
Et tantò magè, quòd non par successor eidem
Extiterit: quamquàm praeclaro stemmate et ipse,
Niclaus Comes à Panem frangentibus, ortus.
Sic bona non semper fructus parit arbor eosdem,
Degeneratque solo patrio praenobile semen,
Et nati à patriis nonnunquam moribus errant.
1619.
Desertas arces mediis Ottoççac in undis,
Quas Gazka et Sinnac, perlimpidus amnis uterque,
In submontano conjucti latiùs agro
Effundunt: Briñamque, suum quae spectat agellum
Montibus accintum mediò de colle, superbum
Frangipanorum quondam sedile Regentis:
Restaurat fido populo mea Seña colonas:
Eminùs hostiles queat ut refringere vires.
Expectare domi, sapiens non cosulit, hostem:
Hunc magìs in proprio nempe infestare juvabit.
Zriñius hoc alter Niclaus nascitur anno,
1620.
Defensor Patriae, propugnatorque futurus,
Fortuna, ingenio, fama virtuteque magnus
Turcorum terror, proles generosa Georgi.
1621.
Nascitur et Petrus Niclai frater, ad arma
Non calamum natus: Proregis munus uterque
[Page 61]
Nactus, at infausto letho sublatus uterque.
Ut paucis notum est, nulli superabile, fatum.
1622.
Istorum genitor, Niclao Tyrzaciensi
Deposito, Regni primos conscendit honores,
Ominibus faustis: vicinos namque Kanizae
Prosternit Turcos, sexcentȗm caede cruentus;
1623.
Atque iterum graviter castigat Marte Kanisam,
1624.
Et Kostañiciam, multis ab utroque peremptis.
Qui Pacem frangunt, Bellorum incommoda gustent.
Invadit nunc atra meas contagio partes,
Indeploratis serpendo per oppida lethis:
Est sed quod doleam multa inter funera primum
Proregis Zriñi funus. qui fortis ad Hunnos
Pugnavit pro Rege suo, victorque triumphos
Saepè tulit: tandem dapibus cum pace fruentem
Lethali manus extinguit scelerata veneno.
O miseros hostes, quibus haec infamia tela
Securam praestant vitam, vel forsan honores
Confortant! paribus certet vir nobilis armis,
Strenuus ut miles; quibus uti fraude dolove
Turpe putet; docuit timidos id tristis Erynnis.
Atra fames iterum Slavnas diffusa per oras,
Funera multiplicat, miseranda plebe repleta;
Peste, fame, bello consummitur Illyris alma:
Fors delicta hominum Deus arguit hocce flagello:
Ad quae prona magìs semper prolabitur aetas.
1629.
Succedit Zriño Proregis honore Georgo
Sigmundus Comes Erdoedi, vir justus et audax,
Cujus Banatu requievit Patria: saepè
Ipsa hostem affligens, et caesum saepè repellens.
At malè Zriñiacam bellavit Prorex ad arcem,
[Page 62]
Passibus angustis praeclusus; ut inde recessit
Tristis ab accepta non parva clade suorum.
Saepiùs, ò Prorex, ita vertitur alea belli:
Contemptusque hostis certamen saepè cruentum
Edidit: atque brevi momento maxima Regum
Sors eversa fuit. res est adversa secundis
Permixta in mundo, et rerum mutabilis ordo est.
Vix per lustra duo Patriae praesederat Heros,
1639.
Cùm me deseruit, vita meliore beatus.
Ut res humanae finem volvuntur ad unum:
Vitaque, qua fruimur, brevis est: mors inscia certa;
Felix, qui vivens placuit Populoque Deoque!
1641.
Urbs nova in antiquis Sissî fabricata ruinis
Juxta decursum Kolapis, quam morte Quirinus
Martyr adornavit, Turco populatur ab hoste:
Sed Kostañicia captos Emricus ab urbe
Liberat Erdoedus. Kladussanosque Joannes
Draskovius Prorex cędit. Sic stamus in armis
Semper, qui colimus fines regionis, et hosti
Vicinos fortuna dedit. vigilare necesse
Civibus est, quibus ante fores ferus obstrepit hostis.
1642.
Antiquam Perusic' reparat sibi Barbarus arcem,
Hinc ut Gazkensem percurrat saepiùs agrum.
Ast expugnatam Caspar Tyrzaçkius arcem
Destruit, atque mali causam levat inde futuri.
Principiis obstare juvat. medicamina serò,
Cùm mala per corpus magìs invaluere, paramus.
1643.
Invadit pagum Turcus Perjasticae ad amnem
Dispersum domibus, nullo munimine tutum;
Objiciunt hosti fortes sua pectora Cives,
Concertantque diu numero tum forte minores,
[Page 63]
Non animo: tandem multo cum sanguine palmam
Barbarus eripuit prostratis Civibus. Isthìc
Occubuit clarus Mogoric' mihi, Dokmanovic'que,
Et multi fortes Ogulino ex rure Coloni,
Attamen hostili sua sanguine busta litarunt;
Nec palmam obtinuit victor cum caede minori,
Quàm Cives cecidêre mei pro Patriae amore.
1645.
Supra Karlopolim vicum, de nomine Smoĺak,
Depraedatur, agrum Bosiĺensem vastat, utrinque
Insignes praedas abducit barbarus hostis:
Ut, cùm jàm videam semper majora pericla
Serpere ab hoste mihi, Castrum Podbrezie vocatum
Aedifico, Clerique mei persolvitur aere:
Publica sunt tantis exhausta aeraria bellis.
E contra Cetinum Caspar Tyrzaçkius arcem
Ereptam {Tureis} devastat: Zavaĺe dinde
Ingentes pagos populatur: mille fideles
Ac bis centenos redimens, cum laude redivit.
Hinc Turcae solidant Kremen arcem, Carlopolimque
Nostri. Sed Veneti, Regum sedile meorum,
Ninum urbem veterem, Turcos metuendo furores,
Denudant muris. Sic rebus in orbe rotundo
Successus varii, finisque impendet in omnes.
Quamquàm tuta domi vix sim qua parte: frequentes
Incursus patiens hostis, jàm viribus aucti,
Cincta minis: constricta nimìs, tamen ultrò fidelem
Navo operam Regi sub longo climate Mundi.
Contra Svecorom motus, turbasque Rakocî,
Agmina natorum pro Rege merentia mitto
Niclao Duce Zriñiaco; qui dexter in armis
Judicioque valens inimicos fregit utrinque.
[Page 64]
Principibus servare fidem de jure tenemur:
Principibus, decus est, servire fideliter; horum
Est eadem Populique salus. Si patria mater
Civibus est, Princeps est dignus honore paterno.
Sed ne quid fortuna domi fortassis omittat,
Quo possem doluisse magìs: fatalibus urbem
Juxta Zagrabiam Graecum montem ignibus urit.
Taliter ut patriis aut exulet incola terris,
Aut ex cineribus speciosior illa resurgat.
1646.
Plurima praeterito quamquàm Thrax miserit anno
Agmina barbaricae gentis, tormentaque belli
Ad Cretae interitum, populo tamen hostis abundans
Altera littoribus mandat minitantia nostris.
Hinc Argiruntum (Novigrad nunc dicimus) urbem
Interno sinui impositam, ferus occupat hostis.
Altera pars, quinque et viginti millibus aucta,
Sicum (quod Sibenik voco jam) ducente Polono
Vezire obsessum gratìs oppugat: et isthinc
Propitiis Superis magna cum clade recessit;
Immemor; hìc etiam frustratos antè labores.
Tanta fames animos ad praedas urget avaros.
1647.
Niclaum Zriñum Proregis munere donat
Ferdnandus Caesar. Petrum, cum affine Georgo
Tyrzaçki, et pulchris contra Sveca arma catervis,
Ferdnando auxilium satìs utile, mitto; meorum
Externis experta fides regionibus extat,
Et firmus pro Marte valor; quo vera paratur
Nobilitas, atque in natos cum sanguine transit.
Damnum ingens patitur caelestibus obruta limphis
Seña; ruit muri pars ex torrente recluso
Inter murum ipsum celsumque crepidine collem:
[Page 65]
Quinqaginta duas vastae ruit impetus undae
Señona in urbe domos, tanta cum strage, quòd ultra
Quingentos homines letho miserabili ademit:
Nec potuit rapidis enare natator ab undis
Optimus. Exoritur fragor undae unàque ruinae
Et populi clamor, ceu si ruat aether ab alto
In Señae exitium: vel jam sua terminat aetas
Longaevum cum fiore statum! Secùs antè putabam
Sanguineo mergi debere in flumine Señam.
Arcanas Superum mentes, fatique secretas
Noscere quis possit causas? Divina voluntas
Libera consilio non indiget ullius. Omnes,
Quos amat, hos etiam Deus arguit. Ille malorum
Non est causa: tamen divino nec sine nutu
Aerumnas patimur. Superest Deum amando timere,
Pro summa ratione sta[.]s, et amare timendo.
1649.
Ne sinat excessus Turcorum nuper inultos
Et Patriae lacrymas Prorex novus, Izaçic' arci
Vicinos pagos et circa Klokoça, multa
Barbariae cum caede cremat. certamine fundit
Delibasam, centum ducens in vincula Thraces,
Bis totidem caesis. Proregem laeta saluto;
Sors bona Zriñiacam comitetur ab aethere dextram:
Ipseque nil aliud poscit; cuj mens generosa est,
Atque animus grandis, quos excolit inclyta virtus.
Quicunque à tenero studiis incumbit honestis
Praeclarumque optat post funera vivere nomen,
Is non curat opes cum sorte aut morte caducas,
Contentus celebri fama, qua gloria surgit.
1650.
Fetter Ivanitiae quo tempore praefuit arci,
Infestis armis Dubicam procurrit ad urbem,
[Page 66]
Infausto eventu. centum nam colla virorum
Barbareae liquit vectigal hic advena terrae.
Ut suam agat rem Dux belli sapienter, oportet,
Mente oculisque priùs perspexerit unde periclum,
Quodque venire potest: quàm facto evenerit ullum.
Dux, ùt Ivanitii, ne non sapuisse feratur.
1651.
Komoricam Turcus, Cameram sic dico minorem,
Arcem in Slavonia, quae Dravum prospicit amnem,
Obsidet, oppugnat vario conamine frustra:
Fortibus illa viris contrà defensa resistit.
Hinc Kostañiciam Prorex infestat, et illos
Ter sumpto vicit felix certamine Turcos.
Komoricamque novo Turcorum Marte petitam.
Puchajmus salvat. Likenses Zriñius hostes
Castigat Petrus, Kula Siroka vocato
Castello exusto, gente igni ac ense perempta.
Perpetuas inter belli sic nuto procellas,
Vicinum sortita malum: cuj ipsa libido est,
Esse malum. Virtus tamen exercetur in armis:
Otia mitescit genius Mavortius inter.
1652.
Anni principio post quinquaginta secundi
Seña Equitem Paulum genuit, sat grandibus aptum
Rebus, at exiguae fortunae: qui mea quondam
Nomina perpetuis mandabit forsitan actis.
Ingratam Patriam tamen experietur, amicos
Instabiles, et spes vanas. namque incidet illam
Temporis aetatem, qua decrescente valore
Illyrico quivis curabit propria, nemo
Publica: et ipse magìs rebus capietur honestis
Quàm vitae utilibus. Sic mens generosa probatur.
Ducere nam propriae incrementa domestica laudi,
[Page 67]
Hoc ad laetitiam vulgarem pertinet. Omne
Fortunae donum post fata relinquimus: una
Virtutum remanet pro nobis fama perennis.
Karlopoli Praeses generalis, dignus amore
Cunctorum in vivis, dignus post fata dolore
Cunctorum: pietate gravis Vir magnus et armis,
Wolfgangus Comes à Panem frangentibus ex hac
Migrat ad aeternam fati dictamine vitam!
Mox Caspar sequitur soboles praeclara parentem
Vir Bello insignis, toties qui terruit hostem,
Salvavitque suos; toti duo funera Regno
Deploranda tuli: Coelo duo sydera misi,
Felices animas; illic nunc sede beata
Gaudent; aeterna sed et ossa pace quiescant.
1653.
Romani augustum Regni vix sumpsit honorem
Ferdnandus mihi Rex isto jam nomine quartus,
Cum subito ad Regnum fato Coeleste vocatus,
Praemonstrante viam crinito sydere ad astra,
1654.
Deseruit terras et Regna paterna, beatis
Civibus adscitus: pulla et maerore profundo
Offusa ingemui. Populo quàm ritè doletur
Principis egregii raptus: cùm Maxima Regno
Sit fortuna pius Princeps, generosus et aquus.
Ad Popovic' vicum, nomen dedit hocce sacerdos,
Cum valido pugnat Tyrzaçki Georgius hoste,
Defensor Patriae, Coeloque favente triumphat.
1655.
Non ita Gussitius, qui Ottoççac praefuit arci,
Dimicat eventu fausto: nam moesta Colonos
Civibus immixtos bis centum Seña dolebat
In Turco amissos campo: bis postmodò vindex.
Et poenas Korenica luit, direpta, cremata,
[Page 68]
Zriñiaco à Petro. Sic nobis semper in armis
Stare opus est, dubiasque vices cognoscere sortis,
Atque malum replicare malis: injuria prima
Cùm fuerit perpessa, novas invitat ab hoste.
1656.
Sed Praeses Turcis contra nos finibus Abram,
Vir ferus, in praedas avidus, crudelis in omnes
Qui sanctum Christi devotè numen adorant,
De Pozega, Dubica, de Korbaviaque jugosa,
Armat Barbariem pro Bello viribus aptam,
Trans Kolapim ad Karnos misturus omnia ferro,
Flamma: jamque agros Krizanic' sub turre tenebat:
Cùm mea Coelicolis ad vota faventibus, hostis
Caeditur egregio Duce Frangapane Georgo,
Tam grandi strage afflictus, quòd praelio in isto
Bis geminos Begos, bis senos viderit Agas,
Turcorum prima cum nobilitate, ligatos
Karlopolim duci captivos. ense peremptum
Besiragitium Mahometem: et millia Thracum
Strata jacere in agro Krizanici, turpiter ipse
Effugio celeri vitam salvavit amaram.
Incidit in praedam praedator saepè cruentam:
Inconstansque suos Fortunae numen alumnos
Saepiùs eludit vana spe: noveris Abra.
1657.
Flere novas occulta vices mihi fata dedere;
Ferdnandus Pius Imperium sua Regnaque Caesar
Deserit, ad Superum felix consortia migrat,
Imperium nato Regi haeredique relinquens,
Hoc me solatus, quo posthac Principe recta
Experiar meliora Deo fortasse favente.
Quisquis enim mitis precibus, pietatis abundans,
Et poenae parcus Princeps, est optimus idem.
[Page 69]
Gens inimica mihi, nunquam satiata rapinis,
Ad miserum Byrlog tum re cura nomine pagum,
Nam lustrum dici deberet voce Latina,
Excurrit Passa duce senis millibus aucta:
Non tamen optatum successum nacta: meorum
Ter centum juvenum depulsa valore redivit:
Atque ita virtuti vires cessere triumphum.
Vt tamen hostiles poenis gravioribus ausus
Corrigat illustris Prorex; vicina Novensi
Castro, Militibus praedam facit oppida primùm,
Pòst ea Vulcano vovet. Indulgentia nunquam
Hosti danda. malo libertas applicat alas.
1658.
Ut vacuos Patriae repleat Tyrzaçkius agros,
Antiquos Usorae Lika ex regione colonos
Ducit, et in Señae montanis collocat. Illinc
Vavkupiam Janko Xegeranin diripit urbem:
Deliciosa haec est Bosnensis mansio Passae:
Affligitque hostem, memoranda clade, sequentem.
Sed paulò pòst ipse trahens ter dena virorum
Millia Passa Novim capit urbem, diripit omnes
Vlahiae pagos montana marina colentis.
Crimen ob unius patitur sic saepiùs alter.
1659.
Vicinum Kolapi Turcae invasere Kamensko:
Nunc miser est vicus, quondàm fuit urbs opulenta:
Ast ausus charô nimiùm solvere nefandos,
Namque dato fluvium turbarunt sanguine Tribñam
Ut Kolapis stupuisset aquas haurire rubentes.
Pars caesa occubuit, pars vinclis ducta triumphum
Karlopoli, Superis ultrò clementibus, auxit.
Turpior haud praeda est, haud praeda scelestior ulla,
Quàm de pauperibus praedoni facta superbo.
[Page 70]
Ad duras trahitur tandem mea Savia poenas:
Septem annis proprii spernens mandata Patroni:
Ferro ignique luit, praedata hostiliter. Omne
Servitium durum: domino servire severo,
Durius omninò; libertas aurea verè est.
Sed quia sic voluit fato fortuna potenti:
Alter sit servus, liber dominusque sit alter:
Cùm natura modo nasci dedit omnibus uno:
Cedendum fato et fortunae juribus esto.
1661.
Gazka novo pariter frendit commota tumultu.
Eferus hìc populus, vinoque insanior hausto,
Praesidis in mortem conspirat, perficit ingens
Crimen: quod nati patratum aliquando dolebunt.
Ebrietas mater saevi est insana furoris.
Praefuerat Petrus Señensi Zriñius urbi,
1663.
Cùm Romaniae Praeses Csengitius, omni
Bellorum felix in tempestate, coactis
Innumeris Thracum signis, et gente perita
Bellandi, pagum Señae quem nomino Byrlog,
In cineres acturus adit. Gazkensia jàmque
Militiae major pars condescendit in arva,
Cùm nostram à tergo pubem, pars altera fronte,
Excipit: unde prior funestam Martis arenam
Nacta, cadaveribus vastos exanguibus agros
Opplet caesa: suo fugit altera cum Duce. Captus
Passae illic frater Beg, captus Jañiçar Aga,
Praecipuique viri capti, vel ab ense perempti:
Sultani, hos inter, quatuor periere nepotes;
Tota diu gemet hunc Otomannica natio casum.
Causa novus vicus, sub Byrlog arce vetusta
Consitus, extiterat tantae sat congrua cladis,
[Page 71]
Non ob opes, quia plebs et iners, et parvo in agello,
Vitam aegrè ducens ex pane et lacte caprarum;
Sed locus ille viam Turcis praedonibus aptam,
Ad Karnas, Histrasque plagas, praecludit: ùt antè
Hinc praevasta illi Señae deserta patebant.
Sic Csengitiacae fortunae splendor ab ipso
Culmine in occasum raptus. Qui subdidit urbes
Magnificas, gentes compescuit ense feroces,
Ad miserum vicum fracto ense manuque, salutem
Extremae vitae fugiendo turpiter ambit:
Seña et Karlopoli doctus, cognoscere; sortis
Humanae non perpetuò durare favores,
Momentoque brevi commiscier intima summis.
Sic consternatis Señae in confinibus armis
Threciis Petro Duce Zriño: frater eodem
1664.
Pòst socio Prorex pontes comburit Oseki,
Devastatque Cios campos, nunc Jugovo poĺe
Dico: urbem Peçuj direptam incendit, et arces
Brizniciam Fabiamque capit. Sic nempe deinde
Praesciso Turcis trans Dravi flumina passu
Liberet Ungariam, petiturus Thracas ab isthinc.
{Egrgii} pia vota Ducis placuere Monarchae
Augusto: primàm jubet oppugnare Kanizam.
Jamque capi poterat, si non discordia primos
Turbasset damnosa Duces. quòd non modò gratìs
Oppugnata fuit Kaniza, sed ultrò remissa
Hostibus arx Novi. Zriñ sine sanguine: quando perire
Prompta Kaniza fuit. Novi-Zrin fundaverat arcem
In terra hostili Prorex, ut abinde retundat
Kanizae vires, salvato flumine Dravi.
Quantos magnanimo versabat corde dolores
[Page 72]
Indignè amissi. Novi-Zrinî nobilis auctor:
Quando sua vidit vexilla hostilia in arce,
Quae jam jam captiva suum praecedere currum
Debuerant, auctura pios tibi, Christe, triumphos!
Tantum Belliducum peperit discordia damnum!
Non satur hac praeda, magìs at temerarius audet
Paulò pòst {Sstiros} invadere Barbarus agros.
Caenosum Arrabonem valido jàm ponte jugarat,
Pictaque in adversa posuit tentoria ripa.
Vix Rakenspurgum, vix Gracia tuta fuisset,
Nì Deus immensos fregisset maximus ausus,
Hostilemque sitim gladius sedasset et unda.
Non tamen absque mei plaga; Nam prima strategum
Rajkovium objeci hosti cum bis mille Croatis.
Fortiter aggressa hostiles mea turba phalanges
Turbavit, fregitque aciem certamine primam
Praeduro, fundens pulchram cum sanguine vitam.
Sic decuit pugnasse viros pro Rege, Fideque,
Sic pro vicini decuit cecidisse salute,
Illyricam pubem: sic patrum exempla sequendo
Nunc simul in Coelo gaudet sortita coronam.
At novus invadit materna haec pectora moeror,
Infandusque dolor contorquet viscera; Prorex
Magnus ab immani laceratur Zriñius apro,
Heroamque animam supero transmittit Olympo,
Corporis exuvias mihi de pietate relinquens,
Ne toto se orbam, videatur, deservisse
Dilectam Patriam. Prò rerum fata mearum!
Floribus in Vernis mea spes evertitur. Isto
Sperabam patrias reparare aliquando ruinas
Principe, prudenti, fortunatoque, pioque.
[Page 73]
Serius in Bello forìs, atque in Pace serenus
Extitit ille domi: metuendus ùt hostibus ipse,
Ipse suis charus. Cecidit meus inclytus Heros,
Et Pater et columen Patriae: quem semper ab hoste
Victorem excepi reducem, plaudente per Orbem
Cuncto Christiadum populo: nunc dente perempti
Immanis beluae, Turco plaudente Getaque,
Christiadae mecum deflent lacrymabile funus.
Magnorum, fato quondam, mi Bane, virorum
Tristior interitus solet esse; in pace quiesce.
Marte peremptô ab apro, nova pax vulgatur; ùt ille
Depositis armis potiùs requiescere tandem
1665.
Maluit in Coelis. Fratris post fata Ducatum
Obtinuit Petrus, pejore sed omine clausit:
Ut finit malè, qui finem non perspicit antè.
Tunc Varasdinam consumit Mulciber urbem
Vicinam Dravo, nomen cuj Bela peponum
A dono tribuit. regio fuit antè vocata
Jasia. Sic mutat mores et nomina rerum,
Tempus edax: utinam non in pejora ferantur.
1667.
Post haec telluris miro concussa tremore
Alta Ragusa cadit (nostro sermone Dubrovnik)
Unica in Adriaco Slavorum urbs libera ponto:
Kottorque (Ascrivium quondàm) vicinaque circùm
Oppida: cum tanto Coeli pelagique stupore,
Quòd fuerit densis obtectum nubibus illud,
Hoc à littoribus bullitu ingente recessit.
1670.
Non modò magnanimas faciunt torpescere mentes
Otia, quin rerum sunt maxima cavsa novarum.
Magna fit in toto rerum mutatio Regno,
Postea quàm galeam gladiumque reponere Prorex
[Page 74]
Jussus erat: suasu quorundam Mercuriorum,
Competit augustos viventis Regis honores.
Ad scelus hocce Ducem, belli sudoribus aptum,
Movisset nunquam genii privata cupido,
Ni consors animosa virum illexisset amicum,
Consiliis sensum properè tribuisse malignis.
1671.
Pro quo punitus gladio, documenta reliquit,
Discere justitiam monitos, nec temnere divos,
Distribuique sacras coelesti sorte Coronas.
Fine pari (par crimen erat) Tyrziçki perivit
Christophorus, Stirpis de Fracto pane potentis
Ultimus infelix haeres; quem grata bearat
Ingenio natura virum, damnavit ad aras
Immoderatus amor dominandi. Magna dolorum
Vis mihi corrodit maternum pectus. Utrumque
Perdurare valens et inexpugnabile scutum,
Sperabam, Patriae. Tantum nocuere maligna
Consilia à pravis vicinis edita. Semper
Callida consilia ad primum sunt laeta: deinde
Tractatu dura: eventu sed tristia tandem.
Consilioque virum devincit foemina pravo.
Hunc quoquè consultrix flevit vicinia casum,
Et poęna graviore quidèm, ceu criminis auctor.
Majestas Regum tam sacrosancta profectò est,
Quòd nec in saevo labe sit factanda Tyranno.
1672.
Corrupta insectis variis et vermibus aura,
In foliis fruges terrae consumpsit et herbis,
Efficiens latè miseros plorare colonos.
1674.
Urbs Montis Graeci et Zagrabae pars maxima subtus,
Igne novo in cineres tanto redit impetu, ut intra
Florentes aedes et tristia rudera tantùm
[Page 75]
Quattuor intererant horae. Fortuna ruinas
Accelerat, multis quas non restaurat in annis.
1678.
Augustus Caesar generosa prole beatur,
Cuj nomen Joseph. felicem Numina servent
Haeredem patrii sceptri, Patremque suorum
Regnorum; qui olim lacrymas abstergere nostras
Possit, et amissum faustè reparare decorem.
Felici semper felix est Patria Rege.
1679.
Señoniis armis nimìs infestata frequenter
Urbs Nova Likensis, promisso sponte tributo
Supplex à Seña pacem petit. ista cruoris
Hostilis sitibunda magìs quàm pacis et auri,
Bis centum mittit per rura Novensia natos,
Qui non servata prudentis lege strategi,
Turbato vastos discurrunt ordine campos;
Pars abigit praedam, pars Castrorum ostia pulsat,
Illaque jàm choreas Noviensi ducit in agro,
Plùs nimio secura sui, securaque praedae.
Sed postqam Turci per classica multa citati
Accurrunt, patriam tecturi jure salutem,
Plùs decuplo numero superantes colla meorum,
Confundunt juvenes, facili certamine praedam
Eripiunt. Deus et virtus meliora dederunt
Fata tamen, quamquàm confusis; corpora namque
Non nisi ter septem reperi cervice minuta,
Bis quatuor captos: triginta cadavera Thracum
In patrio jacuere solo. tam mitis in illos
Pacis amator erat Deus. Exaudire decebat
Supplicium mea Seña preces, pacemque petenti,
Quantumvìs hosti, pacem indulsisse juvabat.
1680.
Ad finem lustrum post Zriñi fata secundum
[Page 76]
Vergebat: quando {septrum} Banale gerendum
Regalesque vices capit Erdoeodius, ipse
Proregum soboles, constans fideique probatae
In Patriam et Regem, visurus magna revolvi
Tempora sub paucis annis, aliamque figuram
Multarum rerum. Mentis sic ordo supernae est;
Tempora quòd desint aliis, aliique supersint
Temporibus. ceu fert, pariter rapit, omnia tempus.
1681.
Sopronii (priùs urbs fuit haec Scarabantia dicta)
Conventus Regni summus celebratur. in illo
Eleonorę humeris Augustae sacra Corona
Imponitur, toto ter fausta precante Senatu.
Toekelius contrà Regni movet arma paraecus,
Ungaricae plebis Dux, Turco milite fultus
Feleki validum castrum capit: occupat urbem
1682.
Kassoviam forti, circumque jacentia subdit
Oppida plura, manu: maternaque viscera ferro
Scrutatur, facibus patrias hostilibus aedes
1683.
Urit: Regali à Turcis vulgatus honore.
Ipseque Turcorum Rex, Pacis conditione
Rupta, grande movet bellum, celsamque Viennam,
Caesaream sedem, violentis obsidet armis,
Oppugnatque ferus, ditissimaque oppida et aedes
Austriadum flammis foedat; sed numine fausto
Persolvit poenas: afflictus caede frequenti,
1684.
Amittit Slavna mediam in tellure Veroçam:
1686.
Excelsam, multo defensam sanguine Budam,
Regalis solii quondam splendore coruscam,
Milleque per vastam pagos atque oppida terram
Pannonidum Dacumque soli, quos {saparat} Ister.
1687.
Ludvici cladem Mukaçino Caesar in {argro}
[Page 77]
Vindicat insigni Turcorum caede solutam.
Undique Caesareos auget Fortuna triumphos,
Quos inter Joseph sacrum diadema tenello
Imposuit capiti. maturè ferre paterni
Discat honoris onus: regali munere felix
Subjectos Populos, ut amore, timore gubernet.
Non etenim ob leges possunt felicia dici
Regna bonas, provisa bono nisi Principe vivant.
1688.
Ossekum vacuum, passum concedit in amne
Dravano: duro Belgradum marte subactum
Victrices aquilas recipit; vetus inde Samandris
Debuit augustis collum submittere signis:
Nissa olim celebris, gaudens quoquè Rege Vidinum
Bulgariae: Pirot Albanae nobile castrum
Gentis, ad obsequium divi rediere Monarchae.
Hinc Pozegam capimus peramaeno rure superbam,
Valdani mediis nantem Kostajnicam in undis,
Zriñque situ validum, Novium, Dubicamque: deinde
Ad flumen Savi validum Brod atque Gradiskam,
Egregiaque, olim defensum laude Sigetum.
Ut justis Deus est, semper clementior armis.
Tum, postquam Joseph Comes Herberstajnius armis
Aequoreis Praeses fudisset saepius hostem
In pelago, in campo victor, Venetisque dedisset
Captivum castrum, Tvyrtkone à Rege locatum
Rizonio sinui, Castelli quod bene nomen
Servat adusque Novi, viridi stans nempe vetusta,
Ad sua Karlopolis Señaeque gubernia versus
1689.
Expugnat Likensis agri Castella, propinquae
Korbaviaeque caput Castrum, vocat Udviña vulgus:
Et postliminiò Comitatum reddit utrumque
[Page 78]
Juribus antiquis Patriae justissimus Heros.
Tunc in Zriniacos Saro Thrax impius agros
Agminibus multis effusus cuncta rapinis,
Igne, colonorum populatur tecta novorum.
Sed celeri accursu Saro Chehaja meorum
Caesus, prostratus, Valdani pulsus in amnem
Sanguineum fecit, vinctas dedit ipseque palmas,
Vindice Draskovio: quanquam bis sena fuere
Millia Turcorum, sexcenti fortè meorum;
Non hominum in numero, sed robore militis acris,
Inque bona constat felix victoria causa.
At quàm sit fallax Mundi fortuna, videbit
Ultima labentis saecli ex successibus aetas.
Restituit Turcis validam Fortuna Pirotum,
Nissam, dinde Vidin, multo quoquè sanguine partum
Belgradum: et quicquid telluris terminat Ister
Syrbliacae, quondàm fuit haec Triballia dicta.
Hinc verò excurrit Dubicensem Turcus ad arcem
Occidens centum sexagintaque meorum
Hatitiumque ducem Mavortia in arte peritum.
Ludit in humanis Sors procacissima rebus,
Quod dat, idem tollit: sine lege, sine ordine: verè
Inconstans, vagum, semperque erratile numen,
Quod {ncc} virtutem nec causam respicit aequam.
1691.
Peste laboro domi, pejor forìs impetit hostis;
Illa homines miti letho necat; iste cruento
Marte premit. Novium non multo tempore captum,
Ad Sanae influxum, violentis occupat armis
1692.
Barbarus. Hinc Dubicam bino sub Praeside cingit,
Suggestusque facit telluris, ab unde sequenti
Ignivomis quatiat sub luce draconibus arcem.
[Page 79]
Non praevisa mali nostros occasio terret,
Trans flumen vix tutus homo est; angustaque paucos
Arx capit: et socii procul absunt, Dij meliora
Consilio suasere meo: dum nocte sub illa
Ingentes tulit aura nives, sparsusque meorum
Adventȗs rumor dissolvi castra coëgit,
Et vacuus praeda sic praedo recessit ab arce.
Jam quoquè Karlopolim privatis ignibus ustam
Mulciber in cineres redigit: vix moenia restant,
Hostiles fractura minas; brevis hora cremavit
Multorum spolia annorum: dum Savus inundat
Zagrabios latè, solitoque frequentior, agros,
Kuppa suas retrahit Korannaque ab ignibus undas.
Vt quae conveniunt in eodem patria Regno
Dissimilem penitus patiantur flumina sortem.
Nupernos Thracum Makar ut puniat ausus,
Caedit Alajbegum Ferhatem: Banaleque pratum
In fluvio Vyrbas opulentam diripit urbem:
Pondere sed nimio praedarum miles onustus,
Ad sua qui nequiit vexilla redire citatus,
Cum praeda, vita est vel libertate minutus.
Sub veteri Majdane novos impingo dolores
Bis centum amissis, ausis conscendere vallos
Gente phalisque loci muniti fortiter; audax
Imperspecta ruit persaepè in funera miles;
Sic causat lucri modici spes maxima damna.
1693.
Tristius Hranilovic' lecto cum milite versùs
Mutniciam confecit iter, fidendo priori
Fortunae juvenis: quanquàm vitare periclum
Vel monitus potuit: nimiis tamen ausibus actus
Incidit insidias, in quejs nec tela nec ausus
[Page 80]
Jàm valuere viris. Cecidit dux ipse peremptus
Hostili gladio: socii cecidere perempti,
Vel capti miseram ducunt in carcere vitam.
Dexteritas prima est natorum ad castra virorum,
Nosse hostes, et nosse suos. non fidere semper
Fortunae dubiae. prudenter, non temerè ausis
Se comitem fortuna solet praebere faventem.
Dum sic membrorum contemplor moesta dolores
A capite {nivadit} dolor intima pectora summo;
Niclaus Prorex, Comes Erdeodius, annis
Non tantum àc curis consumptus, deserit orbam
Se Patre me Patriam: quo tempore prorsus egena
Magnificis genio simul et splendore Paroecis
Vix tanuem conservo statum, nec Cive beata,
Qui tantum munus justa gravitate gubernet,
Et placeat Regi, Patriae dum prosit amanti:
Quem metuant hostes, et ametur Civibus idem.
Tanta, heu! me miseram rerum prosternit egestas,
Tam gravis in me jam fatorum volvitur ordo,
Ut, qua Duces aliis et Reges mittere terris,
Eximiis natis olim foecunda, valebam,
Nunc extra Patriam mihi Dux Prorexque legendus!
Omnia ad interitum propero jam vergere passu
Cernimus; interitus effoeta Croatia metam
Assequitur. Sic sunt et res et Regna caduca!
Mittit ab Ungaria Banum mihi Caesar Adamum
Battjani Comitem, cujus virtute Kaniza,
Albaque Regalis, pòst Agria concidit. ipse
Majdanum expugnat faustis successibus aeneum,
Et maestos prima solatur sorte Croatos;
Faustum principium felix fortuna sequatur;
[Page 81]
Tu Bane esto {Peter} Patriae, tu consule cunctis.
1694.
Sed turbata novo mox ingemuisse dolore
Debui Alexandri deplorans funera magni
Praesulis, Ecclesiam qui rexit Zagrabiensem
Insignis, prudens, felix Antistes, amansque
Ipse Pater Patriae, dignus quem purpura sacra
Vestisset, pietate gravem cùm stemmate clarum.
Viribus atque annis florentem Parca peremit:
Ne quod solamen, vel spem fortasse relinquat
Afflictae Patriae. Privat vitalibus auris
Insignem Petrum de Prassno agnomine clarum,
Romano virtute parem, mors atra, Catoni;
Quo magîs observem, varias decurrere sortes
Per quas magna solet fieri mutatio rerum:
Et tum praecipuè, magnorum quando virorum
Occasum patitur quae Patria, aliunde severis
Ictibus adversae fortunae saucia; qualem
Experior me laesa diu. Non inclyta virtus,
Fortuna at fallax re predominatur in omni.
Amissam nuper, gratìs Dux Croius Albam
Syrbliacam oppugnat: gratìs quoque Thrax Varadinum
A tellure et aqua tormentat; uterque recedit;
Sed Thrax cum damno multo majore suorum;
1695.
Quod tamen ut reparet Sultanus, trajicit Istrum,
Perduro fundit Veteranum Marte Strategum,
Insignem Heroëm, venerandum laude perenni.
Martyr hic egregius praeclara morte reliquit
Exemplum reliquis belli ductoribus, omni
Aevo servandum: quo nempe valore fideque
Pro patria, pro Rege, Deo, vel proprio honore
Certandum? Apparet tum Dux, cùm miles in armis,
[Page 82]
Quantum quisque valet. Verbis contendere laudem
Est animi levioris opus. Certamine in illo
Syrbĺorum ducens Antonius agmina, natus
Gente mea, clarus bello crebrisque triumphis,
Occubuit fortis, decuit sic nempè fidelem
Magnanimumque virum patrio subscribere amori.
Hoc uno major fortunâ est inclyta virtus,
Quòd duret constans et post sua funera vivat.
Graçanicam Prorex infesto Marte fatigat
In Bossnae tellure sitam. nisi capta fideli
Praesidio post hac Savum tueatur ab hoste,
Aut aequetur humo, nocituram ritè putabat.
Sed mala sors justo Ducis adversata labori
Imbribus assiduis torrentes undique cogit,
Oppletoque undis prohibet persistere campo.
Sic hosti exitium, Bano victoriam, ademit.
Likenses contrà ter eodem Barbarus anno
Thrax invadit agros, totiesque repellitur illinc.
Excessȗs poenis non parva clade solutis;
Infausta adverso fiunt conamina Coelo.
Attamen ad cunctos de sorte et hoste labores
Immitis fortuna mihi sperare quietem
In patrio negat ultrò solo. Petriña meorum
Et capta et semper defensa, à Thracibus, armis,
Aspernans patriae regionis jura, tumultu
Insurgit, nova jura sibi praetendit ad Unnam,
In sua sollicitans Vlahos descendere vota,
Spe libertatis, regimenque odisse Croatum;
Ipsa licet nuper salvavi ex carcere Turco,
Pane alui, gladio defendi, mobile vulgus.
Haec animos auget discordia Thracibus isti
[Page 83]
Per mala nostra bonam norunt sibi crescere sortem;
1696.
Qui cùm vi nequeunt, privatis artibus ignes
Supponunt illinc in Brod, isthincque Kaproncam;
Brodque die vicibus septenis arserat uno:
Quadraginta domos passa est periisse Kapronca;
Sit dolus an virtus, tanto quis in hoste requirat?
Ad Turcos Vranograç (Zriñorum nobile castrum
Garrula cuj cornix nomen dedit) arte nefanda
Mox redit. ipsa etenim Thraces servaverat in se,
Pollicitos undis baptismi velle lavari:
Qui tandem ad vomitum rediere; meosque minores
Se numero ejiciunt. Flammis Theodora crematur
Deseriturque nimìs properè; quam Xivko minutus
1697.
Collo persolvit culpam. Sic aspera semper
In miseros lex est: peccant impunè potentes.
Nupernae immemores caedis graviumque malorum
1698.
Zriniacos ferro populantur et ignibus agros
Indomiti Thraces: Nova munimenta feroci
Assultu superare petunt: sed martia virtus
Makari tuita est, quae paulò erexerat ante.
Non sat defendunt obsessos moenia Cives,
Non fossae aut valli, sed fortia brachia animique:
Hi validas manibus vires certantibus addunt,
Pectoreumque facit validissima moenia robur:
Moenia nempè viri, non haec sese ipsa, tuentur.
Interno commota malo tum Seña laborat,
Ante fores jàm signa videns, minitantia caedes;
Nec juvat, iratum precibus mulcere Strategum:
Nec licet, assumptis contrà procedere telis;
Vicinos videt esse suos, primumque Strategum;
Vim tamen inferri sibi non sinit. O Deus alme,
[Page 84]
Auguste ò Caesar, quid vobis Seña fidelis
Peccavit? Vel quid nobis vicini et amici,
Quòd proprium curat duro medicamine vulnus?
Si Deus, aut si Rex populi quae crimina punit:
Aequo animo feret illa; Dei Regisque scelestos
Est punire homines. At vos vicini et amici,
Pro quorum durè vigilaverat illa quiete:
Pro quorum, hostili redimenda è fauce, salute
Saepiùs exposuit propriam cum sanguine vitam,
Funera tot perpessa lubens captivaque ducta
Grandia persolvit victori lytra tyranno:
Ejus in interitum ruitis? Prò cernite causam,
E medioque mali factores tollite; quorum
Auri dira fames cunctos deglubere Cives
Tendens, nupernos causavit in urbe tumultus;
Ne pereat pars tota boni pro parte maligna.
Hej! quò te tua fata trahunt, mea Seña: perire
Insidiis es digna tuis? ubi candor avitus?
Prisca fides, et amor ubi nunc ò Sena? tuaene
Degenerant proles, patriam meditando ruinam?
Non aliis verè est periturae opus hostibus urbi,
Si Cives hostes habeat. discordia summus
Civibus est hostis, patriaeque ruina salutis.
Consilio, pietate, armis Respublica floret,
Et quaevis privata domus concrescit: in imam
Plurima dissidiis abierunt Regna ruinam.
1699.
Ipsa mali tellus horret praesaga futuri,
Mirando totum quassata tremore per annum;
Quo motu permultae aedes et templa fatiscunt,
Arx Ozaĺ fatale malum de nomine sensit.
Sol quoquè, cura nitidi propè jàm tenuisset olympi
[Page 85]
Culmen; deliquium passus fuit. ista Deorum
Consiliis portenta sino moderanda benignis:
Quae tamen infaustum quidquam fuit antè secutum:
Praesentit Superȗm tellus et Cynthius iram.
Tandem postremo saecli cum fine secundi
Sperabam finem sortiri posse malorum,
Et rebus fortasse frui cum pace secundis:
Quo magis afflictus damnato Marte, quietem
Caesaris augusta Turcus poscebat ab Aula,
Et demum obtinuit: praefixa Karlovic' arce
Sirmiaci ruris, qua sit congressus utrinque
Ut conscribantur pacis nova jura. Sed illic,
Me sine, tractatum de me fuit. Immemor hostis
Nupernae aerumnae supremorumque malorum,
Postulat, insolitam victis praetendere, partem
A victore suo: commiscendoque locorum
Nomina cum fluviis, nullis bene prodita chartis
Hactenus, externis nec cognita gentibus. Ille
Importunus enim, solitis et fraudibus usus,
Quo minùs illa sinat, quae separat Unna futurus
Limes, praetendit veteris sub nomine Castri
Munimenta novi, nostrae quae consita ripae
Sustinuere vices varias, semperque repulsus
Thrax durante fuit nuperni tempore belli;
Cuj, si des digitum, palmam manicamque prehendet.
Venit ad has ideò Leopoldo à Caesare missus
Marsilius partes, metiri corpora terrae
Doctus Eques: posito ad Popinas in colle trifini,
Pro triplici Imperio, servata conditione
Pannoniae Regi ulteriùs sua jura petendi.
Marsilius Turcusque redit Legatus ad Unnam,
[Page 86]
Congressus adeunt longo sermone frequentes!
Dum binis tandem superato mensibus anno
Afflicta sat plebe malis, mea reddere demum
1700.
Jussa fui victis loca telluremque feracem
Hostibus: et, quod plus, nova demolire meorum
Praesidia; ut posthac reparato viribus hosti
Tutior invadendi aditus mea regna pateret.
Tradimus hinc turrim, prope Castaneapolis arcem,
Arcentem transire humiles ibi fluminis undas.
Pòst arcem Dubicam, Comitatȗs inclyta sedes
Extitit haec olim. Jesenovac dinde, vetustum
Sempçejae stirpis quondàm sedile, locatum
Unna ubi avanis placidè submergitur undis.
Ad celebrem quondàm descendo maesta Gradiscam:
Jamque casas illic ter centum struxerat hostis
Praesidis indulto, contrà nova Castra tuentis,
Alveo in angusto medius quae separat amnis.
Inde Doboj celsam Berislavi stemmatis arcem,
Praesidio privat nostro, Turcoque restaurat.
Tunc Brod in ripa Savani forte fluenti
Aequat humo. Savo trajecto, Sirmia rura
Ad Salsam petram penitus mihi demit, et illa
Barbarico imperio reddit. Sic transiit Istrum,
Ut foecunda novis arctetur Dacia metis.
Tam fuit Odrysiae Pax isthaec prospera genti,
Sed malè fausta meis: ut quae victricibus armis
Caesareis attrita fugam meditata per omnem
Europam, sedes Asiae petitura vetustas,
Jam jam cessisset, fortunae afflata recenti
Oestro, deposito moerore petulca superbit.
Laetum animum dat sors bona, vires erigit ille.
[Page 87]
Quàm ferus irrupit tunc in mea pectora maeror,
Quàm mea fundebant lacrymas tunc lumina amaras,
Cùm mea spectabam vexilla excedere Castris,
Et, patulas Thraci venturo liquere portas,
Egregiam pubem: quae vitam prompta fuisset
Antè dedisse hosti, et totum fudisse cruorem!
Ast utinam memor ille mali, cladumque priorum,
Exorata sacrae non spernat commoda Pacis
Antè diem, genio solitus peccare superbo;
Ocyùs haud qvisquam toto mortalium in Orbe
Erigit afflictam mentem, graviumque malorum
Immemor effringit tranquillae vincula pacis
Quàm gens Turca; animo cognata superbia Turco est.
Aut ideò mea sors, minùs ut provisa relinquar
Ad bellum fortasse novum: vel, ne mihi quenquam
Commemoratorem sineret superesse malorum
Pro Patria actorum, natis documenta daturum,
Principio pacis cum saecli fine peremit
Makarum insignem pietate et marte Strategum:
Qui cùm pro Patria, pro Rege, occumbere in armis
Non potuit; Regis celsam requievit ad Aulam.
Taliter ille fidem Domiuo testatus, in axe
Aetherio nactus meritis sua proemia gaudet.
In vita labor est: donat mors una quietem.
Haud forti metuenda viro: sit dummodo honesta.
Turbida tristitiae me vis molesque fatigat,
Dum nimiis vexata malis vel membra fatiscunt,
Vel conflictatur gravibus mens obsita curis,
Ut jam deficiant sensim de corpore vires;
Quid ventura mihi spondent solaminis aeva,
Quidve mali potiùs volvunt? hoc mente superna
[Page 88]
Conditur arcanum. pectus moerore tenetur,
Vixque aliquid sperare sinit fortuna, vel ipsa
Conditio rerum. Fallax fortuna profectò est.
Saepiùs insperata solent contingere, quam quae
Sperentur. Poperum minitantur saecula casum
A capite eversis rebus. Mors atra Paraecos
Sustulit è medio fortes: non visitat unquam
Me Rex, et Prorex rarò. primaria condat
Lumina si Coelum, terram nox obteget omnem,
Cunctaque confundent tenebris. rectore carina
Vel clavo privata suo, jactatur in alto,
Donec vi venti saevisque impulsa procellis
Rumpitur illisa ad scopulos, compage soluta,
Mercesque et nautas sinit ultrò voracibus undis.
Sic variant sortes: ego sortibus area certa
Prisca aliquo videor mutasse insignia fato:
Lunam nempè Jovi conjunctam, prorsus in albas
Areolas rubeïs commixtas, projiciendis
Aleolis factam quasi pro lusore tabellam.
Sic etiam fato quodam, non sponte profectò,
Moribus à priscis patriam deflectere gentem,
Cerno. Senes raso gaudent incedere mento,
Foemineïs simili; cùm quondàm summa virilis
Extiterit barbae reverentia. Jamque juventus
Insultat senibus; magnum scelus antè putabant,
Si cano juvenis non assurexerit. Alget
Nunc pietas, et justus amor. rarissima verè
Communis sacra cura boni. grassatur ubique
Lis exosa Diis: et, habendi, sęva cupido,
Per fas atque nefas. fratri vix frater amatur:
Vixque, cui tutò fidas, reperitur Amicus.
[Page 90]
Nunc genus et virtus vilescunt; dives honores
Accumulat: quocunque modo ditescere fas est;
Criminibus poenae, meritis sua proemia, desunt:
In melius nunquam morum mutatio transit.
Postremò metuam, ne sit fatalis et error
Scriptorum Sclavi, pro Slavi, nominis: unde
Nobilis eveniat cum tempore natio sclava.
Viderit et miserum cùm quis, putet esse Croatam.
Nulli etenim bona magna manent diuturna: cuique
Imponunt sub sole rei sua tempora finem.
Antè ego, quàm saevis fortunae mota procellis
Coepissem novisse malum, praesagia sortis
Adversae timida sensi colludere mente,
Exclamans; Vae orbi! venient cùm tempora; quando
Jura dabunt juvenes imberbes, commoda quaestu
Magnas et turpi capiet de lite sacerdos.
Haec à non multo prognostica tempore vera
Cernimus esse nimis. Prò tempora tristia! mores
Perversi! genti moestissima fata Croatae!
Fata adversa queror, duraeque incommoda sortis,
Et nimiùm durae: quae non mollescere possunt
Singultu, gemitu, lacrymis: nisi summus ab astris
Molliat illa Deus. Fatum quia novimus esse,
Quod Deus est fatus de quovis. Praeter at omnem
Spem Fortuna venit: nutu sed et ipsa superno;
In cunctis rebus mortalis ut invocet unum
Praesidium à Superis, cùm scilicet optima statȗs,
Semper amare Deum, ratio est, semperque timere.
VOS ergo Superi, rapido qui sydera motu
Perpetuò immensos facitis discurrere gyros,
Et media terram nullo fulcimine in aura
[Page 91]
Sistitis. A vobis capiunt animantia vitam
Cuncta: nihilque agitur vestra sine sponte per omnem
Tellurem et Mundum, vestrum stant Regna caduntque
Ad nutum; afflictam vultu clemente Croatim
Respicite: aerumnisque meis jàm ponite finem.
Si quo (mortalis quia sum) vos crimine laesi,
Parcite: de vestra nostri miserescite lege.
Si fuero depressa, meus laetabitur hostis:
Cùm spem vestra mihi tenuit clementia firmam:
In manibusque meas vestris consistere sortes
Cognosco: vis nulla mihi est sine numine vestro.
Vos tranquilla, precor, date tempora: Vos meliora
Edite fata mihi: sanas in corpore vires
Atque animo; mentemque bonam inspirate benigni.
Vos in laeta meum convertite gaudia luctum;
Ut grates vobis recinam per jubila: ut in me
VESTRARUM LAUDUM NULLO SIT TEMPORE
FINIS.