Epistolae tres Ioannis Vitezii de Zredna (1445-1448)

Author: Vitez od Sredne, Ivan c. 1405-1472Editor: György Fejér2012-08-31

Epistolae tres Ioannis Vitezii de Zredna (1445-1448)

XLV. Idem Gubernator aetatis suae annum prodit. An. 1448.

Beatissime Pater et Domine metuendissime!

Satis superque palam futurum crediderim beatitudini vestrae, cum litteris, tum vero venerabilis oratoris nostri legatione, quid curae, quidve consilii regno huic impendeat, quid denique operae ac studiorum paretur, in spem christianae libertatis, irarum coelestium venia potiundae, quam vel peccati vel fortunae conditio multis turbatum fragoribus, infidelium calcaneo, subturbans pessumire portenderat et quae profecto hactenus, ut vera magis, quam decora fatear, [p. 122]pertinacius oppugnata ab hostibus, quam a civibus defensa, recte videri potest. In qua re si quidquam amplius eius viri eloquio adiectum fuerit, id licet totum superabundare non dubitem, utpote ubi non solum intentionis cognitae, sed verae etiam executionis relator accedet; tamen exequenti mihi, quae ad eam rem instituta sunt, non ab re visum est in hoc procinctu cum ipso oratore nostro miscere sermonem, eum videlicet, qui plus animum solicitat, urgetque, et quo magis urget, eo minus taceri, minusque in animo meo oblitterari potuit, nihil novi vel ignoti addens, sed ut refricatus dolor malorum publicorum sensum, tot malis duratum reficiat, magisque notum fiat, belli huius causam maiorem esse quam bellum. Lustrum prope vicesimum, si apte memini circumagitur, quo Europae oras infesta Teucrorum arma, Deum, hominesque violatura pervolarunt, eaque post subactam plusquam brevi Graeciam, Macedoniae deinde ac Hungariae regna, praeterea Albaniae, item alias, ut dictu, ita et memoratu miserandas, plurimas terras, aliis super alias cladibus completas, superbo ludibrio, ruina, funeribus, servitute, religionis denique iactura, deformatas, in peregrinos ritus, mores, legesque ac infidae linguae commercium interverterunt. Nihil incolumis inter sacra, profanaque, nihil inquam, cui ferro, terrore, cui flamma et iugo noceri potuit, inviolati relinquendo, ut una quaeque gradu proxima erant, ita ignominiae obiecta. Hinc omnes circum vicinos passim vis, atque tempestas illa adorta est. – Novissime ad ipsius ferme Europae umbilicum pervagata, tandem huius regni et patriae nostrae adhaesit lateribus. Miretur pater beatissime, qui novit, quo pacto ad tanta, tamque dura patienda potius, [p. 123]quam propulsanda haec, patria nostra sufficiens fuerit, quae nisi stetisset fide, opibus, reor, non fuisset statura. Jam supra sexaginta numeramus annos, quibus pene continuis furiam illam, facemque bellorum sustulimus, in privatam curam, in privata quoque unius gentis arma conversam. Stetitimus utcunque multis cladibus, bellis, funeribus exhausti, doloribus affecti, occidione occisi. Quantum terroris, pavorisque meminimus, visa saepe numero hostium castra, e muris, flagrantia tecta, ploratibus fora, angustiis omnia completa, praeterea vastationes rurium, lugubres domos, obnoxiae fratrum nostrorum corpora hosti proposita, ludibria victoris: iugum hostile, foedi captivorum agminis miserabilem vitam, utque plura brevi complectar, plusquam hostilia passi, parum praeter arma et animos, libertatis memores, reliqui habuimus; praesertim cum saepe ad extrema periculorum ventum sit, et nescio, an maiora vincula, maioresque necessitates nobis, an captivis nostris fortuna circumdederit. Sed in his, quantumcunque difficilia pati maluimus, quam servire, semperque fidei quam rerum damna maiora duximus. Satis ne igitur iusti doloris occurit? Quandoquidem nullum adversum nos praetermissum est crudelitatis genus, et nullum est satis, sive vincamus, sive victi simus: hostis semper instat, utpote, qui maioribus prope adversus nos odiis certat, quam viribus. Nunc quoque hostis ipse, terra, marique magno exercitu, magna mercede coemto, magis supplicium de nobis quam victoriam quaerit, cuius vicinis insultibus citati ad bellum, ne tot malis adderetur culpa, exspectatum hostem adire magis, quam morando adiri statuimus; inferre, ut non patiamur, bella rati. Satis habeamus, vidisse tot sub iugum [p. 124]missos, sponsione infami obligatos, vectigalia Christianorum capitum, flagitiosas compeditorum nundinas, quotannis religionis nostrae ludibrio ire. Satis inquam, erit pia credulitate et coelesti flagello super tot miserandas terras christiani nominis, busto insignes, exsatiari, in quibus, si quae sunt, tantorum naufragiorum reliquiae, gemunt magis, quam vivunt. Impedimento erat hactenus haec nova vis morbi, intestinae dissensionis, quae nimirum plurimum nostri laboris florem depasta, in eam conditionem propulerat, ut, nec incommoda nostra, nec remedia pati posse videremur; valentes populi huius vires se ipsae conficiebant, nihil amplius, quam suum militem, sua arma horrebant. Nunc vero pater beatissime, expeditis fere omnibus, quae ob residuas bellorum iras, impedita restabant, maiorem tuendae patriae spem, animumque suscepimus. Igitur benignitate Dei sub Sanctitatis vestrae fiducia, inceptu tanta ratione digno opus fuit, cuius ego auctor ipse et tutor executionem aggressus, incitato sponte militi impetum addere paro, restatque, ut non pro ripa Danubii stantes, arceamus transitum hostis, sed ut latius transmigretur, transferaturque bellum, non ad gerendum modo, sed ad finiendum. Quod cum maius futurum sit, quam capere id privatae regni huius opes vel alere privata stipendia possent, spectetque ad sumam rerum libertatis christianae, sicut prioribus litteris, ita et nunc supplico attentius Beatitudini vestrae, cui haereditaria de nobis cura commissa est, quatenus inter alias occupationes suas dignaretur et hanc nostram, imo fidei causam, ante oculos ponere, taliterque curare et providere, ut non hanc inceptam, defectu aliquo perurgente vel remissius agere, vel omnio deserere non compellar, [p. 125]neve cogar et parta relinquere, cum detrimento et ignominia catholicae fidei et iactura sempiterna. Opibus et numero validi sunt, cum quibus arma conferenda erunt, vereorque, ne cum Teucro inceptum hoc bellum, cum tota Asia gerendum occurrat, quam ob rem spes maior christianae servitutis propulsandae, in perseverantia est. Aut enim non persuaderi bellum debuit, nec suscipi, aut si persuasum susceptumque exstitit, gerere pro dignitate tantae rei et perficere oportet. Perficietur autem, si urgebimus concussos, et si non abscendimus prius, quam spei nostrae finem pulsus Europa hostis imponeret. Non levis causa est belli, quae ad perseverantiam stimulat: toties instultantes hostes, nunquam nisi victi desinent. Nulla cum eis fida conditio esse potest, utile est igitur instare perseveranter, defungique cura. Instabimus autem, si beatitudo vestra perseverantiae nostrae opem tribuet; brevis erit res, si uno tempore ageretur, et si per intermissiones, intervallaque lentiorem spem nostram non fecerimus. Habet iam beatitudo vestra aequalem his stipendiis exercitum, habet milites domesticorum funerum avidissimos vindices, quibus non precaria, sed perpetua arma exstant, adversum illos nostros semper hostes, christiano nomini nunquam amicos. Placeat modo provisionem non postponere, et eum finem, ut liberata Europa et fidei consors et sedis illius gloria fiat, atque decus.

Haec dicens, simulque hinc proficiscens recommitto me pedibus Sanctitatis vestrae, quam Altissimus conservet, iuxta vota regimini Ecclesiae suae sanctae.

Note: Joann. de Zredna epist. 35.

XLVII. Joannis de Hunyad victoria, in campo Kossovo seu merularum amissa, relatio et animi constantia. An. 1448.

Venerabilis Pater, Frater nobis dilecte!

Quo pacto eventum rerum nostrarum tuleris, facile coniicimus, quandoquidem eas multo prius gestas audire, quam gerendas orator ipse nunciare potuisti; verum ne varii rumoris, ut fit, te involucra teneant, neve plus temporis turbationi, quam commendatae operae accomodes, placuit, ut saltem de reditu nostro, ac paucis desuper avisamentis, te utcunque solaremur, quibus imprimis certior fias, hac vice nos fortunae magis, quam animi possessione exutos; in caeteris, quae passi sumus, divino, non humano flagello, gloriam, laudemque tribuimus. Pridie penultimam Septembris ab Danubio, te vidente, castra mota fuere. Item deinde et provisum de omnibus, demum tam celeriter in hostem ventum est, ut prius perficere, quam sentire laborem videremur; laborem viae dicimus, non pugnae, nam de constantia pugnae, et ipsi hostiles oculi confiteri poterunt, vix unquam [p. 127]pertinaciorem contulisse. Equidem XVII. Oct. coram facie hostium castra metati sumus, praelii, caedisque, principia inita demum altera, quae sexta feria fuit. Primo mane ordines educti, iustaque acie signa collata. Stetit eo toto die nostrorum invictus animus, minus cedens, quo caedebatur durius. Multa clara funera hinc inde edita, tamque solida et constans pugna fuit, ut maiori pertinacia quam vi bellum fervere videbatur. Nemo usque ad tenebras receptui cecinit, nox ipsa sequens furorem et arma diremit, ubi et si parumper resederint acies, ingeniis tamen et machinis tota nocte certatum fuit. Ex hinc Sabbathi subsequente die iterum et usque ad horam sextam protracto certamine, tandem armigeri, perduellesque nostri, utpote longo armorum pondere, longiorisque praelii toedio, item vulneribus confecti atque obruti vapularunt, gloria et area belli penes hostes remanente, quam quidem nos armorum potius quam animorum defectu perdidimus, ipsi vero multitudine et super haec omnia peccatorum nostrorum merito, acquisiverunt. Si laeta vel incruenta victoria fuerit, eis iudicandum relinquimus, nobis sufficit supernam animadversionem ad eruditionem potius, quam ad internecionem interpretari. Caeterum de persona nostra, si gloriari oportet coram te, recte in infirmitatibus, passionibusque nostris gloriabimur, hostilem pressuram, captivitatem et caeteras fortunas abunde experti, sed iuvat inter haec, quod non ignavo quaestu passi sumus, sed in eo negocio, utpote fidei, in quo nec armis, sed nec morti cedere destinatum erat, ubi cum adhuc idem exstet animus, poterit habere et ipsa fortuna regressum. Ex Turcorum deinde manibus erepti, apud Despotum Rasciae ad hos usque dies restitimus, tanto videlicet tempore, [p. 128]ut in vigilia festi nativitatis Domini ad hunc locum in medium Dominorum Praelatorum et Baronum, ac Procerum regni Hungariae in eo ipso loco congregatorum venire potuerimus. Inter quos auctore Domino, quod notissime magnum restaurandae fortunae spem tribuit, rectam concordiam ac unionem et caeteras regni res integras reperimus, praesertim vero animos ex hac suscepta clade irritatos magis, quam fractos. Vnde illico nobis mandata provisio fuit ad reassumendam fidei, patriaeque defensionem. Itaque consensimus ultro, restituimusque e vestigio navare operam, curamque, ne longa aut diuturna fiat hostibus quies, ex nostra clade quaesita. Revera non quiescemus et nos, comite vita, donec vel vindictam vel mortem ex eo hoste referre datum fuerit. Quamobrem dilectionem tuam attente requirimus, quatenus et Tu in rebus tibi commendatis agas, uti rectius et efficacius potes. Specialiter vide, si sperare solum et non habere illinc subsidia liceat. Jamiam zelus, si quis est, ad defensionem afflictae satis fidei nostrae, tibi facile apparere poterit, praesertim si Principum illorum conatus ex hoc adverso principio ad ultionem magis, quam ad defectionem ferri conspexeris. Tu vero, quidquid dicatur, apud alios, ex casu isto in nullo despera, nam ampliorem hostes cruorem pro occupanda quam nos pro recuperanda adhuc Macedonia dedimus. Cura solum, ut bono tempore responsa exigas, de quibus suo ordine, sed et de omni statu tuo nos celeriter avisare non postponas, redditurus nobis largam consolationis vicem, si hoc; quod summe optamus, maturasse videberis. Sanctissimo Domino nostro et Sacro Collegio nos recommissos facias, certificando rem nostram minoris esse periculi, quam famae.

Vale.

Note: Ad Nicolaum Cracoviensem Decanum, regni et suum ad romanum Papam Eugenium IV. epistola Joannes de Hunyad. Apud Zredna I. c. epist. 39.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica