Epistolae tres Ioannis Vitezii de Zredna (1445-1448)

Author: Vitez od Sredne, Ivan c. 1405-1472Editor: György Fejér2012-08-31

Epistolae tres Ioannis Vitezii de Zredna (1445-1448)

XXI. Joannis de Hunyad virtus et character militaris, una rei praelio ad Varnam gestae series, sinistri exitus causae ac subsidiorum petitio. An. 1445.

Beatissime Pater et Sanctissime Domine.

Communem casum communi voto relevandum, etsi persuadens apud Sanctitatem vestram locum non habuerim, litteris tamen supplex et benefidens nuper admonui, simul paucis expedivi ea vice, quid, quantumve senserim de conflictu novissimo, in quo fortunam magis, quam vires nobis interruptas sustulimus; id et nunc mihi cordi est et pro lucidiori avisamento repetam pauca, praesertim quod videam, contra hostes pugnasse hactenus, deinceps contra pericula fidei, bello mihi opus esse, et quidem iudicia Dei iustissima ferre, quis nesciat? eaque rebellibus lachrimis exprobrare iniuria sit. Dum tamen naturam bellorum, in quibus a prima ferme aetate versatus sum, mecum ipse agens reputo, facile invenio fateor communem hanc fuisse semper bellantium rotam, ut iuxta superni Spectatoris nutum, [p. 79]modo prosperis interdum contrariis revolvatur eventibus; indicet autem, oro, Deus ipse eorum partem, e quibus tanta christianum populum circumvenit illusio. Multi etenim circumvicini Principes, puta, utriusque Valachiae, item de Bulgaria nonnuli, caeterum de Albania quam plures, ac de Constantinopoli, plurima unde quaque armorum pollicebantur subsidia, invitabantque nos pennatis, ut aiunt, advolare pedibus, caetera omnia ibidem provisa esse. Paruimus tandem, tanta solicitati fiducia, movimus castra, fines hostium transegimus, restabat id solum, ut promissa opperiremur auxilia, ubi pendente spe, dietenus magis ac magis introrsum progredi visum fuit. Paruerant hoc medio nonnulla castra manibus nostris, caetera autem ferro, incursuque expugnavimus; dum ecce omnium quasi frustrati auxilio et omni provisione vacui vidimus insperatam rerum faciem, vidimus quoque supratactorum Principum in hac re optima pessimam nobis plecti amicitiam, vidimus denique pollicita nobis subsidia, e regione in insidias convolasse: quo pacto dum propriam domi negleximus, male militia armati fuimus aliena. Verum paulo ante multis evectis spoliis, multis illatis caedibus ac damnis irrogatis, poteramus illaesi fere hostium declinare congressum, sed puduit incepti, pro Christo propositi, quominus illud prosequeremur negocium, in quo et vinci et vincere aeque credidimus non inglorium. Itaque occupat mox opportunitatem pia temeritas, et ad subeunda pericula e vestigio proni exsurgimus. Fiunt utrinque congressus impares numero, sed fortes, pugnatur ad lucis vesperam occiditque sol pariter et bellum. Attamen inefficacem nobis pugnam reddidit, recens continue multitudo irrumpens, qua non victi tantum, quantum [p. 80]obruti, disiunctique hinc inde abscessimus. Verum id et oculis tunc et plurimis ex post documentis cognovimus, haud pauciora reddidisse nos hostibus vulnera, quam accepisse, lugubrisque admodum et cruentae victoriae reliquisse vestigia. Nihilominus et nos lamentari dignum est altis suspiriis, super capitum nostrorum dolendis vulneribus, utpote Regis ac Principis nostri clarissimi, item venerandi toti mundo patris, Domini Juliani Legati, quorum solidae virtutis digna auctoritas salutem huius populi propriis humeris gestare videbatur. Sed cum suasum mihi saepius reminiscor, nihil magni in bello sine periculo confici posse, iterum habeat nutans fortuna regressum, dolor ipse incitabit audaciam ad futura, quamquam et id, quod nunc accidit, neque malitia nostra, neque Teucrorum virtus effecerit, dum pene vacue facto viris et armis campo non hostilis militiae, sed iudicii divini plagam retulimus, nostrisque peccatis barbari tunc mansere fortiores. Recognoscentes igitur culparum potius pondera, quam vulnerum, spem firmam induximus animo ut idem ipse, qui plagam peccatis ultor intulit, conferet sperantibus miserator et medelam, movebitque mentem Sanctitatis Vestrae, ut christiani sui populi non fractum adhuc, sed inclinatum, robur erigere quam celerius patrocinetur. Ad quod quidem et ego nunc, sicut et prius astiti, quo paucis admonerem sponte, ut credo, volentem. Non dubitans facile apud Sanctitatem vestram persuasum iri rem et utilitate et iusta conditione plenam. Patienter autem exoro me perpeti apud vultus beatitudinis vestrae, quod importunior fortasse aut porrectiori, quam expediat, fronte Sanctitatem vestram inquietandam aggredior, cum a diu mihi in votis situm fuerit, [p. 81]in re ista non modo faciem pudoris, sed et animam mortis contemtricem assumere. Itaque fiducia plenus hortor, advoco, moneo, flagito et humiliter deprecor excelsam sanctitatis vestrae dignitatem, quam divina providentia haud minus usui, quam regimini praetulit populo christiano, quatenus donec pendet spes, donec fiducia geritur et ingeritur, exurgat denuo pater ad persecutionem coepti pro filiis negotii, ferat opem et operam necessitati expugnandae, idem dux, dux salutis et comes, idem suorum rector et ultor; assistat huic lapsui, qui casui proximus est. Hostis ipse multis copiis plenus exstat, finitimos omnes aequali fulmine quatit, demtis, quorum potentiae non parcit interdum, sed cedit. Sed cum sciam fidei et fidelis populi rem agi, miserebitur populo suo Deus noster, tali Duce, tali auctore, tali denique propugnatore praevio. Solum reincepto esse opus arbitror, ne, si fidelium propagare fines neglexerimus, perferre contingat propagatorem. Offerre autem me ad hoc opus verbis non opportunum putavi, quoniam videbit et putabit beatitudo vestra paratiorem me futurum deinceps, animo et opere, quam sermone; propositum denique mihi firmum esse, in hoc exercitio et vitam pariter et mortem contemnere. Imo utinam posse et velle in aequo situm foret, quieto hoc labore assidue recrearer et nusquam viribus alacritatem paterer tardiorem. Nihilominus enitar viribus, quamdiu spiritus hos regit artus, et quotidiano usu adhuc peritiam alere institui, nec cessabo mea sponte, seu gratia superna affuerit, donec et damna patriae detergam et probra. Haec scribere volui, urgente me affectu meo, exorans humiliter, ne temeritatis arguar. Verum, ut prioribus litteris pollicitus sum, misi cum praesentibus [p. 82]honorabilem Blasium, Canonicum Varadiensis Ecclesiae, Capellanum et Notarium meum, qui tam de actibus his, quos supra tetigi, nam eisdem personaliter interfuit, quam etiam de ampliori voto et intentione mea beatitatem vestram viva voce avisatam reddet. Quem suscipi et exaudiri, ac tandem votive expediri humiliter supplico et devote.

Conservet altissimus sanctitatem vestram feliciter.

Note: Joan. de Zredna. Script. Rer. Hung. Tom. II. epistola I. – Dedit has ad Eugenium IV. PP. litteras e Comitiis Pestini celebratis, in quibus Ladislaus Posthumus, technis Laurentii de Hederwara, Palatini, haud obstantibus, communi voto Rex agnitus, postulatusque fuit; legatis ad Fridericum Imperatorem destinatis. Aeneas Sylvius epistola LXXXI. – Ex iisdem scripserat etiam ad Carolum, Francorum regem, suppetiarum gratia, ut huius responsoriae docent. –

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica