Grandia Romulidum quisquis monumenta revolvens,
Atque inhians prisci temporis historiae
Degeneres animos, aut longe deteriore
Nunc homines fictos clamitat esse luto,
Despicit et magnos ausus et dia repeta,
Quae nostra haec aetas protulit, omnigenis.
Excellens studiis et miris artibus aucta,
Desipit aut foeda livet ab invidia.
Pyramidum moles, magnae miracula Memphis,
Aut Triviae templum, Daedaleusque labor,
Pausylipi aut rupes, tumulo praeclara Maronis,
Jamdudum aerisonis pervia quadrijugis,
Horrendamve palus spirans Pontina mephitim
Conversa in campos protinus innocuos,
Laetarum agricolae segetum genus omne ferentes
Regium opus, quo nil grandius esse queat,
Ostendunt, populi quid possit vivida virtus,
Dum numero innumero jussum opus aggreditur:
Non ego, sed coecum miretur talia vulgus,
Et toto attonitum pectore suspiciat.
Credo equidem, saeclis obliviscentibus, aetas
Romani extremas conteret imperii
Relliquias, quarum cineres et nomen inane
Impigra vix poterit noscere posteritas:
Sed quae compertas vitam excoluere per artes,
Et procul obscoenam barbariem expulerunt,
Qua foede horrebant homines, cum more ferarum
Squallentes crassa corporis illuvie
Aspera miscebant pro vili proelia glande,
Nullum aevum cursu praepete dissolüet.
His nec longa dies ingrata oblivia ducet,
Nec memori haec hominum diluet ex animo.
Urit adhuc fulgore suo lux alma nepotes,
Nec tenebras, ullum nec timet interitum,
Qua primum affulsit ratio, decor, utile, rectum,
Insita et humani vis animi enituit.
Quae cum ita sint, ingens medicinae o fama, CARENE,
Quidnam de magno dicier Hippocrate
Atque aliis aliisque potest, qui munere divum
Maximi in arte Viri sedibus aetheriis.
Demissi, humano generi in tot saeva ruenti
Exitia, in duris casibus adfuerunt?
Stat sua cuique dies, et quotquot munere terrae
Vescimur, obscuram mortis adire viam
Sors jubet infelix et ineluctabile fatum;
At quamvis legem fallere Persephones
Haud homini liceat, tamen hoc genus aerumnosum
Artis Apollineae saepe eger auxilio,
Aut minus ut crebri densentur funera vulgi,
Nec tanta ad Stygias praeda vehatur aquas ;
Aut aliquod miseris ut certa in morte levamen
Adsit, ne morbus multimode excruciet
Jam desperantes vitae lucemque perosos,
Detur et his saltem mitior interitus.
Quot jam versantes ipsis in faucibus Orci,
Si quando pestis letifera ingruerit,
Tum longo eripuit Medicinae cura labori,
Pristina tum ad vitae munia restituit?
Tam bene promeritos mortales fama superstes
Concelebrat cunctos didita per populos.
Europae quondam cum per florentia regna
Extremis ustae e finibus Arabiae
Advecta immitis contages variolarum
Bacchari insolita coeperat illuvie,
Et raptim paucis ignoscere, jamque minari
Desertis extremum urbibus excidium;
Non pueri primo flentes in limine vitae,
Non armis pubes inclyta, non roseo
Quae reliquas inter praecellunt ore, puellae,
Crescentes Veneris deliciae et Charitum
Laetos nequicquam suspirantes Hymenaeos;
Non incana senum debita jam tumulo
AEtas, non quisquis gavisus luminis haustu
Tam diram potuit perniciem effugere.
Quis memoret diram cladem et commune cadaver
Europae atque Asiae? Funera funeribus
Mista senum et juvenum mens aversata refugit,
Luctifici atque horret temporis historiam.
Sed si multa Viri divinum saecula nomen
Nocte premunt, nostris eripiuntque oculis,
Primus qui omnivoram sapiens hanc contudit hydram
Perniciemque novis artibus edomuit;
Quis tacitam linquat et Magnanima Heroina,
Olim quae Europae in finibus, Odrysiam
Gentem inter, magnos vicisti prima timores
Gnato et contagis semina luctificae
Indere nec verita es, nec luctisoni vagitus
Plurima nec potuit flectere te pietas:
Anxia sollicito sed quae sub pectore cura,
Qui tibi tunc moestus corde micante pavor,
Ut domitum urenti vidisti febre jacere,
Formosasque genas membraque candidula
Foedari maculis, matrum pulcherrima? Forsan
Spemque metumque inter te quoque poenituit
Dulcem quod sobolem vitäi e limine, mortis
Jam paene in nigrum compuleras barathrum.
Ne timeas, generosa parens, tibi reddita proles,
Sic Superis visum, sospes et incolumis
Letifero nunquam posthac obnoxia morbo,
Nec turpata genas vividulosve oculos;
Jamque tui Angligenae, jam tota Europa salubre
Grata animi recolit mente magisterium;
Jam tibi posteritas summos largitur honores
Divum, teque piis addit imaginibus,
Ex quo insperatae populo haec via aperta salutis
Tartarei ad ripas fluminis horrisonas
Rarior umbrarum glomeratur turba silentum,
Nec tam saepe nigras itque reditque vias
Terribili squallore Charon, quoque litore opaco
Sutilis interdum cymba quiescit iners.
Fracta tamen, sed non radicitus exturbata
Arte nova, huc illuc serpit et insidias
Improba vis morbi nectit, miserosque parentes,
Heu ! frustra exemplis consiliisque alacres,
Prole orbat viduatque domos ; magnumque repertum
Moesta Thyesteis prosequitur precibus,
Et lymphata Deos, medicis ut talia reddant
Hoc non promeritis, flagitat orba Parens.
Sed post tot casus, post tanta pericla, CARENE,
Quorum mens tetra exhorret adhuc specie,
Humanae sobolis crudelem exscindere pestem
Atque hoc mortis iter claudere quis potuit?
Magna Virum nutrix et Virtutum Anglia salve,
Et Charitum et diae grata domus Sophiae,
Qua nil prisci olim majus novere Parentes,
Ventura aut noscet postmodo progenies!
Angligenae salve Gentis decus, inculte salve
JENNERE et nostris, concilio Superum
Addite, jam tandem votis assuesce vocari,
Laudibus et gestis clarior Herculeis,
Qui postquam terras monstris purgavit, Olympo
Exceptus mensis accubat Indigetum.
Per te alacres tandem florenti aetate puellae
Sancta ineunt tuti foedera conjugii;
Anxiferae per te levis est dolor Ilithyiae,
Fitque minor duri cura puerperii,
Quandoquidem infantes materno ex ubere raptos
Amplius haud perdit funere dira lues,
Ceu cum sternit humi violento turbine grando
Pallentes violas deciduasque rosas.
Tempus erit, nec vana loquor, volventibus annis
Quando posteritas sedula pervolüet
Saeclorum annales, veterum et benefacta parentum,
Tartareo discet pestiferam e barathro
Evasisse luem, quae, ceu feralis Erinnys,
Quam labor, et metus, et pallida mors sequitur,
Occulto inficiens auras malesana veneno
Heu! immaturis perdere funeribus
Atque catervatim properabat sternere gentes,
Ocyor et ventis et volucri igne Jovis.
Discet, ut immitem quo posset flectere Erinnym,
Ipsa suam Mater sponte dedit sobolem;
Discet, ut Anglus homo jussit sperare salutem,
Et docuit gentes grande magisterium,
Quo fieri incolumes possent vitamque beatam
Exsortes morbi ducere letiferi.
Namque ille arcanis naturae admissus ut atrum
Pus vacuis ductum vidit ab uberibus
Vaccarum, attactu dextram foedare bubulci
Atque ipsam paribus spargier hinc maculis;
Instituit morbi certas evolvere leges
Atque triumphatam pellere ab Orbe luem.
Tunc Amor exsultans, Charitum stipante corona,
Exsiliit, matri et rettulit Idaliae,
Diae virgineum formae decus atque lepores
Amplius haud foedae damna timere luis.
Navifrago veluti cum sospes ab aequore nauta
Exhalanti vix ore trahens animam
Dum manibus prensat scopulos, et litus amicum
Arripit, horrisonum respicit Oceanum,
Et ceu dura silex riget atque immobilis haeret;
Sic postquam Eumenidum maxima, quae soboli
Humanae tantam cladem tantosque labores
Intulerat, certo vulnere procubuit,
Ingenti natura parens perculsa stupore est,
Totque levata malis credere vix potuit
Advenisse diem, Jennero quae auspice, leti
Innumeras tandem clauderet una vias.
Relligio invento plausit. Fanaticus error
Et peste et saeva saevior Eumenide
Immundo tenuit rabidas sub pectore voces,
Et pressit saniem in gutture vipeream.
Tum Gens, excellit quae libertatis amore,
Atque jugi impatiens imperat Oceano,
Prima dedit primum specimen magnumque timenti
Exemplum populo: calcar at insolitum
Addidit, et vanos prorsus de mente timores
Depulit invicti Caesaris ingenium,
Plurima ut in propriis tentare pericula gnatis,
Per totum voluit didere et Imperium,
Felices ausus fortunatumque repertum;
Grataque munificus commoda pauperibus
Ultro dedit, pueri possent ut templa salutis
Indugredi et tanto fungier officio.
Non secus ac inopes ad limina magna Potentum
Saepe ruunt ingenti et fremitu et lacrymis,
Dum parvae aera stipis vel panis mucida frusta
Poscunt: (urit enim viscera dira fames,)
Sic ruere innumeros juvenesque senesque videres,
Et matres casti pignora conjugii
Magni exsultantes deferre ad numinis aram
Et certum vitae poscere praesidium.
Sic salvi tibi sint nati, sic dextera bello
Invicta, o CAESAR, pro pietate tua!
Sic Superi robur suspiratamque salutem
HEROI reddant ocyus Austriaco,
Qui belli fulmen florenti in vere juventae,
Consilioque potens, vique animi indomita
Grandibus impatiens gestis affectat Olympum,
Unus et immensum sustinet Imperium!
Nec te posteritas, dilecte CARENE, silebit,
Maeonis inque tuo nomine opus faciet
Sed primos inter celebrabere vaccinantes,
Germanique tibi tam bene promerito
Ingentes claro reddent pro munere grates,
Magnaque tu magnae pars eris historiae.
Perge agedum atque novas studiis intende, CARENE,
Vires; per durum gloria anhelat iter.
Tenuis ego interea cultor, non arbiter, artis
Paeoniae algenti natus in Illyria,
Quae praeclara Viris et libertate perenni
Eoos inter surgit et Hesperios,
Non possum grandes mentis depromere foetus,
Nec facere, ut de me fama loquatur anus,
Magnis namque aptum rebus mihi Parca negavit
Ingenium et venam divitis eloquii;
Sed veluti affrictuque levi motuque citato
Si forte in gyrum vitrea lamna agitur,
Arte quidem mira, quam nec Titania novit
Circe, etsi magicis clara ministeriis,
Corporibus tenui filo hinc atque inde revinctis,
Nescio quem cursu praepete suppeditat
Late ignem, insinuans qui se per membra repente
Contrahit et faciles excutit articulos;
Talis ego abripior tantae novitatis amore,
Fervet et invento concita mens animi,
Dogmata et impatiens JENNERI pando, meosque
Cives, finitimos et doceo Otmanidas,
Quos inter magni praeclara in sede Byzanti
Nescio quid miri VALIUS aggreditur.
Felix cui dederunt tanto bona Numina saeclo
Haec inter rerum vivere prodigia,
Cum novus instituit coelo nova furta Prometheus,
Nec vitae igneolam lampada surripuit,
Mollia nec vinxit concreto corpora limo,
Sed tulit aetheriis pharmacon e domibus,
Quo variis vitiata malis moribundaque membra
{Instant} possent surpier exitio.
Ah! pereat, quisquis veterum monumenta revolvens
Nil, nisi senta situ, laudibus accumulat.
Quod juvat humanam speciem redditque beatam,
Hoc quaero, hoc toto pectore suspicio,
Nec laudo aut miror cymbam sublime volantem,
Sive novo Sidus lumine conspicuum.