XCIII.

Author: Stojković, Ivan c. 1390/95-1443Editor: Cecconi, Eugenio, 1834-18882016-01-09

XCIII.
Reverendissimi in Christo patres et domini, domini mei praestantissimi, post humiles et devotas recommendationes.

De mense septembris immediate praeterito, receptis literis sanctae synodi vestrae per nuntium ab illis de Medicis missum dictatis, per eumdem curavi de singulis occurrentibus in his partibus sanctam synodum vestram informare; videlicet de obitu bonae memoriae venerabilis magistri Simonis Freron, magistri et consocii mei, de optima dispositione ad executionem eorum quae ad unionem Ecclesiarum Christi conclusa sunt serenissimi imperatoris romaeorum, reverendissimi patriarchae et totius Ecclesiae orientalis: qualiter etiam cum maximo gaudio Bullas sanctae synodi vestrae, ratificationes eorum quae per vos promissa fuerant, suscipiat: quae iterum replicare longum esset, et forte taediosum. {Tantum} est autem bona voluntas et bona dispositio praedictorum, taliterque parati sunt, quod, si hodie galeae essent hic, hodie intrarent et inciperent iter, etiamsi bellum ab istis nefandissimis paganis et infidelibus turcis instaret civitati, quod Deus avertat.

Qui, quantum turbati facti sint ipsi turcae et infideles de huiusmodi tractatibus unionis, et quanta cogitant quantaque machinantur [p. CCLIV] et disponunt adversus christianum nomen, Deus scit. O utinam, patres sanctissimi, unusquisque vestrum saltem oculis cordis et spiritualibus cerneret quae ego miser, in his partibus constitutus, corporeis oculis quotidie et incessanter, non sine maxima amaritudine cordis et anxietate spiritus, video. Video enim quotidie etiam per istam civitatem (quia hic aliter Imperator in faucibus leonis constitutus facere non potest) praefatos infideles in miserabilem servitutem Machumeti filios sanctae matris Ecclesiae, Christi sanguine redemptos, catervatim ducere; intueor miserabiles gemitus ac ululatus captivorum; video hinc inde nomen Christi blasphemari, et abnegari fìdem eius. Et revera saepius tot et tanta video et audio fieri in opprobrium nominis christiani et in confusionem fidei nostrae, quod potius vellem mori pro nunc, quam videre quae video et audire quae aures meae perhorrescunt.

Et, ut aliquid particularius dicam: ecce, post illam magnae partis regni Hungariae flebilem populi depopulationem anno praeterito factam, de qua alias scripsimus, nunc iterum, paucis elapsis septimanis, contra maiorem Valachiam, spe cuiusdam vani adiutorii contra eosdem turcas rebellari (nam antea solvendo eisdem turcis tributum in pace, more Ecclesiae graecorum, Christo Domino serviebant), qui, acies suas dirigentes ipsamque pene ad nihilum redigentes, innumerabilem populi multitudinem in miserabilem servitutem Machumeti adduxerunt: quos iam distrahi et vendi veluti pecudes video, et alios quidem diris ululatibus blasphemare, prae desperatione, Christum, et alios abnegare atque inter verbera et tormenta deficere; quod maximae miseriae est et pietatis. O si vidissent reges nostri, principes et alii utriusque status domini crudele spectaculum et flagitiosum malum, quod, aestate praeterita, captis hungaris fecit fieri coram se hic Armuratus, dominus turcorum, Andrinopoli ad distantiam trium dierum ab hac urbe in contumeliam fidei nostrae et christianorum, profecto accenderentur zelo domus Dei et fidei, obliviscerentur iniuriarum confratrum et concivium suorum, ab intestinis guerris deficerent, et armarent se atque in fervore spiritus procederent ad ulciscendam et vindicandam iniuriam Christi et gentis suae et sanctorum, et mallent potius mori quam tantam nominis christiani ignominiam ferre! Nam, capta et interfecta ingenti multitudine hungarorum, dum victores cum praeda ad dominum [p. CCLV] suum reverterentur, dominus, vocata suorum multitudine in loco publico, apto et spatioso, pro ostentatione suae gloriae et virtutis, et omnibus christianis qui in dicta civitate erant tam graecis quam nostris iussu eiusdem interessentibus, Tuverbei etiam, sive, uti vulgo dicitur, Taberlani, tartarorum principis et domini, et multarum aliarum Orientis partium ambassiatoribus, voluit ut captivi hungarorum praesentarentur, et praedae secundum ordinem. Igitur, baronibus primo, deinde nobilibus, deinde innumeris aliis singulis cum equis et armis, et aliter, ut capti fuerant, praesentatis, novissime multos currus (quod abominabile est dictu et inhumanum) plenos capitibus mortuorum christifidelium saevissimi ministri crudelissimo principi obtulerunt; qui, ut amplius crudelitatem suam ostentasset et adstantibus christifidelibus maius opprobrium inferret et horrorem, iussit singillatim dicta foetentia capita in medium multitudinis et ad pedes christianorum qui aderant plerique proiicerentur; quae non solum cruore, sed etiam foetore maiorem adstantibus inferret abominationem. Quanta autem in tam miserabili spectaculo exultatio et laetitia infidelium fuerit, quantus gemitus, confusio et {lacrymae} fidelium, nec illi qui affuerunt fìdeles scirent aut vellent exprimere. Post haec, saevissimus princeps adstantes alloquitur: Hae sunt, inquit, primitiae hungarorum, quos, meritis et precibus sui maximi prophetae Machumeti, nobis Deus caeli condonavit, et speramus etiam, quod, iuxta eiusdem prophetae oraculum, non solum regnum Hungariae, sed et totius christianitatis residuum successive in potestatem praefati magni prophetae, Dei et nostram, nostrorumque successorum reducetur; et ipse Deus, qui, ad cultum et legem sui prophetae, iam paene totum reduxit orbem (narrans et designans paene totam Asiam, et totam Africam, et pro magna parte Europam cultui et legi Machumeti {subdicatam} et subactam), etiam id quod restat modicum sine difficultate reducet. Deinde ad ambassiatores Orientis, et praecipue Tamberlani, qui ob aliquas inter eos componendas differentias venerant, ait : Ecce (inquit, ostendens pulchritudinem et elegantiam, atque magnitudinem personalem captivorum, et armorum diversa genera et potentiam) cum quibus non hominibus, sed potius ferocibus et silvestribus bestiis pugnare quotidie et incessanter habeo, pro augmento fidei et cultus magni prophetae omnipotentis Dei. Nemo profecto orientalium principum, et praecipue dominus noster et pater dominus Tuverbeus, [p. CCLVI] magnus tartarorum princeps et devotissimus magni {profetae} cultor, debet nos infestare, aut aliquam nobis inferre molestiam; quinimo, tamquam pugnatori et propulsatori Dei omnipotentis, fidei et ipsius prophetae maximi, omnis deberet omni possibili favore et adiutorio adsistere: et, circa haec, magnum et longum fecit sermonem, variis linguis, iuxta gentium quae aderant spectaculo multitudinem, interpretando. Quo finito, iussit ut pulchriores et formosiores, atque magis strenui captivorum, usque ad numerum duorum millium, segregarentur, et cum armis suis et equis, prout quisque captus fuerat in bello. In* quibus, trecentos ambassiatoribus imperatoris tartarorum assignavit, volens ut ipsi ducerentur ad dominum ipsorum, et ostenderent cum quibus et qualis virtutis hominibus ipse quotidie pro cultu agendo maximi prophetae pugnaret; ut ipsum per hoc mitigaret, et ad benevolentiam sui atque pacem induceret. Reliquos autem, ex praedictis duobus millibus, ad alios suae sectae principes Orientis, cum similibus verbis et sententia, divisim transmisit; multitudinem vero reliquam captivorum, vilissimo pretio iubens venumdari, durae et miserabili servituti subegit. O quam durum et miserabile, videre maritos a propriis uxoribus dividi, filios a parentibus distrahi, fratres et sorores cum inexplicabilibus lamentis et gemitibus ab invicem separari, fortes et perfectae aetatis viros et feminas pretio triginta turcorum, qui minus valent quam unus ducatus, vendi!

Note: * Forse: Ex.

Praedicta, sanctissimi patres, non semel tantum facta sunt, sed quotidie fiunt; et, sicut anno praeterito de hungaris, ita nunc de Valachia factum est, et alias de albanensibus, bulgaris et graecis, aliisque christianae fidei nationibus, in maximam desolationem christianae religionis et fidei. Et revera, nisi per sanctam synodum vestram occurratur, et cito, peramplius timendum est in futuro vere de regno Hungariae. Nam hic serenissimus princeps totam sui exercitus virtutem congregat, et ultimum, tam in Oriente et in Asia quam in Romania et Graecia, de potentia facit. Et iam, paucis elapsis diebus, personaliter per Galiopolim transivit in Asiam ad congregandum exercitum, in Orientem profecturus; licet, ut consuevit, aliud simul et futuro vere, ut dictum est, ad Hungariam, nisi Deus illius dissipaverit consilia, [p. CCLVII] et potentiam atque virtutem {dextruxerit}. Valde etiam timendum est ne, vere incipiente, propter displicentiam horum tractatuum, in hanc urbem irruat; quod Deus sua potestate non permittat!

Paucis elapsis mensibus, videlicet in aestate praeterita, despotus Russiae, propter redemptionem proprii dominii et patriae vexationem coactus, dedit in uxorem praefato tyranno filiam suam virginem, quasi innumerabili quantitate pecuniae. Nam in numerata pecunia eidem, quadringenta millia ducatorum, atque in vestibus et {iocalibus} filiae, ac donis et muneribus datis principibus et servitoribus praefati tyranni, dedit quae ad minus ad ducenta millia ducatorum ascendunt. Quae profecto quantitas pecuniae sufficeret in veritate ad expellendum praefatum tyrannum de tota Europa, ita quod nec reliquiae ipsius remanerent.

Et haec dispositione1 atque novis harum partium sufficiant; quae utinam tali fervore spiritus a cunctis christifidelibus perciperentur, quali conscripta sunt !

Note: Forse: de expositione

Serenissimus hic imperator romaeorum et reverendissimus patriarcha dederunt deputatos utriusque status, viros solemnes, qui, non super defensione partis ipsorum, sed super modo fiendae unionis cogitarent; exhortantes etiam me ut vestris paternitatibus scriberem ad similiter faciendum. Quotquot enim, inquiunt, usque nunc scripserunt utriusque partis, ad manutenendam discordiam et fovendum schisma in partes suas intentiones et operas suas direxerunt. Utique nos, qui concordiam et unionem desideramus, et pro ipsa tanto tempore laboramus, facere debemus, ut, sicut corde desideramus pacem, ita ipsam et verbis et scriptis atque operibus procuremus. Mirum est enim nunc et valde deflendum, quod, propter duas propositiones, quae videlicet, ut ipsi dicunt, est diu quod apud nos servantur, fìdes debeat catholica et religio Christiana funditus extirpari. Necesse ergo est quod, aut una propositio cedat alteri (quod, ut spero, Deus dabit), aut, salva fide, cogitetur de medio pro pace et unione consequenda; ne, ex harum propositionum varietate, ad nihilum reducatur Christiana religio. Mirantur infideles et gaudent quod tot sapientes utriusque partis christianorum nequeant duas in voce differentes propositiones ad unitatem reducere, et dicunt [p. CCLVIII] hoc esse divinum iudicium. Agite igitur, reverendissimi patres, et iterum agite et cogitate, quantum cum Deo fieri potest et salva fide, ut unio sequatur in Christi Ecclesia; ex quo profecto reflorescet divinus cultus, et religio ac nomen christianum maximum accipiet incrementum: alioquin, nisi Deus provideat, et id modicum quod restat ruinae patebit et desolationi.

De patriarchis orientalibus, videlicet Alexandrino, Antiocheno et Hierosolymitano, habentur nova quod, quantum possunt, instant apud Soldanum ut dimittantur venire personaliter, et spes est quod venient. Verumtamen, ad omnem cautelam, instituerunt procuratores cum plenissimo mandato, de quibus iam duo sunt hic in urbe regia. Ambassiatores istorum duorum venient bona et recta intentione, prout reverendissimo domino meo legato describo. Verumtamen in conclusione, tamquam coram Deo et synodo vestra sancta constitutus, dico quod, nisi hae res habeant unanimem prosecutionem et effectum optatum, tota Ecclesia nostra et christianitas patietur indelebile scandalum et irrecuperabile damnum, quod neque a nobis neque a successoribus nostris poterit reparari.

Quod Deus, sua pietate, non permittat, qui et synodum vestram conservare dignetur, et ad vota. Amen.
Earumdem paternitatum vestrarum humilis servitor Iohannes de Ragusio Ordinis fr. Praedic.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica