Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica

Author: Stepanić Selnički, Nikola 1553-1602 and Stjepan Medak c. 1596.Editor: Vladimir RezarDigitalizat kasnijega znanstvenog izdanja (1998).

Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae a reuerendo domino Nicolao Zelnicey, electo episcopo Quinqueecclesiensi conscripta

pagina 1 Quid aliud nunc in his tempestatum fluctibus ac armorum p⟨roce⟩llis nisi continua Martis tonitrua et horrida bellorum fulmina hinc scribam ⟨habeo nihil⟩. Nubes enim illa, quae in iugis montium Bosznae a longo tempore con⟨sedisse⟩ circumferebatur, ubi maturuit in fines nostros omnem effudit ⟨belli procellam⟩, quae sane uel eo maiori terrore ac ueluti infausto quoda⟨m prodigio⟩ nobis fuit, quia plus minus centum millibus armatorum ⟨duce⟩ quodam Ahmat, Turcarum imperatoris visierio passa Szerdario ⟨eiusdem⟩ eunucho instar alicuius turbidae tempestatis agitabatur [...] cum Huszaino Bosznensi passa suas, quas Bizantio ue⟨nire⟩ coegerat, coniunxisset copias, primo statim aduentu o⟨mnium oculos⟩ in se conuertit. Haszan passam, qui superioribus ann⟨is Scisciam⟩, olim Romanorum coloniam nunc uero ubi Colapis fluuius Sza⟨uum influit⟩, capituli Zagrabiensis singulare propugnaculum, sua qua⟨m⟩ accepit memorabili clade et inte⟨ritu⟩ clariorem reddiderat [...] redditum sibi ueteres Bosznae milites credidere. Easdem be⟨stialem⟩ ingenii uigorem, uultus truculentiam, oculorum uim, intuebant⟨ur, nam⟩ homo statura pusillus, corpore uiciatus, natura signatu⟨s [...] fronte rugis peraratae ac annis obsitae anui perquam s⟨imilis fuit⟩. Plurimum illi audaciae ad pericula capessenda, plurimum ⟨consilii inter⟩ ipsa pericula erat. Inhumana praeterea in omnes et maxime in Christiana mancipia crudelitas, perfidia plusquam Turcica, nihil ueri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum ius iurandum, nulla pietas, nulla religio.

pagina 2 Cum hac uiciorum indole in caesaris Turcarum gynaeceo teneris ab annis enutritus, in militiae palaestra eruditus, belli artibus instructus, Persicis tandem armis exercitus, prouinciam hanc est sortitus. Caeterum ex quo sub fines nostros fulmen illud attigit, nihil prolatandum ratus, ne se cunctantem aliquis casus opprimeret, mox armatam praemittit cohortem, quae Petriniam olim Bosznensium latronum domicilium et praedonum ⟨tu⟩tissimum asylum, nunc uero (superis ita uolentibus) unicum ⟨reli⟩quiarum afflicti huius regni propugnaculum, primum uerbis ⟨spe⟩ciosis, postea diris etiam repeteret minis. Erat autem tunc in ipsa Petrinia quidam Daniel Francol, Tergestinus, artium belli haud ignarus, loci illius summus capitaneus, qui cum quadringentis ⟨circ⟩iter partim Germanis, partim nostrae gentis peditibus praesidio ⟨s⟩ane perexiguo, omnem illius belli ac obsidionis molem strenue animoque forti sustinendam in se assumpserat. Quem ubi hostis ⟨n⟩ec precibus flectere, ⟨n⟩ec pollicitis corrumpere, nec etiam minis in suam pertrahere potuisset ⟨sen⟩tentiam, acriter uiris et armis oppugnandum statuit, iurans per ⟨in⟩pia Mahometis numina, se illinc nisi uictorem non abscessurum. ⟨Im⟩primis autem execranda tempestas illa, ualidissima Janicherorum manu, in quibus omnem expugnationis spem, haud secus ac in triariis omnem positam habebat, miseram ac infaelicem cingit Petriniam. Et ne a nostris laedi possent, profundis transuersim omnem qua potest circumfodit uallis. Sicque locum plurimis tutum parat sclopetariis, pagina 3 qui maenia defedentes continue infestarent. Pontem quoque naualem, qui in Colapi ibidem erat, extemplo rescindi iubet. Post haec castra locat, custodias uigiliasque in uadis suspectis, aliisque locis opportunis, longe lateque intentius instituit; militum cateruas disponit, acies ordi⟨nat⟩ et quacunque nostros obsessis opem laturos rebatur cautus praecludit. Insuper quod uirium, quod roboris habebat, summo studio op⟨ponit⟩. Omnibus sic ex ordine dispositis et castris bene communitis ⟨aggeres⟩ excitat, pluteos et scalas parat, bellica denique firmat tor⟨menta⟩, caeteraque omnia, quae non minus ad obsidionem, quam ⟨ad⟩ oppugnationem necessaria fore censebat, incredibili celeritate ⟨praeparat⟩. Sublato tandem undique ingenti clamore ac plus quam barb⟨aro⟩ ululatu classicum canit, timpana pulsat, inflat tubas, ⟨arma⟩ capessere et dicto celerius effrenata militum examina ca⟨eca⟩ subire maenia iubet. Atque uno tempore obsidione et opp⟨ugna⟩tionibus nostros praemere caepit. Propugnacula inpr⟨imis⟩ bellicis acriter concutit machinis, maenia denudat, prop⟨gnacula⟩ sclopetis, sagittis et densissimo telorum imbre obruit. Qui⟨n etiam⟩ ignem qua potest adiicit, qui ubi lignea compraehend⟨erat⟩ opera, mox a nostris partim restinguitur, partim rescinditur, ac quod iam hosti patebat, terra uelociter obstruitur. Ille nihilominus furiis agitatus, certatim nostros oppugnare non desistit, instat pertinaciter, et nunc receptui, ut redintegratis ac resumptis uiribus pagina 4 ualidiores faciat impressiones, nunc classicum canit, in omnem occasionem intentus, fessis recentes, sauciis integros submittit; ignauos ac desides acrius increpat et urget. Caeteris ut pertinacius oppugnent, animum simul ac calcaria addit. His amplissima si vicerint pollicetur praemia, illis e contra atrocissima ferox minatur supplicia, ignauiae et pusillanimitatis condigna stipendia. Nostri ubi uident se iam a circumfusa multitudine, dura non solum obsidione, sed etiam oppugnatione praemi, diuinis freti praesidiis, hostium conatibus resistunt gnauiter, artes artibus eludunt prudenter, subeuntes repellunt, ascendere enitentes deturbant, telorum grandine hostium agmina prosternunt, stragem caedemque maximam faciunt. Non paucos etiam hastis praepilatis, sudibusque praeustis, saxis ac densatis missilibus incessunt. Praeterea ut crebras et uix iam tollerandas impressiones impedirent, cupas quamplurimas puluere tormentorum, seuo, pice, scandulisque complent, ac ardentes in confertissimos hostes subinde prouoluunt. ⟨P⟩ugnatur uno tempore omnibus in locis, atque omnia etiam extrema tentantur, quae minime uisa pars est firma, huc concurritur. Et quamuis nostri tantae molis defensione distinerentur, nec facile pluribus pauci ubique occurrerent; omnia tamen fortissimo sustinentes animo, ita pertinaciter resistebant, ut non prius quo quisque constitisset, discederet loco, quam aut grauiter pagina 5 uulneraretur aut occideretur. Omnium siquidem et praecipue qui capita eorum erant, una et constans uox haec erat: ‘Eia boni socii masculo pectore nunc est opus, quando extremam fati nostri uid⟨emus⟩ imminere horam 2 , et ideo antequam aut turpiter occumbamur, aut certe in immanissimam abducamur seruitutem, pugnemus fo⟨rte⟩ pro fide inprimis Christiana, pro religione catholica, pro aris, ⟨p⟩ro focis, pro coniugibus, pro liberis, charissimis pignoribus, pr⟨o salute⟩ denique et conseruatione dulcissimae patriae ac pro incolu⟨mtitate⟩ totius imperii Romani. Nam ulla iam nobis superest ⟨futura⟩ uia, praeter dextras et uirtutem; uicti nullam speremus [salutem].’ His dictis, adeo omnium animi sunt accensi et ad subeunda q⟨uaeque⟩ pericula confirmati, ut qui non prius mortem honeste oppe⟨tat⟩ quam uel sese dedere, aut patriam prodere mallet, fuerit n⟨emo⟩. Vix iam tunc sensit stupidus Turca, Germanorum constan⟨tiam et⟩ Croatarum fidelitatem. Interea uero dum haec circa Pe⟨triniam⟩ geruntur, Ioannes Draskouich, regni huius banus, coactis suis copiis et excitis regni ac confiniorum gentibus ac eorum⟨que magnatibus⟩ apud Scisciam castra metatur. Postquam autem Georgius Lenkouich Croatiae, et Sigismundus ab Erbenstein Sclauoniae confiniorum capetanei generales, aliique regni proceres ac gentium capita in castra ad banum confluxissent frequentes, mox pagina 6 excubias in locis opportunis ubique summa cum diligentia disponunt et pontem in Odra fluuio celerrime parari iubent. Quinquaginta etiam equites Petriniam versus, ut quid ibi rerum ageretur fideliter explorarent, statim ablegant. Qui cum paululum a Drenchina fortalitio memorati capituli Zagrabiensis progressi fuissent, illico incauti in latentes hostium insidias incidunt. Vno duntaxat socio illic amisso, caeteri hinc inde dispersi palantes, uix fuga saluti suae consulere. Ille miser ubi apud Ahmat visier passam captiuus sistitur, tormentis excruciatus, capite tandem plectitur. Parcebat enim impius ille carnifex nemini, sed quoscunque captiuos habere poterat, statim crudelissime enecabat, asserens Mahometanae religionis, ac peruetustae consuetudinis turcicae esse, ut dum eorum caesar foris iam in bello esset, nemini parci neque etiam fidem seruari debere. Cumque iam diem dies truderet, frustraque obsessi, nostra se expectare auxilia cernerent, de exitu suarum fortunarum consultare sunt coacti.

Nam praeterquam, quod ab hoste praemerentur uehementer, ob penuriam aquae siti etiam intollerabili admodum conficiebantur, a qua tamen pluuiae beneficio sunt aliquantulum alleuiati. Variis ultro citroque dictis sententiis, placuit omnibus, ut duos e medio sui ad nostros submitterent. Quibus dant in mandatis, ut si salui (deo duce) ad nostros peruenerint, ad amussim illos cum de eorum et Petrinae, tum etiam de hostium statu ac conatibus edoceant, simulque (ni amissam pagina 7 uelint Petriniam et socios perditos) cita implorent auxilia. Horum alter ab hostibus fato suo est interceptus, ac graui supplicio interfectus, alter uero comite fortuna incolumis nostra euasit in castra. Hic data sibi facultate et copia loquendi, quos in ipsa obsidione reliquerat socios, non solum uehementissime oppugnari et maxima ui praemi, uerum etiam extrema iam siti perimi, rem summo esse in periculo nec iam uires sufficere, nec ferre defensionis laborem ulterius posse, ⟨nisi⟩ illis tempestiue succurratur, ac alia multa multis uerbis et rationibus lachrymabundus {edissirit}. Diuulgato passim per castra tanto Petriniae et obsessorum periculo, post quorundam cunctationem m⟨agnum⟩ inprimis apud illos, quibus salus patriae cordi erat, suboritur ⟨murmur⟩ et indignatio, quod neque sociis arctissima obsidione cinctis et tam ab hostibus, quam ab intensissima siti extreme iam pere⟨untibus⟩ ulla submitterentur subsidia, et quod neque Petriniae, quae unic⟨um⟩ esset non solum regni huius, sed etiam uicinarum prouinciarum p⟨ropugna⟩culum, imo quasi clipeus et antemurale succureretur. Qu⟨a amissa⟩, amissas etiam iri caeteras regni reliquias, adeoque omnem uiciniam ullis postea recuperandam uiribus. Succurrebat praeterea qui⟨dem memoriae⟩ discordia quorundam, ex parua dum Petrinia ab hostibus aedif⟨icaretur et⟩ contempta scintilla exarserit ignis, quam perniciosa ex minimoque morbo enata sit pestis, quam ingens ex parua nubecula inundauerit per omnem regionem tempestas, cunctas regni reliquias deuastans.

pagina 8 Recenti exemplo esse Scisciam, toties belli machinis fulminatam, concussam ac propemodum solo adaequatam, Drenchinam dirutam, Bosiako in cinerem et fauillam redactam, Hraztouiczam, Ripachium et Bihichium caeteraque antiquissima Croatiae propugnacula expugnata; Brezt, Hergouichi, Letouanich, Berkussa, Zredechko et uniuersa Colapis confinia exusta ac desolata, Turopolyam, portum Saui et omnem Segesticam insulam non minus populosissimam quam fertilissimam, regni horreum, penitus vastatam, superesse iam Zagrabiam regni caput. Quot insuper praedas animalium pariter et hominum in grauissimam seruitutem, morte duriorem abegerint, uariis affecerint suppliciis, templa profanauerint, sacraria expoliauerint Christi et ecclesiae eius sponsae sacramenta conculcauerint, dei sanctorumque omnium simulacra comminuerint, toti denique Christianitati summum incusserint terrorem. Certo certius praesentissimum, ni illa tempestas procul a finibus, imo a ceruicibus nostris pellatur, imminere et patriae et caeteris uicinis prouinciis periculum ac extremum excidium. Ad haec milites etiam murmurare, quod more faeminarum in castris ociosi delitescerent ac uiribus in dies mollescerent, quod commeatum frustra consumerent, quod sua cunctatione hosti animum adderent, quod socios ac patriam proderent. Ducerent qui essent belli duces, aut sequerentur quo et fortuna et rei necessitas apprime postularent.

pagina 9 Ipsos quosuis labores et pericula, mortem denique ipsam non detrectaturos, pudore tandem potius quam rationibus uicti consilium ineunt, dictisque suffragiis mox ad Brezt sua illinc transferenda statuunt castra, eo nimirum animo, ut obsessis expetitam in tempore ferant opem et hostes illinc propulsent. Quae adeo audacter, prope ipsam Petriniam in ipso nempe hostium conspectu ponunt, ut non nisi Colapis amnis eos dirimeret. Nostris quidem tunc animus erat, suo aduentu p⟨artim⟩ recentem militem in Petriniam imponere, partim etiam hostem quo mitius obsessos uexaret, pro uirili distrahere ac impedire. S⟨ed⟩ hoc opus, hic labor erat. Turcae enim adeo omnes uias omnino obsepiuerant cateruis, ut iam neque nostris aditus neque etiam exitus pateret. Contempta etiam nostrorum paucitate (uix enim erant armatorum millia sex) tanto liberius ac pertinacius oppugnationi instabant, quanto minus sibi a ⟨nostris⟩ timendum existimabant. Ideoque illis nunc ignauiam ⟨quia⟩ tardi tanquam grauis armaturae milites plumbeis pe⟨dibus ut⟩ gradu testudineo incedentes, in militiae campum uenirent, ⟨nunc⟩ temeritatem, quod pauci multis resistere praesumerent, exprobra⟨bant⟩, praeteritam quoque cladem Breztensem illis in memoriam refricabant, ac dira quaeque non minus superbe quam imperiose, ni Euro uelocius, si salui esse uelint, illinc abscederent, minabantur.

pagina 10 Verba quidem hostes nostris dare videbantur, interea tamen ab oppugnatione non cessabant, sed quo citius uoti compotes euaderent, dies noctesque stupendos ad euertendam Petriniam agebant cuniculos. Extremum iam hoc oppugnationis erat refugium, ut quod propriis uiribus quantumuis maximis se expugnare posse diffidebant, id pulueris tormentarii uehementia tentarent. Res profecto iam plena periculi erat, adeoque in extremis, ut nisi Deus optimus maximus, cuius nutu reguntur uniuersa, et qui in tempore tribulationis angustiaeque sperantes in se non deserit, sed praesto adest omnibus inuocantibus se in ueritate, occulta ac immensa sua benignitate suis fidelibus opportune succurrisset, eo ipso quo cladem hostis accepit die, non tam de Petrinia, quam de nostris etiam castris, imo uero de omnibus aliis afflicti regni huius reliquiis actum fuisset. De Petrinia quidem, quia iam hostis omnes propemodum confecerat cuniculos, de castris uero, quia illa ea ipsa nocte (sicuti postea ex captiuis est cognitum) inuadenda proposuerat, de regni autem reliquiis, quia expugnata Petrinia et deletis nostris copiis, regni munimentis, non nisi ultimum sequebatur excidii periculum: At ex tantis periculorum fluctibus, multum adiuuante Colapi, plurimum Dei immortalis super suos fideles uigilantis, et pro illi pugnantis benignitate, qui cum omnibus belli casibus intersit, tum praecipue eis, quibus nihil ratione potuit administrari, erepti sumus. Nam dum nostri obsidionem illam ociosi ac oscitantes inspectarent et neque quicquam obsessis auxilii, praeter uerba speciosa (quae etiam mox hostes excitato in castris fremitu, ita ut neque audiri nedum intelligi possent, intercipiebant)pagina 11 dare possent, diuino plane moniti sunt oraculo, ut illinc quamprimum recederent, ac hostium castra a tergo circumuenirent. Fuit autem in eam rem a praefecto Scisciensi pons ex mandato bani, ex ratibus in Colapi sub ipsa arcis maenia, opere quidem tumultuario, attamen affabre pro traiiciendo exercitu factus, hostibus ut puto uix bene cognitus. Antequam tamen eo concederent, in tantis rerum angustiis, quomodo de suis conatibus inclusos certiores reddere possent, ne eos in desperationis baratrum suo secessu coniicerent, haud modice discruciabantur. Capto demum ex tempore consilio, dolis et stratagemate hunc in modum hostes circumueniendos statuunt, su⟨o⟩ cuidam gregario persuadentes hanc obeundam iniungunt prouinciam, ut quibuscunque posset artibus hostes falleret et studia eorum aperiret; dolus enim an uirtus, quis in hoste requirat? Hic itaque more turc⟨ico⟩ abrasus, habitu quoque et lingua, quam probe callebat, Turcam se esse simulans, noctu clam in hostium castra commigrat, ex manipulis Ianicherorum se unum esse mentitur, cum quibus ut incognitus familiarite⟨r⟩ conuuersatur, singula quaeque accurate obseruat, aditus omnes explorat, si qua in arcem ingredi posset, omnem tentat uiam. Nacta itaque occasione nocte intempesta {maenia} subit, et uigili quis sit, q⟨uid⟩ fieri uelit, quasi pertenuis aurae sibillum insusurrat. Quem nostri fune demisso attollunt ac e densissima hostilium telorum pluuia uix s⟨aluum⟩ eripiunt. Ex quo cum illi nostrorum studia ac salutares conatus intellexisse⟨nt⟩, paululum refocillati prosperos quosuis fortunae successus et faelicia quaeque laeti praecabantur. Confirmatis sic obsessorum animis actutum nostri solutis castris et praemissis impedimentis, aperta luce, propositum arripiunt pagina 12 iter. Turcae uero eos aut desperatione fractos abire, aut saltem metu perculsos fugere rati, propere habito tam peditum, quam equitum delectu, sine mora insequuntur, turpem illis obiiciunt fugam, uituperiis afficiunt, minis territant, terga praementes ad pugnam lacessunt. Tandem nostri ubi iam moram in periculo esse cernerent, mox gressum conuertunt, inuocatoque numine diuino, magna ui, maiorique impetu in hostes aperto Marte irruunt, terga dare cogunt, fundunt fugantque ac in Colapim uastis gurgitibus absorbendos impellunt. Multi Turcarum ibi caesi, pauci ex condicto uiui capti, pars magna flumine absumta. Szerdar ubi tam inopinatam, ac funestam suorum cladem anxius prospicit, timore non minimo et ipse correptus, ne similem aut certe maiorem, cum his, qui adhuc supererant acciperet stragem, nihil moratus, non ⟨solu⟩m soluendae obsidionis, uerum etiam turpis fugae cogitur inire rationem. Quamobrem inclinata iam die castra soluit, sarcinas colligit, impedimenta Coztaniczam uersus praemittit, postridie et ipse ea subsecuturus. Verum ne nostri eum fugam adornare animaduerterent, cum selectissimis quas secum detinuerat tam equitum quam peditum copiis, solito diutius emanet, ac in certas se abdit latebras eo animo, ut si nostri eum insequerentur, manus cum eis conserere posset. Nostri autem parta, Deo propitio celebri uictoria et reportato de tam potenti ac superbo hoste haud obscuro triumpho, fugae et secessus Szerdarii ignari, ouantes institutum prosequuntur iter. Atque ubi Scisciam, quo fortuna eos auocabat peruenere, curatis corporibus Colapim traiiciunt, acies quasi cum pagina 13 hoste pugnatu⟨ri⟩ instruunt, pedites leuum, equites dextrum cornu ⟨tenere⟩ iubent, alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam et conseruandam ire patriam, ad ulciscendas tot illatas iniurias ad reportanda denique ampla ac optima spolia hortabantur. In procinctu iam tunc erat Szerdar, cum nostri pedites paucis cum equitibus, qui exercitum praeire iussi erant, casu primi in eum incidunt, inuocatoque diuini numinis praesidio, pixides explodunt, arma expediunt. Stetit ille ad nostrorum clamorem et tot pixidum tonitrua paulisper attonitus. Et undenam illa aut quae esset improuisa tempestas? quid turbarum? quis armorum strepitus? quae belli procella? quis furor aut quae insania? quaesiuit. Et cum omne nostrorum castrorum robur a⟨desse⟩ cognouisset, teritus ac quasi diuino fulmine caelitus ictus, ⟨fugit⟩ impius turpiter persequente etiam nemine. Nam nostri insidias ⟨eorum⟩ ueriti, eos ulterius insecuti non sunt. Aiunt tunc Szerdarium dixisse, Christianos quidem uincere scire, uictoria autem uti nescire. Plures Turcae trucidati quam uiui capti, signa militaria et uexillum unum Mahometi sacrum, aureis literis depictum, in hac et in priori clade aliquot adempta, et caeterae praedae aliquantum. Sicque Dei i⟨psius⟩ infinita inprimis gratia, {faustissimas} deinde sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis, domini nostri clementissimi auspiciis et summa rerum bellicarum prouidentia, nostrorum denique nunquam satis praedican⟨da⟩ uirtute ac industria afflicta Pet⟨rinia⟩ simulque nos omnes ab illa dira tempestate et metu, quem ⟨uer⟩bo ille nobis incusserat, praeseruati sumus. Paucissimis nostris tam in obsidione quam alibi, Turcarum uero quamplurimis desideratis. Durauit haec obsidio decem continuis diebus, ab undecima nempe die ad uigesimum usque diem mensis septembris. Anno domini 1596.

Zapis Stjepana Medaka

Anno domini 1596. mensis septembris 11. uel 12. die hostis Turca Petriniam bis amissam totiesque receptam tertio tandem aggreditur ui summa et astu militari die nocteque spatio octidui acerrime oppugnat, cuniculos agit, pulueribus propugnacula subruere conatur. Nostris tandem (quorum exercitus decem milium erat) summo cum dolore spectantibus, nec subsidium ferre ualentibus, astu item militari utendum fuit. Astu igitur inuento die 19. septembris in meridie spectante hoste tentoria coligere et fugere Sciscium uersus simulant, ea tamen intentione ut cum hoste flumine Cuppa aliter Colapi traiecto congrediantur et obsessis subsidium quoquo modo ferant. Hostis uisa nostrorum simulata fuga conclamat et nostros quo quisque praestantior miles et uideri et haberi uoluit, traiecto flumine in nostros irruit. At nostri inuocato nomine Iesus in hostem arma conuertunt, fortissime congrediuntur hostemque fundunt fugantque. Mansere in hoc conflictu Turcarum duo millia, quorum tamen maior pars in Colapi submersi fuere, nostris paucissimis desideratis. Turca uisa suorum clade nocte soluta obsidione summo cum dedecore fuga salutem quaesiuit et nostris optatam pacem peperit. Hic feliciter pugnatum fuit, quod ut saepe ae saepius sit, lector beneuole deum orare beatissimam V. M. et Omnes Sanctos inuocare non desinas, Stephanique Medak in tuis orationibus immemor non efficiaris, quod ut facias uehementer rogo atque obsecro. Satis erit dicere orationem: ‘Deus qui culpa offenderis’ etc, uel: ‘Fidelium Deus omnium conditor’ etc.

Notes
2.
Horam je napisano iznad precrtanog necessitatem.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica