Epistola ad Ungnad qua expugnationem Sciscii per Turcas factam describit, versio electronica

Author: Stepanić Selnički, Nikola 1553-1602Editor: Karlo Horvat2016-01-02

Illustrissime ac magnifice domine et fautor mihi obseruandissime! Salutem.

Salvus quidem atque incolumis Deo propitio, domum appuli, uerum dulcissimam patriam hostilibus flammis ardentem, omniaque ingenti formidine perculsa inueni. Postquam enim nostri ab obsidione fatalis castri Petrinia, re infecta, sola aduentantis beglerbeghi fama perterriti, nemine sane persequente, relictis in castris aliquot nostris navibus, tentoriis, et comeatu profugerunt, ac ad propria dilapsi sunt. Mox hostis nostrorum fuga animadversa, infelix Siscium grauissima obsidione cingit. Aggeres ex opposito castri in ulteriori Colapis ripa celerrime excitat, bellica admouet tormenta, arcis recens a Capitulo restaurata moenia, crebris bombardarum ictibus dirruit, propugnacula ualidissime concutit, pontem e regione ecclesiae oppidi Sisciensi in Colapi extruit, exercitum traducit, et ex continenti agminatim castrum aggreditur, irrumpit, ac acerrime oppugnat. Arcem tunc, non nisi quinquaginta Germani et totidem capituli homines cum duobus canonicis praefectis, fortiter defendebant. Haramiae autem, quos domini Stiriaci in antemurali pro praesidio collocauerant, metu correpti derelictis stationibus omnes diffugerant. Sex diebus durauit isthac oppugnatio adeo, ut nulla pars temporis ad laborem sit intermissa. Nostri, cum frustra sese petita expectare subsidia intellexissent, extrema quaeque cernentes, omnia bellica tormenta (quorum non exiguus ibi habebatur numerus) globis, cathenis, {frustris} ferreis, ac plumbeis repleta, in confertissimum hostem explodunt, non ingenti hostium strage ac cruenta clade. Quo facto, nimium exarcebatus hostis, denuo oppugnationem adornat, moenia circumdat, [p. 209] scalas admouet. Nostri interea, nihil eorum quae ad reprimendos hostium conatus spectare uidebantur, intermittebant, ruinas repparabant, collapsa restaurabant, eminus pugnabant, et sese strenue defendebant, adeo ut hostis ipsemet miraretur, non {fani fide} nostrorum, quam animi ardorem in resistendo. Fracti tandem ui et potentia hostium vulneribus confossi, telis obruti, praesidiis destituti, fideliter pro fide Christiana ac amore dulcisimae patriae dimicantes, mortem oppetiere.

Andreas Fabricius canonicus Zagrabiensis cum paucis aliis vivus captus, alter uero Gaspar Granija, suus collega, capite truncatus cum aliis ibi occubuit. Turca nunc Sciscii rerum potitur, diruta reficit, ac castrum ligno et terra communit. Propugnaculum ligneum triangulare in montanis Colapianis ex opposite castri, ubi est ilia turris, pro excubiis erexit. Citeriorem partem Saui, villas populosissimas, circa Bosiako et Kraliowez prope Zagrabiam heri fero ignique deuastauit, quinque circiter millia animarum in grauissimam servitutem abegit. Jam nunc Zagrabiae obsidionem, et totius regni deuastationem minatur. Hic praesidia fere nulla sunt, exceptis paucis Germanis peditibus, alii omnes domum dilapsi sunt. Discordia belliducum pereunt istae perexiguae regni reliquiae, peribunt certe et aliae uicinae prouinciae, nisi mature nobis succursum fuerit. Dux nobis et author opus est, antequam et hyemes ingruat et Sciscium magis communiatur, pellendusque esset illinc hostis, expugnanda Petrinia, recuperanda amissa. Beglerbegus enim hic diu non morabitur, sed {ei} unde venit discedet. A solo autem bassa Bosnensi, modo simus concordes et uniti, non est quod timeamus, sed haec Vestrae Ill-mae et Magnificae Dominationis iudicio relinquo, cui etiam ista confinia ut sint commendata enixe peto.

Valeat foeliciter. Domino Davidi Ungnad.
Nicolaus Zelniceij. Electus Sirmiensis.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica