Ioannis Statilii Hungariae legati oratio apud Sapientum Collegium Venetum (1521), versio electronica

Author: Statilić, Ivan Statilius, Ioannes c. 1472 - 1542Editor: Morosini, Andreaand Neven Jovanović1623

Etsi qui Pannonicarum rerum status sit, Princeps Serenissime, Amplissimi Patres, vobis notum esse, Ludovicus Hungariae Rex sibi persuadeat, quique erga amplissimum regnum vester animus semper fuerit, illustribus argumentis nullo non tempore perspexerit; attamen ut me extraordinarium Legatum ad vos mitteret, plurima permoverunt; praepotentis Turcarum gentis adversus Pannonios bellum, hostium numero, ac viribus formidolosum; minime ad tantum onus sustinendum pares regni vires; amplissimae istius Reipublicae in illud semper spectata, atque egregia officia; Regis vobis addictissimi in gravissimo hoc Senatu spes, ac praesens fiducia. Neque enim antea Ottomanna gens nomini Hungarico inimica, quae semper crudeles iras, implacabile odium nobiscum exercuit, aut militum copia, aut tormentorum apparatu instructior, aut Imperatoris virtute magis subnixa, Regnum nostrum invasit, qui cum immensum fere undique militum numerum comparaverit, armis, equis, viris, bellicis machinis undique septus minas intentat, ingentem impetum frementis belli in nos effusurus. Ad quod si alio unquam tempore repellendum nostrae opes dispares fuere, hoc certe superioribus exhaustae cladibus, ne ad sustinendum quidem pares erunt, nisi a reliquis Principibus, quorum de re maxime agitur, periclitanti regno subveniatur, ne propugnaculum, ac veluti murum Barbaris objectum, ingenti totius Reipublicae Christianae damno hostes transgrediantur. Tot undique circumseptus angustiis Ludovicus quid faciat? quos imploret? nisi eosdemmet Principes, ac illos praesertim, quorum salus in Hungariae defensione continetur? quorum res, illa labefactata, consistere nullo modo possunt, quique mutuis secum necessitudinis, ac benevolentiae officiis semper conjuncti fuerint? inter quos quis ignorat, praestantissimam hanc Rempublicam potiores partes semper tenuisse? quippe quae exactis temporibus Pannoniae Reges coluerit, atque ab iisdem summo honoris, atque existimationis gradu habita sit. Inde illa foedera fluxere, quibus adstricti saepius dextras vestras inimicorum sanguine aspersistis, optima spolia [p. 12] reportastis, teterrimis Christiani nominis hostibus obstitistis. Ii nunc, proh dolor! adeo insolentes, ac jactabundi efferuntur, ut, quod nullo unquam tempore cogitarunt, modo sibi ultro spondeant, ut, postquam ferro, caede, flammis omnia miscuerint, in caput, ac cervices nostras servitute, et armis desaevierint, amplissimis, ac omni rerum copia affluentibus provinciis potiantur. His subactis facilem sibi aditum ad Italiam oppugnandam fore arbitrantur, quae hoc praecipue Regno nititur, ut si illud (quod Deus Optimus Maximus avertat) detrimenti aliquid patiatur, procul dubio ad hanc quoque praecellentem, ceterisque gentibus admirandam provinciam tabes illa, ac pestis pervasura sit. Quid igitur vos potentissimae Reipublicae Proceres, qui amplum in Italia imperium possidetis, qui Dalmatiam, Epyrum, Peloponnesi, ac Macedoniae partem, Aegaei insulas, ad haec Cretam, atque Cyprum, nobilissima regna in potestate habetis, facere oportet? Majores vestri nondum tantis incrementis Turcarum imperio aucto, cum bella ab Ottomannis ingruerent, Pannoniae semper rebus opem tulere, illius salutem a vestra sejungi non posse statuere. Quid potissimum a vobis, Patres, hoc tempore agendum sit, dum jactabundus, potentissimus, ac efferus hostis cum valido exercitu, ingentibus, tum equestribus, tum pedestribus copiis, vehementiori, insuetoque impetu Pannonias aggressus, Albam Graecam, totius Regni arcem, olim eorundem trophaeis decoratam oppugnet? quam si, quod maxime veremur, in suam potestatem redegerit, quid erit impedimento, quo minus hoc praepotenti praesidio, veluti quodam firmissimo aggere, comminuto, non undique rapidissimi torrentis more, minaci impetu furens cuncta dejiciat, atque prosternat? Tunc vos ad Foriulii, Dalmatiae, Epyri, aliasque provincias animum convertere necesse erit; munire oppida, urbes validioribus praesidiis firmare, immensos prope sumptus subire, de quibus, dum Pannoniae stant, dum viget Hungaricum Regnum, vobis ne cogitare quidem necesse est. Quid? quod accessione hac fortior effectus hostis vires maritimas augebit, classes triremium numero majores ex Hellesponti faucibus educet, ac Respublica vestra ancipiti terrestri, maritimoque imperio tutando distenta, debilior ad hostium incursus perferendos fiet? Haec, ut afflicto regno, dum fieri potest, dum tempus est, dum sinit occasio, subveniatis, summopere hortantur. Non exercitus deposcit Ludovicus, non classes, non bellicos apparatus; novit belli faces rursus in Italia arsuras, novit classibus vobis ad maritimas oras, provinciasque vestras tutandas opus esse; auri tantum, argentique vim flagitat, quae in usus rei militaris, in defendendis urbibus, in alendo exercitu erogari queat. – Res nostrae eo deductae sunt, Patres, ut, si inutili cunctatione prolatando tempus teritur, in aperto periculo versemur. Cogemur enim (quod vix prae lachrimis effari queo) nisi per summam ignaviam, ac dedecus ultro captivitatem subire velimus, nullius rei ratione habita cum hoste dimicare; non eventus Albae Graecae terrebit, non incertus exitus retinebit, non, si ante oculos mors obversetur, consilia immutabimus; eo enim redacti sumus, iis angustiis premimur, ut vel invitis aut cum hoste pugnandum, fortunaeque alea subeunda sit, aut ab iis pacis leges accipiendae, qui saepius a gente Hungarica pulsi, ac turpiter victi sint; quorum altero nihil indignius, aut foedius; altero nil acerbius, aut durius esse potest. Quo igitur maior adventantis periculi metus, debilior rerum Pannonicarum status, quo magis extimescenda clades imminet, quae ad vos usque, atque adeo totam Christianam Rempublicam permanabit, eo magis subvenite amplissimo regno, labantibus rebus succurrite, Ludovico Regi vestrae Reipublicae amicissimo, in juventae flore, quod allicere vehementius ad pietatem debet, constituto ferte opem. Id Rex pro veteri foedere, pro vestra benevolentia sibi pollicetur, id amplissimum regnum exspectat, id ego vos praestaturos confido, ut, qui ad hoc peragendum negotium missus, bona spe in vestrum conspectum prodierim, gratia, auxilioque fultus, meliori eventu, atque omine revertar.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica