Author: Statilić, IvanEditor: Zygmunt Celichowski2014-03-16
Post mei servitiorumque meorum commendationem salutem et felicitatem. Mgce. dne. et patrone observandissime. Licet superioribus diebus et regia Mtas., dnus. meus gratiosissimus, et ego de mandato suae Mtis. satis abunde scripserit et significaverit mentem suam, nihilominus, quia cura haec in parte est commissa mihi et alioquin res ipsa indiget magna celeritate, volui denuo ad mgcam. Dtionem. vram. scribere. Nam regia Mtas. jam ex Transsilvania movit cum certa spe rehabendi Budam, sed indiget externo milite, qui nisi cito veniat, afferet magnam tarditatem rebus suae Mtis. Quare Dtioni. vrae. mgcae. ita agendum est, ut, si res dni. mei salvas esse vult, tunc urgeat illas copias, ut accelerent, quarum numerus debet esse, ut aliis literis meis scripsi, duo milia equites Poloni boni, quingenti pedites. Item per dnum. Lanczkoronski ducendi quingenti sagittarii Lithwani sicut sibi scripsit dnus. Jaroslaus Laski, et mille vel duo milia Tartari ducendi per dnum. Eustachium, qui de hoc scripserat regiae Mti. In his est insistendum mgcae. Dtioni. vrae.; nam regia Mtas. misit me huc, ut gentes ipsas exspectem vel veniant ad Munkacz vel ad Homona. nam datum est negotium hoc exsequendum mgco. dno. Francisco de Homona, si etiam per illam viam venerint. Ad quemcunque autem locum ex his gentes ipsae venerint, reperient ea, quae erunt necessaria, sicuti per mgcam. Dtionem. vram. fuerit cum eis concordatum; dummodo mgca. Dtio. vra. faciat eas gentes accelerare, nam mora multum obest. Regia Mtas., dnus. meus clementissimus, sua gratia et liberalitate id rependet mgcae. Dtioni. vrae. Quad si gentes aliter non poterint venire, nisi ut mgca. Dtio. vra. aliquid in eas impendat, velit mgca. Dtio. vra. id exponere et mittat ad me suum nuntium, nam de omnibus faciam satis, dummodo, ut dixi, mgca. Dtio. vra. faciat gentes accelerare et non permittat regiam Mtem. incassum his terere tempus.