Io. Stafilei episcopi Sibinicensis Iulii II. Pontificis maximi oratoris, oratio habita ad Dominium Venetum, Venetiis in Collegio die XXVII Decembris MDXII, versio electronica

Author: Štafilić, Ivan Ioannes Staphileus 1472-1528Editor: Neven JovanovićPrema digitalnim fotografijama kasnijeg tiskanog izdanja Sanudovih dnevnika (Venecija 1886).

column 423

238 Io. Stafilei episcopi Sibinicensis Iulii II. Pontificis maximi oratoris, oratio habita ad Dominium Venetum, Venetiis in Collegio die XXVII Decembris M.D.XII.

Nihil est quod magis expediat Reipublicae Christianae, Serenissime Princeps ac patres conscripti, quam pacem colere et a bellis, quae inter Christianos civilia et intestina dici possunt, abstinere: quia tempore pacis bene colitur Auctor pacis, qui, proximus passioni, pacem velut locupletissimam haereditatem Apostolis caeterisque fidelibus suis in haec verba dimisit: ‘pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis’. Propterea, haeres Christi non est, qui pacem illius testamento relictam non amat. Et ideo, quemadmodum homines pacifici beati et filii Dei in Evangelio appellantur, ita inquieti, dissensiones ac scandala {facentes} filii Diaboli {juremerito} possunt {noncupari}, qui est sator zizaniae, pater scandali ac perturbator pacis. Quod exemplo {Policarpi} sanctissimi {martiris} eleganter comprobatur, qui cum obviaret Martiano schismatico eidem interroganti : ‘Agnoscis ne me, {Policarpe}?’ {Respondit}: ‘Agnosco primogenitum {Sathanae} et filium perditionis.’

Cicero quoque in Philippicis contra hujusmodi homines sic invehitur: ‘Nec privatos focos, nec societatem hominum, nec libertatis jura videtur cara habere qui seditiones et scandala delectatur, eumque ex numero hominum ejiciendum et ex terminis humanae naturae exterminandum puto. Nihil hoc homine, nihil hoc cive deterius : non aut civis aut homo habendus est cui bellum, praecipue civile, placet.’ Rursus idem Cicero de Amicitia: ‘Quae domus tam stabilis, quae civitas tam firma est quae odiis et dissensionibus funditus everti non possit?’ Haec modo scandala, has dissensiones seditionesque, haec bella civilia vel potius intestina, non solum misera haec nostra Italia, sed tota fere Respublica Christiana jam multis patitur annis. Dum Reges et Principes nostri inter se gravissima bella gerunt et cruentissima committunt certamina, spernunt pacem, et suam ac suorum populorum quietem oderunt, caedibus autem, ruinis et incommodis hominum studiosissime delectantur. Sunt qui {Christianisimi} dici nominarique volunt, et tamen {christianissimorum} column 424 nominibus operibusque contradicunt. Dum, non contenti suis amplissimis regnis ac propriis terminis finibusque, aliena longaevo tempore parta ac quiete possessa vastant, trahunt ac hostiliter invadunt; hinc subversiones {dirreptionesque} plurimarum urbium; hinc caedes innumerabilium populorum; hinc uberrima flumina humano cruore fluentia; hinc violatio fidei datae; hinc transgressio jurisiurandi: hinc contemptus deorum; hinc perfidia plus quam punica. Impletum est temporibus nostris vaticinium illud evangelicum: ‘Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum et {terremotus} erunt magni per loca, pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, quae sunt evidentissima signa et initia malorum.’ Proh dolor! libet hoc loco miserias temporum nostrorum prosequi et calamitates quas hactenus {substinuimus} lamentabiliter enarrare! quot ingenua nobiliaque corpora his bellis ludibrio fuere! capti episcopi et Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, interfecti {praesbyteri} et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, {dirrepta} monasteria, stupratae sacrae virgines, ad altaria Christi stabulati equi, {martirum} projectae reliquiae, et quod horrendum est dictu et auditu, sacratissimum Salvatoris nostri Corpus argenteis {praetiosisque} pro more vasculis reconditum, praedae cupiditate in terram collisum, pedibusque calcatum! Deerat extremum malorum omnium, quod nihilominus attentatum est, ac {pene} confectum. {Dirripuerunt} Patrimonium Beati Petri, obsederunt hostiliter civitatem Bononiensem, incluserunt oppugnaruntque Vicarium Jesus Christi ibidem cum sua curia residentem, captivumque turpiter abduxissent, nisi Deus Optimus Maximus causae suae et Ecclesiae in tempore affuisset, qui eosdem oppugnatores sacrilegos et inconsutilem tunicam scindere mollientes momento temporis in ictu oculi in fugam convertit. O Divinam clementiam! o summam benignitatem! permittit fluctuare naviculam, sed eam mergi subvertique non patitur; suscitat validum contrarium ventum, et tamen suis laborantibus fert opem, et porrigit dexteram! Unde, quaeso, tam repentina mutatio ut victores subito vincantur, nisi per dexteram Excelsi? Unde haec tam insperata victoria, non per humanam virtutem sed ex Divina providentia et pietate? Modo iidem hostes paulo ante divinitus fusi fugatique, corde indurato obstinatioresque, more Pharaonis in flagellis, rursus tentant irrumpere in Italiam, rursus aliena rapere, et crudeliores caedes quas fecerunt hactenus perpetrare vosque, optimos Patres, cultores pacis et quietis, et bonae fidei, ut aiunt, possessores in column 425 eorum errorem allicere student, et secum in perditionem multis variisque subdolis sollicitationibus seducere satagunt; quod si, peccatis nostris exigentibus efficere poterunt, profecto novissimus error pejor priore. Nam dum inter nos bella gerimus et cruenta committimus certamina, infideles populos magis ac magis contra nos procul dubio animamus, eis {sque} cervices nostras feriendas sponte exhibemus. Ob praeteritas etenim dissensiones et bella intestina Christianorum amisimus amplissima regna, latissimasque provincias, {Misiam}, Thraciam, {Macaedoniam}, {Aepirum} totamque Graeciam, ac caeteras innumeras urbes, quibus nunc imperat Ottomanus.

Restant solae maritimae civitates Dalmatiae provinciae nostrae quas impii hostes vastant, trahunt, rapiunt, ita ut vix miris urbium exire incolis liceat, foris vastata sunt omnia, apparetque ingens ubique solitudo. Vereor modo ne ex recidivis bellis futuris dissensionibusque illae eaedem miserrimae urbes a rapacissimis hostibus occupentur: et tunc reliquum erit, ut brevissimo tempore (quod Deus avertat) traiiciant in Italiam, eritque finis civilium bellorum inter Christianos. Tum unusquisque principum ad propria se recipiet, et suas recolliget vires, quae illis forte minime tunc proderunt, tanquam debilitatae, imo pene {exaustae} ob praeteritas dissensiones. {Hic} malis futurisque incommodis ac minis Reipublicae Christianae cupiens occurrere, Julius secundus Pontifex maximus percussit foedus, inivitque amicitiam cum Maximiliano Romanorum Imperatore electo, nec non cum Catholica Majestate, ut junctis simul viribus sint potentiores fortioresque adversus rapacissimum lupum, communem omnium hostem et inimicum, quo domito et fortissimis nodis religato, pacatis rebus in Italia cum unanimo consensu omnium Christianorum principum, accingent se ad sanctissimam expeditionem contra Turchas, ad quam idem Summus Pontifex, nedum in hoc suo felici faustoque pontificatu, sed adhuc in minoribus constitutus, toto mentis affectu summopere semper continuoque {hanelavit}. Ad hanc prolocutam pacem, vos quoque amplissimos patres tamquam fìlios paterno amore invitat charitativisque monitionibus per viscera misericordiae Dei nostri hortatur, ut ejusdem foederis sancitaeque amicitiae ac prolocutae pacis velitis esse participes, ne, si secus feceritis, parens ipse vester necessitate constrictus cogatur deserere vos fìlios, immo in vos armis spiritualibus et temporalibus acriter insurgere, sicut et Brutus insurrexit in mortem filii, et Saul in Jonatham primogenitum ob neglecta praecepta. column 426 Dicet forte quispiam vestrum praecepta haec nimis dura sunt, et conditiones pacis quae nobis offeruntur admodum graves.

Huic ego respondeo: durum graveque Romanis videbatur dimittere Siciliam fertilissimam insulam uberrimum horreum populi Romani, quam tamen in conditionibus pacis adversariis dimittere sunt coacti. Durum insuper est illud evangelicum: ‘si quis voluerit tecum in {juditio} contendere et petierit a te tunicam, dimitte ei pallium.’ Dura quoque lex {multotiens} promulgatur; sed ex {cauxa} necessaria {tolleratur} et fertur. Verum, quia haec quaestio altiores radices habet secretioraque ac magis minuta consilia expostulat, ideo illam et quaedam alia quae in mandatis habeo in diem sequentem vel alias, pro vestra commoditate differo.

Dixi.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica