Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica.

Author: Sobota, Ivan m. 1467Editor: Arnaldo Segarizzi2012-04-29

[Page 56]
Johannes Sobote Mapheo Valaresso salutem

Pompa nuptialis clarissimi tui Senatus tantae amplitudinis ac maiestatis mihi visa est, ut si coelum ac pulchritudinem beatorum contempleris. Nescio si ibi quicquam illustrius comperies, qua ex re, Maphee suavissime, ut opinio mea fert, nullius nec laudatione nec vituperatione indigere videtur. Qua ex re optimam in partem accipies. Hoc meum silentium iure honestum facies satis, certe scio, pro innata tua in me humanitate.

Vale. Disertissimo viro Vitali Lando meis verbis salutem dic.

Idem ad eumdem.

Maxima laetitia affectus fui, Maphee suavissime, ex iocundissimis tuis litteris, quas hisce diebus veluti quoddam excellens munus deorum [p. 58] suscepi, quibus scribis Patavinam urbem adhuc pestifero sidere commoveri: nullum tamen ex domesticis sociis meis hoc morbo occubuisse: qua ex re diis gratias habeo. Quod autem scribis senatorio viro domino Andreae Venerio meam commendationem pergratam fuisse, hoc profecto semper praedicavi: me sibi gratissimum esse. Corniolam, in qua mortis effigies sculpta sit, citius quoad potero compertam ad ipsum mittam. Haec de his.

Hoc unum te, Maphee praestantissime, nolo latere: patri tuo, nostro praetori clarissimo, litteras quas ad me scribis tantae voluptati esse ut nihil supra meque saepenumero solet exorare, ut cum litteris meis te ad scribendum excitem; qua ex re, si patrem tuum magna voluptate explere vis, saepius illo tuo stilo litterali ad me scribas; mihi etiam tuis litteris nihil iocundius ex Italia afferi potest, praesertim si ad me scribes quo pacto animosissimus Gatamelata sua egregia virtute ac suo ductu nobis excellentem victoriam peperit, quae nobis maximae voluptati esse debet, hostibus vero ad aeternum terrorem. Reliquum est, ut clarissimo viro domino Zachariae patruo tuo me diligentissime commendare velis; praestantissimo etiam iuris consulto domino Andreae Venerio. De incolumitate etiam Patavinae urbis ad me diligentissime scribes, mihi pergratum erit, quidve in hac re in futurum sperandum sit.

Vale et incolumitati tuae servias, in qua et mea est.

Note: Zorzi Vallaresso trogirski je knez 1438.
Idem ad eumdem.

Superiori die cuidam de Campolongo commisi, ut meis verbis te exoraret, disertissimus iuris consultus Johannes de Prato ut aliquid ipso dignum [p. 57] adderet ad subtile consilium Francisci de Capitibusliste: pecuniam quam miseram. Nihil postea certi habui, quare, si homo ille ad te venerat, me certum facias. Reliquum est, ut luculentam illam oratiunculam ad me mittas, quam ex Pergamo ille adolescens habuit in funere fortissimi ac audacissimi ducis Gatemelatae, quam, si ad me per latorem praesentium dabis, veluti excellens munus deorum ipsam suscipiam.

Vale.

Note: Nakon siječnja 1443
Idem ad eumdem.

Singularis ac prope divina tua in me humanitas, vir ornatissime, tantum de te mihi pollicetur quantum de me mihi polliceri soleo meque hortatur ut tibi magis imperem quam te exorem. Qua ex re, si temeritati mihi hoc imputes, humanitas tua et obiurganda et accusanda erit, quae mihi tantam audatiam tribuit. Et si saepenumero et opera et diligentia tua mirifice usus sim, hac tempestate vero et armis et viribus et nervis tuis utendum est: te ad hanc rem conficiendam ducem et patronum animosissimum esse vellem. Angelus de Castro iuris consultus superiori die consuluit in quadam causa: Tragurii copiam illius consilii perlubens habere vellem: magna auctoritas tua est apud Angelum et tanta quidem, ut maior esse non potest, nec quicquain tibi denegare audet: profecto, si copiam illius consilii tuo nomine et caute accipies latorique praesentium dabis, Darii sane regis opes me superasse putabo.

Vale. Note: Tragurii

Idem ad eumdem.

Satis certo scio, humanissime Maphee, Jacopum fratrem tuum ad te scripsisse quo pacto puerum tuum profugum Venetiis comperi, quem continue senatorio viro domino Zachariae patruo tuo tradidi. Cogitans sane diligentius mecum pueri barbari ingenium multiplex ac tortuosum non possum satis non mirari: mea ex sententia quadam egregia vafricia, dum abste aufugeret, usus est. Ex eo, quoniam ad te veniet, cognoscere poteris; ab eo tamen percepi lacessitum iniuriis ancillarum domesticarum abste profugisse. Reliquum est ut omnibus nostris me commendes: Nicolao Canalio meis verbis salutem dic. Fac ut aliquid te dignum ad me scribas, praesertim de salute Urbis.

Ex litteris percipies qui sim: sic enim ad familiares scribo.

[...]

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica