Joannes Sobote Clarissimo P. M. S. P. D., versio electronica

Author: Sobota, Ivan mortuus 1467Editor: Luka Jelićand Franjo RačkiPrema kasnijim znanstvenim izdanjima (1867, 1898).

1453-07-24, Tragurio

Joannes Sobote Clarissimo P. M. S. P. D.

Postquam nobis nunciatum est, Bizancium urbem cristianissimam a Machometo Teucrorum principe ingenti cum iactura cristiane rei captam, tanquam ex percepto vulnere vehementer consternati fuimus; tandem varie tumultatum est. Princeps Bizantinus simul ac animadvertit eo ventum esse, ut nec fuge quidem locus esset, contractis undique copiis totis viribus tanti belli discrimen aditurus, facto iuramento cum suis optimis militibus memorabile proelium inisse dicitur; ut opinor ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio causa salutis. Urbs illa cruciata fatis hostibus virtute militari in libertatem revindicata est, quod mihi numquam persuadere potui. Parvo interjecto tempore legatos regis Bosne, qui apud imperatorem Teucrorum legationis munere functi sunt, venisse nunciatum est. Qui illa tempestate, qua Bizancium expugnatum est, se illi bello interfuisse tradunt, affirmant, urbem illam sine cujusque controversia defecisse, 30.000 Grecorum ex Byzancio in Asiam, ut servirent, missa esse, dicunt: urbem suo praesidio munitam, vestes et nonulla vasa christianis sacrificiis dedicata Georgio despoti missa dono, seu insignia rei pagina bene geste. Quare nobis abunde persuasum est, urbem illam defecisse; praeterea, quod gravius longe, imperator Teucorum a Georgio despote petit, ut duo oppida sibi tradat: Golumbac et Smedrovo, oppida munitissima, ex quibus facillimus aditus in Panoniam est Georgius despotus vehementer trepidat. Hac tempestate dei omnipotentis virtus invocanda est.

Vale et me ama.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica