Author: Sobota, Ivan mortuus 1467Editor: Luka Jelićand Franjo RačkiPrema kasnijim znanstvenim izdanjima (1867, 1898).
Omnes qui excellens ingenium tuum novere, clara voce et predicant et fatentur, te iustitiae esse accerimum patronum, nec unquam ullius auctoritas tantum efficere potuit; ut a dignitate, splendoreve tuo discederes; qua ex re virtute tua et animi magnitudine fretus, Luciano sacerdoti modestissimo illa de te pollicitus sum, quae de summo viro polliceri possunt. Postquam iudicem suum te esse cognovi, ipsum bene sperari iussi. Est mea ex sententia sacerdos singulari modestia; mihi iustis de causis carissimus. Habet preterea causam (ut opinio mea fert) luce meridiana clariorem, cum diligentius consideres; pro singulari tua iuris prudentia, multarumque rerum usu facile percipies, non iure, set vi aperta et auctoritate nonnullorum causam suam oppugnari; et quod magis mirum ac stupendum est, illi aperte ipsum oppugnant, qui praecipuam sanctimoniam prae se ferunt, vivosque in cathalogo sanctorum, si quis non numeret, commoventur ac indignantur. Huiuscemodi hominum genus perversissimum est, qui omnia non ex iure, sed ex sua libidine moderantur. Scio virtute pravam libidinem vinces. Usque ad haec tempora nunquam vidimus patronos, qui suo labore, suaque impensa ecclesias edificavere dedicavereque violato divino et humano iure, maximis contumeliis affectos, proprio et avito iure privari. Lucianum suasi sine aliqua hesitatione, tuae fidei omnia sua iura committat. Aegre fert bona illa abs te sequestrari, quae ille et patronatus iure et apostolica auctoritate possidet. Maiorem in modum rogo, ita rem suam suscipias, ut ipse intelligat me ad te hac de re non frustra scripsisse.
Vale.
Ex Tragur. IIII. nonas Sextilis MCCCCLII.