Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi (Venetiis, 1451-06-28), versio electronica

Author: Sobota, Ivan mortuus 1467Editor: Luka Jelićand Franjo RačkiPrema kasnijim znanstvenim izdanjima (1867, 1898).

1451-06-28, Venetiis, ad M. Vallaressum

pagina 44
Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi.
Note: ⟨Bona est epistola et cuilibet legenti digna⟩

Novi excellens ingenium tuum, quam cupidissimus sis magnarum rerum, praecipue strenue ac magnifice gestarum. Hoc insigne ac memorabile facinus, quod hisce diebus ex sententia Senatus non minus prudenter quam fortiter gestum est, ad te, vir ornatissime, impresentiarum scribere constitui. Bartholomeus Colionus vir in re militari non spernendus, homo sane magni animi, et utinam sapientis consilii fuisset! susceptis maximis et amplissimis ab hoc ordine ornamentis, quae ipsum et posteros eius plurimum honestarent (vix, ut opinio mea fert, sibi maiora tribui poterant), praeerat summa cum potestate splendidissimo equitatui; omnium peritorum huiusce disciplinae bellicae opinione nulla gens in tota Italia suae genti conferenda erat. Sed tam immoderata cupiditas dominandi, tanta[ve] ambitio animum eius invasere, ut omnia divina et humana iura facile perversurus videretur. Patribus quibus cura est, ne quid res publica [detrimenti] caperet, haec animi elatio perniciosa visa est, et a quiete publica vehementer aliena. Animus paratus ad periculum si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius quam certitudinis nomen habet: ut sapientes litterarum monimentis pulcherrime tradidere. Ex hac elatione et animi magnitudine, facillime pertinatia et nimia cupiditas principatus nascitur. A patribus conscriptis compertum est ipsum imperata negligere, nimis alta ac immoderata petere, cum hoste sentire. Hac indignitate rei[publicae] decemvirum severissimus ordo compulsus more maiorum in Colionum tamquam in improbum et audacem animadvertere statuit, Nicolao Canalio, qui hac tempestate decreto Senatus una cum magnanimo Gentile in castris erat mandat omni studio quam diligentissime curaret, ut Bartolomeus cum omnibus suae factionis militibus in praedam ac dirreptionem traderetur. Susceptis litteris, nulla interiecta mora, Gentilem proconsulem et magnificum Jacobum Piceninum fortissimos et amantissimos reipublicae viros vocat; omnem rem exponit; que voluntas sit Senatus, ostendit. Illi autem qui omnia de republica praeclara ac egregia sentirent, sine recusatione et sine ulla mora negocium suscipiunt. Et cum advesperasceret cum circiter V [milibus] electissimorum equitum, composito exercitu, prout temporis angustiae patiebantur, ad stationem Bartholomei (erat enim in agro Veronensi) incredibili celeritate pagina 45contendunt, ut illum nihil suspicantem facilius opprimerent. Ea nocte confecto maximo itinere ferme LV milia passuum, sunt nonnulli qui tradunt, sole oriente, sublato clamore militari de more, stationes Colionensium militum audacissime et cupidisime invadunt ac diripiunt, nihil preter libera corpora relinquunt. Bartholomeus novitate rei [exterritus] fuga saluti consuluisse dicitur; ornatissimis armis, pulcherrimis equis nostri magna cum laetitia ac alacritate potiuntur, quicquid auri argentique ex Gallorum Alobrogumque manubiis apud Bartholomeum congestum fuit, id totum parvo momento hosti fortuna elargita est, quae nihil magnarum ac laetarum rerum integrum parumque permittit; sed bona simul ac mala miscens mortalium [vitam] affligit. Nonne magnam partem et gloriae illorum praeclarissimorum preliorum quam cum Gallis Alobrogisque fortissime dimicando militari virtute vindicaverat, hac insigni calamitate fortuna evertisse videtur? Littere preterea publicae et privatae quaecunque repertae sunt integris signis proconsuli tradite sunt, indices suorum consiliorum. Circiter III.centi milites quadrato agmine Lignacum contendunt, quos magnificus Carolus Magnibracii filius consecutus audacissime invadit; tumultuarie ex itinere dimicare coguntur; tandem captis non amplius XIIII. equitibus, caeteri incolumes tum fugiendo, tum strenue dimicando, inter maenia et valum consistunt pretoris fidei sua omnia divina et humana permittunt, pro vallo pugnant. Pretor Carolum monet, ne dedititiosNote: deditiosos [Segarizzi] oppugnet, tandem ab urbanis peditibus reiectus est, susceptis duobus periculosissimis vulneribus, ad suam stacionem defertur; quid de militibus statuendum sit, Senatus haec animadversio est. Bartholomeus in quodam agri Mantuani oppido se continet, erepta etiam omni spe, quae homines sola in miseriis consolari solet, publicatis bonis hostis a Senatu iudicatus est. Nihil praeter haec relatu dignum gestum est.

Vale vir ornatissime et me tibi commenda Note: commendo [Segarizzi].

Post scriptas et obsignatas litteras nunciatum est Bartholomeum ex agro Mantuano ad Ducem Mediolani se contulisse.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica