Poemata octo, versio electronica

Author: Smerdel, Ton 1904-1970Editor: Neven JovanovićSrpnja 2012.

[Page 5]

RISUS PANIS

Accipe serene omnia in vita,
Dum in anima tua
Cuncta in somno vivunt
Ut semen tritici,
Quod in tenebris silet;
Et laetitia in eo floret
aristarum flavarum in sole
Ac risus dulcis panis.
[Page 7]

MANE AESTIVUM

Dies
limpide veniens
exornat oculis
luce nitentibus
tenera cacumina
viridium cupressorum.
In vitreo aere
gaudentes
cum eis splendescent
humiles rami olivarum.

Tota pulchra

Ecce praecedit
candida virgo
flori recenti
similis illa
veris nascentis
abdita pandit
Carmine tota vicinia exultat
sole oriente
In manibus puellae viridis
ramus olivae
Oculi eius columbarum volatus per aerem
Et splendens ut nuntia veris
calcat per viam
pulchrior vere
amoenior sole
[Page 8]

MUNUSCULA MARIS

Caecus nauta
sedens in horto villulae
sub pinis umbrosis
Nunc solus
bibit vinum
Subauscultans murmur
Sonantium undarum.
Facies eius plena rugarum
Personae veteris histrionis similis.
Aratrum vitae multa delevit
Sed circa labia senescentis nautae
[Splendet] risus
unius lepidae memoriae.
Et tremescente manu
Bibit vinum caecus nauta
Propinans soli
Sentiens fratrem se esse
Sonantium undarum.
Sol palmam tendens
Siccat lacrimas
iam
iam labentes
in barbam niveam.
[Page 36]

PROPE SEPULCRUM J. KEATS

Dies
avis fatigata
ad terram volat
sole aestivo {sadata}
Forsan dies erit praeda tenebrarum.
Aliquis dixit
nomen tuum Keats
in aqua inscriptum:
Ubi susurrus istarum aquarum,
Super quas volant agmina stellarum
Keats
hic melius audio
aquam salientem
semper virentem
tuum nomen cantantem
Etiam in sipario crepusculi
Arridens tibi,
O Keats
Cantat invisibilis luscinia.
[Page 15]

POESIS

Quid poesis. —
Momentum inflammatae mentis
Raptum ex sinu Fati
Ex palma divitis sed fluentis temporis.
[Page 28]

VISU MIRABILE

Super mare smaragdinei montes
sicut pontes
Oculos et cor
ad immensum ducunt.
Digituli ignoti
poesin in nubibus scribunt
[Page 10]

HASTA SOLARIS

Note: Ex: Cantilenae
Poesis
sicut hasta solaris.
Et sanguis fluit
At maestitia mortis
In ignotum ruit.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica