DE CICADIS ET UNDIS PARENTINIS
‘... Si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget...’ ((Verg., Buc. VI, 9).)
Cum navis
Cum navis sine funibus
fractis carbasis portum somniferum
cum vento incredibili
in mari tetigerit invisibili
dictum vetus animae
in luce consummabitur
In unda
Molliter
in unda cor nostrum oscillat
Leniter
o formosa visio crepusculi
manibus rosis purpureis plenis
ad cor nostrum ut mater
pia nostra mater venis
Carmina mea
Carmina mea visibiles movere fontes
Multa illa invisibilia
in corde meo videre
ac in cordibus florum
hominum
arborum hilariumque avium
Exegi parvum tumulum
Fortunam parvam in libris relicturus
cum ero in aeternum abiturus
quia opus tantum praesensio cordis fuit
animae quae nunc ut cicada in luce fluit
Felix eram cum aliis potens gaudere
Sospes ero vere humilis
poetis multis haud similis. . .
Parcae Parentinae
In die plena lucis
undique undae redundantes
In oculis nostris
magica expectatio
Undique Nereides ridentes
Omnia in luce florentia
Quis scit cur nunc in animam
pia veniat recordatio
Sic nos in litore cum cicadis
et vento amoeno
una cum pinis cantantes
induti pallio solari
canticum caeruleum
poesi ebrium
Multa latent
In gremio densi rubeti
avis parva refugium quaerit
At illico serpens clam expectat
Multa nobis
ut avi parvae
multa latent.
Incipiunt cicadae
Incipiunt cicadae garrulae
in ramis olivarum
cantum suum matutinum
flatu ardentis solis ictae
Et dissipat ventus amoenus
cantus in aerem caeruleum
viciniae splendidae asportans raptim
syllabas ignotas omnibus
At illae
cicadae argutae
stridentes garrule et assidue
cantum cantant ebriae
Et tremit aer solari stridore
Nunc animae motae gracili sunt amore...
Cicada piscatoribus
Incentor coepit cicada cantum canere
incensus flammeo sole
piscatoribus in litore
post piscatum nocturnum
pisces coctos cum pane edentibus
ac vinum bibentibus
cum cantu tristi
avorum nostrorum more
Sed audiens amicorum cicada carmen
aliquantum stridere sistit
et denuo incipit carmen suum canere
ut mater cantilenam piscatoribus
fessis nunc in umbra olivarum
quiete dormientibus. . .
Tremens in undis
Tremens in undis navicula
tam tristis spectat crepusculum
donantem ei carmen ultimum
undarum meridie lucentium
nunc in umbris evanescentium
Tam tristis
tam tremens parva est navicula
Et cor tremens hominis
Omnes in umbris sumus
tantum nuda Moestitia
Obrussa
Omnibus ignotis cantilenis
asportant visiones animum
Et serpit murmur amicum
in arcanis cordis
Num videtis:
Splendent maris undae caeruleae
et imago eius visibilis
immensae immensitatis
Voces puerorum
Ecce hirundines volant super rivulum -
clamant voces puerorum:
Ecce hirundines!
Et laetos risus audio
videns nubes plenas sole
Liberatum tristitiae mole
cor meum balbutire incipit:
Ecce hirundines!
Amici,
florent primae amoenae violae!
Ad pedes fatigatos
Veniunt undae ad pedes fatigatos
et dicunt aliquid musicae incomparabile
Audit cor viatoris humile
sonum immensitatis
Post carmen in animo statim
volans alis aeterni temporis
fit amore lucis raptim
in abyssis ignotis
cum gaudio invisibile. . .
Recordor Parentium
Parentii
in peristylio basilicae Euphrasii
sol splendens cum taciturnitate
relaxat passus aeternos suos
relaxat palmas almas suas
At viator stat quiete solari attonitus
et ante eius oculos
stat eadem saxea aedes
visio prima Euphrasii
dum cicada in cupressi altae cacumine
de ignotorum tessellatis cantat simulacris
humili incitata pulchritudine
Pallio caeruleo
Pallio amictus caeruleo
in vertice montis saxosi sedeo
Cor meum video ad olivam quietis plenam
ut ad matrem avolavisse
Et illa sapiens foliis mollibus
in vento argenteis
illa vetus oliva risu viridi
susurrans cor ut pilam mihi porrigit
cantilenam saepe cantans nitidam
consolans semper animam lacrimis madidam.
(Parentii, 1967) Zagreb.
T. Smerdel.