Duo epigrammata, versio electronica

Author: Slavat, Vicko floruit 1627Editor: Gorana StepanićDigitalizat izvornog izdanja.

[Page 3v]

EPIGRAMMA Vincentij Slauati Ragusini, Philosophiae, ac Iurisconsulti, Lopo de Vega Carpio, Hispanicae Camoenae facilé Principi, sacrum.

Seu modulos fera, Lope, tuos tigris ulla videret,
Protinus in modulos solveret ora tigris:
Sive tuos cantus audirent saxa, repente
Ad cantus fierent musica saxa tuos.
Lope quid hoc monstri est? sistunt cita flumina cursus
Saxa animas, silvas {tras} [(iras)], rapis atque feras,
Dumque tuos spectant orchestris tecta cothurnos,
Viue sonant, nostri gloria, Lope soli.
Magnum equidem hoc opus est, homines mansuescere maius
Id tamen Hispani sit quoque Vatis onus.
Orphea te Tellus, te censet Ariona Nereus:
At si te audierint, sidera? Numen eris.

Ad Licentiatum Ironiam de Conculcabis Pseudopoetam clarissimum

Zoyle quam vano vibras tua spicula nixu,
Cum Phoenix nulla morte perire queat.
Nata fuit Lopio Musarum sacra Poesis,
Illa perire potest, iste perire nequit.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica