Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanović2012-03-09
Ego nec hactenus quidquam eorum praetermisi quae ad reddendam tibi magis propitiam sortem pertinere existimabam. Effectum conatuum meorum id unice impedivit quod, ut ipse nosti, non eo loco sim collocatus ut ad augendam fortunam tuam immediate conferre potuerim. Itaque ego ultro etiam lubens omnia collateraliter agam quae tibi prodesse possint. Tu porro etiam insiste apud eos qui immediatum in eam, quam desideras, sedem influxum habent. Thesaurarius nunc apud vos agit, potes rem tuam coram urgeri. Utprimum redierit, quidquid mea apud illum commendatio potest, hanc interponere non intermittam. Utinam inimica tibi nigra cohors etiam thesaurarii conatus non intervertat!
Amice! validi tibi sunt duo hostes ignorantia et ambitio. Hos superare Herculeum certe laborem requirit. Iam primum, necdum eradicatum est e mentibus popularium nostrorum falsum illud principium quod homines litterati minus idonei sint ad res agendas. Authoris et magistratus nomen incompatibile arbitrantur. Qui in civili republica res suas proferre voluit, si una litteras coluit, debuit id tamdiu clam agere donec ad eum locum se provexit ut se impune litteratum profiteri potuerit. Scis Istvanfium ipsum non nisi post fata sua ab operibus suis inclaruisse. Kerchelichius, qui doctrinam suam praecocius ac res ferebat manifestaverat, quantas passus sit persecutiones, ipse nosti. Reliqui omnes eruditi nostri invidiam temporis sui obscuritate privatae conditionis suae redemerunt.
Haec ignorantia. Quos non adhuc obices ponere solet ambitio eius classis hominum, qui mundum in ea porro opinione continere volunt quod nemo extra eorum coetum in re litteraria boni aliquid praestare possit! Hi omnem, qui aliquid edunt, profanum hostem putant, qui ipsam potentiae suae basim, opinionem videlicet de exclusivo eorum scientiae dono, subvertere conatur. Si is privatus sit, ictibus eorum minus patet, si in magistratu agit, omnem eius ulteriorem progressum impedire conantur.
Quorsum haec? dices. Ut litteras prorsus reponam? Absit. Hoc enim est quod adversarii anhelant. Ut dimissa, quam teneo, statione ad praesidium privati Maecenatis recurram, et sub hoc Musas porro colam? Si aliquem eiusmodi Maecenatem nossem, qui te digna mentis laboribusque tuis subsistentia ad dies vitae securum praestare velit, non essem ab hoc consilio alienus. Cum hunc non videam, ego aliud tibi consulere sustineo. Nimirum ut rempublicam teneas; omnia, quae ad te in illa provehendum conferre possunt, per te amicosque tuos porro etiam agas. Verum una animum tuum supra vulgarem de splendore civilium dignitatum opinionem ita eleves ut illum, qui adversa licet fortuna patriae suae facem scientiae accendere pergit, supra omnes aut mechanicos tantum magistratus, aut fundatum in sola vulgi opinione dignitatum splendorem positum putes. Quid mea, dices, solius imaginatio solatii mihi praestare potest? Ego vero nec hanc meram imaginationem esse, nec te solum ita cogitaturum puto. Ipse ego paucique licet, quos aura popularis non corrupit, ita sentio. Reliquum, stellatum licet, vulgus, eo in genere et ego temno, et tu suspicere non debes. Pauci adhuc supersunt anni, et ipsum hoc vulgus non quaeret, quis secretarius? quis consiliarius fuerit? sed quis hoc, aut illud utile opus scripserit. Ipsi illi, qui illud non legent, nomen authoris praedicabunt. Haec demum vera et digna erudito homine gloria est. Huic scriptor omnes aetatis suae, quae plerumque ingrata esse solet, iniurias sacrificare debet. Pauci certe adeo felices fuerunt ut honore, quem ipsis opera sua apud contemporaneos conciliare debuisset, vivi perfrui potuerint. Verbo: omnis scriptor non praesentem aetatem sed posteritatem respicere debet. Hoc ego, ut amicus. Tu si rem tranquillo animo expendas, ipse comperies nec conatum se supra civilium dignitatum splendorem elevandi adeo difficilem esse, et certam te, si id praestes, apud posteritatem gloriae mercedem manere.
De litterariis tuis conatibus quod me certiorem facere volueris, gratiam tibi habeo. Ego quidem Budam non revertar. Spero tamen me hoc adhuc vere pro aliquot mensibus eo venturum. Plura tunc conferemus.
Episcopo dicam ut a manuscriptis Széchenianis interea praescindat dum eventus doceat, an comes tomos suos tibi communicare velit. Imo agam ipse apud Szechenium ut eos tibi transmittat. De collectione actorum diaetalium, in tempus valde opportunum incidisti. Intendit, ut observavi, iam ipse palatinus ut hoc gesti a se muneris monumentum in Archivo Regni statuatur. Cum eorsum venerit, agas per idoneos homines ut tibi hanc rem deferat et sumptus administret. Opportune in eam rem veniet prospectus quem te proximius editurum scribis.
Diploma, quod per camerae praesidem te misisse scribis, necdum equidem accepi, cum ille hactenus non advenerit; praecipio tamen meam pro illo gratitudinem. Ad illud notis illustrandum opellam meam tanto lubentius conferam, quanto ardentius edita videre cupio Vestigiorum Supplementa. Verum ante Festum Omnium Sanctorum non possum operi manum admovere, quia distineor adhuc elaboratis deputationis commercialis. Nisi tamen opus sit vastius, iuxta labores officii (usque Novum Annum)
usque Novum Annumin margine addidit auctor
me illud terminaturum spero. Hoc absoluto forte Sigismundaeum etiam Regestum commentabor. Ut tamen reliqua etiam a te edita decreta per rubricas, uti desideras, dispescam, ad id nec tempus nec patientiam mihi superesse profiteor.
Laudo tuam industriam quod in detegendis decretorum originalibus tantum operae colloces: agnosco etiam dignum authoritate potestatis legislativae opus futurum si rejecta, quam alioquin tantum privati satis erronee consarcinarunt, moderna Corporis Iuris editione novam, ipsis originalibus conformandam editionem ordinaret e qua omnia, quae modernam perperam augent, exmittantur. Verum aut ego generationem nostram non satis novi, aut nulla est ingenii vis, nulla eloquentiae facultas, nullum argumentorum pondus quibus haec eo permoveri possit ut exmissa semel e moderna editione decreta pro legalibus agnoscat. Veniet tamen fortasse tempus quo Consilium hoc suscipietur, et tunc solum hoc opus totum hominem occupabit, si illud rite perficere velit. Nunc conquirenda tantum esse pro posteritate materialia; id autem ita effici posse puto, si omnia, quae tu detexeris, decretorum originalia ad Archivum Regni attrahantur. Hoc Palatino id haud difficulter confici posse existimo. Nosti quod capitulum Strigoniense erga solam Palatini Battyany requisitionem Decretum Belae 4-ti Archivo Regni intulerit. Nunc Agriense Vladislai sponte obtulit. Si omnes ii, apud quos reliqua originalia exstare tu detexeris, nomine Palatini requirantur, nullus dubito quin illa ultro conferant; pauperioribus posessoribus forte quidpiam aeris pro illis dependere Palatinus non recusabit. Si Consilium publicam de eo faceret requisitionem, forte plura adhuc, quam tu detexisti, protraherentur. Age tu necessaria in hanc rem, et maius patriae servitium praestabis quam copiando ea, quae tibi communicantur.
Maiori adhuc solatio mihi cessit bonus, quem describis, collectionis diariorum et actorum diaetalium progressus. Noli tamen tibi blandiri ut opus hoc seu futura, ut scribis, aestate, seu usque proxima comitia, quae ego 1794-to celebranda esse puto, absolvatur. Agnoscis restare tibi adhuc Camerale Archivum, et Viennensia tabularia, et tamen laboris terminum in proximam aestatem defigis. Verum quandocunque demum opus peregeris, praestabis patriae tale beneficium quali illam nullus adhuc civium suorum exornavit, debebitque te posteritas tanquam authorem Archivi Regni venerari. Ceterum ad complementum operis huius absolute necessarium est ut diaria et acta diaetarum 1715, 1723. et 1729, quae in Archivo Regni nostri exstant, describantur. Si mihi superi necessarias facultates concesissent, curarem ipse illo describi, tibique transmitterem. Episcopum sensibili subsidii praestatione gravatum premere non sustineo. Aliis ut voluntas adesset, desunt perinde facultates. Totum enim opus 2000 fileras facile excedet. Itaque ab eo pendebit ut tu aliquem huius rei modum reperias. Posset fortasse res medio comitis Szapari Palatino proponi atque is ad suppeditandos sumptus disponi. Nam acta haec alioquin haud secus haberi poterunt quam si Palatinus pro iis banum requirat.
De progressu collectionis diplomatum perinde gratulor. Supono tamen te accepisse consilium meum ut de his non edendis, sed chronologice describendis et ad Archivum Regni deponendis cogites. Secus tute pronuncio te nunquam voti damnandum fore. Unde enim necessariae pro tam sumptuoso opere expensae? Quarum vix centesimam partem defectus emptorum compensaret.
Eadem prorsus ratio est Collectionis Tractatuum Publicorum. De Collectione tamen Actorum Diaetalium, Diplomatum, et Tractatuum, cuperem ut unum par etiam ad Bibliothecam Universitatis deponatur. Privatis enim eruditis accessum ad Archivum Regni diu adhuc difficilem futurum tuto provideo; e contra facilior erit Bibliothecae Universitatis usus, magno rei litterariae Hungaricae emolumento.
Hactenus de collectionibus tantum sermo fuit quae improbum quidem laborem, vix tamen aliquem mentis intensionem requirunt. Et tamen si vel has, pluribus licet in societatem laboris adscitis, absolvas, laborem praestitisti quae in quocunque alio aetatem integram requisivisset. Quid si ea insuper, quae tibi proposuisti, elabores Supplementa Vestigiorum; Subsidia ad Historiam Bibliographico-Litterariam Legislationis et Iurisprudentiae, Praenotiones Iuris Municipalis. Erit quidem, ut spero, superis cura ut tuam, publico adeo utilem vitam producant. Vereor tamen ut, quaecunque tibi adhuc superest aetas, omnibus his sufficiat. Quare et tui honoris, et publici causa te amice denuo hortor ne tanta simul suscipias quae deinde perficere non possis. Non imputabit tibi posteritas omnem illum, gravissimum licet, quem in opus, quod imperfectum relinquas, impendisti laborem, sed ex eo, quem complebis, te aestimabit. Quidquid imperfecti reliqueris, omnem laboris tui fructum alter proprium sibi faciet. Quid? quod intenso nimium labore, ipse tibi vitam debeas abbreviare. Si penes collectiones, quas inchoasti, duo prima, quae indicasti, opera absolvas, satis ad immortalitatem nominis tui praestitisti. Praenotiones Iuris Municipalis supremae, si dii longam concedant, aetati seponere potes; et alioquin non scio an his mysteriis satis initiatus sis ut opus famae tuae respondeat.
Facis tu iam hactenus epocham; confixisti enim cornicum oculos; ostendisti quod ad scribendam utiliter patriam historiam non sufficiat umbratilis, qua sola scriptores nostri hactenus gaudebant, eruditio; quod ad iuris scientiam non sufficiat usus forensis; quod ad ferenda graviora negotia satis non sit possidere technologiam dicasterialem, sed quod ipsi fontes petendi sint, nimirum diplomata, acta diaetalia, publici tractatus.
Compone tantum animum tuum ad tranquillitatem. Suffoca omnem capessendae vitae ambitiosae cogitationem. Praemium laborum tuorum non a praesenti, sed a futuris generationibus exspecta. Si vel collectiones, quas inchoasti, absolveris, premet atra oblivio omnia modo magnificorum, illustrissimorum et excellentissimorum nomina quando tuum omnium litteratorum sermonibus celebrabitur; quando dicetur: primus Kovachich ad solidam publicarum scientiarum cognitionem viam stravit; primus aperuit campum in quo et politicus, et iurista, et historicus industriam suam utiliter possit exercere; primus superficialia hominum, a studiis his e vitae suae instituto alienorum, opera prostravit. Verum ut id eveniat, coeptas a te collectiones absolvi prorsus necessum est. Quare opus hoc tibi iterum iterumque commendo.
Quae mihi transmisisti, camerae praeses primo 15-to huius tradidit; longius enim opinione sua Viennae detinebatur. Pro opusculo de Subsidiis Publicis gratiam tibi habeo. Evolvi illud: operosam authoris industriam laudavi. Scopum ipsum, in quem lucubrationem hanc direxit, probavi. Nam et mihi eadem hac in re semper mens fuit. Internae tamen securitatis interesse arbitrabar ne id uno ictu, sed sensim perficiatur. Primi duo passus postremis duobus comitiis provide admodum facti sunt. Cuperem ut ille, quem ego desidero, proximis comitiis subsequatur, nempe ut diurna ablegatorum ad diaetas nobilitas ferat. Post hoc duo adhuc alii passus ut intercedant cuperem, donec privilegiati status ad stabilia subsidia sponte accedant. Interea non dubito quod lucubratio haec authori magnam apud plerosque gentiles nostros invidiam conflaverit: paucis enim adhuc hoc in genere lux affulsit, et ideo id cogere velle esset rem destruere. Ubi e converso si sensim providatur, post non multum tempus res sponte in effectum ibit.
Quod opusculum adtinet, optassem ordinatam magis combinationem; nam et plura saepius repetit, et non omnes, quos vel e his materialibus elicere potuisset, reflexiones subiungit. Cupivissem autem praeprimis ut obiectum pecuniarum exercitualium per ipsas illas, iuxta quas alia obiecta pertractavit, rubricas dilucidet. Hac enim in re omnes adhuc caecutimus. In decretis bis tantum aut ter eorum mentio, sed tenuis fit. In diplomatibus, quae mihi inspicere licuit, vix in tribus quatuorve locis occurrit. Verum cum tu plura eorum millia possideas, si haec excutiantur, occurrent certe loca, quae obiectum hoc illustrare possint. Quare anima authorem ut ad complendum opus suum hunc laborem suscipiat, et licet lucubratio forte vix unam aliamve fileram efficiat, in forma supplementi in eodem formato edat. Quisquis principale opusculum iam habet, supplementum hoc sibi certe comparabit.
Ceterum video in opusculo hoc Historiam Bajtaianam citari. Quaero te, indaga apud authorem: an ipsam Historiam? et si ita, an completam? vel vero tantum eius extractum possideat? Et me de eo redde certiorem.
Video etiam quod dicat author se acta diaetae 1618. postremis comitiis edidisse et statibus obtulisse. Suntne hae eadem, quae typographus Pesthiensis (nomen eius mihi non occurrit) in comitiis 1791. annuntiaverat? Suntne completa? Vel fors per te locupletiora edentur? Adestne etiam diarium? De his omnibus peto a te informari.
Iam ad Diploma Uladislaianum. Terminato his diebus qui mihi obtigerat pro deputatione commerciali labore, illud tantisper inspexi. Decretum Andreae 3-tii quod continet, est omnino thesaurus statisticae Hungariae antiquitatis, quo pretiosiorem aetas nostra non eruit. Admovi manum: tuam paragraphorum divisionem ferme ubique retinui, et iuxta hanc prodiverunt leges 77. praeter conclusionem. Signavi paragraphos sua serie cursualibus numeris. Tum singulo rubricam praefixi quam non e littera, sed e spiritu singuli paragraphi desumpsi. Dolebat mihi quod momentosae in se leges adeo ad invicem permixtae sint, ut lectorem confundant potius quam illuminent. Quare contraxi rubricas ad homogeneas materias, uti id tibi annexum folium exhibebit. Si mihi leges ipsas hoc ordine describere et sic singulam commentari liceret, nae id magnam toti decreto lucem adferret; haberet enim lector concentratas semper idaeas, quas ego, si ordinem decreti sequar, per provocationes et repetitiones saepe turbare debebo. Saepe enim aliquis paragraphus praecedit, qui naturali ordine sequi deberet, et ideo ille commode exstricari non potest, nisi posterior prius illustretur. Vel sola rubricarum systematico ordine in adnexo folio collocatarum perlectio id tibi planum faciet. Si meministi, reduxeram [...]
Textum ulteriorem editores hoc tempore non possident.
Non possum satis demirari indefessam tuam industriam. Tanta exiguo hoc, quo divulsi sumus, tempore praestitisti, ut si tibi superi (quod enixe opto) vel decennio vitam producant, ferme iam non ambigam quin vastas tuas idaeas re ipsa ad effectum perducturus sis. Video quidem te de sumptibus subdubitare. Verum cum ea polleas dexteritate ut difficillimis his temporibus Maecenates tibi comparare sciveris, ego nec dubito quin necessarios pro descriptione tantum harum collectionum sumptus porro etiam procures. Pro typo enim ne principis quidem Eszterhazi facultates tibi sufficerent. Tantum Vestigia Diaetarum et Decreta inedita tibi maiorem in modum commendo. Et ideo quam requiris in profigendis rubricis opellam, lubens praestabo. Modo decreta ita descripta sint ut ea, quae aut in unum paragraphum contrahenda aut in plures dispescenda existimavero, aut contrahere aut dispescere facile possim. Ne tibi portorium sumptuosum evadat, potes decreta medio episcopi nostri, qui post Novum Annum ad nos rediturus dicitur, mihi submittere. Si ille tribus quatuorve hebdomadis hic moretur, et me infirmitas aut alia urgentior occupatio non distineat, forte medio eiusdem et illa et notas in Uladislaianum tibi remittam.
Iam ad reliqua litterarum tuarum capita. Video te novum de subsidiis ad Legislativam et Iurisprudentiam Hungaricam opus moliri. Laudo consilium. Id unum a te maiorem in modum peto, ne omnia ad semel edere connitaris. Sic enim et sumptus et tempus te necessario deficere debebunt. Preme, quod bene coepisti, iter, et praeprimis Vestigia absolve. Reliqua per otium adpara, et tene parata, dum Maecenatem reperias. Video etiam te multa iam edita diplomata Vestigiis inferre velle. Muta quaeso consilium et parce tempori et sumptibus. Postquam Katona omnia ad suum usque tempus edita diplomata chronologico ordine exhibuit, oleum, crede mihi, et operam perdes. Id unum aliqua cum utilitate praestari posse puto si illa, quae post opus Katonaianum edita sunt, chronologico ordine exhibeantur. E ceteris suffecturum puto si clausulam, quae tibi deserviet, adferas et fontem corones. Scis populares nostros non tantum negligentia in legendo, sed pretii etiam quantitate a coemendis libris deterreri. Interest itaque tua ut edendi a te libri quam minimae molis et pretii sint. Ipse ego subindignari soleo illis qui edita iam toties diplomata recoquunt.
Oro te etiam ne acta diaetalia annum 1600. praecedentia Vestigiis Diaetarum intrudas. Nam haec natura sua ad Categoriam Collectionis Actorum Diaetalium spectant. Quam vellem ne vel ipsa inedita decreta primum Vestigiorum tomum ingressa fuissent. Nam et haec sub distinctam categoriam cadunt. Verum non sperabamus tunc nos tot inedita decreta reperturos. Si id scivissem, praefixissem illis articulos subiecissemque notas uti nunc Uladislaiano faciam, et tunc te rogassem ut eadem simul, et quidem in eodem, quo Corpus Iuris habetur, formato edas. Nam hac ratione eadem sensim pro lege indubie adoptata fuissent.
Vestigia tua et Institutum Diplomaticum tam mihi quam et comitatui meo reddita sunt. Optassem ut eadem occasione aliquam tibi gratificationem procurare potuissem. Pertentavi potiorum animos. Verum necdum eos ad promovendum litterarum cultum comparatos inveni. Nimirum desunt nobis opulenti, ut in Hungaria, cives, reliqui sumptus ad rationem vitae suae admetiuntur.
Opusculum de Statu Ecclesiastico etiam percepi. Verum illud non eam, quam Lucubratio de subsidiis publicis, mihi attentionem excitavit, neque utrumque eiusdem authoris opus esse scivi. Quod pecunias exercituales adtinet, non esset opus totum monetae obiectum ad vivum resecare. Sufficeret si author colligeret ea e legibus et diplomatibus quae ad resolvendas, quas sibi quoad reliqua subsidiorum obiecta posuit, quaestiones pertinent, nimirum: quando originem acceperint? quid? et per quos hoc titulo depensum? quorsum conversum fuerit? etc. Si defectu authoritatum nec has quaestiones resolvere potest, quaeso te fac exscribi clausulas illas, si quae in ineditis tuis diplomatibus aut aliis instrumentis hac de re continentur, et mihi submitte. Forte ego aliquam obiecto huic lucem affundam.
Si amicus ille, pro quo Historiam Bajtaianam describi curas, non est episcopus noster, quaeso te interroga illum an non et ille pro se illam describi velit. Scio autem quod velit; ita fiet ut et ego eius usum habere possum.
Consilium continuandae Schvandtnerianae Scriptorum Hungariae Collectionis vehementer probo. Cum tamen septem tomos elatura sit, vereor ut Maecenatem pro typo nanciscaris. Tenta semel minus aliquod opus erga subscriptionem annuntiare. E huius successu metiri poteris quid tibi sperandum sit, si eandem pro collectione hac viam inires.
Quoad acta diaetae 1618, memoria me fefellit. Credebam me in primo opusculi de subsidiis publicis capite legisse quod author illa a se edita profiteatur. Cum postea caput illud revolvissem, vidi me memoria lapsum.
Quae de combinandis diaetarium
diaetariumsic
diariis scribis, recte iudicasti. Vereor tamen ut praeter recentiorum unius diaetae vel trina diaria deprehendere possis. Ut ut sit, non est hoc uni homini datum ut omnia exhauriat. Relinquendum est aliquod etiam posteritati. Sufficit si materialia eidem praeparemus.
Vale.
Zagrabiae 8. 10-br. 1792.
Triduo antea, quam postremas tuas, de 31 praeterlapsi, accepi, reddita mihi sunt decreta, quae medio episcopi submisisti. Opportune evenit quod illo plane tempore animadversiones in Andreae 3-ii et Vladislai 1. decreta iam absolverim. Itaque commentandis his quoque decretis manum continuo admovi, et Deo auspice opus iam etiam peregi. Cum res volumen efficiat, proximis autem diebus expressus cum aliis litteris ad episcopum ascensurus sit, nolui te meque postalibus expensis inutiliter gravare, sed omnia ipsa hac occasione tibi submittam. Volui te de eo in antecessum certiorem reddere, ne longior exspectatio aliquam tibi fortasse sollicitudinem iniiciat. Superest ut de eo etiam, quomodo in hoc opere versatus sim, te edoceam.
In decretis, quae in articulos iam divisa fuerunt, ordinem numerorum reliqui et rubricas tantum et notas adieci. Alia insuper meo arbitrio in articulos dispescui.
In erroribus seu scribentis seu compilatoris, quos tu subtraxisti, genuinam lectionem supra talem vocem inscripsi censeremque ut in editione genuina lectio intra parenthesim, per ly lege vel subaudi inseratur.
Andreae 3. et Vladislai iam mundata cum subnexis ad singulum paragraphum vel articulum notis, ita ut pro impressione statim possit deservire. Reliqua si eodem modo describi voluissem, mensis mihi non suffecisset. Recipies itaque decreta illa tantum rubricis aucta, prouti mihi illa submissisti. Meas vero animadversiones in separato corpore accipies. Hae tamen ad litteras et numeros, quibus singulum decretum signavi, ita clare provocant, ut scriptor tuus et decreta, quae alioquin pro typo non satis munde descripta sunt, purizare et singulam meam notam suo loco subiicere facile possit.
Quod rem ipsam adtinet, non ego me detinui cum gramaticalibus notis. Sensum clausularum tum tantum explanavi, quando Textus aut ambiguus, aut ita contortus fuit, ut Oedipo indiguerit.
Historicas notas duas tantum, sed has bene longas adposui. Verum utraque harum aut facta a nullo historico hactenus prodita aut combinationes per neminem adhuc institutas continet. Totus itaque in eo fui ut hominibus nostris aperiam oculos, quomodo veteres leges aut instrumenta meditari? Quomodo ad invicem combinare? Quomodo denique meritorias ex iis circa ius nostrum civile et publicum, imo ipsam statisticam, observationes depromere debeant? Quod ut praestem, conabar ubi potui:
Quo successu haec praestiteram, tu ipse potes existimare. Ego, licet opus ad maiorem ac ipse existimabam molem excreverit, nisi me amor proprius fallit, non inutilem operam me praestitisse puto.
Iam de supplemento Vestigiorum. Decreta, quae recipies, cum meis adnotationibus dimidium ferme tomi talis, qualis primus est, efficient. Si tu heterogeneis instituto tuo obiectis secundum quoque tomum oneraveris, ne tribus quidem tomis opus absolves. Si quid video, ad scopum, quem tuo huic operi praefixisti, nil aliud pertinet, quam
Si tu te his limitibus vis continere, certe totum opus uno adhuc tomo absolves tuaeque apud posteros existimationi magis prospicies quam si nos congesta unde unde faragine rerum porro quoque obruere pergis.
Quare mactes nos cum illis 100, quas te congesisse scribis, regalibus. Quin enim eas legerim, fido mihi cavere quod vix decem sint ex iis quae aliquam observatione dignam clausulam contineant. De his ipsis non interest abuti patientia lectoris ut eundem barbarum stylum centies legere debeat; sufficit ipsam tantum memorabilem clausulam totidem verbis proferre.
De aliis revoca quaeso tibi in memoriam quod in hoc opere non praefixeris tibi scopum collectionis diplomatum et antiquarum litterarum, sed vestigiorum diaetarum; decet autem authorem ut sibi constet, et a scopo suo non divagetur, praesertim qui non collectoris laboriosam quidem, sed minus illustrem provinciam, sed systematici, quale tuum vestigiorum opus esse deberet, scriptoris Spartam assumit.
Si totum opus denuo recoqui posset, libenter ego mutuarem operam meam in iis quoque, quae tomus 1. habet, decretis illustrandis; et tunc erasis, quae ad stabilita superius principia revocari non possunt, instrumentis prodiret unicus iustus tomus, pro quo maiorem certe tibi et praesens publicum et posteritas gratiam referret quam si aucta heterogeneis instrumentis penu opus ad 5 tomos produxeris. Contrahe itaque vela et fac ut unicum adhuc, sed eum proximius tomum obtineamus. Ad reliqua litterarum tuarum capita alias respondebo.
Vale.
Zagrabiae 22. Februarii 1793.
Cape tua decreta non tam notis, quam observationibus pragmatico-politicis et iuridicis illustrata. Unica tamen ad articulum 2. Andreanum modum notae excedere videtur. Quare si eam aut exmittas, aut in compendium mittas, non adversabor. Ceterum rationem instituti, quod in lucubratione hac tenui, iam postremis meis indicavi. Ubi ipse eam attentius expenderis, advertes quod non pauca pro politica Hungariae, uti et iuris, historia materialia contineat. Invenies solutum quod in Vestigiis pag. 392. proposuisti aenigma de eo quid significet clausula: ‘ab omnibus pro vero decreto Regni haberi volumus’. Videbis quid demum de exercitualibus pecuniis hactenus eruere potuerim; observabis quantum authentia decretorum Bachiensium anni 1518 et 1519. fluctuet. Denique reperies dignam attentione de forma Ludovicorum et primorum Ferdinandi 1. decretorum observationem.
Superest ut de aliquibus te admoneam, alia vero a te postulem. Iam primum, in notis, quas decretis primae Vestigiorum parti insertis adieci, video graves seu scriptoris seu typothetae errores irrepsisse. Cum tua perinde intersit ut secunda pars quo correctior edatur, cura ut tam scriptura, quam et prima typi philera exactissime comportetur. Quo momentosiores sunt praesentes, quam illae fuerint, notae, eo magis interest, ne sensus, seu per omissionem, seu per depravationem aliquarum vocum corrumpatur.
Deinde in decretis his ubicunque manifestum scriptoris errorem cubare e sensu ipso collegi, veram lectionem superne mea manu inscripsi. Lectionem hanc aut per ly: lege vel vero: subaudi interserendam, aut vero, cum hae alioquin simplices tantum copiae sint, genuinam lectionem ipsi statim textui inferendam puto.
Porro ad ipsius sensus praesertim in intricatioribus obiectis dilucidationem pertinet ut omnes illae clausulae aut verba, quae ego subtraxi, minutiore typo exprimantur. Verum magna hac in re attentione opus est. Saepe enim debui ipsam subtractam clausulam maioris claritatis causa meis aliquot verbis, quae non subtraxi, interpolare. Nisi ad haec sollicite advertatur, et mea etiam verba minutiori typo exprimantur, debebit id lectorem minus emunctae naris, qualis plurimos habebimus, confundere.
Interest etiam, ut textus maiori, notae minori, prout in prima etiam Vestigiorum parte factum est, edatur: id autem vel maxime cavere oportet ne nota aliqua cum textu ipso confundatur. Haec universim.
In particulari de Decreto Vladislaiano. Cum scriba meus datum sibi mandatum, ut textum grandiori scriptura exprimat, non expleverit, ne nota aliqua cum textu confundatur, signavi in margine ubique quid sit textus, quid nota. Cum discrimen hoc in editione ipsa typi diversitas ostensura sit, naturale est quod marginalia illa signa exmitti debeant.
Cum tu significaveris quod post hoc decretum syllabum rubricarum ad concernentes materias reductarum subiungere velis, ego autem per occasionem commentationis et in numero, et in textu quarumpiam rubricarum mutationem fecerim, moneo te: quod submissi tibi, syllabi nullum usum facere possis. Verum promisi ego illum in notis pag. 82 credebamque quod illum eadem hac occasione tibi submittere possim. Verum impediverunt me alia urgentiora negotia. Itaque illum tibi alias submittam.
Quod reliqua decreta adtinet; vides iam ipse quantum temporis molis huius purizatio et notarum ad concernentes articulos insertio extraxisset. Itaque lucubrationem hanc tibi in maculari submitto. Sunt ibi quidem diversae correcturae, et claves. Hae tamen scriptorem, si requisitam adhibeat attentionem ⟨non confundent⟩. Commendo tamen tibi peculiarem vel hoc nomine in comportando diligentiam. Cum hic textus decretorum in alio et notae in alio corpore sint, ut nota textui misceatur, facile quidem evenire non potest. Verum eo facilius evenire posset ut nota aliqua articulo non suo subiiciatur, praesertim cum complures articuli nullam habeant notam. Id autem totum opus depravaret. Quare te maiorem in modum rogo ut in notis inserendis ad numerum articuli, ad quem singula nota provocat, diligentissime advertas, et si forte in ipsam hanc provocationem error calami irrepsisset, e sensu ipso colligas ad quem articulum nota talis pertineat.
Ceterum ego, ut iam vides, in lucubratione hac singulum instrumentum sua serie assumpsi et primum de categoria, ad quam illud referri debet, iudicium tuli; haec et complura alia, quae hac occasione dixi, ad te tantum referuntur. Ad ipsa decreta nil nisi rubricae et notae pertinent. Vide itaque ne quid eorum, quae ego ad te tantum dvixi, decretis inscribatur.
Quae autem a te postulo, haec sunt. Primum ut nec de notis nec de commentatore quidpiam aliud dicas quam quod eadem manu exaratae sunt quae decretis primae Vestigiorum partis notas adiecit.
Deinde, ut rubricas et notas, quas in maculari submitto, quo ocius in purum redigi cures, maculare vero ipsum mihi remittas. Egeo enim illo ad alias, quas sub manu habeo, lucubrationes. Purizatum tamen Vladislai diploma tuto retinere potes.
Porro, ut diploma Mathaei bani de 1270, quod pariter cum notis meis tenes, mihi perinde remittas. De multis enim rebus, quae eotum mihi ignotae erant, e posteribus his diplomatibus edoctus in notis illis complura debeo emendare. Si tibi quando illud edendi animus erit, remittam tibi cum notis iam emendatis.
Denique, ego per cursum observationum mearum non paucas coniecturas deprompsi. Cum tibi longe maior veterum litterarum ⟨...⟩ praesto sit, si quam eiusmodi coniecturam per disertum alicuius, quod tibi ad manum est, instrumenti refelli compereris, quaeso te, noli refutando coniecturam meam paginam implere, sed ipsam statim notam, in qua eiusmodi coniectura promitur, emenda.
Nescio an etiam Sigismundi sic dictum Regestrum edere velis. Si ita, significa mihi, et ego notas in illud quoque submittam. Nam et illic complura observanda occurrunt.
Ubi notas meas evolveris, fac me certiorem ingenue, an tuam expleverint expectationem? uti et id, quando mihi polliceri possim editionem Supplementorum.
Vale.
Dabam Zagrabiae 3-tia Martii 1793.
Meum maculare et diploma Mathaei forte medio redituri ad nos episcopi remittere poteris. Audio enim deputationem eius toto adhuc hoc mense duraturam. Sin, vel aliquis Croata tardius adhuc e deputatione sua redibit, vel Mandich, Bedekovich, aut Milos hac ad
ad sic
aestate patriam suam pro aliquo tempore revisent, et tunc medio alicuius ex his id praestare poteris. Quaeso te, sis intentus in omnem occasionem.
Occupatus negotiis decurrentis restauratoriae congregationis, tuis de 20. praeteriti paucis respondeo. Ut primum reliqua per te submissa decreta absolvi, illico Sigismundaeis propositionibus manum admovi. Itaque animadversiones in illas iam dudum paratae sunt. Describi illas hactenus non curavi quia nescivi an earum usum facere velis. Nunc illae scribam meum iam fatigant, mittamque tibi prima, quae ad episcopum profectura est, occasione. Est enim opus voluminosius quam ut illud cursore publico mittere expediat. Totum ego illic banderiorum institutum enuclear, non triviali legum combinatione, sed pragmaticis subsidiis fulcitus.
Quod propositionibus subnectitur: ‘Tempore Sigismundi Regis Hungariae’, habeo, sed illud nullam meretur attentionem, prouti in meis observationibus ostendi. Nimirum voluit aliquis posterius compendium propositionum Sigismundearum elaborare. Sed in ipso hoc compendio frequenter lapsus est, ut id combinatio ostendit.
Si mihi variantes lectiones, anteaquam animadversiones exmittam, submiseris, combinabo eas et videbo an non id contineant, quod ego in stylo erratum esse iam observavi. Si antea illas non accepero, debebis tu ipse id cum meis notis combinare.
Vides ex his quod, si occasio ad episcopum sub finem mensis huius profecta fuerit, tu Regestum eodem tempore accipies, adeoque non superesse rationem, cur 1-mam periodum seorsim pro revisione submittas. Regestrum
5) Regestrum sic
enim hoc ita ordinate cum subnexis animadversionibus descriptum accipies ut illum
6) illum sic
statum revisioni substerni possit. Cura tantum ut interea decreta illa, in quae notas tibi separatim submisi, ordinate purizentur, sicque meum originale eadem, qua tibi Regestum misero, occasione mihi remittere possis.
Quod opus censurae consilii status substernas, probo. Impedies enim hac ratione ne te nigra cohors, ut prima vice fecit, iterum calumniari possit. Metuo tamen ne consilium status censuram, tanquam institutioni suo heterogeneam, a se amoliatur, aut, si illam suscipiat, ne opus illic nimis diu adhaereat. Quomodo molestiae huic subvenias, tu videris.
Vale.
Zagrabiae 7. Aprilis 1793.
Accludo Regestrum Sigismundi, notis illustratum. De hoc eadem te monitum velim quae de reliquis, quae tibi dudum submisi, instrumentis iam indicavi. Cumprimis commendo ut textus maioribus, notae minoribus litteris imprimantur: secus lector facile se confundet! Dein ut ea, quae subtraxi, in textu quidem minoribus, in notis vero maioribus litteris exprimantur. Id eo pertinet ut lector ea, quae substantiam continent, oculo ipso discernere possit. Denique ut prima philera exactissime corrigatur.
Id, quod regestrum sequitur: ‘Tempore Sigismundi Regis’, exmisi, quia re penitius expensa comperi quod nil aliud contineat quam informem et infidelem ipsius Sigismundaei Regestri extractum, quem imperita manus tardius efformavit. Nihil itaque habet quod inde discat lector, confundi autem potest quia in aliquot locis differt ab ipso regestro. Quod si tamen tu illum absolute adiicere vis, ut hanc illi observationem praemittas, est necesse.
Variantis lectionis, quam mihi submisisti, nullum usum facere potui, quia ad loca illa, quae seu scribarum oscitantia, seu compilatoris ipsius imperitia corrupit, explicanda nihil conferunt. Verum horum ego sensum seu ex nexu orationis aut obiecti, seu ex temporis rerumque adiunctis enucleavi. Non puto itaque operae pretium ut chartam variantibus his oneres, sed utere illa lectione, quae sensui re ipsa congruit; id enim editori semper integrum est.
Iam ad rem ipsam. Si notas meas rite evolvisti, debebas in illis deprehendere vestigia aliquot diaetarum quae tu in primo tuo opusculo non indicasti. In ipsis, quas modo mitto, notis ad paragraphum 7-mum Vestigium Diaetae 1434-ti, quod tu hactenus non protulisti, deprehendes.
Reperi etiam ego per occasionem in Katonae Historia Critica complura diaetarum vestigia quae te fugerunt. Indicabo tomos et paginas ut ea facilius reperire possis. Habentur illa
Haec ideo tibi indicanda existimavi ut loca haec consulere opusque tuum his etiam subsidiis completius efficere possis. Forte in uno aliove paginam male consignavi. Forte fugit etiam oculum meum quod tu unius alteriusve, quae his paginis memorantur, diaetae vestigium re ipsa iam protuleris. Invenies tamen illic aliquas, quas tu re ipsa praeteriisti.
Non dubito quin originale notarum mearum, id est, quas tibi in maculatorio submisi, mihi medio episcopi remiseris. Si tamen id praetermisisti, rogo te ut illud seu per Bedekovichium seu per Milossum, quorum utrumque hac adhuc aestate ad nos venturum credo, mihi remittas. Egeo enim illis pro mea, quam sub incude habeo, lucubratione. Purum, quod nunc mitto, uti et Uladislai I. Decretum, quod ego aeque in puro iam submisi, tuto retinere potes. Adhibe autem omnem cautelam ne notae e maculatorio meo vel ad textum alienum inscribantur, vel vero litterae, quibus textus signatus, improprio loco collocentur; id enim ipsius operis pretium minueret.
Superest ut te rogem quo me certiorem facere velis quo circiter tempore editionem Supplementi sperare possum.
Vale.
Zagrabiae 19. Maii 1793.
Et tuae de 17. praeterlapsi et originale mearum notarum mihi redditae sunt. Relegi has denuo deprehendique aliquos calami errores, qui me antea fugerant, et quos attentionem etiam tuam effugisse inde arbitror, quia eos in originali non correxisti. Hos itaque eo fine tibi indicandos putavi ut eos in puro, antequam illud typis concredatur, emendes.
Et ut chronologico ordine procedam: ad Decretum statuum 1447. et quidem ad art. 16. adiecisti tu notam quod distinctam generalis comitatuum congregationis, ut olim celebrabantur, uti et congregationum palatinalium, qua iudicialium et qua politicarum, notionem necdum habeamus. Hanc notam quaeso exmitte; nam relate ad primam propositionem certum est praeter palatinales illas nullas alias comitatuum congregationes tota prima periodo celebratas fuisse.
Relate ad 2-dum: statim in subsequa, ad art. 21. eiusdem decreti nota, ostenditur ex articulo 35. Vlad. decr. 1-mi quod congregatio generalis, congregatio palatinalis, iudicium generale et iudicium palatinale unum idemque fuerit. Contradicerent itaque sibi ad invicem notae et quidem proxime se excipientes, si tua illa animadversio sub loco relinquatur. Quomodo autem politicae modernae comitatuum congregationes tertia primum epocha enatae sunt, id ego alibi uberrime demonstravi.
2-do: in notis ad Decretum Mathiae de 1472. et quidem ad eius conclusionem, litteram /b/ et paragraphum qui ita incipit: Et vero ab hoc inde tempore, sub finem in propositione illa: Hoc anno, ut in nota ad art. 6-tum Decreti 1268. iam vidimus, annus 1268-vus erronee scriptus est, et poni debet 1468-vus.
Ibidem paulo post dicitur: Cum decretum diaetae huius desideretur. Verum id aequivocationem facit; posset enim lector existimare quod id ad decretum 1468-vi, quod tamen actu commentamur, appellet. Quare diserte ponendum: Cum decretum diaetae 1467-mi desideretur.
Eodem loco infra, in stropha quae incipit: Anno 1478. in decreto quod in Corpore iuris prostat, vocula: offertur emansit. Debet itaque haec addi et tunc textus ita sonabit: Anno 1478. in decreto, quod in Corpore iuris prostat, articulo 2. subsidium unius floreni pro 5 annis offertur. Reliquum stat.
Ibidem paulo infra, ad stropham quae incipit: Errant proinde illi, vocula: arbitrantur emansit. Haec proinde addi debet, et tunc oratio ita sonabit: Errant proinde illi qui Mathiam seu lucro camerae seu subsidio ipsos etiam nobiles subiecisse arbitrantur.
Ibidem paulo infra, sub finem strophae quae incipit: Errant etiam qui, ante verba illa: Et ideo fideiussionales illae, voculae illae lucrum camerae exigebat deleri debent, nisi tu forte id fieri debere iam ex sensu ipso observasti.
Ad Decr. Lud. 2. de 1518. art. 3-tium, et quidem in paragrapho qui incipit: In mox proferendo integro vocula: decreto emansit. Quare oratio illa ita compleri debet: In mox proferendo integro diaetae 1523. decreto.
Ad finem eiusdem decreti de 1518, et quidem rubricam: Reflexio generalis in decreta Ludovici 2-di, adnotasti tu quod possideas diplomata quibus et Mathias 1. et Ludovicus 2. conditos in diaetis articulos seorsim confirmavit. Cum id ita se habeat, evertitur utique substantia generalis illius meae reflexionis. Quare oro te ut illam prorsus exmittas, aut, quod mallem, illam ad novam hanc tuam detectionem accommodes.
Ad Decr. 1519. art. 31. ad finem, vocula: ordinatur, emansit. Quare hoc reponi, et oratio illa ita sonare debet: Sed tantum ut metae illae per protonotarium erigantur, ordinatur: nempe adeo parum aevo hoc legibus obtemperabatur.
Ad Decr. 1523. art. 8. Cum tu nomina ipsa missorum Norimbergam oratorum detexeris, nota mea mutari debet. Posset fortasse ita mutari: Prajus oratorem fuisse Andream Szekely nescio unde desumpsit. Plures fuisse ipse hic articulus indicat. Nomina autem eorum exprimet data ipsis instructio cuius sequens est initium etc. Exprime unde habeas hanc instructionem. Post haec finalis notae meae clausula subiici potest, ita tamen ut loco: Idem refert, ponatur: Prajus refert.
Ut haec omnia diligenter corrigas, eo etiam nomine te rogo, quod in notas meas, quas impressis in prima Vestigiorum parte decretis adieci, plures eiusmodi errores videam irrepsisse. Ceterum superfluum quidem videtur te monere ut sermonem illum, quem ad ingressum singuli instrumenti ad te direxi, exmittas, et rubricas tantum et notas operi inferas. Cum tamen loca haec nullo distincto signo in originali insignita videam, ad id etiam reflectendum existimavi.
Significa mihi an notas Benzurianas ad Decretum Mathiae de 1472. exmittendas reipsa decreveris? Sin: iterum iure meo efflagito ut indices has non esse eiusdem, cuius reliquae sunt, notas.
Iam ad litteras tuas: ergo Supplementa tantum ad 1-mam periodum in unum iam tomum excreverunt? Secunda et tertia epocha, uti e tuis video, vix duobus tomis poterit contineri. Nulla itaque mihi iam spes superest ut completam insignis huius operis editionem supervivere possim. Unde enim sumptus pro tam vasto et sumptuoso opere? Quantum temporis censura abripiet? Quanto tempore typothetae ad perficiendum laborem egebunt? Ego certe persuasus sum omnia haec ne sexennio quidem perficienda esse. Tantum autem vitae vix mihi audeo polliceri. Video itaque eripi mihi pulcherrimum, quo mihi blandiebar, solatium. Verum id penes tuam volumen undeunde augendi orexim haud aliter potuit evenire. Opto tantum ne te ipsum fata in medio labore percipiant. Speras tu propter heterogenea, quae immiscuisti, a lectoribus gratiam. Ego vero metuo ne libri hi propter volumen suum paucos admodum emptores, pauciores adhuc lectores reperiant. Sed haec iam acta sunt. Age adminus viriliter ut Supplementum 1-ae periodi censurae tandem eripias. Secus et hac solatii parte frustrari possum.
Opus de subsidiis ad legislationem Hungaricam admodum probo, licet certus sim illud te vivo nunquam lucem aspecturum. Unde enim iterum sumptus? Unde tempus? Erit tamen insigne, etiamsi in manuscripto tantum remaneat, litteraturae Hungaricae cymelion. Unum adhuc caput adiici desiderarem. Nempe de iis, quae in diaetis agitata fuisse aliunde constat, neque tamen articulis inserta sunt.
Alterum de subsidiis ad iurisprudentiam Hungaricam erit perinde illustre. Hic primum certe locum obtinere debet Diploma Mathaei Bani de 1270., quod adiecta notis, quas in illud feci, suprema manu, si optas, tibi suo tempore remittam. Nescio an tibi noti sint Zakmardiani, Szermaiani, Klosziani, et Gregoriani, in iurisprudentiam Hungaricam manuscripti comentarii, quos ego possideo. Item recentiores Tihanyiani, Ilgoiani, et unius adhuc illustris protestantis advocati qui una cum Tihanyio floruit, et cuius nomen mihi in praesens in memoriam non venit [advocati]. Item Ambrosovszkiani. Horum tu notitiam a protestantibus impetrare debes. Ceterum longum, quo polleo, rerum usum tibi hoc in genere subsidio esse posse ipse agnosco. Verum id ego haud secus praestare possum, quam si tu mihi elaborata tua per partes submittas, id quod per episcopum Mandich tuto praestare potes. Hac enim sola ratione ego cognoscere possem quid addendum, quid omittendum, qui comutandum esse censeam.
Quod petis ut tibi summa legum, et potestatis civilis capita indicem, haec ad sequentia referuntur.
Summum imperium (souvrainete) ad duo tantum capita reipsa recidit, ad legislativam, et executivam [potestas]; ipsa enim iudiciorum exercendorum potestas natura sua ad executivam refertur.
Utraque haec potestas ad quattuor summa capita revocatur, nimirum ad politica, oeconomica, militaria et iudicialia obiecta. Singulus hic ramus varias recipere potest subdivisiones. Commode tamen leges ad 13. capita revocantur, nimirum: publicas, stricte politicas, politiae, religionarias, eclesiasticas, stricte oeconomicas seu finanziales, commerciales, montanisticas, monetarias, iudiciales, civiles, criminales et bellicas. Iam quidem ordinata pro emendatione legum 1715. comissio systematica (cuius elaborata in 2 tomis posideo) omnes totius Corporis Iuris leges ad suas generales rubricas revocare tentavit. Sed infeliciter, quia rubricas ipsas male efformavit. Quae hic in nuce claudo, uberius si cupis explicabo.
Remitto tuum opus. Cum illud persolvissem, observavi te quoad hoc tria obiecta in erronea opinione versari: 1-mo quoad formam nobilitandi per donationem, pag. 7; 2-do quod politicae comitatuum congregationes iam in 1-a et 2-da epocha viguerint, pag. 24; 3-tio quod reges utriusque huius periodi tempore coronationis ad Decretum Andreae 2-di, uti Verboczius hallucinatur, iuraverint, pag. 215. Constitui itaque singulam de singulo hoc obiecto dissertationem elaborare tibique in vicem confidentiae illius, quod opus tuum mihi communicaveris, submittere. Primam paene ad finem perduxeram cum continuae ferme, quas inde e principio Martii passus sum, alterationes me ab opere retraxerunt. Undecima Maii incidi in mortalem ferme morbum, e quo vix ad hac tantas vires recollegi ut calamum regere possim. Si mihi Deus vires plene restituerit, et tu dissertationes has desideras, elaborabo eas cum commoditate et illas tibi cum tempore submittam. Respondebo etiam tibi ad quaesita tua quae in schaeda, quam Mandichio tradidisti, formaveras; nunc enim necdum sum capax serii laboris.
Ceterum usus sum notitiis novis, quae ex opere tuo hausi, ad aliquot meas notas his conformandas. Has ut ita, prout nunc sunt, relinquas quaeso.
Pag. 15. modificavi tantisper paraphrasim qua in littera mea ad te usus fueram, non ut illam operi inseras, sed ut te ab inserendo, quo Sigismundus Hungariam Alberto donavit, decreto dimoveam. Nam ita, ut fuit, incurrisset certe in oculos censorum, et te probabiliter ad indicandum, qui illam scripsit, amicum, me vero ad reddendam rationem facti coegissent. Si me amas, exmitte, et totum hoc in se vitiosum, lectori inutile, et a Katona alioquin iam editum instrumentum, et paraphrasim meam, et tuas in hanc reflexiones. Si instrumenti reeditioni praefracte insistis, exmitte adminus paraphrasim et reflexiones; has enim alioquin censores non patientur.
Ingressus ad sic dictum Regestrum a pag. 40. usque pag. 55. adeoque per solidas quattuordecim phileras productus mihi nimis verbosus et intricatus videtur. Ter illum cum omni attentione relegere debui, donec, quid probare velis, elicere potui. Deprehendi etiam in illo, prouti in inprolixa nimis oratione usuvenire solet, aliquot contradictiones, veluti: admittere, quod instrumentum hoc sit minuta protocolli in consilio regis confecti, ex quo primum expeditio ad comitatus fieri debebat, et tamen statuere (uti tu pag. 49. et sequentibus facis) quod habeat vim obligativam legis. Reliquas recensere non vacat.
Tractas tu etiam in hoc ingressu quaestionem illam: ad qualem categoriam instrumentum hoc refferri debeat, quam ego in prima mea ad ingressum instrumenti nota, pag. 56, pertractavi, et in compluribus subsequis notis opinionem meam e textu ipso confirmavi. Tu consentis opinioni meae et iisdem, quibus ego, uteris argumentis. Repetitio haec inutilis est. Quare censerem ut aut meam primam notam ad ingressum, aut tuam de eodem merito deductionem exmittas.
Quoad aetatem regestri huius, tu dissentis a mea opinione. Ut lectori planius sit iudicium ferre, censerem ut tuam de hoc merito opinionem notae meae subiicias, prouti alias fecisti.
Si reflexionibus his detuleris, nihil tibi remanebit pro ingressu quam quaestio illa, cui appendix illa: Tempore Sigismundi Regis tribui possit? Ego quidem libenter patior certiora me edoceri. Omnia tamen, quae adfers, me non movent ut scriptum illud pro extractu a Telegdio facto habeam. Confer, quaeso, te illud accuratius cum regestro, et videbis quod complures substantiales differentiae inter utrumque subversentur. Si proinde, ut tu statuis, Telegdius ipsum regestrum prae oculis habuisset, impossibile est ut ille tot difformitates comisisset. Sed de hoc tu videris. Locum tamen illum, ubi regestrum vim obligativam legis habere ostendere conaris, ut exmittas, maiorem in modum te rogo. Quomodo enim minuta protocolli vim legis habere potest? Dices non hanc, sed emanatum e hoc protocollo rescriptum regium vim legis obtinere. Verum leges non nisi in diaeta conduntur. Deinde si etiam rescriptum illud (de quo adhuc non constat) reipsa ad comitatus emanavit, vides ex ipso protocolli contextu, quod divisio illa gentium fuerit tantum temporanea, id est, pro illo casu; porro, quod Sigismundus reliqua propositionum suarum puncta liberae comitatuum consertationi substraverit. Denique puto ego me e combinatione propositionum harum cum Sigismundi Decreto 5-to in notis satis demonstrasse quod illae in diaeta 1435. resumptae et determinatae fuerint, adeoque ex iis id tantum in legem transiverit quod in articulis diaetae huius continetur.
Pag. 219. littera Mathiae 1. non diaetam, sed conventum praelatorum, et baronum; Kerchelichius non Hungariae, sed Sclavoniae congregationem generalem indicat.
Pag. 295, ubi provocas ad Diploma Uladislai, cuperem ut sequentem animadversionem tuae substituas: Quod duo supremi comites uni comitatui praefecti fuerint, plura exstant monumenta. Sed hactenus credebamus eos comitatum exaequata potestate rexisse, sicut bani Croatiae et Sclavoniae, dum duo regnis his praeficiebantur. Nunc apparet comitatum ipsum inter eos divisum fuisse.
Ibidem ex eo, quod Regestrum Proventuum Regalium de oblato anni 1494. et 1495. subsidio loquatur, non recte arguis annis his diaetam celebratam fuisse. Supra enim pag. 277. docuisti hanc etiam in Provincialibus Congregationibus, id est comitatibus, offerri consuevisse. Usus certe hic primo sub Uladislao, in diaeta 1504, si bene memini, art. 7. sublatus, et statutum est ut subsidia tantum in diaeta offerri possint. Quare cuperem ut paragraphum hunc modifices.
In charta paginae 321 sub * adnexa non recte arguis e producto ibi diplomate quod Uladislaus praeter sedem iudiciariam distinctum consilium politicum habuerit. Ipse enim pag. praecedenti 320. docuisti quod in octavis etiam politica negotia pertractata fuerint, et vides quod in ipso diplomate, consiliares et sedis nostrae iudiciariae iurati assessores compellentur. Habeo ego fundatam circa regium consilium, cuius leges aliquando meminerunt, deductionem. Sed cum obiectum hoc ad Vestigia Diaetarum non pertineat, ab eo praescindo.
Pag. 447. historiam conventus Hatvaniensis per nova, quae profers, documenta magis adhuc obscurasti. Cum in penultimis tuis te nova iterum subsidia de memorabili hoc statisticae Hungaricae obiecto postea obtinuisse mihi significaveris, combina quaeso et ea, quae in prima parte Supplementorum iam edidisti, et ea, quae tibi postea iam accesserunt, et dissipa tandem, si potes, has tenebras.
Ceterum age quaeso ut memoratum pag. 2. Caroli 1. Decretum de 1327. ante editionem operis huius a Berzeviczyi obtineas, illudque eidem inseras; angor enim quod plane Caroli et Ludovici 1, qui 73 annis regnarunt, nullum adhuc decretum per extensum produci potuerit.
Eadem ratio est gravaminum et resolutionum, quorum in appensa illic charta meministi. Quanquam verear quod instrumentum hoc sit simplex rescriptum quod ad privatas Saxonum in via instantiae positas querelas emanavit.
Gratulor et de firma tua valetudine, de qua in penultimis tuis, et de tanta pretiosorum instrumentorum accessione, de qua in postremis tuis gloriaris. Difficultates, quas tibi obiici quereris, omnes magni viri sustinere debuerunt. Verum id ipsum nomini eorum viam stravit ad immortalitatem. Mihi id maxime dolet quod ratione bibliothecariatus tam indigne tecum agatur, praesertim a Lakichio, qui ex instituto litteris favere deberet.
Si Repertorium Actorum Diaetalium et Conspectum Collectionis Monumentorum, quae ad Statisticam, ad Ius Publicum Legislationem et Historiam Hungariae pertinent proximius, ut in penultimis tuis polliceris, eddideris, rem publico admodum utilem, mihi gratissimam praestabis; pridem enim ego id optabam.
Si quid porro mecum communicare volueris, ego, quod vires meae admittunt, in perfectionem operis lubenter conferam, et, cum episcopus mihi promiserit quod toties quoties praedialistam mihi dare velit, remittam tibi citius quam praesens opus; id enim unice e defectu occasionis tamdiu apud me adhaesit.
Meritorium ad utrasque tuas, nempe de 27. Aprilis et 4. huius datas litteras responsum accipies per praedialem, qui tibi opus, quod mihi communicaveras, referet.
Promisit mihi episcopus quod illum hodie velit expedire. Puto tamen litteram hanc citius atque praedialem ad te perventurum. Quare id tibi eo nomine significandum existimavi ut te a sollicitudine de recipiendo tuo opere quantocuius liberem.
Iam ad quaesita quae per traditam Mandichio schaedam formasti.
Cum Statutorium de 1426. sequentem clausulam habeat: Consvetudinaria vero lege Regni nostri Hungarici, ab antiquo approbata, sanciente adhaeres ad voculam sanciente, cum consuetudo e frequentatis solum actibus exurgere, lex vero sola aliquid sancire possit, et quaeris: quid per legem consuetudinariam ab antiquo approbatam et sancientem intelligi debeat?
Ante omnia monere te debeo ne in veteribus litteris verborum proprietatem quaeras. Scatent illae hiulcis expressionibus et impropriis verbis, quae ego in diplomatibus et decretis, quae notis illustravi, ubique, sicut id facile observare poteras, relevavi, et loca talia ex ipso contextu aut rerum natura ad genuinum sensum reduxi. Quare si ego allatum per te statutorii locum commentari deberem, unicum illud ad vocabulum: sancientem observarem quod hic improprie adhibeatur, cum, ut praemisi, consuetudo e frequentatis tantum actibus oriatur, sola vero lex aliquid sancire possit.
Quod phrasis: lex consuetudinaria in documentis ipsisque adeo legibus nostris frequenter usurpetur, inde evenit quia non tantum apud nostros, sed aliarum etiam gentium iurisconsultos principium illud invaluit quod legitima consuetudo obtineat vim legis, propterea tamen illa natura sua distincta est a lege. Et ideo ipsa etiam hoc expressio: lex consuetudinaria impropria est, quia duo natura sua distincta obiecta confundit. Si concipiens statutorium illud proprietatem linguae Latinae novisset, clausulam illam ita expresisset: Antiqua vero, et approbata Regni nostri consuetudine, quae vi legis pollet, id secum ferente etc.
Ceterum recte observas complura, quae iam antea legibus sancita fuerunt, postquam harum memoria intercidit, tanquam simplices consuetudines allegatas fuisse. Remonstravi id ego in compluribus meis ad decreta, quae commentatus sum, praesertim vero ad Decretum Andreae 3. notis, ostendique quanta iam antea legibus sancita fuerint, quae Verboczius tanquam meras consuetudines in opus suum retulit. Antiquarum vero legum memoria facile poterat obliterari donec aut per praecones tantum publicabantur aut pauca tantum scripta earum exemplaria conficiebantur. Sicuti enim privati litteras, quae eorum iura et posessoria continebant, sollicite et usque ad superstitionem secreta conservabant, ita e converso publicorum documentorum nulla, aut certe exigua aevo illo cura fuit. De publico aliquo tabulario nemini vel incidit cogitare. In 1-a periodo reges ipsi nullum fixum archivi locum habuisse videntur. In 2-da Budae in Domo Tavernicali, sed satis obiter, illud asservabatur. Argumento sit vel illud quod Decretum Belae 4. ex Strigoniensi, Andreae vero 3. ex Agriensi capitulo, ad quae de instituto tantum litterae privatorum iura concernentes pertinent, protrahi debuerint. Verum id naturale est apud gentem continuis ferme bellis occupatam et ideo exiguum litterarum usum habentem.
Aliud quaesitum tuum iam maiorem habet difficultatem. Ad hanc tollendam distingui debent privilegia privata ab iis quae ad iura maiestatica referuntur. Illa quisque privatus, adeoque etiam reginae, elargiri potuerunt, veluti villis suis aliquas immunitates concedere; ex inferiori conditionariorum classe ad altiorem, e.g. iobagionis bellatores, seu ut nunc loquimur, praedialium conditionem elevare; terram sub hac vel illa servitii, aut praestationis obligatione conferre, et reliqua. Sed haec improprie tantum privilegia appellantur, stricte loquendo sunt tantum favores, quos privati etiam concedere possunt. In sensu iuridico illa tantum proprie privilegia appellantur quae e iure maiestatico dimanant: veluti aliquem seu per donationem, seu per armales nobilitare; conferre bona in fiscum redacta; usum iuris gladii, telonii, nauli, nundinarum, aut tricesimae indulgere, et reliqua. Haec autem reginam aliquam concesisse nuspiam reperies, nisi una fuerit corregens, quo in casu e communicato sibi iure maiestatico agebat.
Verum non hic cubat difficultas circa intellectum 11. 14. part. 2-dae. Vis nodi in eo consistit: qualenam principium viguerit in eo, quod aliquorum regum privilegia serventur, aliorum non item? Duplex hactenus fuit ea de re sententia. Una quod illi, quorum privilegia non servantur, non fuerint legitime electi, et ideo tantum pro interregibus reputentur. Alia, quod non fuerint vera Regni corona coronati. Mihi neutra arridet. Inter eos enim, quorum privilegia non observari Verboczius testatur, sunt complures in quorum inauguratione neuter horum defectuum intercessit.
Itaque mea hactenus, donec certiora edocear, hoc est sententia: quod illorum tantum regum privilegia non observentur, quorum acta et facta, seu quod crudeliter, seu vero quod arbitrarie contra constitutionem Regni imperarint, sub successore suo publica lege rescissa fuerunt; quemadmodum omnia Petri facta adeoque etiam privilegia sub Aba antiquata fuisse constat. Motiva huius meae sententiae proferre non vacat; volui eam tibi tantum indicare.
Habes meam de propositis dubiis sententiam. Superest ut te denuo orem ne opus tuum inani eorum, quae ego in notis meis iam exhausi, repetitione oneres.
Vale.
Iakovlye 30. Iunii 1794.
Cum ad meas, quibus dissertationem adnexui, nullum tanto tempore responsum acceperim, credebam te omne mecum litterarum commercium abrumpere velle. Opinionem tamen hanc redditae mihi altero abhinc tabellario tuae, sub 6-ta 10-bris Colosvarino litterae, exemerunt.
Gratulor rei litterariae Hungaricae te iam ad extremos Regni huius limites pertigisse, videoque quod fata tibi uni hanc felicitatem reservaverint ut avara alias hoc in genere nostratum scrinia recludas. Nihil ferme iam tibi reliquum est quam ut meridionales etiam Hungariae limites, id est Croatiam pertentes. Quam in rem si tibi voluntas et otium suo tempore adfuerit, significa mihi. Conficiam cum episcopo ut id nullo tuo impendio praestare possis.
Cum tibi ad secretariatum camerae adhuc animum superesse videam, Szechenacz vero eidem, cui Hajnoczius, fato implicitus sit, commendavi te illico postremo tabellario praesidi tuo. Nisi pro alio iam praeventus sit, spero eum rationem habiturum esse meae commendationis; sin, conatum adminus meum aequi bonique consule. Si propius ad clavum sederem, dudum ego honori fortunaeque tuae prospexissem.
Cum metuas ne secundus Supplementorum tuorum tomus apud cancellariam diutius adhaereat, commendavi episcopo nostro, qui nunc Viennae agit, ut eius revisionem adurgeat; quod eum ultro praestiturum, nullus dubito. Primum tomum pro me et aliquot amicis iam constitui.
Quae de 3-tio tomo scribis, non satis assequor. Voluistine id indicare quod dissertatio, quam tibi transmisi, ideo in illo locum habere non possit, quia iam tua lucubratio 120 vel 130 phyleras explebit? Verum nunquam mihi mens fuit, ut illa tomum 3-tium ingrediatur. Si moles operis admisisset ut 2-dum tomum, eo loco quo tu primam Ludovici 1. donationem producis, ingrediatur, gratum mihi omnino fuisset. Tertio minus sane opportune adiiceretur.
Neque illud intelligo quod scribis te Lendvaio comisisse ut data diplomatica colligat ad meam dissertationem per te, vel me subinde adiicienda; nam ad ea, quae in dissertatione illa statui, comprobanda ego ipse sufficientia data diplomatica adduxi. Eo tantum loco, quo ad productam per te in 2-do Tomo Ludovici 1. donationem provoco, vacuum spatium relinquere debui pro inserendo paginae numero, quia iste ante impressionem eiusdem tomi determinari non potest. Quare te porro etiam requiro ut, dum tomus ille impressus fuerit, lacunam illam expleas.
Ceterum longe aliud est quod ego a te hoc in genere postremis meis postulavi. Nimirum ut alios ad elucubrandas tanto magis res Hungaricas excitem, ego non tantum illa antiquitatum capita, quae e productis hactenus diplomatibus eruere potui, in medium protuli, sed etiam quid adhuc circa singulum obiectum investigandum restet, indicavi. Cum nemo maiorem te veterum diplomatum collectionem possideat, credo ego quod pleraque meorum dubiorum ex iis resolvi possint. Si ipse Budae forem, nullius ego opera hanc in rem indigerem. Quamcunque enim vasta sit tua collectio, ego necessaria mihi loca inde intra unum aliumve mensem excerperem, quia tantum hactenus inedita consulere deberem. Cum ipse id praestare non possim, rogavi te et porro etiam oro, ut alicui comittas qui primum omnia mea dubia, quae in notis meis et ad Vestigia, et ad 1. et 2. tomum Supplementorum, et in Dissertatione, quam tibi transmisi, indicaveram, excerpat, super his inedita hactenus tua diplomata consulat; ex his textus, per quod dubium aliquod resolvi possit, excerpat, hos tibi communicet, per te mihi submittendos. Id quod ad ipsas etiam a me depromptas opiniones, quae forte per eiusmodi textus infirmantur, extendi cuperem. Redigerem deinde ego haec in stylum et ordinem tibique transmitterem, tertio Supplementorum Tomo inserenda. Si tempus superest, et tu vis, ut hunc dubiorum et opinationum mearum extractum ipse tibi submittam, praestabo id lubenter.
Quod reliquas meas dissertationes adtinet, habeo complures paratas, sed quas pro systematico, quod molior, De veteribus Hungarorum Institutis opere reservo. Et huc etiam pertinebit quam sub incude habeo: De veteri Forma Congregationis Comitatuum. Cum ego non discerpta materialia edere, sed iam systematicam eorum, quae ad statisticam, ius publicum, et politicam Hungariae historiam pertinent, combinationem procudere mediter, singulum obiectum longam, et operosam exigit meditationem. Si mihi vita ad absolvendum opus non suppetat, poterit feliciors fortasse aliquis congruum lucubrationum mearum usum facere.
Unum tantum me poenitet quod notis in Diploma Bani Mathaei de 1270, quod a te repetii, supremam manum non adposuerim antea quam tu primum Supplementorum tuorum tomum edidisti. Cum enim hoc diplomate et Decreto Andreae 3-tii omnia iudicialium antiquitatum nostrarum capita contineantur, nullibi illud commodius edi poterat quam hoc tomo; quod si factum fuisset et iurisconsulti nostri duo haec affinia documenta uno obtutu complecti potuissent, evincassent certe tanquam e somno, et vidissent in quantis tenebris hactenus versati sint, et pars adminus iudicialis antiquitatum nostrarum, etiamsi ego fortasse systematicum meum opus non absolvam, utcunque elucubratum fuisset. Sed haec iam acta sunt.
Cum apud Episcopum Transilvaniensem frequentius verseris, indaga quaeso quid sit quod ille opus Schonvisneri: De Re Numaria Hungariae, cuius impressionem in se recepit, tanto tempore non edat, et si quid ad accelerandam eius impressionem conferre potes, fac quaeso; ego enim opus hoc avidissime exspecto. Informa etiam te an ille secundum operis sui de conciliis tomum proximius daturus sit, meque de eo informa.
Quod cum reditu tuo Bibliothecam Hungaricam, id est, uti ego intelligo, recensionem omnium hoc idiomate editorum librorum edere mediteris, probo vehementer. Vereor tamen ut aliquem e sodalibus tuis reperias, qui opus hoc tam brevi, ut speras, tempore perficere possit; nudam enim titulorum consignationem edere parum interest. Singulum, etsi paucis, critice recensere, vires unius hominis excederit; nimirum, quia libri hi varias litteraturae classes respiciunt, quas ut unus homo teneat, impossibile est. E converso cuperem ego ut aliquis simplicem licet, completam tamen, omnium, qui hactenus editi sunt, de rebus Hungaricis et Croatico-Slavicis consignationem procudat. Non puto quod hi 300-mum aut 400-mum numerum hactenus excedant, et tamen nemo Hungarorum est non dico qui exiguam hanc collectionem possideat, sed qui vel notitiam omnium habeat. Habemus quidem iam Zvittingeros, Haneros, et Valaszkios, qui elucubrandis eruditorum Hungariae vitis operam impenderunt, ubi per occasionem editorum etiam per singulum librorum meminere. Nullus tamen eorum obiectum hoc exhausit. Horanyi in alphabetico, cuius unum tomum iam edidit, eruditorum Hungariae cathalogo videtur hunc etiam sibi scopum proposuisse. Verum nescio an opus hoc consumaturus sit; hactenus enim, quoad mihi constat, tantum litteras A, B, C edidit.
Cupio admodum ut sodalis tuus, cui argumentum De Monetis, Ponderibus et Mensuris Hungarorum, comisisti, illud feliciter elaboret. Vereor tamen ut id illi succedat, cum pauca adhuc, quod ego sciam, hanc in rem data habeamus. Forte opus Schonvisneri, cuius supra memini de monetis, maximo illi subsidio esse posset.
Si tu Bibliothecam Manuscriptorum de rebus Hungaricis edideris, praeclare certe mereberis de re litteraria Hungarica.
Vale.
Zagrabiae 3. Ianuarii 1795.
Maecenati tuo, quem ego semper suspexi, dic amicam meo nomine salutem.
Zagrabiae 24. Decembris 1796. (perceptum 2. Ianuarii 1797, responsum 8. Oct.; f. 38r-39v)
Clarissime vir!
Sinistre tibi relatum fuit me Posonii agere; ab hoc enim me, cum iam in procinctu itineris essem, febur catharalis prohibuit, quae me vix ante duas hebdomadas deseruit, et ideo, quas Posonium direxisti, altero abhinc cursore isthic accepi. Pro nuncupatis nomini meo votis amicam tibi gratiam rependo. Quod litterariam collectionem ultro etiam prosequaris, gaudeo. Quamquam videam quod ingratis laborem prodigas. Fastidiunt enim coaetanei cives nostri sublimiorem eruditionem: in ipsa practica, quam profitentur, civili et iudiciali scientia vix aliqui ultra superficiem penetrant. Reddet tamen manibus tuis iustitiam posteritas dum amor litterarum per nostram etiam gentem propagatus fuerit, id quod ego circa dimidium futuri saeculi eventurum reor. Gaudebunt tunc operosi in re litteraria patriae cives quod tu per collectionem tuam viam ipsis straveris, et cineres tuos floribus conspergent.
Unum tantum me adhuc sollicitum tenet. Vides ipse quod tibi nec aetas, nec aes ad typis vulgandam collectionem tuam sufficient. Quae sors manebit manuscripta tua, dum tu, quamcunque demum tarde, naturae debitum exolveris? Quid si te saeva vis fati in medio cursu eripiat? Statio, quam tenes, plane huius intuitu periculosa est; nisi enim opportune provideas, tota haec pretiosa collectio, cui tu aetatem tuam impendisti, in barathrum Cameralis Archivi praecipitabitur, vix unquam aliquo publici usui futura. Quod si fiat, ipsius, quam tibi secus tuto polliceri potes, apud posteritatem gratitudinis iacturam facies. Quare ut huic discrimini ante omnia provideas, cupio vehementer.
Iam ad rem ipsam. Ego Scriptores tuos Ineditos, seu Maiores, seu Minores nihil moror. Si tamen tantum aeris tibi superest, puto maiorem te a publico gratiam relaturum, si in vicem eorum Acta et Diaria antiquarum Diaetarum vulgari procures; licet enim nullum eorum legerim, ausim tamen tuto ominari quod in talibus minutiis versentur, quae modo vix iam aliquod interesse habent, et ideo ad summum iis, qui eruditionem ex instituto assectantur, usui esse possunt. Horum autem quam exiguus sit numerus, ipse nosti. Acta e contra et Diaria Diaetarum terentur certe in omnium manibus, qui aliquam in administratione reipublicae partem habent. Accedit quod hoc sit maxime homogeneum obiectum Vestigiis quae iam edidisti. Duplex certe hoc opus nomen tuum magis illustrabit, quam si Vestigiis statim heterogeneum opus subiicias. Dices te utrumque praestiturum. Verum depone quaeso tandem praesumptuosam istam cogitationem; vastis enim tuis moliminibus facultates tuae non correspondent. Habes exemplum in tuis Supplementis ad Vestigia, quorum editio iam in tertium annum protrahitur. Quare, si me audis, sepone feliciori tempori Ineditos Scriptores et post Supplementa omnem tuam operam ad edenda Acta et Diaria Diaetalia converte.
Quoad Monumenta Antiquitatum Iurispr. Hung. eandem mecum foves cogitationem. Tantum in titulo et dispositione operis discrepamus. Nimirum subiverat etiam mentem meam idaea concinandi operis sub titulo Fontes Iurisprudentiae et Statisticae Hungariae sub prima Regum Periodo. Primo loco ponendos credebam Libros S. Stephani, S. Ladislai et Colomanni; unicum enim e primo Hungariae saeculo hoc monumentum nobis superest. Verum non deberent illi per extensum, ut in Corpore Iuris iacent, edi; sed illa tantum capita quae reipsa aliquam seu statisticae, seu iuris prudentiae notitiam praebent. Cum talia capita plerumque obscura sint, deberent talibus notis explanari, qualibus ego Decretum Andreae 3-ii illustravi. Verum id nonnisi a tali praestari potest, qui et in statistica et in iurisprudentia practice versatus est.
E secundo saeculo nullum prorsus superest monumentum. E tertio iam plura ad nos pertigerunt. Primum locum tenent duo Andreae 2-di et unum Belae 4ti decreta, quorum posteriora duo tu in Vestigiis edidisti. Sed et in haec aliae notae fieri deberent quam quas ego tunc feci; aliqua enim eorum, quae ibi dixi, iam in praecedentibus exhaurirentur, et e converso aliquas novas combinationes ipsa illa, quae ad libros regum primi saeculi fierent, suppeditarent. Decreta haec excipere deberet Ritus explorandae Veritatis. Sed nec hic per extensum edi deberet, cum e tercentis octuaginta novem paragraphis vix sint 100 quae aliquam seu statisticam, seu iudicialem notitiam contineant, reliqui taedium tantum lectori adferunt; e converso singulus, qui ederetur, paragraphus non Gramaticalibus, uti Szaszkius fecit, sed politicis et iuridicis notis deberent illustrari. Gramaticales enim notae cum nihil seu utilis, seu iucundi contineant, debent lectori nausaeam adferre. Occurrit mihi hoc loco, quod alicubi seu legerim seu audiverim Fragmentum eiusmodi Ritus etiam in alio aliquo capitulo et, quantum memini, in Transilvaniensi exstare. Quare vide an non tu, ut felix es, hoc etiam detegere possis.
Tum subiici deberent pauca illa diplomata, quae exstant, de Ritu, dirimendae, per Duellum seu Equestre, seu Pedestre Causae, et haec pariter per paragraphos notis illustrari.
Sequeretur deinde Diploma Mathaei Bani de 1270, quod tibi iam submiseram, sed quia in notis, quas antea in illud feceram, complura e captis interea novis notitiis mutari debere observaveram, denuo repetii. Submitterem tibi libenter hoc diploma, sed ego non possum antea priores notas corrigere, donec tua Supplementa edantur; nam ex iis, quas in Decretum Andreae 3-tii feci, notis istae corrigi deberent, ego autem meum originale abieci.
Tandem veniret ipsum hoc Andreae 3. Decretum. Sed et in huius notis plura alteranda venirent; quia si quis omnia haec monumenta serie chronologica commentaretur, complura, quae ego in notis ad hoc decretum dixi, iam ad praecedentia dici deberent.
Si opus hoc vulgaretur, praeberet illud materiam systematicis dissertationibus, qualis illa est, quam tibi submisi, de usitatis in prima et secunda Periodo Nobilitandi Formis, de qua quod nullam ab eo tempore feceris mentionem, miror; et sic dilucidatis primum per eiusmodi dissertationes summis statisticae et iuris nostri capitibus, posset aliquis efformando iusto statisticae et iurisprudentiae nostrae systemati manum admonere.
Pro secunda periodo video pauca adhuc tibi praesto esse monumenta; nam quae de stylis, de formulis memoras, cum extrinsecam tantum formam, quae iam dudum obsolevit, afficiant, non ad utiles notitias, sed ad luxum eruditionis referuntur.
Copiam alterius, sed Andreae 3-tii Decreti Mandichius mihi omnino iam dudum tradidit. Sed illud paucas admodum novas notitias suppeditat.
Si quid ad provehendam tuam sortem conferre possem, facerem certe lubens. Sed ego arctis officii mei limitibus conclusus nullum iam prorsus in dicasterialia obiecta influxum habeo, et ideo nullum, etiamsi faciam, commendationis meae pondus mihi possum polliceri.
Littera tua magnam mihi attulit voluptatem; video enim quod tu improbo labore et praefracta constantia eripueris tandem genti nostrae vetus praeiudicium, quasi veteres scripturas eruditis communicare res plena periculi foret; quo quidem facto ingens rei litterariae emolumentum adtulisti. Video etiam quod assiduis tuis exhortationibus, complures e Croesis nostris iam eo permoveris ut aliquid e superfluis suis Facultatibus ad illustrandas res Hungariae conferant. Secundent superi generosos tuos conatus, et tibi longam et vividam senectutem largiantur, et tu singularem in litteratura Hungarica epocham efficies.
Pro transmisso mihi libro gratiam tibi habeo, maiorem adhuc pro icone tua; hanc enim tanquam pignus amicitiae nostrae diligenter conservabo.
De nato tibi filiolo ex animo gratulor. Ut hunc tibi sospitem superi servent, et tu educationem eius ipse absolvas et tui similem efficias, ex animo precor. Quod autem meum illi nomen indere volueris, suscipio tanquam luculentum tuae erga me amicitiae argumentum.
Dissertationem meam de variis Nobilitandi Modis, quaeso te, ne edas, dum tibi aliam, nempe de variis, quae olim in Hungaria viguerunt, Hominum Conditionibus, submittam; prior enim multas notitias iam supponit, quae in posteriori continentur, adeoque haec illi praemitti debet. Si mihi superi vitam et sanitatem tribuerint, futuro vere illam habebis; nunc enim aliis distineor, tu autem habes alia sat multa, quae interea edere possis, modo negligens, ut scribis, praelum vel his interea sufficiat.
Quod te Croatiam etiam invisendi desiderium incesserit, incredibili laetitia me affudit; nullum enim mihi maius in senili hac mea aetate solatium accedere posset quam si mihi praesentis tui copia per plures, si non hebdomadas,
7) Corr. ex Hebdomas
adminus dies obtingere quiret. Panderem ego tibi omnem meam litterariam penum. Posses ipse et lucubrationes meas, et alia, quae habeo, materialia volvere, iudicare, et, quae tibi usui esse posse iudicares, seligere. Reperires etiam in Tabulario Civitatis Varasdinensis, et Zagrabiensis (Episcopale enim et Capitulare Kerchelichius iam exhausit) complura insignia vetera monumenta quae collectionem tuam illustrarent. Verum pro anno praesenti id serotinum puto. Si in proposito Croatiam invisendi persistis, et camerae praeses hoc anno ad nos venturus est, satagam ut ab illo pro futuro anno veniam itineris huius pro te impetrare possim. Quare significa mihi an in proposito tuo persistas.
Quo plura censura e lucubrationibus tuis expungit, eo pretiosius evadet tuam originale. Poteris illud alicui e ditioribus anecdotorum collectoribus grandi aere vendere sicque novum pro aliis operibus fundum tibi parare. Utinam Supplementa adminus Vestigiarum vel ita, ut illa censura truncavit, tandem aliquando prodeant! Ego certe iam tabesco tam diuturna operis exspectatione, et, cum pro pluribus Minorum Scriptorum tomis paratos habeas Maecenates, vereor ne hi ita typographiam occupent ut tempus edendorum Supplementorum non supervivam. Id autem tu ipse admittes quod Supplementa longe maiorem quam minores isti scriptores rei litterariae lucem attulissent. Quare si quid mea commendatio apud te valet, te maiorem in modum exoro ut Editionem Supplementorum adurgeas.
Inter Monumenta Antiquae Iurisprudentiae Hungariae meministi de Iudicio Ferri Candentis. Significa mihi an per hoc intelligas libellum Magno Varadini repertum, quem iam Belius edidit? Vel aliud, ab eo diversum? Si primum, illum recudere vix operae pretium puto. Si secundum, edoce me, unde illud acceperis, et quid contineat.
Nodus, quem in epistola ad comitem Banfy, pag. 223, de prothonotario Croatiae texuisti, ita explicatur quod ille primum anno 1662-do diurna ex Aerario Camerali ad instar prothonotariorum Hungariae obtinuerit, antea enim illa tantum ex Aerario Regni Croatiae percipiebat; de eo enim nec dubita quod barbarum vocabulum diuturnum in illo articulo per aliud adhuc magis barbarum diarium enuncietur.
De voto et sessione ita habe: ante 1662-dum prothonotarius
8) Corr. ex Prothonarius
Croatiae diaetae ex officio non interveniebat, sed debebat per status Croatiae peculiariter ablegari, et tunc sessionem habebat inter nuncios Croatiae, non vero prothonotarios Hungariae. Docent id ipsa Articuli 98-vi 1649-ni ⟨...⟩ ubi dicitur: Prothonotarii Regni Croatiae et Sclavoniae, ac Ablegati eiusdem Regni, ad praesentem Diaetam Nuncii. Docent magis adhuc protocolla Regni, e quibus patet quod post 1662-dum non fuerit amplius electus pro ablegato, sed semper ex officio, per regale, eorsum evocatus.
Habes solutum tibi nodum. Verum quando primum concessa fuerit ablegatis Croatiae ad Tabulam Regiam sessio? An non olim alicui comitatuum tabulae, si ita, cui, et quo ordine assederint? An primo statim obtentae ad Tabulam Regiam sessionis tempore primum a dextra Personalis locum, uti nunc, occuparint? An Regnum Croatiae tot quot voluit nuncios mittere potuerit, vel numerus eorum ab olim ad duo, ut nunc, individua restrictus fuerit? Quando, et quo ex incidenti tertio Croatiae ablegato, licet nobili tantum, sessio in Tabula Magnatum admissa sit? Hae sunt quaestiones, quae me inde a coepto litterario curriculo torquent et pro quibus resolvendis nullum hactenus eruere potui monumentum. Qua tu in eiusmodi rebus felicitate polles, forte incides in aliquod instrumentum, e quo una aliave harum quaestionum definiri possit. Quod si eveniat, fac me quaeso detectionis huius participem.
Cum omnia ferme, quae adhuc supersunt, diaetarum diaria collegeris et pro Archivo Regni describi curaveris, non dubito quin singulum eorum praevie perlegeris. In hunc casum consule memoriam tuam an non aliquid de his rebus in iis contineri meminisse possis. Sin, forte tu in singulum diarium indiculum adornasti, et tunc sufficeret indices hos inspexisse.
Grata etiam memoria recolo quod tu duarum Protocollo Regni antiquiorum congregationum acta detexeris et mihi communicaris. Forte ab eo tempore in complura vetustiorum Regni huius congregationum acta incidisti, e quibus aliquid in eam rem erui posset.
De Exercituatione Regni Croatiae vetustissimum, quod hactenus protractum est, monumentum in eruto a te sic dicto Regesto Sigismundi Regis continetur. Ab eo tempore erui antiquiora, Protocollo Regni, quod 1565-to incipit, congregationis de 1546. acta, in quibus modus insurectionis eius anni describitur. Verum nec hoc instrumentum antiquitas commendat. Si tamen cupis, mittam tibi illud, nisi forte retento ad nos veniendi proposito illud prius ipse inspicere velis.
Iudicialia, quae mihi communicasti, instrumenta per Mandichium tibi remittam. Doleo vehementer quod dato careant; nam propter huius defectum nullo mihi usui esse possunt, cum non sciam ad quam epocham referenda sit norma procedendi quam exhibent.
Iudiciales seu, ut nunc dicimus, Sententionales primae periodi, si quae in immensa tua collectione exstant, ut exquiras, te iterum iterumque rogo. Millos cum initio Iulii ad nos proficiscetur; si quid repereris, per hunc transmittere potes.
Quam Prayus Statisticam appellavit, nil nisi politicam historiam esse sat fidedigne intellexi; e quo apparet quod ille ne quidem naturam statisticae assecutus sit. Utinam tamen ille vel politicam historiam rite adornasset! Videbimus. Iam enim est in censura atque indubie proximius prodibit.
Libenter etiam videbo Lakichii Ius Publicum. Si illud mancum dederit, male consulet nomini suo apud posteritatem.
Ne camerae praesidem ieiuna littera onerare debeam, quaeso accede illum et nomine meo roga ut articulos Crisienses 15, quos detexisti, pro me describi curet et, cum ad nos venerit, secum adferat. Gratius adhuc mihi foret si illos ante Millossii abitu describi curaret et medio huius mihi transmitteret.
Si Actorum Instituti Diplomatici tomum 1-mum hac adhuc aestate, ut scribis, edideris, quaeso fac me illico certiorem, ut de illo mihi adferendo necessaria disponere possim.
Responsum 12. Iunii 1798.
Tuas de 12-ma Iunii iam post discessum Mandichii accepi; ab eo vero tempore nullam habui occasionem per quam tibi Privilegium Civitatis Pesthiensis a me notis illustratum submittere potuissem. Quare si Codicem Iuris Tavernicalis cum initio Augusti edere vis, debebunt notae meae emanere et solus privilegii textus codici inferri. In omnem tamen eventum mittam tibi illas per Millossium, qui circa 18-vam Augusti Pesthinum pertinget.
Ad commentationem, quam meditaris, de civitatibus tavernicalibus, ego nihil conferre possum, quia in nulla iuris nostri parte sum ita peregrinus uti in tavernicali; nunquam enim vel practice in eo versatus sum nec pro eius theoria aliquam collectionem faciendi cogitatio me subivit.
Si Codici Iuris Municipalis edendo porro etiam insistis, remittam tibi, quod a te receperam, Mathaei Bani diploma de 1270, quo praecipua municipalis regni huius iuris capita, quibus regnicolae iam antea ab immemoriali, ut in diplomate dicitur, utebantur, exprimuntur. Textum quidem diplomatis huius iam Kerchelichius Notitiis Praeliminaribus inseruit, verum nisi hic per idoneas notas explicetur, concives nostri aut non legent illud, aut certe cum fastidio abiicient. Scis me illud iam olim notis illustrasse; sed quia ex iis, quae postea detexi, me in his in aliquot locis errasse deprehendi, repetii illud a te ut hos errores possim emendare. Quod cum iam praestiterim, possum tibi illud, si eo egebis, successive submittere.
Ego sic existimo quod omnis iuris nostri antiquitas quattuor his fontibus potissimum contineatur: Libris S. Stephani, S. Ladislai, et Colomanni; Ritu explorandae veritatis; laudato Mathaei bani diplomate; et Decreto Andreae 3-tii de 1298-vo. Si mihi senectus vires non abstulisset, sicut Decretum Andreae 3-tii et Diploma Mathaei Bani commentatus sum, ita illustrarem etiam illos Ritus explorandae veritatis paragraphos et illa Librorum S. Stephani etc. capita quae ad cognoscendas seu civiles seu iudiciales nostras antiquitates aliquid conferunt. Si haec chronologico ordine simul ederentur, haberemus generale adminus civilium et iudicialium antiquitatum nostrarum systema. Nunc eo imbecillitatis deveni quod iam nec matutino tempore ultra horam intenso alicui labori insistere possim. Ideo ne mirere quod nec dissertationem de origine comitatensium congregationum absolverim.
Quod impressio Supplementorum ad vestigia diaetarum resumatur, gaudeo vehementer; ego enim opus illud vix exspecto, ea etiam de causa ut videam quid e notis meis per censuram resectum sit.
Elenchum etiam chronologicum omnium ineditorum Hungariae scriptorum, quem promittis, libenter legam; ego enim illam epistolae tuae partem, in hunc sensum accipio, cum non possim mihi persuadere ut ipsos scriptores edere seu consilium admittere, seu typographia id suo periculo suscipere velit.
De articulis Crisiensibus Mandichium iam requisivi, qui mihi pollicitus est quod eos a camerae praeside velit procurare.
Si mihi Deus vitam produxerit et tu futura aestate ad nos veneris, dies illos, quos tecum transigere potero, pro felicissimis reputabo. Rusticabimur una quam diutissime tibi licuerit, et hac occasione patebit tibi tota mea litteraria penus.
Ego apud nos nullum scio qui aliquid habeat quod tu Minoribus tuis scriptoribus inferre possis; maiores enim nostri in colligendis eiusmodi rebus fuerunt minime curiosi.
Ceterum accepi etiam 10. exemplaria 2-di Minorum scriptorum tomi. Ex his unum pro me retinui, aliud reverendissimo domino lectori Volgemuth, qui primum tomum iam habuit, dedi. Episcopus Viennae agit, sed etsi adesset, nec huic nec bano exemplar dandum existimavi, donec ulteriorem a te accipiam inviationem; nescio enim an hi 1-mum tomum iam habeant. Sin, vides ipse quod nec illi tibi magnam gratiam habebunt, si 2-dum tomum sine 1-mo accipiant, et tu duo exemplaria inutiliter truncabis.
Idem est de reliquis 6. exemplaribus, quae tu venui exponi cupis; quis enim emet 2-dum tomum sine 1-mo? Quare mea haec est opinio ut vel tu ipse huiatem bibliopolam Müller litteris convenias, vel rem hanc mihi comittas ut cum illo conficiam, erga quantum pro 100 distractionem submittendorum a te librorum assumere velit? Hoc stabilito cum seu Zagrabiensis, seu Varasdinensis tricesimator omni anno Budam ascendat, potes rem ita organizare ut per illos singulis annis aliquot exemplaria submittas.
In hunc autem casum tibi author sum ut ante omnia 1-mi tomi Scriptorum Minorum 20, 2-di vero (cum 8 iam habeam) 12 exemplaria transmittas; totidem enim exemplaria, puto, omnino vendi posse.
Dein vero ut, quam primum Supplementa excusa fuerint, tam de his, quam et de Vestigiis Comitiorum pariter 20 exemplaria transmittas, et sic de anno in annum pergas.
Faciam ego ut impressum nuntium et Zagrabiae, et Carlostadii, et Crisii, et Varasdini distribuatur, hacque ratione spero quod plura etiam exemplaria quam 20 de singulo, quod missurus es, opere vendi possint. Significa mihi hac de re mentem tuam et vale.
1) usque Novum Annumin margine addidit auctor
2) Textum ulteriorem editores hoc tempore non possident.
3) diaetariumsic
4) ad sic
5) Regestrum sic
6) illum sic
7) Corr. ex Hebdomas
8) Corr. ex Prothonarius