Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanović2012-04-30
⟨1⟩ Tuis1 de 5-ta huius Pesthino exaratis et mihi 12-ma redditis non respondi quia metuebam ne meae te Pesthini amplius non deprehendant. ⟨2⟩ Nunc cum e combinatione temporis te iam Viennae esse certo credam hisce respondeo.
⟨3⟩ Gaudeo vehementer quod tempus reditus tui iam appropinquet. ⟨4⟩ Vix iam fero desiderium momenti illius quo te amplecti et aliquot horis amice tecum confabulari possim. ⟨5⟩ Interea utere occasione ad delendam, si quae forte tibi apud Principem per calumniatores tuos inusta est, maculam. ⟨6⟩ Si hoc obtinuisti, excidet animo meo ea aegritudo quam eo nomine, qua sincerus tuus amicus, contraxeram. ⟨7⟩ Reliqua omnia plana tibi erunt.
⟨8⟩ Ex hac occasione quaeso te, amice, ut mihi mediam libram optimae, quae haberi potest, chinae, sed non in pulvere, verum in cortice, ita etiam unum vitrellum Von Hoffmanischen Tropfen adferas. ⟨9⟩ Commendavit mihi frequentiorem horum usum Hormayer. ⟨10⟩ Pretium tibi reduci cum gratitudine deponam. ⟨11⟩ De aliis rebus coram.
⟨12⟩ Interea vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 28. Maii 1793.⟨a tergo⟩ Excellentissimo et Illustrissimo Domino Maximiliano Verhovecz, Episcopo Zagrabiensi et S.C.R.A. Maiestatis Consiliario Status Actualis Intimo, Domino mihi colendissimo; Viennae
⟨1⟩ Intelligo1 fidedigne parochos ordinationem tuam circa processiones ita maligne intelligere quasi prohibitio haec plebi deberet publicari, id autem citra periculum fieri non posse aiunt. ⟨2⟩ Ubi tamen naturalis ordinationem hanc exsequendi via est ut illi sic dictas vicinias non publicent et, si quis e parochianis memor prioris usus rationem intermissionis huius deposcat, eum capacitent quod peregrinationes eiusmodi debeant esse voluntariae, officium autem suum sit illis, qui proficisci nolunt, ordinariam devotionem peragere.
⟨3⟩ Nisi impediveris ne parochi publicationem hanc instituant, indubie complures id ita malitiose facient ut facile inde ingratus aliquis effectus sequi possit. ⟨4⟩ Quare id tibi notificandum esse duxi, ad hoc ut tu pro tua prudentia efficax rei huic remedium ponas. ⟨5⟩ Ego certe eos diserte instruendos esse puto quod mens tua ea fuerit ne illi amplius vicinias promulgare ausint. ⟨6⟩ Qui autem aut id fecerit aut prohibitionem processionum plebi diserte publicaverit, eum condignas inobedientiae suae poenas daturum.
⟨7⟩ Vale, meque ut facis ama.
Jakovlye, 24. Septembris 1793.
⟨1⟩ Banalis armorum praefectura expressam in adnexo1 ad commissionem incorporatoriam eius insinuato quaerimoniam proponit. ⟨2⟩ Ut illa in proxima commissionis sessione meritorie assumi possit, insinuatum hoc Excellentiae pagina 2186 Vestrae ea cum officiosa requisitione in originali communicandum duxi ut eadem responsum suum penes remissionem originalis proximius submittere haud gravetur.
⟨1⟩ Volupe1 mihi fuit e litteris Philippi nostri intelligere vos salvos Viennam appulisse. ⟨2⟩ Precor ut valetudo tibi constanter faveat et negotia tua optatum obtineant cursum. ⟨3⟩ E Francisco, qui me his diebus inviserat, didici te commissionem petiturum coram qua de sparsis contra te calumniis te purges. ⟨4⟩ Ut vel capita calumniarum harum in forma probante proferre possis, debes habere copiam capitularis et Briglevichianae instantiae; quae enim adversus te verbo spargebantur, quis horum author fuerit, id tu nunquam probabis; adversarii autem tui se illa procudisse impudenter pernegabunt.
pagina 2188⟨5⟩ Quae tamen illos Viennae coram individuis altiorum instantiarum sparsisse certo comperies; si tales, a quibus ea didicisti, in manipulationem negotii huius influent aut secus, ut ad eos provocare possis, tibi ultro indulgebunt, puto quod tuto assumere et refutare possis. ⟨6⟩ Reliqua forte narrative induci possent, ut ostendas quod per atroces eiusmodi calumnias nil aliud quaesierint quam ut reiectis tuis salutaribus ordinationibus (dedit enim mihi Franciscus eas perlegendas) in priori sua dissolutione et disordine permaneant.
⟨7⟩ Videbis quod totus illorum scopus futurus sit ut decreta tua seriatim in revisionem non assumantur, sed totum opus, tanquam novatorium et moderno tempori minus accomodum, reiciatur. ⟨8⟩ Et ideo ad hoc antevertum omnes tuos conatus intendere et urgere debes quod, vel ad id determinandum an opus re ipsa inidoneis huic tempori novitatibus refertum sit, decreta seriatim executi debeant.1 ⟨9⟩ Si hoc impetrasti, facile efficies ut Coloczensis suam ocius sententiam ferre iubeatur.
⟨10⟩ De commissione anceps haeres an illam tibi suadeam vel dissuadeam. ⟨11⟩ Si hanc viam ingredieris, metuo ne negotio ad plures annos extrahendo ansam praebeas. ⟨12⟩ Reminiscere quanto tempore vel commissio de bonis tuis Banaticis duraverit. ⟨13⟩ Interea possunt locales circumstantiae eam ultro suadere. ⟨14⟩ Qua re hac in re consilio localium amicorum tibi utendum puto.
pagina 2190⟨15⟩ Si commissionem impetraveris an non expediret ut agas quo adversarii decreta illa, quae pro tam periculosa innovatione habeant, in specifico baptisent, tu desuper audiaris et commissio illa ante omnia determinet: an, et quae sint illa decreta, et tum primum obiecta calumniarum ingrediatur?
⟨16⟩ Quamcunque demum viam iniveris, praecipue tibi commendo ut in scriptis et productis tuis brevis sis et nihil seu dicas seu producas quod ad substantiam rei omnino non pertineat. ⟨17⟩ Exhorrui quando a Francisco intellexi te ingentem cistam actorum tecum abstulisse. ⟨18⟩ Pertinet id quidem ad supremam cautelam, cum saepe homo praevidere non possit cuius instrumenti usus se evolvere queat. ⟨19⟩ Sed si tu vel dimidiam voraginis huius partem produxeris, primum dabis adversariis amplam cavillandi occasionem, dein negotium efficies perquam diuturnum, postremo ipsa actorum mole etiam clara alias puncta obscurabis.
⟨20⟩ Haec mihi sollicitudo illa dictavit qua angor ne fortasse iustissima licet causa tua minus optatum successum obtineat.
⟨21⟩ Aliud est quod ab amicitia tua maiorem in modum exorem. ⟨22⟩ P. Maidachich scribit mihi desperatam litteram et me coniurat ut, quidquid possum, ad eius e violento, in quo constituitur, statu eliberationem conferam. ⟨23⟩ Commovit me eius littera, cum facile mihi imaginer qualis sit cruciatus inter monachos, quos ille prioribus suis factis adeo infensos sibi reddidit, vivere debere. ⟨24⟩ Opportune evenit ut, cum litterae hae mihi redditae sunt, Franciscus adfuerit. ⟨25> Coepi itaque ilico cum illo rem conferre. <26⟩ Ille vero producta, quam apud se habebat, agentis tui Romani littera me edocuit quod memoratus Maidachich iam recurrerit Romam pro annullanda professione, sed quod dictus agens hanc tanquam longam et dispendiosam viam dissuadeat, e converso suadeat illi ut petat sui saecularizationem. ⟨27⟩ Adiecit Franciscus ad hanc obtinendam nil aliud opus esse quam ut tu illi testimonium scriptum edas quod illum in tuam dioecesim suscipere velis. ⟨28> Aliquis vero illi titulum mensae det. <29⟩ Posterius ego ilico in me recepi. ⟨30⟩ Restat ut tu primum ad hominem hunc ab ulteriori, in quam secus certe delabetur, infelicitate praeservandum etiam e charitate proximi pagina 2192 praestes. ⟨31⟩ Quare te impense oro, velis testimonium hoc Francisco ocius transmittere, una eum iubere ut negotium hoc medio tui agentis Romani urgeat, si fieri potest, etiam nomine tuo, ea de causa quod alioquin defectu cooperatorum labores. ⟨32⟩ Si autem putas id tibi non licere propter resolutionem regiam, indulge adminus Francisco ut ille nomine ipsius Maidachich per agentem tuum rem agat. ⟨33⟩ Testimonium de illo in dioecesim tuam assumendo tibi fraudi esse non poterit, cum id2 ad salvandum in periculo etiam salutis animae constitutum hominem facturus sis.
⟨34⟩ Ceterum quartum, quintum et sextum tomum Schmittii accepi. ⟨35> Sed quantum recordor, prodiit etiam septimus et octavus. <36⟩ Si ita est, quaeso te, procura mihi etiam illos. ⟨37⟩ Elenchum rariorum librorum de rebus patriis tibi Zagrabia3 submittam, quorsum ultima huius me conferre constitui. ⟨38⟩ Non obliviscaris tibi procurare libellos quos tibi iam indicaveram, nempe descriptionem Bottany Bay et historiam itineris Angli, si bene recordor, Alzil, qui post pagina 2194 Kockium octo annis occidentales Americae oras perlustravit.
⟨39⟩ De successu negotiorum tuorum si tibi molestum est me de tempore in tempus edocere, mihi sat erit si eum Francisco breviter indicaveris, una eidem commiseris ut id mecum communicet.
⟨40⟩ Vale.
Jakovlye, 21. Octobris 1794.
⟨1⟩ Cum1 necessitates aedificii xenodochialis urgeant, ipse quoque raptim respondeo. ⟨2⟩ Gratiam tibi habeo pro grato nuncio oroque te maiorem in modum, ut per Bedek. urgeas quo resolutio haec quo ocius expediatur. ⟨3⟩ Nisi enim pecuniam Buda ad summum usque finem Februarii accipiamus, non poterimus debito tempore continuationi aedificii manum admovere.
⟨4> Galyuff iam heri rediit. <5⟩ De Vukasovichio an Viennae vel pagina 2196 alicubi in via remanserit, necdum potui explorare. ⟨6⟩ Prior graves cum suo statim adventu obiectiones passus est, quod res Capituli segniter curaverint. ⟨7⟩ At ille omnem culpam in Vukass. reiecit eumque neglectis Capituli rebus matrimonia tantumque cognatorum, resque suae familiae et Directoratum studiorum curasse affirmavit; atque ita prima, quam ego in antecessum ominabar, scaena iam evenit. ⟨8⟩ Superest altera ut, si Taisp. prostratum videant, hunc tanquam omnium malorum authorem gravibus criminationibus universi insectentur. ⟨9⟩ Videbis quod hanc quoque scaenam adhuc ludent.
⟨10⟩ De instantia Gotscianae, si ita, ut scribis, se res habet, bene est. ⟨11> Quamquam ille longe alia huc scriptitet. <12⟩ Nempe iam quod illa exclusivum privilegium pro civitate sit obtentura, iam vero quod nulla prorsus resolutio adhuc emanaverit. ⟨13⟩ Si rem ad primum recisuram esse observaveris, author tibi sum ut praevenias tuamque typographiam1 sponte ad tuum fundum transferas. ⟨14⟩ Quoad secundum, scire cuperem an resolutio, qua ipsi proba imponitur, iam effective — et si ita, quando — publicata, et an eidem aliquis terminus praefixus sit? ⟨15⟩ Secus enim ille hoc negotium in annum extrahet. ⟨16⟩ Utinam res eo perduci possit ut is iuxta opinionem Consilii actione coram nobis conveniatur! ⟨17⟩ De instantia anonymi vehementer sollicitus sum; nisi enim et hanc diluas, existimationem tuam necdum in tuto penitus collocasti. ⟨18⟩ Si communicationem eius nulla ratione obtinere potes, forte posses illam per indirectum ita subvertere ut, postquam ad merita instantiae Gotsceianae responderis, subiungas quod Brig. praeterea haec et haec in publicum et forte etiam altissimo loco sparserit et, calumnias licet, has aliquam etiam impressionem fecisse observes, ideo quod illas quoque elidere necessarium existimaveris.
⟨19⟩ Quaeso, informa te an ex Historia episcoporum Quinqueeclesiarum Kollerii ultra tomum tertium aliquod prodiverit, praesertim vero eius Prologomena ?2
pagina 2198⟨20> Si ita, quaeso, procura mihi. <21⟩ Ita etiam, an e Stephani Horvath Bibliotheca iurisconsultorum Hungariae ultra tomum tertium quid prodiverit? ⟨22⟩ Videtur mihi quod tomus quartus re ipsa prodiverit. ⟨23⟩ Quare et hunc et si quis ultra prodiit, mihi adferri peto.
⟨24⟩ Hamburger Journal pro mense Septembri, Octobri et Novembri non legi. ⟨25⟩ Cum et tu et Philippus (cui salutem ex me deferri peto) illud teneatis, quaeso, dirige tuum ad Franciscum Raffay et, ut illud mihi communicet, eidem committe.
⟨26> Mea te humanissime reveretur. <27⟩ Vale meque ut facis ama.
Zagrabiae, 1794. 10. Decembris
⟨28⟩ Hic aliquis sparserat lectorem ex alio capitulo nominatum et Taisp. eo translatum esse propterea quod in instantia 13 canonicorum allegetur nullum officii huius capacem esse. ⟨29⟩ Res haec adversarios tuos mirum in modum torsit donec falsitatem rumoris huius detexerunt.
⟨1⟩ Et1 utramque tuam et libros et duo Journal accepi, sed tum premebat me gravis catharalis alteratiae,1 quae in causa fuit quod utique tardius respondeam.
⟨2> Girtaneri continuatio rite procedit. <3⟩ Sed, quantum memini, pagina 2200 Schillerianae collectionis tomum 13, quem mihi nunc submisisti, iam habes; continet enim Memoires de Brantome, has autem me iam legisse probe recordor. ⟨4⟩ Hoc eo fine tibi significo ut mandatarium tuum moneas ne tibi, ut iam identidem evenit, duplicata submittat.
⟨5⟩ Patieris e contra ut te de urgendis, quae tibi adhuc desunt, continuationibus admoneam. ⟨6⟩ Archenholzii Brittische Annalen necdum completum habes. ⟨7⟩ Deest tibi secundus tomus itineris Vaillantii in Africam. ⟨8⟩ E duplici Germanica, quam tenes, collectione itinerum interea certe aliquis tomus prodierit, adminus ex una; nam Forsterianam per mortem eius adhaesisse puto. ⟨9⟩ Hos defectus ut adurgeas, non tantum tua, pagina 2202 sed et mea interest.
⟨10⟩ Forte seu Peyrusii seu Malaspinae seu Angli illius (nomen mihi excidit, tu illud inter tua litteraria indubie habebis), qui iussu defuncto Russiae imperatricis proximiora Americae litora pertentebat, diaria; forte continuatio Robertsonii, Americanae suae historiae, iam prodiverunt. ⟨11⟩ Forte e continuatione itinerum, quae post Cookium ad septentrionali-occidentalem Americam suscepta sunt, aut de progressu coloniae in Bottany Bay nova aliqua relatio edita est. ⟨12⟩ Nullum etiam habes systematicum de revolutione Americana scriptorem; duorum autem titulos e litterariis novis tibi ipse suppeditavi. ⟨13⟩ De his per modernam occasionem tibi procurandis te reflectendum existimavi. ⟨14⟩ Impegi etiam nuper in Hamburgensibus Novis in recensionem admodum honorificam duorum authorum, nempe Bulov Der freye Staat von Nort America in seinen neuen Zustande, Berlin, et von Desodoard Philosophische Geiste der franzoesischen Revolution, 2 tom. in 8-vo. ⟨15⟩ Hos ut tibi praeferenter procures, eo magis tibi suadeo quod exiguo pretio veniant et quod id, postquam iam de pace (de qua immortales sint Omnipotenti gratiae) iam constat, tanto tutius praestare possis.
pagina 2204⟨16⟩ Vezda prichmu domache novine, vre szem chul nekoja, kako szu nakanyena. ⟨17⟩ Imas lepu priliku zezvedeti, da bu chlovek napervo miszliti y ravnati sze mogel. ⟨18⟩ Apud nos spargitur Iosephum Erdodi Nitriensem, Szechen Poseganum, Marich Crisiensem supremum comitem renuntiandum esse. ⟨19⟩ Maluissem ut Crisiensem Niczki, Veroczensem Pejachevich obtineat. ⟨20⟩ Si quid tibi hac de re constat, quaero fac me certiorem. ⟨21⟩ Poveda sze takaj da bu Novoszel banszke tabule asessor. ⟨22⟩ Ako to mores opraviti, jako dobro vchinis, ar bus sze chudil kada ti po tvojem povratku povem kak je on drughi ki tu isztu chaszt ische z tobum baratal, koje sztoprav pred malem vremenom szem zeznal.
⟨23⟩ De reditu tuo videris consilium commutasse, quamquam e mea coniuge intelligens quod referens Semsey pro duobus mensibus missionem acceperit, id, quod prima tua littera2 te facturum esse scripseras, certo crediderim. ⟨24⟩ Quare significa mihi quid demum de tuo reditu constitueris; nosti enim quod ardeam desiderio te ocius amplectendi. ⟨25> De novis non est quod tibi significem. <26⟩ Ego in rustico meo otio, quantum per valetudinem licet, scriptitando tempus fallo. ⟨27⟩ Cum redieris, communicabo tibi Dissertationem de congregationibus Regni Sclavoniae, cui nunc supremum manum impono.
⟨28⟩ Vale meque, ut facis, ama.
Jakovlye, 28. Octobris 1797.
⟨1⟩ Pun1 je Zagreb, da ja dobim administratora ali Bedekovich Franczeka, ali Orsicha. ⟨2⟩ Z jedne sztrani dvojim od toga, kajti ti, ki szi bliszu pri zdenczu, iz koga bi to dojti moralo, nikaj mi josche od toga niszi obznanil; iz drughe sztrani vendar moguche mi sze vidi, kajti previgyevam vszakojache novine po miru, za koje iszpelyati znamdar terszili sze budu szpraviti zaufane lyudi na onu chaszt ku ja obnasam, ne szamo pri nasz, negho y vu Vugerszke zemlye. ⟨3⟩ Proszim te obznani mi jeli kaj vu tom dugovanyu, da sze bum znal ravnati.
⟨4⟩ Da mi ne bi bilo za one 1200 RF koje bi ztem nachinom zgubil, ne bi szi szkoro nikaj sztem glavu terl. ⟨5⟩ Ovak ne morem tajiti da ti zgubichek bi jako chutil. ⟨6⟩ Zato proszim te, draghi prijatel, ischi ako mores to kak preprechiti. ⟨7> Znam dar vzemu za praetextus moju gluhoczu. <8⟩ Ali szpomeni je, kaj im to pachi, da vide da y polegh nye poszli bolye idu negho budu isli pod kemgoder ki na moje meszto dojde. ⟨9⟩ Szpomeni nyim spital, orphanotrophium, koga taki kak spital sze dokoncha genuti kanim y koji, ako ja otidem, szegurno vusztane. ⟨10⟩ Zajdnich uputi je da po one machine, ku mi preszkerbis, y gluhoche moje sze pomore.
⟨11⟩ Ako vendar ze vszem tem ne bi nikaj mogel opraviti, proszim te, terszi sze konch to opraviti da mi sze pol plache osztavi. ⟨12⟩ Za on mali trud koga szi administrator, kak previgyevam, jemal bude, more content biti z poloviczum.
⟨13⟩ Ako je za iszto szamo med Bedekovichom y Orsichom pitanye, iz lyubavi proti tvoju domovinu y kralyevszku szlusbu, pripomori kaj mores da bu raissi Bedekovich, ar on konch ne pokvari kaj szem ja pri varmegye naravnal. ⟨14⟩ Ako on ima biti, uffaszem da ako mu od moje pagina 2208 sztrani proponujes y nagovaral ga budes, da on szam prisztane na poloviczu plache. ⟨15⟩ Ova ti zato tak zaufano pissem y proszim kajti za tverdno dersim da tvoje proti meni prijatelsztvo je tuliko, da vu poszlu nad kojem mi je tuliko leseche, najdes ti nachin z kojem sze vu nyega puschati bus mogel, ako prem on tebe izdraven ne dotiche. ⟨16⟩ Proszim te odgovori mi taki, ako nikaj ni vu dugovanyu, da bum mirnessi: ako pak je, obznani mi sztoprav ona, kada poszel vre napnes, kaj sze uffati morem.
⟨17⟩ Zbogom.
31. Octobris 1797.
⟨1⟩ Agnosco1 amicitiam tuam in eo quod primis statim adventus tui diebus tantum temporis decerpere volueris ut me litteris tuis convenire possis. ⟨2⟩ Gratias etiam tibi refero pro novis quae mihi significasti. ⟨3⟩ Sunt quidem et haec tristia, magis tamen me sollicitum habent ea quae postea cum legato Gallico evenerunt. ⟨4⟩ Quaeso te significa mihi an spes supersit rem hanc ita componendi ne in bellum erumpat? ⟨5⟩ Uti et an, prout hic fertur, idem eodem plane die legatus Gallicus etiam Berolini attentarit? ⟨6⟩ Et si ita, quo eventu?
⟨7> Turca etiam apparatus bellicos in dies magis intendit. <8⟩ Non possum in animum meum inducere ut tantam vim contra unum bassam parari credam. ⟨9⟩ Non possum etiam mihi persuadere quod apparatus hi contra Moscoviam dirigantur. ⟨10> Metuo proinde ne haec nobis propinentur. <11⟩ Leva me, si potes, hac etiam sollicitudine.
⟨12> De Reinvetler hactenus nihil. <13⟩ Si intellexeris mihi consulto non responderi, quaeso te significa mihi causam huius aenigmatis. ⟨14⟩ Ad meam in causa Pethoiana instantiam resolutio aut iam prodivit aut certe proxime emanabit. ⟨15⟩ Rogo te ut iam discedentem rogavi.
⟨16⟩ Si quid conferre potes ad id ut proiectum internae hospitalis regulationis per Vlassichium, negotium vero de erigendo novo capitalis huiatis scholae aedificio per Langium proximius conficiatur, rem publico pagina 2210 utilem, mihi gratam praestabis. ⟨17⟩ Significa mihi adminus an aliquid, et si ita, quo eventu in rem hanc egeris? ⟨18⟩ Homo tuus circa transferendos ad Novum hospitale tuos pauperes in deputatione se aliter, atque nos concertaveramus, declaravit. ⟨19⟩ Dixit ille quod tu unum tantum pauperem eo mittere, reliquos in moderno aedificio alere velis; de deponendo vero aestimationali aedificii huius pretio se nullam a te accepisse instructionem. ⟨20⟩ Quare deputatio illum requisivit ut tuam de eo mentem per litteras exquirat.
⟨21⟩ Optassem quidem ut in proposito tuos pauperes eorsum1 mittendi, quod mihi manifestaveras, perstitisses. ⟨22⟩ Interea, si iam de eo aliter apud te constituisti, quaeso te per omnia, ne exsolutionem adminus aedificii aestimationali pretio difficultes, id enim convelleret totum, iam altissimo etiam foro approbatum, fundationalium xenodochii capitalium schema, praesertim cum tuo exemplo iam Capitulum etiam vacillare incipiat circa aedificii sui seu licitationem seu exsolutionem.
⟨23⟩ Et cum propter reliquas circa transferendos in festo sanctae Margarethae pauperes dispositiones tuam hac ⟨in⟩ re2 mentem quantocius scire intersit, quaeso te rescribe proximius et mihi et tuo homini.
⟨24⟩ Propter certam combinationem, quam hic describere taediosum foret, scire cupio an societas canalem Colapianum sequente anno effective resumptura sit? ⟨25> Id tu ab ipso comite Aponyi tutissime rescire potes. <26⟩ Quare quaeso te, fac me de eo certiorem, uti et de eo qualis adminus prospectiva sit regulandae Dalmatiae et Croatici Litoralis, praesertim in linea vectigalis? ⟨27⟩ Metuo vehementer ne noster Districtus commercialis, qui me frustra reluctante ad Flumen applicitus est, hac occasione a iurisdictione Sacrae coronae avellatur.
⟨28⟩ Ceterum recordaberis quod Archenholtz in sua Minerva memorabile illud brochure, quod de Potemkin prodiit, per frusta edat. ⟨29⟩ Ego non dubito quod brochure illud etiam secus haberi possit, si adsit homo qui illud perquirere et constituere sciat. ⟨30⟩ Cum tu habeas eiusmodi hominem, brochure autem illud vix aliquod grossos constare possit, oro te, praesta mihi hanc amicitiam et illud pro me constitue; aveo enim pagina 2212 vehementer illud habere, cum sit pendant ad3 libellum de Catharina Secunda, quem mihi dedisti.
⟨31⟩ Non obliviscaris ultimam, quae de Bottany Bay exstat, relationem procurare. ⟨32⟩ Accipiet indubie colonia illa notabilia e conspiratione, quae in Irlandia detecta est, supplementa. ⟨33⟩ Forte detectio haec meditatum a Gallis descensum evanescere faciet; ego enim in eam nunc delapsus sum opinionem quod hi descensum unice sub spe conspirationis huius decreverint.
⟨34⟩ Ego per hanc paucorum licet adhuc dierum rusticationem vires meas recepi et commode valeo. ⟨35⟩ Cupio ut tu quoque sanus agas et confectis prospere negotiis tuis ad nos proximius revertaris.
⟨36⟩ Vale meque, ut facis, ama.
Jakovlye, 28. Aprilis 1798.
⟨1⟩ In1 praeiudicium iteratarum legum hactenus nullus Croata potuit penetrare ad Septemviratum; nullus autem propiorem ad id spem habere potuit, quam noster Millos qui antea per octo, ut credo, annos in nostra Districtuali tabula, nunc vero in Regia, iam in undecimum annum servit. ⟨2⟩ Nuper dum ad semel novae1 vacantiae in Septemviratu enatae fuissent, pagina 2214 porrexit ille instantiam, una et palatini patrocinium imploravit, qui id illi benigne addixit. ⟨3⟩ Sed tunc Bernath, titulo religionis (quia praedecessor eius fuit acatholicus), Németh vero ex alia politica causa nominati sunt.
⟨4⟩ Nunc improvisa huius promotio novam vacantiam facit, pro qua palatinus nullum adhuc praenotatum.2 ⟨5⟩ Quare repetit Millos suam instantiam et palatini patrocinium denuo implorat. ⟨6⟩ Putat tamen ad optatum eventum plurimum conferre posse, si tu quoque vices tuas suis locis et modis interponas. ⟨7⟩ Ut id facias, hac posta, ut mihi dixit, te exorat, rogavit tamen me, ut ego quoque id tibi velim commendare.
⟨8⟩ Facio id tanto libentius et quod ipse quoque anxie desiderem ut Croatam in illo quoque dicasterio collocatum videre possim, et quod te ipsa hac de causa id libenter praestiturum sperem. ⟨9⟩ Chare amice, nisi tu id tibi cordi sumas, per reliquos, qui nunc in altioribus subseliis sedent, gentiles nostros nullus unquam Croata ad aliquod Hungaricum dicasterium penetrabit. ⟨10⟩ Quare nomine Patriae te exoro ut occasione, in qua nunc constitueris, uti et rem hanc pervincere velis; modum et canales, per quos id efficere possis, non est quod tibi suggeram. ⟨11⟩ Haec tibi usus rerum et grave, quo polles, iudicium ultro indicabunt. ⟨12⟩ Pro aliqua tantum tui directione tibi significo, quod Millos amicum habeat comitem Amade, qui iam occasione nupernarum vacantiarum instantiam eius sustinebat et cui ille nunc etiam Viennam scribit. ⟨13⟩ Si haec littera illum Viennae deprehendet, posses rem cum illo concertare; sin, posses fortasse apud communem tibi et Amadeo amicum Sau...3 agere.
pagina 2216⟨14⟩ Si negotium succederet, posses eadem occasione efficere ut Millosio Iosephus Petrovich vel, si huic ius suum publicum adhuc obstat, ille, quem iudicares, gentilis noster succedat.
⟨15⟩ Ne quid tamen dissimulem, cum Németh valde parum Germanice sciat, vereor ut collatum sibi munus acceptet. ⟨16⟩ Puto tamen interesse ut tu negotium in omnem casum urgeas; si enim Németh officium deprecabitur, forte eo rem perducere poteris ut adminus pro proxima vacantia Millos praenotetur. ⟨17⟩ Ita ego quondam operabar, donec propior eram ad prima subsellia, et successit mihi quod complures gentiles nostros provexerim. ⟨18⟩ Tu maiorem adhuc ac ego quondam influxum habere potes. ⟨19> Utere illo in bonum Patriae. <20⟩ Non exiquum, crede mihi, exinde solatium in senectute tua capies.
⟨21⟩ Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 21. Iulii 1798.
⟨1⟩ Non1 tui oblivione factum est quod in postremis meis nullam promissae lucubrationis mentionem iniecerim, sed quia puduit me quod datam fidem tam diu non expleverim. ⟨2⟩ Impediverunt id variae, partim sanitatis, partim domesticae circumstantiae, quas hic recensere nihil interest, effeceruntque quod non nisi ante paucos dies operi manum admoverim. ⟨3⟩ Si, ut olim, pomeridianis etiam et vespertinis horis laborare possem, absolverem illam intra paucos dies. ⟨4⟩ Nunc, cum mane tantum mihi liceat laborare ,1 adeoque, si quae alia occupatio tempus hoc mihi eripiat, tota illa dies perdita sit, non possum praevidere tempus quo laborem absolvam. ⟨5⟩ Accelerabo tamen illum quoad potero. ⟨6⟩ Ut moram quadamtenus compensem,praemitto unum statisticum punctum de quo publicum rite pagina 2218 informari 2 moderni praesertim temporis ratio exposcit et quod authori gratum futurum spero.
⟨7> Dum rem Milossii agis, Patriae inservis. <8⟩ Commoda huic porro etiam tuam operam. ⟨9⟩ Satis consequeremur si vel Millos hac occasione ad Septemviratum provehi posset. ⟨10⟩ De alio Croata ad Tabulam regiam promovendo alia occasione agi posset. ⟨11⟩ Quamquam non possim combinare ea, quae de supernumerariis scribis, cum iam sub hoc regnante duo novi supernumerarii creati sint, adeoque nihil mihi videatur obstare quominus etiam in casum promotionis Milossii aliquis gentilis noster supernumerarius renuntietur.
⟨12⟩ De confecta cum Gallis pace iam plures etiam alii credibiles nuntios acceperunt. ⟨13> Immo iam condiciones eius sparguntur. <14⟩ Ego tamen non possum id combinare cum continua et severa transportandi in Italiam frumenti adursione. ⟨15⟩ Ut benignae menti satisfiat, comitatus meus vires suas adeo intendit quod vix decem vecturae in toto comitatu domi remanserint, ita quod ipsum hospitalis laborem ea de causa abrumpere debuerim. ⟨16⟩ Cum eaedem vecturae plane usque Segniam et respective Bucari prodere debeant, atterentur certo vires contribuentium, quia plus expendent quam defixa pro singulo centenario merces efficiat, nam praeter pabuli in partibus illis caristiam reparatio currus, frequentior equorum soleatio notabiles sumptus requiret. ⟨17⟩ Peribunt certe etiam complura animalia, de horum autem indemnizatione nullam hactenus assecurationem habemus. ⟨18⟩ Ni id fiat, redigentur ad incitas animalium illorum posessores, id autem incassationem contributionis difficilem efficiet.
⟨19> Amade in investigatione strenue procedit. <20⟩ Vellet illam terminare ante 20. huius; pro hac enim die congregationem comitatui suo praefixit. ⟨21⟩ Cum tamen aliqui testes remoti habitent, nescio an eos interea arcessere poterit. ⟨22⟩ Hic quoque instantiam Millossii per suos canales secundavit, id quod auget spem meam de optato successu.
⟨23⟩ Ego illum necdum vidi quia per hoc tempus urbem non intravi. ⟨24⟩ Promisit ille quidem quod, ut primum laborem terminaverit, ad me excurrere velit, sed hunc ille usque 14-tam huius vix concludet; ego autem illa die Zagrabiam intrabo quia pro 17-ma congregationem praefixi. ⟨25⟩ Quae de tuis hominibus incaptivatis scribis, mihi hactenus pagina 2220 non constabant. ⟨26⟩ Ego nec tuo, nec ullius alterius iuris gladii privilegio cupio derogare cum illud in lege fundatum esse sciam. ⟨27⟩ Quod si autem propter renitentiam erga publicas dispositiones capti sunt, habebis ipse tantum aequitatis ut agnoscas id rite factum esse neque eos tibi in hoc casu resignari posse. ⟨28⟩ Capitulum idem quod tu exemptionis privilegium sibi arrogat, et tamen, dum comitatus protervos Sancto-Simonenses capi et puniri fecit, nec se movit nec per id iura sua laesa esse existimavit.
⟨29⟩ Patere ut pro iure amicitiae, quae inter nos viget, coniecturam meam tibi ingenue aperiam. ⟨30⟩ Invalescit in dies magis opinio illa publici quod aliqui e tuis officialibus concitent Colapianos tuos subditos ne se contributioni submittant. ⟨31⟩ Si qui eorum hac de causa intercepti sunt, gravis suspicio mihi suboritur quod idem officialis tuus, qui eos ad id te inscio sufflaminabat, metuens ne per illos prodatur, apud te agat ut illos reclames. ⟨32⟩ In hunc autem casum vides ipse quod comitatus tibi deferre non possit, immo quod ad eius officium pertineat authorem culposae huius machinationis detegere et promeritae poenae subicere. ⟨33⟩ Ut primum urbem intravero, investigabo fundate totum hoc negotium et, quod iustum fuerit, disponam.
⟨34⟩ Significa quaeso mihi quam habes de reditu tuo prospectivam.
⟨35⟩ Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 4. Augusti 1798.
⟨1⟩ Casu1 (quem tibi coram aperiam), sed certo mihi innotuit, quod comes Amade me loco movere et officium hoc pro se impetrare velit. ⟨2⟩ Spargebat ille iam Pesthini sub finem termini quod in hoc comitatu plurimi disordines vigeant, sed per amicum meum adursus ut aliquem in specifico indicet, nihil adferre potuit, quam quod acta particularium pagina 2222 congregationum in generalibus non referantur. ⟨3⟩ Et hoc est mendacium quod per conditum in singula generali congregatione De relatis particularium congregationum actis articulum evidenter refelli potest.
⟨4⟩ Praevideo ego quod ille praetensos disordines tantum pro forma obtendat; non ignorat enim quod si hi mihi in specifico obiciantur, ego ad singulum facile sim responsurus cum nulla prorsus sit pars publicae administrationis ad quam curas meas non extenderim. ⟨5⟩ Verum arripiet ille praetextum meae surditiei et cum hoc (ut nunc potens est) finem suum facile assequetur.
⟨6⟩ Scribo illi hac posta humanissimas litteras et eum requiro ut vota sua ad exiguum alioquin, quod forte mihi superest, vitae meae1 tempus suspendere velit. ⟨7⟩ Nescio quid facturus et an mihi vel responsurus sit. ⟨8⟩ Cum nunc Viennae sit, pro veterana tua erga me amicitia te exorandum duxi ut tu quoque illum, quantum potes, ad id persuadeas, eidemque ingenue aperias quod ad id per me sis2 requisitus. ⟨9⟩ Proponas illi quod mihi negotiosa occupatio iam in naturam transiverit; quod hoc sit unicum senectutis meae solatium; quod ille etiam in Hungaria commodiorem sibi comitatum proximius obtinere possit. ⟨10⟩ Quod si tamen omnibus his non moveretur, utere quaeso ipsis his argumentis apud amicum tuum I. et, si potes, impedi ne Amade scopum suum assequatur. ⟨11⟩ Si hic propositum suum adurserit,3 non poterit Cancellariam simpliciter praeterire. ⟨12⟩ Quare oro te maiorem in modum ut ipsum etiam cancellarium, quem mihi bene cupere scio, ea de re in omnem eventum praevenias. ⟨13> Scio te etiam Amadeo amicitia iungi. <14⟩ Cum tamen ille de lucro captando, ego tantum de damno vitando agam et cum me inter et te antiquius amicitiae vinculum intercedat, spero te potiorem huius, quam illius, rationem habiturum.
⟨15⟩ Quod si tamen potentia Amadei omnibus his praevaleret, tum vero te per sacrum amicitiae titulum obtestor ut eum disponas quo ille tecum collaboret ut eos adminus, qui in similli casu Sigraio concessi sunt, favores consequar, nempe integrum salarium et comendatiam. ⟨16⟩ Ego pagina 2224 Amadeum nunquam offendi, spero proinde quod id omnino facturus sit.
⟨17⟩ Utprimum de tota re certi quid compereris, quaeso te, significa mihi et eripe me his incerti status angustiis.
⟨18⟩ De elaboratione punctorum debeo cum rubore agnoscere quod datam fidem explere non potuerim. ⟨19⟩ Vix enim opus aggressus eram cum me febris corripuit et per tres ferme hebdomadas tenuit. ⟨20⟩ Post octo dies passus sum recidivam, a qua non nisi ante paucos dies liberatus sum. ⟨21⟩ Nunc autem video serotinum iam laborem futurum. ⟨22> Denique senectus ipsa est morbus. <23⟩ Nunquam amplius eiusmodi laborem in me recipiam.
⟨24> Chare amice! Tu nimis diu abes. <25⟩ Quas hinc inde corrasi amoenas lectiones, iam omnes exhausi. ⟨26⟩ Debeo autem has quaerere quia seriae lectioni4 tantum matutino tempore citra valetudinis iacturam me impendere possum. ⟨27⟩ Non dubito quin tu hactenus complures eiusmodi libellos tibi comparaveris. ⟨28⟩ Si quos ex illis iam domum praemisisti, quaeso dispone ut etiam ante tuum adventum mihi communicentur!
⟨29⟩ Si per insperatum Sigraio deterius tractari et aut salarium aut comendatia emanere deberet, quaeso te, eo rem age ut posterius potius emaneat; notae enim tibi sunt meae oeconomicae circumstantiae.
⟨30⟩ Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 1. Octobris 1798.
⟨1⟩ Quod1 comes Amade coram duobus se declaraverit1 se proximius futurum supremum comitem Comitatus Zagrabiensis et quod de praetensis comitatus huius disordinibus Budae et Pesthini declamaverit, tu ipse credes dum tibi reduci data, quae hac de re habeo, indicavero. ⟨2⟩ Si bonam suam fidem sustinere voluit, poterat declarare, quod id ille tantum pro casu meae mortis intellexerit. ⟨3⟩ Nunc dum rem adeo evidentem negat, immerito sane querulatur me in characterem suum iniurium fuisse.
⟨4⟩ Ut ut sit de eo, si ego sentirem quod surdities mea me ab explendis muneris mei partibus re ipsa impediat, ea sum honestate quod ego ipse iubilationem cum aliqua diuturni mei servitii remuneratione peterem. ⟨5⟩ Nunc ad ipsa comitatus acta tuto possum provocare quod omnes administrationis publicae partes ad eum ordinem reduxerim, et porro etiam conservem, qui in paucis comitatibus viget. ⟨6⟩ Probat hoc vel illud quod, qui me suffodere conantur, nullum specificum in aliqua administrationis parte defectum adferre sciant, sed vel falsos vel violenter detortos disordines mihi obiciant.
⟨7⟩ Ego archivum in disornatissimo statu deprehendi, reduxi, et conservo illud in tali ordine qui in nullo forte alio comitatu reperitur.
⟨8⟩ Ego negotium contributionis ita intricatum deprehendi quod non nisi improbo per me ipsum suscepto labore post triennium illud ad statum currentem reducere potuerim, in quo illud hodiedum conservo.
⟨9⟩ Ego negotium viarum per commissariaticam administrationem ad merum arbitrium reductum ad normalia principia revocavi et in his illud per celebrandam bis singulo anno viarum deputationem conservari procuro. ⟨10⟩ Scio comiti Amade id etiam relatum fuisse quod processuales non attenta publica dispositione, quas ipsis lubet, vias reparari curent. ⟨11⟩ Verum si vult, convincam ego illum per acta publica quod hoc perinde falsum sit, sicuti et illud quod acta particularium congregationum in generalibus non referantur.
pagina 2228⟨12⟩ Ego regulatum iudiciorum tam civilium quam et criminalium cursum per id sustineo quod seriem utriusque ordinis causarum mihi quotannis exhiberi curem et, sicubi protellationem observem, procedentem urgere non intermittam.
⟨13⟩ Denique ne negotia adhaereant, ego de congregatione ad congregationem scontro fieri curo et cum impossibile sit, sicut in dicasteriis, ita etiam in comitatu, ne complures restantiae enascantur, ut illa adminus, quae urgentiora sunt, expediantur, omnimode adurgeo.
⟨14⟩ Hi sunt quinque cardines circa quos publica comitatus administratio potissimum versatur. ⟨15⟩ Ostendant mihi inimici quod in hos propter meam surditiem aliqui defectus arrepserint et ego victas dabo manus. ⟨16⟩ Cum hoc non possint, illi alios vagos defectus mihi volunt imputare. ⟨17⟩ Dicunt quod propter meam nimiam indulgentiam magistratuales, ac praesertim vicecomes et notarius, pro arbitrio agant. ⟨18⟩ Hic enimvero ad propriam tuam notitiam tuto possum provocare. ⟨19⟩ Recordaberis enim quod hactenus id potius mihi obiectum fuerit quod nimis despotice agam. ⟨20⟩ Ita cum alii me despotismi, alii e converso remissionis arguant, evidens est quod in utroque medium teneam, id est quod magistratuales quidem placide, sed in re officii severe tractem. ⟨21⟩ Dicunt quod aliquae comitatus repraesentationes asperiori calamo appositae sint. ⟨22⟩ Si aut ego ipse diutius in dicasteriis non servivissem, aut omnes momentosiores repraesentationes ipse non reviderem, posset me dubium subire an non id re ipsa quandoque evenerit. ⟨23⟩ Nunc, si quae mihi repraesentatio in specifico obiciatur, paratus sum de singula eius expressione rationem reddere.
⟨24⟩ Dicunt denique quod propter meam surditiem in congregationibus saepe ad personalitates descendatur. ⟨25⟩ Hoc vero una tantum vice evenit, in negotio Zamersiensi, in quo et ego et ordinarius vicecomes interessabar, in hoc enim tuus Petrovich et senator Spissich se mutuis conviciis re ipsa prosciderunt. ⟨26⟩ Verum ut primum id ego intellexi, disposui continuo ut unus e fiscalibus sessionibus continuo intersit et contra excedentem2 actionem violatae sedis continuo levet. ⟨27⟩ Ab eo tempore nihil amplius eiusmodi contigit. ⟨28⟩ Haec ad illa quae mihi speciose obiiciuntur.
pagina 2230⟨29⟩ Superest ut de illis, quae mihi peculiariter cordi sunt, institutis aliquid dicam. ⟨30⟩ Ego collapsam paene sub commissariatica administratione rem sericeam ita restitui ut superiora dicasteria eius directionem etiam per reliquos duos comitatus superiores mihi concrediderint. ⟨31⟩ Cum hac in re nemo eas notitias habere possit, quas ego, qui hoc negotium inde a triginta annis continuo ferme manipulo, nisi ego directionem hanc duobus adminus annis adhuc retineam et ad currentem pedem reducam, vereor admodum ne institutum hoc notabile capiat detrimentum.
⟨32⟩ Cum intra unum aliumve annum omnes,3 quae adhuc de novo erigi debent viae terminandae sint, ego praeparatoria pro elaborando tali conservationis viarum plano, per quod erogatio cassae domesticae notabiliter diminuatur, iam futuro vere disponere constitui. ⟨33⟩ Si loco movear, nescio an successori meo occursurae sint omnes ille ideae quas ego iam ordinatas habeo.
⟨34⟩ Negotium cassae xenodochialis mea industria eo perductum est quod, si benigna resolutio circa proiectatam totius hospitalis regulationem supervenerit, futuro aestate et xenodochium et nosocomium aperiri possit. ⟨35⟩ Cum proiectum regulationis ego ipse apposuerim, vereor ut illud alter ita feliciter, ut ego, ad effectum perducere possit.
⟨36⟩ Negotium cassae orphanotrophialis in celebranda mense Novembri congregatione ad motum ponere constitui. ⟨37⟩ Negotium hoc nihilo minoribus, quam cassa xenodochialis fuit, difficultatibus implexum est. ⟨38⟩ Agnoscunt omnes quod negotium xenodochii non nisi per me, qui de cassis regnicolaribus inde ab earum origine usque meum ad Tabulam regiam transitum in Consilio retuli eo, quo pertigimus, perduci potuisse. ⟨39⟩ Vereor ut negotium etiam orphanotrophiale per alium ad optatum finem perduci possit.
⟨40⟩ Atque, ut omnia haec perficiam, non nisi biennio, aut ad summum triennio opus habeo. ⟨41⟩ Quare si haec omnia iis, qui ad clavum sunt, debite ob oculos ponas, agnoscent indubie publici interesse ut ego per hoc adminus tempus (si adhuc Deus tam diu vitam prolongare dignatus fuerit) in officio conserver. ⟨42⟩ Ut autem id re ipsa praestes, per veteranam nostram amicitiam te etiam atque etiam oro.
Vale. pagina 2232
Jakovlye, 16. Octobris 1798.
⟨43⟩ Draghi prijatel. Ja szem potlam premiszlil da ako me genu, gdo god mi succeduje, on ne bu hotel za psztuin szlusiti kakti grof Szechéni. ⟨44⟩ A da nyemu ex aerario plachu dadu kako zu Amadaeu, to sze ja nikak ne morem uffati. ⟨45> Zatho szem miszlil rajssi ov korachaj vchiniti. <46⟩ Molim te, prestej ovoga liszta Amadaeu (zvun pricherka ki bi ga jos bolye zbantuval). ⟨47⟩ More biti vchini da on szam prichme drugach miszliti.
⟨48⟩ Proszim te takaj, daj ga prepiszati (exmisso exordio) y z dobrum prilikum daj ga od Zdencza. ⟨49⟩ Veruj mi da vsza ona koja veli Amade da je proti meni chul ni pri Cancellarie ni pri Consiliumu ne glasze, ar ja imam vu jednom y drughom dicasteriumu prijatele po koje to znam. ⟨50⟩ Nego to vsze je Amade vu Zagrebu pobral pak vezda on to glaszi. ⟨51⟩ Pri Cancellarie y Consiliumu ne bojim sze da bi impressiu vchinilo. ⟨52⟩ Strinam pako szegurno da y pri od Zdenczu ne napravi impressia ako on ove moje reflexie presteje.
⟨53⟩ Znam dar nass Szechen dojde predi vu Bech, negho ti odides. ⟨54⟩ Proszim te, prestej y nyemu ov liszt, da bu y on znal iz isztoga tonussa mene soutenirati.
⟨1⟩ Reddis1 mihi iustitiam dum me zelo promovendorum miserae patriae pagina 2234 commodorum flagrare ais. ⟨2⟩ Etiam commendato per te instanti, quod potui, praestiti; effeci enim ut non tantum specimen collectae per illum mannae Excelso Consilio pro instituenda proba submittatur, sed etiam ut ille principi pro anticipatione alicuius summae, quam postulat, nomine publico commendetur.
⟨3⟩ Quod falsi de me rumores, qui ideae me iubilandi ansam dederant, iam sopiti sint, etiam a Camerae praeside intellexi. ⟨4⟩ Hic vir hac occasione sincerum omnino meum amicum esse ostendit.2 ⟨5⟩ Video quod in illo aetas ipsa obfirmet constantiam et infractam animi honestatem. ⟨6⟩ De praetenso illo Anschuss res ita se habet. ⟨7⟩ Nosti ipse quod imminente iam urbi nostrae inimico, cives tui et capitulares, qui alias civitatenses aversantur, conspiraverint quod nullum currum supellectile oneratum, immo nec ullum alicuius considerationis hominem Zagrabia dimittere velint et in hunc finem ad omnes exitus vigilias authoritate propria collocarint. ⟨8⟩ Nosti quod 26-ta Martii anni praeteriti primum cives regiae civitatis tricesimatorem Pale cum cassa regia, sequenti vero die, mane, cives tui currum tuum archivo episcopali, ut tu mihi nuntiasti, oneratum detinuerint .3 ⟨9⟩ Successit quidem mihi quod utriusque ordinis vigilias amoveri procurarim. ⟨10⟩ Quia tamen fermentationem civium necdum resedisse intellexi, proposui in celebrata eadem die congregatione ut pro sessione sequentis diei (omni enim die sessionem celebravi) cives omnium trium iurisdictionum ad palatium comitatus convocentur, ibidem insubordinatio haec, quod vigilias propria authoritate constituere praesumpserint, improbetur et, ut ab his imposterum abstineant, efficaciter disponantur. ⟨11⟩ Cum comitatus nullam in cives regiae civitatis iurisdictionem habeat, ut desideratum effectum obtineam eo rem egi ut pro sessione hac totus civitatis magistratus compareat et cum comitatensi mixtim consideat. ⟨12⟩ Res haec optatum omnino effectum produxit; licet enim cives omnium iurisdictionum diu se pervicaces exhibuerint, ad iteratas tamen et meas, et vicecomitis, sed praesertim Volgemuthii, qui media ferme hora contionatus est, adhortationes eo res perducta est quod cives comitatenses declaraverint se nullos amplius cum civibus congressus habere velle et vicissim, sed singuli propriae iurisdictioni parere velint.
pagina 2236⟨13⟩ Hoc ergo est illud praetensum Anschuss . ⟨14⟩ Protocollum sessionis huius eadem die Excelso Consilio staffetaliter submissum, neque tamen ulla per illud reflexio eatenus unquam obmota fuit. ⟨15⟩ Res haec in praesentia 300, si non plurium hominum acta est. ⟨16⟩ Coalitio illa civium nulla alia ratione dissolvi poterat. ⟨17⟩ Et tamen inimici mei nunc primum factum hoc per odiosum terminum Anschuss mihi in crimen imputare conantur. ⟨18⟩ Vides quorsum iam processerit impudens eorum malignitas.
⟨19⟩ De te miror quod te hac4 in re memoria adeo deseruerit; eadem enim die apud te fui et tibi totam sessionis illius oeconomiam explicui. ⟨20⟩ Si aliquam mihi amicitiam praestare vis, invia illos, apud quos rumor ille de illo odioso Anschuss invaluit, ad dictum protocollum et videbunt qualia mendacia in re adeo publica et evidenti contra me spargantur; una reflecte eos quod hinc metiri possint quam fidem adhibere possint aliis sinistris rumoribus qui de privatis meis factis per inimicos meos sparguntur.
⟨21⟩ Quod de magnatum et cleri per magistratuales contemptu scribis, perinde solenne mendacium est. ⟨22⟩ Magnates quidem per ignaviam suam de pristina sua existimatione apud totum publicum re ipsa multum amiserunt. ⟨23⟩ Ille tamen, qui characteri illorum competit, extrinsecus honor per nullum magistratualem negatur.
⟨24⟩ Quod clerum adtinet, tibi competentem reverentiam credo quod nullus magistratualium hactenus negaverit. ⟨25⟩ Quod si tamen per insperatum evenisset, cur mihi de eo nunquam questus; dedissem certe tibi competentem satisfactionem. ⟨26> Cum parochis magistratuales familiariter versari solent. <27⟩ Restant itaque soli canonici. ⟨28⟩ Hi olim 5 per hospitalitatem suam maiorem, quam quae characteri suo competit, reverentiam conciliaverant. ⟨29⟩ Postquam ab illa cessarunt, quid mirum si existimatio etiam eorum diminuta est?
pagina 2238⟨30⟩ Verum video ego hic me per magistratuales intelligi et hunc formari praetextum tantum ut mihi noceatur. ⟨31⟩ Me proinde quod attinet, ego a proportione characteris, quo me princeps condecoravit, singulo magnati competentem honorem exhibeo. ⟨32⟩ Existimationem quam singulo contestor,6 pendet a personali eius charactere.
⟨33⟩ Quod te adtinet, non puto quod familiarem, quo tecum utor, modum pro contemptu reputes. ⟨34⟩ Si autem eo spectas quod praetensiones tuas circa privilegia episcopatus non semper secundem, reputare debes quod ego ad conservandas comitatus praerogativas iure iurando obstrictus sim.
⟨35> Cum parochis exigua mihi intercedit consuetudo. <36⟩ Canonico nulli certe ansam dedi de non exhibito per me competenti honore.
⟨37> Hactenus de odiosis. <38⟩ Iam ad amoeniora. ⟨39> Iter Perousii cum voluptate tero. <40⟩ Sed in hoc ad atlantem frequenter provocatur. ⟨41> Habesne etiam illum? <42⟩ Sin, habes mancum opus. ⟨43⟩ Si ita, significa mihi an et hunc isthuc iam submiseris, ut illum a Salecz 7 petere possim. Non dubito etiam quin Galli publicato hoc, quod multas novas detectiones continet, itinere, novam etiam Globi Teraquei mappam excudi curaverint, in qua et praecedentes et istae novae detectiones exprimantur. ⟨45⟩ Habebis rem pretiosam si hanc quoque tibi procuraveris. ⟨46⟩ Non obliviscaris etiam ultimam, quae de Botany Bay Londini prodiit, relationem procurare.
⟨47⟩ Comes Amade cras in congregatione comitatus publicabit benignam resolutionem quoad Pale et Gyumlia. ⟨48⟩ Feci cum illo sincerizationem, pollicitusque mihi est, quod imposterum deferendos ad se mihi praeiudiciosos8 rumores nolit credere, sed eos prius mihi sit detecturus.
⟨49⟩ Nepos meus Emericus mihi amare questus est quod Volgemuth caeco aliquo erga pagina 2240 Asperger affectu hunc, licet se longe iuniorem, pro vacante archidiaconatu apud te sustineat. ⟨50⟩ Putans ille quod commendatio mea apud te adhuc aliquod pondus habeat rogavit me ut eius instantiam tibi commendarem. ⟨51⟩ Ego vero non tam in eo confisus, quam quod iustum putem ne seniori et in meritis, si non superiori, certe pari, praeiudicetur, preces eius omnino commendandas existimavi.
Vale.
Zagrabiae, 2-a Decembris 1798.
⟨1⟩ Ut Diaeta rite organizetur, ante omnia determinari debet quot et qui sint Status Regni? ⟨2⟩ Ac de eo quidem constat quod Hungaria quattuor Status habeat; verum qui illi sint, in eo discrepat ipse stylus curialis . ⟨3⟩ Ingressus articulorum Diaetalium omnesque publicae comitatuum expositiones hunc titulum gerunt: Nos universitas praelatorum , baronum , magnatum , et nobilium . ⟨4⟩ Si e stylo hoc Status definiri deberent, aut barones distinctum a magnatibus Statum efficere, aut si id non concedatur, tres tantum Status in Hungaria admitti deberent; quorum neutrum congruit spiritui constitutionis.
⟨5⟩ E converso in omnibus actis Diaetalibus, dum Deputati ad qualemcunque functionem peragendam exmittuntur, semper ita exprimi solet: e praelatis NN; e magnatibus (subintellectis eo etiam baronibus ) NN; e Statu nobilium NN; e quarto Statu (per quem civitates intelliguntur) NN. ⟨6⟩ Iuxta hunc stylum barones et magnates eundem, nobiles e contra et civitates distinctum Statum efficiunt, sicque Hungaria hos quattuor Status numerat, id quod reipsa etiam systemati constitutionis nostrae apprime congruit.
⟨7⟩ Iam evidens in stylo publico contrarietas videtur non esse porro tollenda, verum stabilito semel eo quod praelati primum, barones et magnates alterum, nobiles tertium, et civitates quartum Statum constituant, ipsum etiam expeditionum publicarum praeambulum principio huic conformandum esse censemus.
⟨1⟩ Hoc stabilito primum ad organizandam Diaetam gradum constituit forma convocationis . ⟨2⟩ Ut primum potestas legislativa Principi cum Statibus communis est, certe tenor ipse convocatoriarum, seu regalium, non nisi ad ineunda mutua de perferendis necessariis legibus consilia dirigi debet.
pagina 2372Sex capita ad quae organizatio Diaetae revocatur.
⟨3⟩ Ipsa organizatio ad sex summa capita revocari potest, nimirum: A. quibus ius sessionis et voti competat idque porro etiam relinquendum videatur? ⟨4⟩ B. Qualis activitas Ablegatis seu repraesentantibus tribuenda? ⟨5⟩ C. Quae edendorum suffragiorum norma constituenda sit? ⟨6⟩ D. Qualiter necessarium inter corpora legislativa aequilibrium stabiliri possit? ⟨7⟩ E. An obiecta etiam constitutionalia deliberationibus Diaetalibus relinquenda? ⟨8⟩ F. Qualis interna comitiorum politia inducenda sit?
Principia ad quae deliberatio de organizanda Diaeta exigi debet.
⟨9⟩ Ut primum caput fundate determinari possit, praemittenda sunt illa principia e quibus emergentes hac in re quaestiones tuto decidi possint; haec autem in sequentibus concentrantur.
⟨10⟩ Constat diplomatice comitia Regni inde ab exordio usque ad Mariam Primam viritim fuisse convocata, sub hac primum vestigium exstat quod 1385. de singulis Comitatibus (verba sunt diplomatis) quattuor potiores nobiles fuerint convocati, postea usque Ludovicum Secundum usus variavit. ⟨11⟩ Ab hoc ad nostra usque tempora comitia relate ad Statum nobilium et civitatum per repraesentantes, relate autem ad Statum praelatorum et magnatum viritim convocantur, adeoque: 1-o quod ius viritim comparendi nemini, nisi qui ad hos duos Status refertur, competere possit; 2-o quod potestati legislativae, dum aliquam regulationem suscipit, nec lex, nec usus obstare possit; ubi tamen diserta lex praexstitit, hanc non nisi e subversante reali aliqua causa mutari expedit; usum, si temporis iniuria aut partium studio irrepsit, abrogare, si proficuus censeatur, in disertam legem referre interest. ⟨12⟩ Certum enim est publicam Regni administrationem propter usus eiusmodi qui, quia diserta lege non sunt definiti, loco et tempore variare solent, fluctuare; his praemissis
pagina 2374Quibus ius suffragii in Diaeta porro etiam relinqui expediat? — Statui praelatorum ius personalis suffragii porro etiam relinquendum.
⟨1⟩ Relate ad obiectum A. erunt fortasse aliqui qui praelatos imposterum per repraesentantes ita evocandos esse existiment ut aliquot tantum nomine etiam reliquorum episcopi compareant. ⟨2⟩ Verum id quidem rationibus reipublicae minime conducere videtur. ⟨3⟩ Legislatores distinctionem Statuum non alia certe de causa induxerunt quam ut per mutuum votorum aequilibrium singuli Status iura tanto facilius sarta et tecta conserventur. ⟨4⟩ Ut aequilibrium hoc conservetur, si Status praelatorum tantum per repraesentantes evocaretur, vel etiam Status magnatum per repraesentantes tantum evocari, vel paucis illis praelatorum repraesentantibus votum curiatum , id est tale quod voto totius magnatum Status aequipolleat, attribui deberet; neutrum autem expedit. ⟨5⟩ Quomodo enim Barones Regni, quomodo Supremi Comites per repraesentantes evocari possent, quando ipsorum saepe comitatuum interesse ad invicem adversatur? ⟨6⟩ Quale rationabile criterium pro eo definiendo assummi posset, quot repraesentantes Baronibus, quot1 Supremis Comitibus concedi debeant? ⟨7⟩ Si vero stabilita ultro Baronum et Supremorum Comitum personali evocatione repraesentantibus praelatorum votum curiatum admittatur, res in substantia ad idem recideret ac si omnes personaliter compareant. ⟨8⟩ Solet quidem obverti quod ratio cultus divini non admittat ut omnes episcopi tanto tempore a diaecesibus suis absint. ⟨9⟩ Verum organizata semel Diaeta hae non erunt amplius ita diuturnae. ⟨10⟩ Deinde eadem ratio etiam quoad2 Supremos Comites obversatur, et sicut hi comitatus suos per Vice--Comites, ita episcopi per vicarios diaeceses suas interea facile possunt administrare; quare tam praelatorum quam et magnatum personalis evocatio porro etiam conservanda, sed id tantum rite expendendum videtur: quinam ad hunc, qui vero ad illum Statum reipsa referantur?
pagina 2376⟨1⟩ Quod Statum praelatorum adtinet, titulares episcopos primo sub periodo Austriaca invectos, sed nec in hac epocha ulla diserte lege iure personalis suffragii in comitiis donatos fuisse constat. ⟨2⟩ Hi itaque non ex systemate constitutionis , sed e posteriori eoque haud adeo antiquo usu sessionem habent. ⟨3⟩ Cum potestatem legislativam non tantum usus, sed ne lex quidem ipsa liget, id tantum expendendum venit an necessarium inter Status ipsos aequilibrium exposcat, ut hi ius suffragii porro retineant; cum catholicorum episcopatuum numerus notabiliter auctus sit, et fors re ita exposcente adhuc augeri possit; cum episcopi uniti postremis comitiis iure personalis suffragii donati sint, et horum etiam numerus successive augendus praevideatur; cum denique Graecis etiam non unitis iure civitatis donatis horum episcopi sessionem in Diaeta indubie sint postulaturi, ipsa certe aequilibrii Status praelatorum cum Statu magnatum ratio suadere non videtur ut titulares episcopi ultro etiam ad Diaetas evocentur, praesertim si ea, quam mox de magnatibus deprompturi sumus, opinio adoptetur.
⟨1⟩ Praepositus Zagrabiensis ex cathegoria officii non refertur quidem ad Statum praelatorum, et de hoc vulgaris traditio viget quod propter evulsam ab evangelicis in comitiis 1625-ti, dum in negotio religionis fervidius peroraret, barbam sessionem inter praelatos per articulum 61. obtinuerit; verum id se secus habere diplomatice constat. ⟨2⟩ Nimirum occupata a Venetis Aurana unicum, quod e bonis prioratus huius Augusta Domus Austriaca retinuit, Gore , praepositurae Zagrabiensi cum titulo Gubernatoris Prioratus Auranae collatum fuit. ⟨3⟩ Iam vero priorem hunc inde a prima regum periodo pro legali magnate habitum fuisse constat.
⟨4⟩ Itaque praepositus Mikulich in comitiis 1625. sibi qua Priorem Auranae repraesentanti sessionem assignari petiit, et petito eius Status, forte ad sustentandum Regni Hungariae in bona prioratus ius detulerunt; nulla itaque ratio videtur quare hic elargito sibi forte e ratione Status favore privetur. ⟨5⟩ Sicut enim noxias abolere, ita innoxias leges conservare ipsa legislationis natura suadet.
pagina 2378⟨1⟩ De Abbate Montis Pannonicae , et Generali Paulinorum . ⟨2⟩ Quaestio de restitutione ordinum horum antea superari debet quam de sessione ipsis relinquenda agatur.
⟨1⟩ Relate ad Statum magnatum. In prima et secunda regum epocha pro magnatibus non nisi Barones Regni et Comites Parochianos, id est Supremos Comites, habitos fuisse palam est.
⟨2⟩ Constat quidem diplomatice quod iam in prima regum epocha, qui minimae alicuius rei regiae curam habuit, iam titulum comitis talis rei gesserit, veluti comes falconariorum , comes praeconum , comes piscatorum , comes clitellariorum , comes horreorum , et plane comes bubalorum regiorum: verum constat etiam, quod tunc vocabulum comes non importaverit caracterem magnatis, sed idem significaverit ac praefectus , v.g. Horreorum Regiorum Praefectus. ⟨3⟩ Exstant enim litterae Ladislai Chuni de 1275. quibus Petrum Betten, iam comitem udvornicorum , primo ad Statum nobilium elevat; constat etiam quod perpetui liberi comites, qui nec Barones Regni, nec Supremi Comites fuerunt, iam sub Bella Quarto et Stephano Quinto viguerint; verum horum etiam praerogativa non in titulari magnatis charactere sed in eo consistebat quod populus talis dominii, in quo ipsis titulus perpetui liberi comitis concedebatur, a iurisdictione Supremorum et Vice-Comitum exemptus, iudicatui tribunalis ipsius talis domini terrestris subiectus fuerit, id quod postea per Mathiam decreti sexti articulo 12-o abrogatum est.
pagina 2380⟨4⟩ Constat praeterea quod in primis duabus epochis viguerint titulares bani aliique ministeriales barones , uti sunt dapiferorum, agazonum etc. magistri, et ideo in partis 1-mae titulo 93. dicitur quod si vero magnas vel solo nomine baro fuerit ; verum non constat an titularis eiusmodi baronatus ius suffragii inter magnates tribuerit, et si tribuit, apparet quod titulus realis alicuius officii, quales fuerunt Baronatus Regni, non vero nudum magnatis nomen ius hoc tribuerit.
⟨5⟩ Quod tales, qui super nudo comitis aut baronis titulo gerendo litteras a rege impetrant, constitutio Hungarica pro magnatibus non agnoverit, vel inde patet quod primus ex Hungaris *** Palffy 15**.3 et quidem erga commendationem Statuum eiusmodi litteras a Ferdinando Primo impetraverit, quodve idaea titularis huiusmodi comitis adhuc eotum apud Hungaros ita fuerit peregrina ut condito eatenus articulo LII vulgo groff addiderint.
⟨6⟩ Totum titularium comitum et baronum institutum constitutioni Hungaricae peregrinum esse vel inde apparet quod iuxta hanc Baronum Regni eminentior sit character quam Comitum Parochianorum, ubi e contra inter titulares character comitis potior reputetur quam baronis .
⟨7⟩ An ab eo statim tempore quo etiam Hungari titulum magnatis praevia ratione procurare coeperunt, vel tardius, et quando, titularibus his baronibus et comitibus ius suffragii in Tabula Magnatum concessum fuerit, ne quidem e condito post octo a Palffy pro comitis titulo facta recommendatione annos articulo 1-o ante coronationem 1608. satis apparet; nam et ibi magnatum universim tantum mentio sit, quin appareat an per hos lex tantum Barones Regni et Supremos Comites, vel vero omnes etiam titulares comites et barones intelligat.
⟨8⟩ Utcunque sit, hi iure hoc longo iam tempore gaudent, neque interest hoc eos privare, nisi realis quaepiam causa subversetur.
⟨9⟩ Iam vero dum usus titularibus comitibus et baronibus personale ius suffragii in Diaeta tribuere coepit, hi certe pauci tantum adhuc eotum in Hungaria numerabantur; nunc numerus eorum ita auctus est ut, si omnes personaliter comparerent, non tantum Statum praelatorum , sed ipsum etiam nobilium votis longe excederent. ⟨10⟩ Quantas praeterea et quam molestas quaestiones Cancellaria toties quoties superare deberet antequam rex vel regales dimittere possit, nempe: qui sint iam a parentibus divisi et proprium pagina 2382 possessorium teneant, qui e contra certam tantum pensionem accipiant; an ex indivisis fratribus uterque, vel tantum senior debeat evocari; an viduae in genere, in specie vero tales, quae nulla propria bona habent, sed maritalibus iure tantum viduali immanent, evocari debeant?
⟨11⟩ Porro personale titularium magnatum votum constitutioni ipsi adversari videatur; haec enim exigit ut omnes Status iisdem iuribus, iisdem praerogativis utantur. ⟨12⟩ Praelatis, Baronibus et Supremis Comitibus non ex respectu personae , sed legalium , quas gerunt, dignitatum ius singularis suffragii lex diserte attribuit, characterem titularis magnatis in Hungaria eadem hactenus ne canonizavit quidem; proinde cum nobiles , quorum aliqui ampliora quam nonnulli magnates possessoria habent, iure suffragii tantum per repraesentantes gaudeant, si titularibus magnatibus personale votum diserte attribueretur, iam laederetur constitutionalis praerogativarum aequalitas.
⟨13⟩ Accedit quod, cum in Superiori Tabula vota viritim emittantur, ratio ipsa admittere non videatur ut unius titularis, quandoque vix maiorennis comitis aut baronis personale votum tanti habeatur quanti Iudicis Curiae, Bani, aliorumque primorum Regni Magistratuum.
⟨14⟩ Itaque ut circa titulares comites et barones, praesertim postquam numerus eorum adeo auctus est, aliqua mutatio fiat, non tantum ratio aequilibrii inter Status, sed et ipse spiritus constitutionis exigit; ac huic quidem maxime conforme esset ut personale titularium ⟨comitum⟩ 4 et baronum votum sufferatur. ⟨15⟩ E converso comitatus inter hos et nobiles promiscue, prout in quem maiorem confidentiam habuerint, suos repraesentantes exigant.
⟨16⟩ Si tamen potestati legislativae visum fuerit hos etiam ad cathegoriam legalium magnatum referre, ad hoc ut inter Statum magnatum et praelatorum aequilibrium conservetur, statuendum censetur ut non omnes, sed ii tantum, qui aliquod seu dicasteriale, seu provinciale officium aut actu gerunt, aut iamiam gesserunt, evocentur. ⟨17⟩ Et hoc de Superiori Tabula.
⟨1⟩ Relate ad Inferiorem: peculiare est hoc gentis Hungarae institutum ut tota Tabula Regia, alias Iudiciale Tribunal, comitiis cum iure suffragii intersit. ⟨2⟩ Originem instituto huic causas Diaetales dedisse constat, nimirum ut praesto sit iudicium si quem ad tertium, ut dicimus, pagina 2384 diem evocare necessum sit. ⟨3⟩ Cum institutum hoc aequilibrium Statuum non turbet, nulla subversari ratio videtur ut ab eo recedatur, praesertim cum in casu etiam contrario vices gerentibus et protonotariis sessio et votum alioquin relinqui deberet.
Uti et capitulis et conventibus quae praerogativa fidedignitatis gaudent.
⟨1⟩ Ceterum e natura constitutionis Inferior Tabula non nisi e Statu nobilium et liberarum civitatum , quas quartum Statum appellare solemus, consistere deberet; accesserunt deinde tantum illa capitula , et conventus quibus lex praerogativam fidei dignitatis attribuit. ⟨2> Deinde omnia promiscue capitula evocari coeperunt. <3⟩ Tum possessionati abbates , et praepositi , sensim superiores etiam possessionatorum religiosorum ordinum, denique ipsi absentum magnatum nuntii ius suffragii obtinuerunt, ita ut iuxta stylum modernum Inferior Tabula omnes quattuor Regni Status complecti censeatur. ⟨4⟩ Verum id quidem ipsi constitutionis Hungaricae naturae repugnat; haec enim, ut illam, quae Statibus competit, legislationis partem debite aequilibret, e primis duobus Statibus unum, e posteriori alterum corpus efformavit. ⟨5⟩ Non possunt itaque primi duo Status ita dividi ut singuli pars una in Superiori, pars alia in Inferiori Tabula suffragium habeat. ⟨6⟩ Et si Inferior Tabula omnes Regni Status complectatur, tum Superior ipso facto supervacanea efficeretur; donec naevus iste, qui certe temporum iniuria irrepsit, emendetur, impossibile erit, ut mox videbimus, iustam votizationis normam stabilire. ⟨7⟩ Interesse proinde videtur ipsius constitutionis ut Inferior Tabula ad primaevum institutum ita reducatur ut eadem non nisi e Statu nobilium et liberarum regiarum civitatum consistat; quod ea ratione perfici posse censetur ut
⟨1⟩ Capitula et conventus , quibus lex loca credibilia concredidit, non qua membra cleri , sed qua fidedignitates sessionem et votum retineant. ⟨2⟩ Reliqua, sicut et alii nobiles, per Ablegatos comitatuum repraesententur; clerus enim ut clerus nunquam proprium in constitutione Hungarica Statum effecit. ⟨3⟩ Soli episcopi Statum praelatorum constituunt, capitula tanquam unus possessionatus nobilis considerantur. ⟨4⟩ Et ideo hactenus etiam non in Superiori, sed in Inferiori Tabula sessionem habebant. ⟨5⟩ Nulla ergo publica ratio subversatur quare, cum ditissimi etiam nobiles per Ablegatos pagina 2386 comitatuum repraesententur, capitula et conventus (nisi, ut iam diximus, fidedignitatis praerogativa gaudeant) distinctos habere debeant repraesentantes; si enim hac praerogativa gaudent, iam tum illis non qua simpliciter possessionatis, sed qua custodibus locorum credibilium, quorum obiecta saepe non parvam legislationi materiam praebent, votum iure attribui potest.
⟨1⟩ Praepositi, abbates, et superiores religiosorum ordinum possessionati ad Statum praelatorum perinde non referuntur, adeoque pro membris Status nobilium reputari debent, prouti et reipsa in Inferiori Tabula sessionem tenent. ⟨2⟩ Iam quae ratio subesse posset ut unus abbas, unus praepositus, unus religiosorum aliquot superior personali voto gaudeat, ubi tot milia nobilium, quorum singulus singulo horum, et ratione Status et praerogativarum aequalitate, par esse debet, per duos tantum Ablegatos repraesententur.
⟨1⟩ Nihil tamen magis irregulare est quam Ablegati absentum magnatum in Tabula Inferiori; an ante 1608-vum vel legales magnates, id est Barones Regni et Supremi Comites, ius habuerint in casu absentiae repraesentantem suum ad comitia mittendi, non constat; nullum enim hactenus eius rei vestigium erutum est. ⟨2⟩ Hoc anno legis articulus quippe 1-mus ipsis ius hoc attribuit et sessionem ipsis in Tabula Inferiori assignavit. ⟨3⟩ Cum lex iterum generali tantum magnatum vocabulo utatur, an legales tantum magnates, vel titulares etiam comites et barones intellexerit, merito dubitari potest. ⟨4⟩ Interea usus illam etiam ad hos extendit.
⟨5⟩ Quam inconsequens sit seu lex seu usus iste vel inde apparet quod repraesentanti ibi sessio tantum competat ubi illam habere deberet ille, quem repraesentat. ⟨6⟩ Ablegati comitatuum et civitatum ideo in Inferiori Tabula sessionem habent quia, si omnes nobiles et civitates, quos et quas repraesentant, comparerent, suam perinde ibidem sessionem obtinerent; si proinde repraesentantibus seu legalium seu titularium magnatum sessio admitti deberet, deberent illam non ⟨in⟩ 5 inferiori, sed in superiori tabula obtinere. ⟨7⟩ Quod quantas post se traheret inconvenientias, suapte patet.
pagina 2388⟨8⟩ Sunt praeterea alia eaque gravia motiva quae totum absentum Ablegatorum institutum retineri non posse demonstrant; nimirum ratio ipsa admittere non videtur ut una singularis persona, etiamsi sit legalis magnas, ius se per alium repraesentandi perinde habeat sicut tot milia nobilium, qui unum comitatum constituunt. ⟨9⟩ Sat ipsis favoris constitutio attribuit per id quod, si compareant, personali voto fruantur; si iusta de causa absint, principium illud valere debet quod praesentes pro absentibus concludant.
⟨10⟩ Denique vel suffragia omnium, qui absentes magnates repraesentant, Ablegatorum pro curiatis , id est pro votis Status magnatum reputari deberent, vel connumerari ad vota Status nobilium ideo quia Ablegati hi absentum ex hoc Statu leguntur. ⟨11⟩ Primum stare non potest quia secus Status magnatum duplici voto gauderet, uno in Superiori, altero in Inferiori Tabula, quod ipsi constitutionis naturae repugnat. ⟨12⟩ Sed nec alterum subsistere potest; quid enim magis inconsequens quam ut magnas, si ipse adsit, intra suum Statum, si repraesentantem mittat, intra Statum nobilium votum emittat? ⟨13⟩ Deinde pro absentum Ablegatis mittuntur plerumque homines minoris spherae, iuvenes vix e scholis egressi, aliique, quorum humeri necdum ita invaluerunt ut in gravi legislationis obiecto cum fructu versari possint; et ideo, cum numerus eorum magnus sit, quem effectum copia horum hominum in comitiis producat, notius est quam ut multis explicari debeat.
⟨14⟩ Sane numquam Diaeta rite organizabitur nisi Tabula Inferior ad duos, comitatuum nempe et civitatum Status reducatur, sicut Superior Tabula e duobus aliis, episcoporum videlicet et magnatum Statu, consistit; prouti id inferius, ubi de aequilibrio inter corpora legislativa stabiliendo agetur, uberius apparebit; id autem haud secus obtineri potest, quam si Ablegati absentum, etiam legalium magnatum, simpliciter cessent, capitula vero et conventus, quae non sunt fidedignitatis praerogativa, praepositi vero abbates possessionatorumque religiosorum superiores, sicut et reliqui nobiles, per Ablegatos comitatuum repraesententur.
⟨1⟩ Communitas nobilium campi Turopolya ideo ius repraesentantem ad Diaetam mittendi obtinuit quia formatam efficit nobilium communitatem quae proprio regitur magistratu, propria privilegia, propria per principes confirmata relate ad municipalem suum statum statuta habet. ⟨2⟩ Ut haec legali isto favore privetur, nulla certe ratio subversatur.
pagina 2390⟨1⟩ Hactenus nemini ius suffragii in Diaeta concessum fuit nisi nobilitari praerogativa frueretur; civitates ipsae, uti hoc iure frui possint, per fictionem legis singulae pro uno nobili declaratae sunt; ac in hoc quidem constitutio Hungarica ab omnibus aliis temperatarum monarchiarum constitutionibus, praeter Polonicam, multum abludit. ⟨2⟩ Postremis tandem comitiis agnitum fuit interesse ipsius constitutionis ut aliquae florentiores etiamsi ignobiles communitates iure suffragii donentur, hocque oppida Haidonicalia nec non Iaziges et Cumani donati sunt; exemplum hoc plures indubie futuris comitiis eiusmodi casus producet. ⟨3⟩ Ne novitas instituti aliquam organizandae Diaetae difficultatem adferat, statuendum videtur ut talium communitatum vota quarto Statui adnumerentur.
⟨1⟩ Iam quoad6 B: nisi status quaestionis quoad obiectum hoc rite defigatur, nunquam illud fundate exhaurietur. ⟨2⟩ Iam vero status quaestionis non in eo versatur an comitatus et civitates eam, quam ipsis libet, activitatem tribuere adeoque eam vel ampliare vel restringere possint; id enim tritum illud axioma, quod mandatarius non nisi eam habeat potestatem, quam ipsi mandans concedit, extra dubium ponit; verum in eo quaestio versatur an reipublicae intersit ut simul constituta potestas legislativa restrictos tantum ad praescripta puncta mandatariatus acceptare observareque debeat, et an ipsi Ablegati a praescripta sibi sententia, etiamsi seu circumstantias interea mutatas videant, seu etiam contrariis argumentis convincantur, recedere non possint?
⟨3⟩ Qui affirmativam sustinent, sequentibus ferme argumentis eam fulcire solent: 1-o, quod Ablegati seu repraesentantes sint tantum organa committentium, per quae hi voluntatem suam manifestant, adeoque quod Ablegati per se nullam personalem habere possint opinionem.
pagina 2392⟨4⟩ 2-o, quod minus tantum videatur obnoxiorum humanae fragilitati aliquot individuorum arbitrio omnem causam publicam concredere.
⟨5⟩ 3-o, quod committens impediri non possit quominus delegatum suum, si velit, revocare possit; hoc autem admisso, quod suapte sequatur delegatos non nisi eas, quae ipsis praescriptae sunt, sententias sustinere debere; si enim contrarium agant, possunt sibi committentes continuo per eorum revocationem subvenire.
⟨6⟩ 4-o, quod, si aut non praevisus in eorum instructionibus casus occurrat, aut respectu praescriptae sibi alicuius sententiae medio tempore circumstantias mutari contingat, possint novam a principali suo commissionem expetere.
⟨7⟩ Ad haec ferme momenta recidunt omnia ea quae iam apud alias gentes multis paginis hanc in rem disputata sunt, et tamen sententia haec nec cum principiis constitutionis Hungaricae nec cum natura legislationis cohaerere videtur.
⟨8⟩ Relate ad 1-mum, in Hungaria unam legislativae potestatis partem Princeps, aliam omnes quattuor Regni Status in comitiis congregati habent. ⟨9⟩ Dudum iam in constitutionale principium abivit illud quod Statum nobilium relate ad comitia non efficiant omnia nobilium individua, sed illa tantum, quae singuli comitatus nobiles pro repraesentantibus suis delegerunt. ⟨10⟩ Itaque penes hos etiam solos, si in comitiis congregentur, exercitium potestatis legislativae, in quantum haec Statui huic competit, residet. ⟨11⟩ Sicut in regno electivo status quidem conferunt regiam potestatem, ipsi tamen illam non possunt exercere, ita in comitatibus nobilitas confert quidem Ablegatis suis ius partem potestatis legislativae in comitiis exercendi, ipsa tamen illam non potest exercere; licet enim etiam in comitatibus omnes quattuor Regni Status partialiter concurrant, certum tamen est quod comitatibus nulla pars legislativae potestatis competat, quia secus etiam in comitatibus nihil sine auspiciis Principem decerni posset, et tunc Hungaria non esset monarchia cuius caput est Princeps, membra vero quattuor Regni Status praescripta legibus forma in comitiis congregati, sed efficeret corpus e pluribus eadem gubernii forma gaudentibus provinciis conflatum, quale exempli causa in Hollandia septem foederatae provinciae constituunt.
⟨12⟩ Quod exercitium illius, quae Statum nobilium respicit, legislativae potestatis partis ipsis comitatuum repraesentantibus in comitiis competat, inde etiam patet quod reliqui etiam duo Status, praelatorum nempe et magnatum, ad elargiendas Ablegatis instructiones perinde concurrant et tamen, postquam hi in comitiis in unum congregantur, ibidem pagina 2394 personali voto gaudeant, adeoque ibidem et sententias, quas in comitatu sustinuerunt, si deinde secus persuadeantur, mutare, et de novis, quae in comitatibus praevisa non fuerunt, obiectis vota depromere possint; ab horum exemplo videtur lex reliquos etiam duos Status, nobilium et civitatum, in eorum Ablegatis ita personificare voluisse ut, sicut primorum duorum Statuum individua, ita horum etiam repraesentantes personali voto in comitiis gaudeant. ⟨13⟩ Iam vero ut primum exercitium potestatis legislativae ipsis comitatuum et civitatum Ablegatis competit, suapte sequitur quod instructiones, quas a comittentibus suis accipiunt, tantum consultivae esse debeant, non imperativae ; id est quod Ablegati singulum instructionis suae punctum, nisi novis argumentis, aut per mutatas interea circumstantias aliter persuadeantur, sustinere, neque ab illis ex ullo personali suo motivo recedere queant; in negotiis tamen, quae praeter suam instructionem occurrunt, aut si circumstantias temporis aliud exigere videant, vota iuxta prudens suum arbitrium pro bono communi depromere et possint et debeant.
⟨14⟩ Et certe id ipsa legislationis natura exigere videtur; dum Princeps aut etiam privati negotia aliqua per delegatos tractant, negotia eiusmodi plerumque in paucis capitibus consistere solent; in his limitati mandatariatus facile locum habent; si enim seu aliquid impraevisi occurrat, seu circa iam mandata sibi negotia circumstantias mutari contingat, mandatarius novas super his instructiones eo facilius impetrare potest quod plerumque rem habeat cum singulari persona quae se circa proposita sibi obiecta citius determinare solet; aut si etiam cum mandatariis moralis alicuius corporis , quales sunt respublicae, negotium tractetur, non nisi pauca eiusmodi moralia corpora ad idem negotium influere soleant. ⟨15⟩ In Diaeta non pauca aliqua capita, veluti in tractatibus inter potentias suscipi solitis, verum universa legislationis obiecta occurrunt; committentes repraesentantum non sunt tres quattuorve, uti inter potentias evenire solet, sed 53 comitatus, 46 civitates, adeoque 99 non singulares personae , sed mere moralia corpora . ⟨16⟩ Si horum omnium repraesentantes in omni casu non praeviso, in casu praeterea, ubi circa iam mandata sibi negotia circumstantiae mutantur, novas a comittentibus suis accipere deberent commissiones, ex identitate rationis deberent hanc tunc etiam exposcere quando contra commissas sibi sententias talia adduci audiunt argumenta, quae ipsos quidem movent, sed in comitatibus, dum talis sententia stabiliretur, in medium prolata non fuerunt; nullus enim vir honoratus contrariam sensui suo sententiam tueri potest nisi ad id altiori potestate cogatur. ⟨17⟩ Si vel haec in reflexionem sumantur, facile apparebit quam fluctuans, quam interminabilis evaderet comitiorum manipulatio, si limitatis eiusmodi mandatariatibus locus admitteretur.
pagina 2396⟨18⟩ Corpus legislationis Hollandiae tantum e septem foederatis provinciis consistit et tamen, quia harum repraesentantes non nisi cum limitato eiusmodi mandatariatu exmittuntur eaque de causa in singulo proposito superius casu novas a committentibus suis accipere debent inviationes, deliberationes comitiorum illorum adeo lentae sunt ut id pro intrinseco constitutionis Hollandicae vitio merito exponatur, et reipsa respublica tristes morae huius effectus iam saepius experta sit. ⟨19⟩ Quid fieret in Hungaria si 99 moralia , forte in obiectis legislationis necdum ita, ut sunt septem Hollandicae provinciae, versata corpora de singulo novo obiecto, de singula circumstantia, de singulo argumento, si haec nova sint, deliberare deberent; nonne omnis Diaeta et taedio tam diuturnae morae et profundendarum in repraesentantes expensarum gravitate infructuose dissolvi, nonne sensim constitutio ipsa everti deberet?
⟨20⟩ Solet quidem argumento hinc id obverti quod sufficiat si pluralitas instructionum singuli huius Status sit conformis, et tunc minoritas iam non debeat recurrere pro novis instructionibus; raro autem eventurum sit ut instructiones plane in aequalibus ratis pro una et pro alia sententia conveniant. ⟨21⟩ Verum potest evenire et evenit certe frequenter ut obiectum aliquod non nisi exigua aliqua instructionum seu comitatuum, seu civitatum pluralitas determinaverit de quo reliqui comitatus aut civitates nihil statuerunt; in casu hoc reliquorum omnium comitatuum et civitatum repraesentantes privarentur voto positivo circa talia obiecta quia non possent ad comittentes suos pro instructione recurrere, proprium autem votum ipsis depromere non liceret, id quod ipsi naturae liberae constitutionis repugnat; in hac enim omnis qui ius habet ad legislationem concurrendi debet etiam potestate gaudere ad singulum obiectum positivo suo voto influendi. ⟨22⟩ Deinde evenit saepe ut aut Princeps proponat, aut secus circumstantiae temporis talia obiecta in Diaeta evolvant quae nullius seu comitatus seu civitatis instructionem ingressa sunt. ⟨23⟩ In his adminus casibus in sententia limitatorum mandatariatuum ad 99 illa moralia corpora tamen recursus fieri deberet, quod solum omnes illas, quas supradiximus, tristes sequellas produceret.
⟨24⟩ Quid multa? Si Ablegati non essent nisi organa suorum comittentium et portitores declaratarum scripto eorundem opinionum, ad quid tanti sumptus, tanta mora, tantae consultationes; mittantur e parte singuli circuli unus alterve tam comitatuum, quam civitatum nomine; mittant his sua sensa comitatus et civitates. ⟨25⟩ Illi subducant calculum votorum circa proposita obiecta et illas, quae exinde prodiverint, sententias Tabulae Magnatum proponant. ⟨26⟩ Si novum quodpiam obiectum emerserit, illud significent continuo omnibus comitatibus et civitatibus et, postquam responsa confluxerint, eodem quo supra modo procedant, et sic prodibit sine pagina 2398 tot sumptibus et cum lucro temporis illius, quod in consultationibus consumitur, eadem Diaetalis manipulatio quae prodiret, si instructiones Ablegatorum pro imperativis declarentur neque illis admittatur votum personale .
⟨27⟩ Et haec sunt gravia illa momenta quae limitatis mandatariatibus adversantur. ⟨28⟩ Gravissimum tamen contra illos argumentum experientia ipsa suppeditat; hanc enim in deliberationibus publicis tutiorem ipso ratiocinio ducem esse constat; constitutio Anglica iam ante saeculum constabilita est, in hac nullus datur limitatis mandatariatibus locus, immo repraesentantes neque aliquas a committentibus suis instructiones accipiunt, et tamen feliciter subsistit. ⟨29⟩ Nostro aevo, sub oculis nostris enatae sunt duae novae constitutiones eaeque non temperatae, ut in Anglia, monarchiae , sed stricte republicanae ; nuper in America, et recentissime in Galliis disputata fuit, dum utraque haec constitutio formaretur, summis studiis a versatissimis in obiecto legislationis viris haec quaestio. ⟨30⟩ Et tamen utrobique pro illimitatis mandatariatibus decisa est.
⟨31⟩ Certe etiam in Hungaria et ratio publici et formandae tanto magis constitutionis studium et ipsa salus reipublicae exigere videtur ut instructiones comitatuum et civitatum non pro imperativis , sed pro consultivis diserta eaque constitutionali lege declarentur.
⟨32⟩ Argumenta, quae pro contraria sententia superius attulimus, iam per motiva nostrae opinionis omnia soluta sunt, praeter metum illum ne forte repraesentantes in transversum abripiantur; verum et hunc allegata Angliae, Americae, et Galliae exempla evertunt eritque id ipsum novo incitamento ne Ablegati ad Diaetas partium studio, sed ex genuina promovendae causae publicae consideratione legantur.
⟨1⟩ In Systemate modernarum temperatarum constitutionum non nisi dupplex dari potest suffragia edendi modus, nimirum aut per capita aut per status . ⟨2⟩ Nulla unquam aut de novo instituta aut restaurata constitutio fuit quin quaestio de utra7 ex his modalitatibus adoptanda variis iisque fervidis studiis fuerit agitata; semper status illi, qui pauciorem efficiunt numerum, votizationem per status , alii per capita sustinebant. ⟨3⟩ Qui priorem tuebantur sententiam, eam motivo conservandi inter status pagina 2400 aequilibrii fulciebant. ⟨4⟩ Qui posteriori favebant, eo nitebantur fundamento quod singuli ad comitia evocati votum eiusdem ponderis esse debeat et pro sensu nationis non nisi id accipi possit quod pluralitate votorum omnium in complexo sumptorum ablegatorum concluditur.
⟨5⟩ Ubique tamen demum pro votizatione per capita conclusum est; soli Poloni ius conclusae totius Diaetae sistendi singulo nobili detulerant, sed et hi tristibus, quae ex instituto hoc dimanarunt, sequellis edocti recentissimis comitiis votizationem per capita adoptarunt.
⟨6⟩ Verum hac in re aliam subit considerationem quaestio de constituenda inter ipsa ad invicem eiusdem tabulae commembra votizatione, aliam item illa: quomodo vota singulae in complexo sumpta tabulae ad invicem considerari debeant; prima tantum ad praesens propositum pertinet, altera ad quaestionem aequilibrii inter ipsa corpora legislativa, de quo continuo agemus, refertur.
⟨7⟩ Itaque quoad8 normam votizationis inter ipsa ad invicem eiusdem tabulae membra: ut primum una tabula status aequali numero, v.g. duos aut quattuor continet, iam natura sua impossibilis est votizatio per status ; ut enim votizatio per status fiat, deberet singulus e duobus statibus, qui eandem tabulam constituunt, secedere, vota inter se seorsim colligere, sicque cum voto curiato ad communem tabulam redire, quod nec loci nec temporis opportunitas admittere videtur; sed concedamus obstacula haec posse superari, quid si unius status votum pro affirmativa , alterius pro negativa concludat, quod certe frequenter eveniret; tunc ipso facto inactivum redderetur totius tabulae votum, id quod absque convulsione exercitii potestatis legislativae fieri non potest. ⟨8⟩ Iam vero in Hungaria singula tabula duos adeoque aequali numero status continet; natura proinde sua debet votizatio per capita in singula tabula stabiliri.
⟨9⟩ Et vero usus iste in Tabula Magnatum reipsa viget, lex ipsa, articulus quippe ***9 Vladislai *** decreti formam hanc universim praescribit. ⟨10⟩ Quominus in Inferiori Tabula hactenus usu venerit, diversa impedimenta, quibus removendis nunquam manus admota fuit, effecerunt.
⟨11⟩ Nihil proinde reliquum videretur quam ut id disquiratur quomodo impedimenta haec, quorum aliqua iam supra §-phis 10-o, 11-o et 12-o attingimus, tolli sicque legis illius effectus etiam quoad10 Tabulam Inferiorem procurari possit?
pagina 2402⟨12⟩ Cum tamen non desint qui inordinatum modernum usum porro etiam retinendum arbitrentur, iuvat ipsam etiam quaestionem, an nimirum ordinatam votizationis normam etiam in tabula inferiori introduci expediat, paucis exhaurire.
⟨13⟩ Qui negativam sustinent, eo unice nituntur argumento quod per confusum suffragia edendi modum singulares personae minus exponantur sicque aequilibrium legislationis inter principem et status facilius conservetur. ⟨14⟩ Verum dum de introducenda ordinata votizatione sermo est, non de eo agitur ne, si vota totius tabulae aut notabilis adminus pluralitatis seu erga primam statim propositionem seu post exiguam concertationem coalescant, non possit tabula sensum suum etiam porro per conformem acclamationem manifestare. ⟨15⟩ Id tantum desiderantur ne graviora legislationis obiecta vagis clamoribus committantur, utve, si aut obstante pluralitatis silentio e paucorum tantum iam nimium protractis perorationibus aut ex ipsa acclamatione sensus pluralitatis tuto elici non possit, adsit fixa votizationis norma per quam hic tuto cognosci possit. ⟨16⟩ Id autem ut efficiatur, exigit ipsa mixtae legislationis natura, exigit ratio conservandae constitutionis, exigunt denique graves, quod modernus confusus suffragia edendi modus post se trahit, abusus.
⟨17⟩ In legislatione enim in qua status partem habent, nec princeps nec status ipsi, sed nec eorum repraesentantes aliud pro sensu et voto nationis habere possunt nisi id, in quod maiorem statuum partem consensisse constat; in moderno confuso suffragia edendi modo id nunquam tuto constare potest quia natura paucis illud popularis eloquentiae donum elargita est ut ex arena de proposito sibi argumento diserte perorare possint. ⟨18⟩ Ex his ipsis sunt qui nec pectus ita firmum, nec vocem ita sonoram habent ut in tam vasto cubili, in illo multitudinis strepitu audientiam sibi possint procurare. ⟨19⟩ Itaque eventus deliberationum ab iis unice ferme pendet quibus aut utrumque hoc donum aut pectus adminus ita firmum obtigit ut, si plures eiusmodi (quamquam pluralitatem longe adhuc non efficientes) voces suas uniant, ipsi pluralitati clamoribus suis imponere possint. ⟨20⟩ Ut id in facto ipso appareat, deberet tantum aliquoties periculum fieri ut ea, quae prius iuxta modernum modum iam pro conclusis habebantur, denuo liberis votis subiiciantur, et apparerent certe plerumque contraria ab iis, quae iam pro decisis habebantur, conclusa.
⟨21⟩ Ius itaque habet princeps exigendi ut modus statuatur quo sibi certo constare possit quod ea, quae sibi proponuntur, sint reipsa sensa pluralitatis statuum; ius etiam relinqui debet singulo Ablegato ut, si pluralitatem non consensisse existimet, possit individualem deposcere pagina 2404 votizationem; secus Hungaria non liberam, sed paucorum tantum arbitrio obnoxiam habet formam legislationis.
⟨22⟩ Quod constitutioni ipsique adeo saluti reipublicae noxius sit modernus usus vel inde patet quod propter dissonas eiusmodi acclamationes votum Tabulae Inferioris saepe reddatur inactivum ; nimirum cum non adsit norma sensum pluralitatis tuto cognoscendi, si difformes sint acclamationes, totum saepe ipsius tabulae votum evanescit, quod grave Constitutioni ipsi vulnus infligit. ⟨23⟩ Quid? quod saluberrima saepe consilia per dissonas eiusmodi acclamationes evertantur, quae certe a pluralitate adoptata fuissent si praesto fuisset modus votum singuli membri explorandi, sicque patria multis saluberrimis institutis carere cogatur.
⟨24⟩ Abusus, quos modernus modus secum fert, describere odiosum foret, effectus eorum sunt quod per hos existimatio gentis Hungarae grave apud exteros detrimentum patiatur; dein quod sacrum legislationis ius profanetur; in moderno enim confuso suffragia emittendi modo occasionem habent homines, qui nonnisi auditores esse deberent, clamores suos etiam cum minori Ablegatorum parte coniungendi sicque exercitium potestatis legislativae, quod ipsos non respicit et pro quo nec sufficientem habent capacitatem, usurpandi; sed de hoc in politia comitiorum uberius.
⟨1⟩ Itaque nihil iam reliqui est quam ut id disquiramus qualiter ea, quae individuali votizationi in Inferiori Tabula obstant, sufferri possint?
⟨2⟩ Impedimenta haec ad tria capita recidunt, 1-o: quod ad tabulam hanc repraesentantes etiam privatorum admissi sint, veluti capitulorum fideidignitatis praerogativa non gaudentium, et absentum magnatum. ⟨3⟩ 2-o: Quod privatis aliquibus individuis veluti praepositis, abbatibus, et possessionatorum religiosorum superioribus personalia vota concessa fuerint. ⟨4⟩ Iam vero horum vota votis Ablegati unius comitatus, qui plura saepe millia nobilium repraesentat, aequiparari non posse luce meridiana clarius est; ac his quidem impedimentis non secus, quam ut iam supra dictum est, per abrogationem abusus huius subveniri potest; ut enim debitus in exercitio potestatis legislativae ordo inducatur, debet votizatio per capita etiam in Inferiori Tabula stabiliri; id autem secus perfici non potest quam si haec (demptis paucis illis, pro quibus, ut supra diximus, legalis ratio subversatur, individuis) e meris repraesentantibus , ut apud alios populos usu venit, consistat.
pagina 2406⟨5⟩ Tertium impedimentum est ipsum inter comitatus et comitatus, civitates et civitates discrimen, nimirum quod aliquorum Ablegati plures, alii pauciores committentes repraesentent. ⟨6⟩ Istud iam maiorem tantisper subit considerationem.
⟨7⟩ Verum inaequalitas haec committentium etiam in Anglia et forte in omni temperata constitutione subsistit; ipsa enim, quae in rebus humanis viget, varietas non admittit ut id ad geometricam reduci possit proportionem. ⟨8⟩ Iustum tamen videtur ut ea adminus, qua licet, parte ad aliquam proportionem accedatur; haec autem per classificationem comitatuum obtineri posse videtur ita ut iis comitatibus, qui 1-ae classi adscribentur, maior tantisper votorum numerus concedatur et sic a proportione de aliis. ⟨9⟩ Prima e converso civitatum classis eum numerum votorum obtineat quem ultima classis comitatuum, et sic de reliquis classibus a proportione, vel vero ut comitatus primae classis quattuor, 2-ae tres, 3-tiae duos legatos mittant, civitates primae classis duos, 2-ae unum deputatum habeant, 3-tiae classis duae unum alternative ex singula civitate ablegatum mittere possint.
⟨10⟩ Equidem nec hac quidem ratione genuina illa et geometrica proportio stabilietur, accedetur tamen ad eum, qui in complicatione obiecti huius possibilis est, modum, sicque tandem omnium, ut supra ostendimus, populorum, qui partem legislationis habent, exemplo ordinata votizationis ratio etiam in Inferiori Tabula introducetur.
⟨1⟩ Iam quoad11 obiectum D, conservandum nempe inter ipsa legislativa corpora aequlibrium, iam primum meminisse oportet quod hic non de aequilibrio inter duos eiusdem tabulae status agatur; quod si enim personalis in utraque tabula votizatio, ut paulo supra diximus, inducatur, obiecto huic iam prospectum est. ⟨2⟩ In eo tantum quaestio versatur quomodo primum inter duas ad invicem tabulas, tum inter principem et status in complexo sumptos aequilibrium ita induci possit ut sua et principi et statibus, quam illis constitutio attribuit, legislationis pars sarta tectaque permanere possit?
⟨3⟩ Cum tamen iam id etiam in quaestionem vocari soleat an in illa etiam imperii forma, in qua pars legislativae potestatis principi, pars populo competit, hunc in plures status dispescere expediat; quaestione vero hac pagina 2408 negative superata, supervacanea evaderit omnis de inducendo inter ipsos status aequilibrio disceptatio, licet nostram hac quoque de re sententiam paucis exponere.
⟨4⟩ Omnis pura imperii forma, sive illa monarchica sit, ut olim in Gallia, seu aristocratica , uti Venetiis, seu demum democratica , ut olim in parvis Graeciae republicis vigebat, arbitrarium imperium natura sua secum fert quia, si eadem persona vel idem corpus et legislativam et executivam (nos enim iudicialem tantum pro parte executivae reputamus) potestatem exerceat, iam omnia unice ad eius arbitrium referuntur, nulla lex stabilis adeoque nulla etiam aut personae libertas , aut proprietatis securitas existere potest, cum nullum habeat sibi oppositum corpus quod eam, ne leges aut iniustas condere aut iustas etiam secus exsequi possit, impediat. ⟨5⟩ Arbitrium hoc pro subditis individuis eo magis oppressivum evadit quo numerosius est corpus illud quod simul legislativam, simul executivam potestatem exercet; nam ea est humani animi condicio ut is omnes actiones suas ad proprium interesse referre, haecque imbecillitas in ipso etiam legislationis actu eidem subrepere soleat. ⟨6⟩ Itaque si solus princeps et legislativam et executivam potestatem exerceat, unius ad summum personae interesse cum communi totius populi bono in collisionem venire potest; et ideo, si tales semper principes haberi possent qui omne proprium interesse sacrificent et unice commune subditi sibi populi bonum pro scopo sibi praefigant, si hi praeterea tales semper habere possent ministros qui nihil unquam de proprio suo interesse consiliis suis admiscerent, nulla ne cogitando quidem concipi posset melior gubernii forma quam simplex et illimitata monarchia.
⟨7⟩ Si optimates soli et legislativam et executivam exerceant potestatem, perferendis pro communi totius populi bono legibus iam tot individuorum privatum interesse obsistere solet e quot individuis senatus conflatur, et adhuc spiritus corporis, id est interesse totius in concreto ordinis optimatum, semper in bilancem venit, adeoque in pura aristocratia et longe pauciores adhuc quam in illimitata monarchia toti populo vere proficuae leges perferuntur et minus iuste effectuantur.
⟨8⟩ Pura democratia ne dari quidem potest, impossibile enim est ut totus populus non tantum leges ferat, sed et eas exsequatur; verum pro pura democratia illud reputatur ubi nullo ordinum discrimine totus in complexo populus potestatem legislativam arripuit, licet executionem legum distinctis iisque determinatis magistratibus concrediderit. ⟨9⟩ In hac imperii forma quot12 ferme capita populus numerat, tot privata interesse communi bono pagina 2410 adversantur, pauci enim semper sunt e populo qui non suum, sed commune bonum spectent; inde tantae in hac gubernii forma turbae, tot internae discordiae quae in aperta plerumque civilia bella errumpere solent, inde tam facilis ad anarchiam lapsus, ita ut haec inter omnes tres puras imperii formas pro maxime vitiosa reputetur, iamque civitate donatum sit politicum illud axioma: democratiam simplicem ne subsistere quidem posse nisi apud parvum angustis limitibus constrictum populum, apud quem illibata adhuc morum probitas ita vigeat ut nec ambitio nec avaritia cives corripuerit, potiorque eorum pars prona sit ad privatum suum interesse utilitati publicae sacrificandum. ⟨10⟩ Praeviderunt haec iam vetustissimi, qui pro aliquo populo constitutionem efformandam susceperunt, legislatores, et ideo, qui vel pro tantisper aut extenso aut corrupto populo leges dictarunt, ut intentum publicae felicitatis scopum obtineant iam democratiam aristocratia temperavere, diviserunt nempe cives in duas classes, primam constituere e paucioribus qui alios prudentia, usu rerum gerendarum, quodque inde suapte sequi solet, opibus praecellebant, quos senatores patricios aut optimates vocavere, hisque et honoris et authoritatis praerogativam attribuerunt. ⟨11⟩ In aliam classem reliquum populum coniecere; omne autem hoc institutum eo unice direxere ut in exercitio legislationis optimatum authoritas impetui copiosae multitudinis, numerus autem populi ambitioni optimatum obsistere possit, sicque per distinctum sibique oppositum duorum distinctorum statuum interesse aequilibrium illud enascatur quod utrumque statum non nisi ad eas, quae pure in commune bonum tendunt, leges perferendas compellat.
⟨12⟩ Verum ne hoc quidem instituto scopum suum assecuti sunt veteres legislatores; eventus enim ipse ostendit quod nec optimatum authoritas continendo, donec viritim ad comitia confluebant, populo par fuerit, et quod ambitiosi optimates, qui ad arripiendam summam potestatem aspirabant, si artem popularem auram captandi probe tenuerunt, populo ipso ad assequendum propositum suum facilime uti potuerint; omnes enim veteres respublicae aut plebis licentia per anarchiam et internas discordias interierunt, aut ambitiosi alicuius optimatis potentia per civilia bella in illimitatam monarchiam sunt commutata. ⟨13⟩ Itaque ut huic aequilibrii defectui subveniatur, primum ea ratio inita est per recentiores legislatores ut non totus populus, sed tantum certus eius repraesentantum numerus in partem legislationis vocetur, dein ut ad evitanda, quae naturalis potentiorum optimatum ad arripiendam supremam potestatem nisus producebat, mala, regia dignitas uni familiae per constitutionem ipsam deferatur sicque compositus ex omnibus tribus simplicibus reipublicae formis status ita efficiatur ut, cum ipse repraesentantum populi numerus notabilem efficere debeat multitudinem, huius impetum authoritas pagina 2412 optimatum temperare, quod si vero optimatum potentia statum hunc opprimere vellet, rex eorum ambitionem coercere, denique si rex ipse potestatem suam ultra legis constitutionisque limites extendere vellet, reuniti hi duo status obsistere possint. ⟨14⟩ Mixtum hoc ex omnibus tribus gubernii formis systema conformi fere modernorum publici statum sensu, procurando communi totius nationis bono, adeo conveniens videtur ut nuper Coloniae Americanae, licet nec distinctionem statuum nec regiam dignitatem admiserint, ad assequendum tamen necessarium per tam extensum, ut illae occupant, terrenum in administratione publica aequilibrium distincta a repraesentantibus populi duo corpora stabiliverint quorum unum, nempe Senatus Superior , eadem ferme, quam in temperatis monarchiis optimates habent, Authoritate gaudeat, aliud, nempe Gubernator , eadem ferme iura exerceat quae in temperatis monarchiis principi deferri solent, eo solo discrimine quod et Gubernator et membra Superioris Senatus magistratus suos non nisi definitis per legem annis retinere possint, his vero praeterlapsis alia iterum individua iis suffici debeant.
⟨15⟩ Soli Galli nuperrime, ut hanc aequilibrii inter status ipsos curam praevertant, omne discrimen condicionum inter cives, adeoque statuum etiam distinctionem sustulerunt et paradoxam monarchico-democraticam imperii formam instituerunt. ⟨16⟩ Verum nullo unquam illustriori argumento confirmatum fuit vetus illud politicum axioma, quod democratia non nisi parvo angustis limitibus constricto et puris adhuc moribus praedito populo conveniat, quam hoc Gallorum facto; e defectu enim intermedii inter principem et populum status, qui effervescentes repraesentantum multitudinis impetus cohibere et moderari possit, in tantam inciderunt anarchiam ut omnis personae et proprietatis civium securitas penitus eversa sit utve secuta inde in ipsam nationem damna vix saeculum sarcire possit, neque Apollinis tripode opus sit ad hoc ut tuto liceat ominari quod Galli constitutionem suam per intermedium aliquem inter principem et populum statum sponte adhuc sua temperabunt aut, si in praesenti gubernii forma praestiterint, continuis internis agitationibus adeo labefactabuntur ut regio eorum exteris demum hostibus praeda cedat.
⟨17⟩ Vel ex his satis apparet quod omnes summi imperii partes uni seu individuo seu corpori concredere securitatis personae proprietatisque civium non intersit, sed quod has inter principem et populum partiri expediat; quod id tutissime perfici possit si populus per repraesentantes suos in partem legislationis vocetur; quod in hoc casu debeat aliquis inter duo haec legislativa corpora intermedius status stabiliri; denique quod hoc stabilito de inducendo non tantum inter principem et status, sed inter ipsos pagina 2414 etiam ad invicem status aequilibrio cura suscipi debeat. ⟨18⟩ Superest ut, qualiter id in Hungaria praestari possit, paucis expediamus.
⟨1⟩ Inducendo in Hungaria inter Status aequilibrio obstare quidem videtur illud quod non duos, ut in Anglia, nec tres, uti olim in Gallia, sed quattuor plane, uti nunc in Polonia, Status numeret. ⟨2⟩ Verum cum omnes hi Status ad duas tantum Tabulas contracti sint; cum singula harum duos contineat; denique cum in utraque personalis, ut iam ostendimus, votizatio induci possit, res haec eandem subit considerationem ac si duos tantum Status Hungaria numeraret. ⟨3⟩ Hoc praemisso triplex tantum quoad inducendum inter Status aequilibrium ratio iniri potest: prima est ea quam Angli adoptarunt, nimirum ut conclusa tantum Inferioris Tabulae, quae e meris repraesentantibus populi consistit, pro sensu nationis habeantur, Superior tanquam excentricum respectu populi corpus iure tantum conclusis Inferioris Tabulae intercedendi, quod technico termino liberum veto appellare solemus, gaudeat. ⟨4⟩ Altera est ut numerus statuum inaequalis, exempli causa ternarius, praelatorum nempe, magnatum , et populi , uti antea in Gallia fuit, defigatur; suffragia per status colligantur idque pro sensu nationis habeatur in quod duo adminus status consenserint; ultima demum ut omnes simul congregati status vota viritim edant sicque totius corporis votorum pluralitas concludat.
⟨5⟩ Angli duplicem sibi per hoc institutum scopum proposuerunt, primum ut optimates non tantum sua, sed etiam regis iura, cum quibus ipsa eorum existentia arcto nexu colligata est, intercessione sua adversus Inferioris Camerae nisus tueri possint; dein ne proniores ad extendendam regiam potestatem optimates capta, quae apud magnam multitudinem saepe se offerre solet, occasione talem etiam propositionem pervincere possint quae illam ultra limites constitutionis provehat sicque per institutionem intermedii huius legislativi corporis non tantum impetus Inferioris Tabulae temperare, sed inter ipsum etiam Principem et populum aequilibrio studere voluerunt.
⟨6⟩ Verum modalitas haec adversatur avitis Hungariae institutis; nam iuxta hanc omnes Status pari praerogativa gaudent, perinde sunt membra S. Coronae, et pro natione non nisi omnes simul sumpti Status considerantur. ⟨7⟩ Iam vero si Superiori Tabulae tantum ius intercedendi decisis inferioris Tabulae tribuatur, ipso facto privarentur duo Regni Status, praelatorum nempe et magnatum , iure proponendi, quo tamen semper gavisi pagina 2416 sunt. ⟨8⟩ Obtinuit quidem etiam in Hungaria mos ille ut ius propositionis maxima in parte apud Tabulam Inferiorem resideat; quae enim improprio nomine hactenus gravamina vocabamus, nil aliud sunt quam propositiones de quibus Status leges perferri exoptarent.
⟨9⟩ Quod si tamen Superiori Tabulae e re visum fuit ut ipsa etiam aliquam Inferiori Tabulae faciat propositionem, numquam id ipsi negabatur; non expedit itaque vetustum hoc institutum commutare nisi gravis aliqua causa et praesens utilitas subversetur, haec autem vix, ac ne vix quidem assignari potest.
⟨10⟩ In Anglia rex ipse caret iure propositionis et, si subsidia petat aut aliud quid proponere velit, per ministrum suum (qui ipsa hac de causa ut districtus alicuius repraesentantem in Inferiori Tabula agere possit, semper procurare solet) per ministrum, inquam, suum, non qua talem , sed qua loci talis repraesentantem id perficere solet. ⟨11⟩ Ut primum sola Inferior Tabula totam nationem repraesentat, ut primum rex ipse iure propositionis non gaudet, in consequens certe fuisset illud Camerae Superiori , id est Tabulae Optimatum, quae perinde pro distincto a natione corpore consideratur, deferre. ⟨12⟩ A contrario ergo in Hungaria, ubi rex iure propositionis gaudet, ubi nationem omnes simul sumpti Status repraesentant, inconsequens foret ius hoc duobus Regni Statibus denegare.
⟨13⟩ Quoad13 alteram modalitatem: ubi Status inaequali numero constituti et tamen iisdem praerogativis donati sunt, quaestio inducendi inter eos aequilibrii facile absolvitur; si unicus sit, ut nunc in Gallia, status, omnis quaestio sponte evanescit; si tres sint et suffragia per status stabiliantur, ipsa votorum curiatorum pluralitas aequilibrium inter status suapte inducit.
⟨14⟩ Ut haec aequilibrii modalitas in Hungaria induci possit, deberent praevie aut Status ad tres reduci aut plane ad quinque multiplicari. ⟨15⟩ Neutrum est impracticabile; ad tres enim possent reduci vel ita ut Status praelatorum cum Statu magnatum pro eodem reputetur, veluti in Anglia, ubi episcopi non qua tales , sed qua lords , id est magnates, ius suffragii habent, reliqui duo in suo esse permaneant; vel vero ita ut Status quidem praelatorum pro distincto porro etiam consideretur, sed Status magnatum et nobilium , qui alioquin honoris tantum praerogativa differunt, in unum redigatur.
⟨16⟩ Numerus Statuum post illum, quem ultima Diaeta iam fecit, passum ad quinque ea ratione augeri posset ut ab exemplo oppidorum Haidonicalium et Iazigum omnibus florentioribus ignobilibus pagina 2418 communitatibus ius suffragii tribuatur et ex eorum repraesentantibus quintus Status efformetur.
⟨17⟩ In primo casu tria, in posteriori quinque plane distincta conclavia erigenda forent ad hoc ut suffragia per Status commode colligi possint.
⟨18⟩ Verum nec haec aequilibrii modalitas Hungariae convenire videtur; iam primum multiplicare Status nil aliud est quam rem natura sua implexam magis adhuc intricare; si enim tanta est in conciliandis vel duarum Tabularum sententiis difficultas, tantum temporis dispendium, tot colluctationes, quid fieret si tres aut plane quinque Status et totidem Tabulae constituantur, et singulum obiectum in totidem locis discuti debeat. ⟨19⟩ Videntur certe maiores nostri eo respexisse dum, licet quattuor plane Status constituerint, Tabulas tamen seu conclavia duo tantum stabiliverunt; ea enim re id effecerunt ut, si Tabulae hae debite organizentur, res ad idem demum recidat ac si duo tantum Status exsisterent. ⟨20⟩ Potest quidem considerationi huic id obverti quod in systemate inaequalis Statuum numeri, seu hic in terno seu in quino defigatur, idem obiectum in omnibus conclavibus eodem tempore discuti posset et, postquam singulus Status suffragium suum edidit, nulla amplius concertatione, sed sola suffragiorum numeratione opus foret, id quod minus temporis exigeret quam vel modernae inter duas tantum Tabulas concertationes; verum nisi diversi hi Status, postquam etiam singulus eorum se iam defixit, iterum in unum congrediantur et in simultanea iam consultatione obiectum denuo excutiant, nunquam certe ita accommodae communi bono leges perferentur uti perlatae fuissent si omnes in unum convenissent; potest enim et plerumque solet unus Status ex una, alter ex alia, tertius ex tertia, ad quam alter nec reflexit, parte idem obiectum considerare. ⟨21⟩ In eiusmodi autem casu eveniret non raro ut sicut privatus, ita etiam integer Status sententiam suam commutet si videat gravia omnino et decretoria esse illa argumenta quae in consultatione sua nec in reflexionem venerunt; iam vero si id stabiliatur ut non obstante eo quod pluralitas Tabularum obiectum aliquod iam deciderit, idem tamen communi rursus omnium Statuum deliberationi substerni debeat, tunc iam certum efficitur quod pluralitas conclavium, in quae Status pro casu inaequalis numeri dispesci deberent, eo maiorem iniciat moram quo plura eiusmodi conclavia exstant. ⟨22⟩ Haec autem suapte exsistere deberent quamprimum Status sunt inaequali numero et aequilibrium inter eos per vota curiata stabiliri debet.
⟨23⟩ Maior adhuc est, quam modalitati huic ius propositionis adfert, difficultas; si enim seu tres ternis seu quinque quinis distincti conclavibus Status constituantur, ius propositionis vel omnibus vel aliquibus, vel uni pagina 2420 tantum, ut in Anglia, Statui concredi deberet; si omnibus, quo plures erunt distinctae Tabulae, eo maior propositionum copia comitia inundabit, quae non nisi magno et temporis et expensarum dispendio superari poterunt. ⟨24⟩ Certe institutum hoc eo demum rem perduceret ut Diaeta perennis efficiatur, quod tamen constitutio Hungarica nunquam adoptavit.
⟨25⟩ Si uni aut aliquibus tantum Statibus ius propositionis tribuatur, quae ratio adferri poterit quare huic aut his, et non aliis etiam Statibus idem ius concedatur? ⟨26⟩ Percurramus omnes, quae in systemate reducendorum ad inaequalem numerum Statuum fieri possunt, combinationes, et apparebit quod in nulla harum ius propositionis ad unum solum aut aliquos tantum Status restringi possit.
⟨27⟩ Si Status praelatorum cum magnatibus uniatur, nobilium vero et civium ultro separatus persistat, concedeturne soli civium, vel soli nobilium, vel duobus his solis ius propositionis ? ⟨28⟩ Primum et secundum locum non habere posse ita clarum est ut superfluum sit id uberius demonstrare; quoad tertium iam supra ostensum est Tabulam magnatum hos iure simpliciter privari non posse.
⟨29⟩ Si Status praelatorum maneat distinctus, sed Status magnatum et nobilium uniatur, civium vero porro etiam separetur, eaedem redeunt quaestiones, eadem etiam responsa; immo illud insuper inconveniens sequeretur quod, si civium tantum et nobilium cum magnatibus unito Statui ius propositionis deferatur, Status praelatorum, cui solum reliquorum Statuum conclusis intercedendi ius relinqueretur, ipsius etiam inter Principem et nationem aequilibrii arbiter efficeretur.
⟨30⟩ Si e repraesentantibus ignobilium quintus Status efformetur, eaedem perinde redeunt quaestiones, eadem responsa, etsi in hoc etiam systemate ius propositionis omnibus Statibus ex aequo attribuatur. ⟨31⟩ Illud insuper incoveniens consequetur quod aucto proponentium numero comitia et complicatiora et diuturniora efficerentur.
⟨32⟩ Restat itaque tertia tantum inducendi inter Status aequilibrii modalitas quae, et quod Hungariae omnino conveniat, et quomodo practice in effectum deduci possit, iuvat paucis explanare; in Hungaria, ut iam diximus, non unus aliquis particularis Status, uti in Anglia, totam nationem repraesentat; non potest itaque pro sensu nationis haberi nisi illud in quod pluralitas omnium Statuum consentit; inde conformis ille in praeambulo omnium decretorum Diaetalium stylus: postquam iidem Status certos articulos unanimi eorum consensu conclusos nobis (nempe regi) praesentassent &c; inde introductus vetustissimus sessionum mixtarum usus. ⟨33⟩ Ipsum itaque etiam inter Status aequilibrium in alio fundari non potest, quam in modo quo pluralitas votorum relate ad omnes Status pagina 2422 cognosci possit; cum Hungaria14 quattuor Status habeat, id per vota curiata , id est, si singuli in complexo Status vota enumerentur, praestari non posse supra ostendimus; si enim duo Status in unam, alii in aliam sententiam concedant, tunc aut non adesset modus voluntatem totius nationis explorandi, aut res Principem decisioni substerni deberet; primum in bene ordinata constitutionis forma tolerari non potest; natio enim debet habere voluntatem circa omnia ea, quae ipsam directe respiciunt, obiecta, itaque debet etiam modus adesse voluntatem hanc explorandi. ⟨34⟩ Alterum perinde admitti non potest; Princeps enim aequalem tantum cum Statibus simul sumptis legislationis partem habet. ⟨35⟩ Si vero principium illud stabiliatur, tunc Principi tres plane quartae legislationis obvenirent. ⟨36⟩ Ut primum autem ille vel minimam ultra ratam medietatem partem obtinet, iam est arbiter totius legislationis, iam minor illa pars, quae Statibus remanet, impedire non potest quominus tales perferantur leges quae non omnibus simul sumptis corporibus legislativis, sed illi tantum, qui potiorem eius partem habet, conducant; verbo iam Status retenta solum forma, reipsa omni legislationis exercitio privantur; nihil igitur reliqui esse apparet quam ut, ubi duae Tabulae ad invicem discrepant, omnes in unum Status conveniant, ibi negotium denuo discutiatur sicque personalibus omnium membrorum votis definiatur.
⟨37⟩ Fiet hac ratione ut graviora obiecta per simultaneas consultationes melius quam per partiales discutiantur; ut congregatis in unum corpus Statibus singula individua plus commune nationis bonum quam Status sui spiritum, qui, dum res in propria Tabula agitatur, plerumque obrepere solet, respiciant; ut, licet aliqua bono publico minus proficua sententia, dum res in propria Tabula agitaretur, in uno aliove Statu pluralitatem obtinuerit, re tamen in simultanea consultatione melius discussa complura ipsius huius Status individua in meliorem sententiam transeant sicque prior sententia in ipso hoc Statu pluralitatem amittat; ut leges non per Status , qui, donec seorsim agunt, nationem non repraesentant, sed per nationem ipsam, quam omnes simul constituti Status reipsa repraesentant, perlatae esse dicantur; fiet denique ut et pars illa legislationis, quae Status respicit, illibate conservetur, et aequilibrium inter Status per ipsam hanc simultaneam discussionem conservetur; neque tamen eo per sententiam hanc sensus noster tendit, quasi sublato Tabularum discrimine unicum ex omnibus Statibus corpus, quod semper una consideat, semper simultaneas suscipiat deliberationes, semper suffragia una edat, efformandum esse arbitraremur. ⟨38⟩ Provide sane maiores nostri instituerunt ut omne grave obiectum primum in Inferiori Tabula discutiatur, pagina 2424 dein vero huius conclusum Superiori referatur quo haec illud expendere et aut eidem assentiri, aut aliam etiam sententiam Inferiori Tabulae proponere possit; gravissima enim sunt, quae hoc Institutum porro etiam retinendum esse suadent, argumenta.
⟨39⟩ Iam primum omnes in unum conclave Status compingere nil ferme aliud est quam sublato Statuum discrimine unicum efformare. ⟨40⟩ Quod quam tristes in Gallia producat effectus, neminem latet. ⟨41⟩ Deinde usu omnium saeculorum compertum est quod, quo maior est suffragia edentium numerus, eo magis confusae esse soleant susceptae ab iis in prima , ut ita dicam, manu consultationes; quod omne copiosum eiusmodi corpus saepe pauci oratores, popularis aliquando rumor, quandoque ephemerus aut metus, aut gaudium ita abripere soleat ut a scopo communis boni longissime recedat; denique quod ipsa hac de causa perspicacissimi legislatores aliud eminentius et minus numerosum corpus constituerint quod primos multitudinis illius impetus intercessione sua sistere, aestum autem eius, si perduret, partim mora, partim consiliorum suorum gravitate temperare possit.
⟨42⟩ Nunc dum Inferior Tabula tantum nobilium et civitatum Statum continet, iam in eum assurgit numerum ut adferendo per Tabulam Superiorem eiusmodi temperamento in omnibus comitiis saepius15 opus fuerit, quid fieret si omnes adhuc Status in unam tabulam pro perpetuo redigantur, praesertim si usus titulares magnates porro etiam evocandi stabiliatur; si incondita haec multitudo omnia legislationis obiecta in prima, ut dicimus, manu concertare deberet; si nullum eminentius et minus numerosum corpus exstaret quod aestum impetumque multitudinis huius temperare posset? ⟨43⟩ Certe si non ruina patriae, iactura adminus communionis, quam Status in potestate legislativa habent, inde necessario consequi deberet.
⟨44⟩ Obvertet forte aliquis quod idem evenire possit si etiam in gravioribus tantum obiectis Status in unum congregentur. ⟨45⟩ Et fieret sane si in his etiam obiectis absque illa, quae nunc viget, praeparatione deliberationes statim in sessione mixta suscipiantur. ⟨46⟩ Si e contra omnia prius in Tabula Inferiori pertractentur, vel aestus multitudinis, si quis exardescat, moderatorum Ablegatorum consiliis iam ibi defervescet, vel si totum illud corpus reipsa abripi contingat, Superior Tabula, quae iuxta propositam superius sententiam minime esset numerosa, primum impetum intercessione sua sistet, aestum deinde per moram mutuarum concertationum temperabit; si Inferior Tabula nec per moram hanc nec per proposita illi a pagina 2426 Superiori Tabula argumenta a sententia sua recedere velit, evidens certe est indicium quod illam non impetu, sed ratione sustineat, et tunc, ut aequilibrium inter Status conservetur, neve vota duorum Statuum per solam Superioris Tabulae intercessionem inactiva reddantur, aut Superior etiam Tabula sensui Inferioris accedere, aut subversantem quaestionem simultaneae omnium Statuum in sessione mixta deliberationi et suffragiis substernere debet.
⟨1> Iam de ipso inter Principem et Status aequilibrio. <2⟩ Cum hic non de efformanda aut restauranda constitutione agatur, quaestio illa, qualiter inter ipsam potestatem legislativam et executivam aequilibrium induci possit, ad nostrum propositum non spectat. ⟨3⟩ Id tantum superest expendendum, cum Princeps unam, Status in complexo sumpti alteram potestatis legislativae partem habeant, qualiter inter hos in ipso legislationis exercitio aequilibrium conservari possit? ⟨4⟩ Cum et Princeps et Status ius reciprocum habeant et proponendi legem et propositam per alteram partem non acceptandi, id est ius et propositionis et intercessionis, quod veto appelare solemus, videtur aequilibrium iam suapte ita stabilitum esse ut, si pars una corporis legislativi ad propositas per aliud leges accedere nolit, istud vicissim ad leges per illud corpus propositas non accedendo aequalem utriusque corporis efficere possit conditionem; et vero, si Princeps praeter mediam legislationis partem non haberet insuper totam ferme potestatem executivam, supervacaneum foret de alio aequilibrio cogitare. ⟨5⟩ Nunc cum ea sit vis potestatis executivae ut multiplices habeat concurrentia ad legislationem Statuum individua in suam partem pertrahendi modos, id autem si fiat, iam inefficax reddatur illa, quae Statibus competit, pars legislativae potestatis, et omnia demum ad Principem arbitrium recidere debeant, omnes populi, qui temperata gubernii forma gaudent, amplius aliquid in ipso legislationis exercitio nationi tribuendum existimarunt, ad hoc ut per id vis executivae, quam Princeps habet, potestatis temperetur.
⟨6⟩ Angli per negatum Principi ius propositionis , Galli per suspensivum tantum, quod Principi attribuere, veto, id efficere statuerunt. ⟨7⟩ Verum neuter ex his modis in Hungaria locum habere potest; Hungari enim iam per pactum illud, quo Augustae Domui Austriacae haereditatem detulere, regi omnia ea, quibus tunc gaudebat, iura confirmarunt; iam vero certum est regi tunc et ius propositionis et absolutum veto competiisse; non pagina 2428 possunt itaque nunc illud revocare, quod tam sollemni eoque16 bilaterali pacto largiti sunt.
⟨8⟩ Est tamen aliud, quod communio legislationis natura sua importat, et tamen, quod diserte necdum definitum est, obiectum per quod aequilibrium exercitii legislationis inter Principem et Status ad maiorem proportionem reduci potest, nimirum ordo assumendarum, quas utrumque legislativum corpus facit, propositionum. ⟨9⟩ Qui regiis propositionibus primum locum assignant, praeter dignitatem Principem art. Vlad. decr. ***17 sententiam suam tuentur. ⟨10⟩ Qui hanc Statuum propositionibus, quas improprie omnino gravamina appellamus, vindicare volunt, legem illam contrario usu abrogatam, et in subsequis comitiis semper gravamina Statuum prius superata ac tum demum propositiones regias de subsidiis definitas fuisse sustinent. ⟨11⟩ Quaestionem hanc in omnibus etiam recentioribus comitiis agitatam, numquam tamen diserta lege decisam fuisse acta ipsa testantur. ⟨12⟩ Usus plerumque eo inclinavit ut utriusque ordinis propositiones simultanee ferme pertractae18 , finalis tamen Statuum circa proposita per Principem subsidia determinatio plerumque praecesserit supremum Principis ad Statuum propositiones responsum.
⟨13⟩ Interest itaque ut obiectum hoc tandem diserta lege determinetur; interest ut per illud iustum in exercitio legislationis aequilibrium inter Principem et Status stabiliatur. ⟨14⟩ Iam vero id res ipsa non patitur ut utriusque corporis legislativi propositiones simultanee et uno eodemque tempore definiantur; si Principis seu de subsidiis seu de aliis obiectis factae propositiones primum decidi debent, cum Status sponte sua in eas proniores esse soleant, utique a mero Principis aut ministrorum suorum arbitrio pendebit an vel alicui Statuum propositioni assensum praebere velit, sicque tota illa, qua Status in legislatione gaudent, communio suapte evanescet. ⟨15⟩ E contra si Princeps praevie rem cum Statibus de illorum propositionibus conficiat, tanto certior erit de Statuum in suas propositiones assensu quanto faciliorem se exhibuit in acceptandis iustis Statuum propositionibus. ⟨16⟩ Et, si (quod nec supponere quidem licet) Status se nihilominus difficiliores praeberent, habet Princeps vi executivae, quae ipsi competit, potestatis mille modos Status in suam sententiam pertrahendi, quos Status pro casu contrariae sententiae non habent. ⟨17⟩ Ipsa itaque iustitia, ipsa recta in exercitio potestatis legislativae proportio exigit ut prius Statuum, dein Principis propositiones in comitiis superentur.
pagina 2430⟨1> Iam quoad obiectum E. <2⟩ Hanc quoque quaestionem, nimirum: an ipsa constitutionalia obiecta comitialibus deliberationibus subiaceant, per omnium eorum, qui mixtam imperii formam adoptaverunt, populorum legislationes agitata fuit.19 ⟨3⟩ Affirmativa inconcusso illo argumento sustinetur quod, sicut aliae leges, ita etiam constitutio per illius, quo condebatur, temporis corpus legislativum stabilita fuerit; iam vero certum est quod, sicut una generatio in aliam, ita etiam corpus legislativum unius temporis in aliud, quod idem ius posteriori tempore exercet, adeo absolutum imperium non habeat ut isthoc de illius institutis nihil audeat commutare. ⟨4⟩ Negativa vicissim gravi illa consideratione sustinetur quod, si ipsa constitutionalia obiecta novis semper comitiorum deliberationibus subiacerent, status reipublicae continuo fluctuaret, quo nihil perniciosus, seu libertatem personae , seu proprietatis securitatem spectes, civibus evenire potest.
⟨5⟩ Videtur itaque quaestio haec nec in unam nec in aliam partem generaliter decidi posse, verum mediam viam ita esse ineundam ut utriusque oppositae sententiae incommoda evitentur; ut via haec inveniatur, necessum est ut antea de eo: quaenam reipsa sint constitutionalia obiecta , conveniatur.
⟨6⟩ Constitutio est nomen quod recentius in Europa invaluit. ⟨7⟩ Id quod nos nunc per hoc vocabulum intelligimus antea publicistae aliarum gentium per formam gubernii , nos per leges fundamentales exprimebamus; si aut princeps, aut aliquod corpus civium, aut ipse etiam populus totum summum imperium vi arripiant, tunc nulla constitutio exsistere potest, sed enascitur arbitraria monarchia, aristocratia vel democratia quae, nisi postea adminus seu expressus seu tacitus illius, qui antea aliquam summi imperii partem tenebat, consensus accedat, unice in vi fundatur. ⟨8⟩ E converso si populus ipse seu principi omnes summi imperii partes sponte deferat, seu illas in corpus aliquod patriciorum ultro transferat, seu denique, statim ac primam sibi imperii formam efformaret,20 eas sibi reservet, iam tunc exsistit arbitraria quidem, quia pura , sed constitutionalis seu monarchia, seu aristocratia, seu democratia; constitutionis tamen significatio maximam in mixtis seu temperatis imperii formis proprietatem habet, v.g. si populus exercitium summi imperii inter se et aliquod corpus civium, quod deinde pagina 2432 statum optimatum efficit, vel inter hoc et insuper inter principem dividat. ⟨9⟩ Cum divisio haec variis modis fieri possit, inde etiam enascuntur tot variae proprie dictae constitutiones. ⟨10⟩ Itaque constitutio ipsa nil aliud est quam collectio illarum legum quae definiunt, cui seu physico, seu morali corpori, et quae pars exercendi summi imperii competat. ⟨11⟩ Illae vero, quae modum ipsum, quo singulum hoc corpus ius suum exercere debeant, constitutionales vocantur. ⟨12⟩ Denique illae, quae impedimenta ponunt ne unum corpus in alterius iura involare sicque iustum inter illa aequilibrium subsistere possit, praesidia constitutionis appellantur. ⟨13⟩ Ita, ut alias constitutiones praetereamus, in monarchia temperata, si summum imperium ita dividatur ut legislativa potestas principi et nationi communis sit, executiva demptis fors aliquot obiectis soli principi reservetur, gratialis (hanc enim nos tertiam summi imperii partem statuimus, cum iudicialis , qua parte regulatur, ad legislativam, qua parte autem exercetur, ad executivam potestatem pertineat), gratialis , inquam, demptis pariter paucis obiectis principi pariter deferatur, tunc tota constitutio paucis his punctis absolvitur; verum antequam iura principis determinentur, definire oportet modum quo princeps regiam dignitatem capessat, nempe an electionis vel haereditatis via, si postremum, an masculorum tantum vel utriusque sexus successio locum habeat; an, et quid, rex cum ipso regiminis additu praestare debeat, v.g. an solam coronationem vel etiam iuratam de conservanda constitutione sponsionem? ⟨14⟩ Si princeps ad ista obligetur, quae interea etiam, dum haec praestiterit, iura possit exercere? ⟨15⟩ Si principem aut minorennem, praesertim in haereditaria successione, esse contingat, aut mortuo principe legalis eius successor longius absit, per quem et quomodo competentia eidem iura debeant exerceri? ⟨16⟩ Et cum princeps ipse per se executivam potestatem exercere non possit, per quas vias, id est an per singulares se repraesentantes personas vel per gradatim coordinanda corpora (qualia apud nos sunt stabilita per leges dicasteria et politica et iudicialia, uti et congregationes comitatuum et civitatum aliorumque distinctas portas habentium iurisdictionum magistratus) eam debeat exercere? ⟨17⟩ Si hoc postremum, an omnia, aut quae, corpora, per quae princeps executivam suam potestatem exserit, emanatas ab illo ordinationes absque ulla discussione effectuare vel vero, si eas legibus aut publicis commodis non favere existiment, contrarium principi suadere possint? ⟨18⟩ Si vero illas legibus adversas arbitretur, an, et qualiter, iis intercedere possit, ita ut tamen executiva potestas principis sarta et tecta conservetur; cum privilegiorum collatio ad gratialem summi imperii partem referatur, privilegium vero sit exemptio a lege communi, adeoque per eorum collationem in iacturam communionis legislativae potestatis, quae nationi competit, agi possit, qui pagina 2434 limites exercitio collationis privilegiorum poni debeant? ⟨19⟩ Denique nisi comitia sint perpetua, an principi provisionales leges ferendi potestas competat? ⟨20⟩ Si ita, qualiter id constitui possit ut nihilominus competens nationi legislationis communio nihil detrimenti pariatur? ⟨21⟩ Haec relate ad principem.
⟨22⟩ Relate ad nationem ipsam, ut haec pariter delata sibi per constitutionem iura ordinate exercere possit, definiri debet qui pro civibus, id est membris nationis, habeantur; an natio in plures, et quot, ordines dividi debeat; an repraesentantes horum ordinum in comitiis unicum corpus efficere, vel in plura, et in quot, corpora dividi debeant; an singuli status in singulis cameris separatim deliberare vel plures ad unam cameram contrahi sicque unum ex iis corpus effici possit; quomodo statibus in distincta corpora divisis iustum nihilominus aequilibrium inter eos ita conservari possit ut tamen omnes status aequalem reipsa in legislatione partem habeant; quae pars cui statui in administratione publica competat; an omnia indiscriminatim onera publica per omnes civium classes supportari debeant, vel vero cura securitatis externae, id est onus militandi aliquibus, onus e contra tributorum aliis civium classibus deferenda sit?
⟨23⟩ Omnes de his et aliis similibus obiectis latae leges constitutionales appellantur quia modum, quo et legislativa et executiva et gratialis potestas, quarum partitio sola constitutionem efficit, per concernentia corpora exerceri debeant, praescribunt. ⟨24⟩ E converso leges illae, quae eo spectant ut aequilibrium et inter diversa corpora legislativa ad invicem, et inter potestatem legislativam et executivam conservetur,21 id est ut nullum corpus definitos sibi per constitutionem limites egredi aut delato sibi per illam iure abuti possit, praesidia constitutionis appellari solent; tales sunt, quae id definiunt: an singulum corpus legislativum et propositionis et intercessionis ius habere debeat, an veto hoc absolutum esse debeat vel suspensivum, an suffragia per status aut capita emitti debeant, an comitia periodica aut perpetua esse expediat, an tributa tantum annua reddi vel vero definita semel eorum quantitate haec tam diu dependi oporteat donec de eorum augmento agatur; an numerus intertenendae pro ratione circumstantiarum militiae per potestatem legislativam determinari vel soli potestatis executivae arbitrio relinqui; an iurisdictio militaris a politica simpliciter separari, vel vero etiam milites in obiectis pure civilibus politicae iurisdictioni subiacere debeant; omnes tamen super his etiam aliisque similibus obiectis conditae leges, quia magnum cum ipso exercendae legislativae et executivae potestatis modo nexum habent, passim pro constitutionalibus perinde reputantur.
pagina 2436⟨25⟩ Reliqua aut ad internam publicae administrationis formam, aut ad definienda singulorum civium ad invicem iura, aut ad specificas exsequentibus corporibus aut individuis inviationes praescribendas referuntur et in politicas, sub quibus etiam religionariae et ecclesiasticae obiecta civilia afficientes continentur, oeconomicas , iudiciales tam civiles quam criminales, et militares relate ad obiecta civilia dividi solent.
⟨26⟩ Si ex omnibus constitutionalibus obiectis complura non vi, sed liberis corporum legislativorum votis commutata fuisse ostenderimus, apparebit certe quod haec etiam omnia comitialibus deliberationibus subiaceant. ⟨27⟩ Id autem facile omnino praestari potest. ⟨28⟩ Et ne minus notas, quia longo vetustatis intervallo a nobis remotas, quas Graecae respublicae in constitutionibus suis de tempore in tempus suscipiebant, mutationes memoremus, habebant Dani adeo vitiosam partium summi imperii partitionem, id est constitutionem , ut hanc communi suo bono adversari natio ipsa agnoverit. ⟨29⟩ Poterant illi vitia eius emendare, poterant illam aliter organizare, poterant novam et causae publicae utiliorem summi imperii partitionem constituere; maluerunt tamen nostro iam saeculo omni, quam antea natio in summo imperio habuit, parti cedere, totumque absque ulla restrictione in Principem transferre, id est illimitatam constituere monarchiam . ⟨30⟩ Cum id non vi, sed libero potioris nationis partis facto evenerit, licet pauca fortasse individua reluctata sint, iure factum esse negari non potest; fingamus iam quod natio Danica nunc iterum monarchiae temperatae systema exoptet et Princeps absque ulla vi, ulla seditione in illud ultro consentiat: quis negabit legalem futuram hanc populi illius constitutionem? ⟨31⟩ Apparet itaque quod constitutio ipsa non tantum modificari, temperari, restaurari, sed et simpliciter abrogari et alias iterum restitui possit si liber et spontaneus utriusque partis consensus accedat.
⟨32⟩ Ut primum constitutionem ipsam comitialibus deliberationibus subiacere apparuit, iam de constitutionalibus legibus et praesidiis constitutionis omnis quaestio cessat; libet tantum id uno adhuc aliove domestico exemplo illustrare. ⟨33⟩ Primitivum et constitutionale fuit Hungarorum institutum ut singulus nobilis ius suffragii in Diaeta exerceat; ab eo tamen iam ante multa saecula recessum et institutum repraesentantum adoptatum fuit; constitutionalis certe Hungariae fuit lex quod sit regnum electivum, et tamen ab ea 1687. in favorem masculini, anno vero 1723. in favorem feminei sexus Augustae Domus Austriacae recessum fuit; constitutionale denique fuit Hungariae institutum ut nullum individuum, nulla communitas, quae praerogativa nobilitari non gaudet, iure suffragii in pagina 2438 Diaeta gaudere possit, et tamen recens terminatis comitiis Iazigibus, Cumanis, et oppidis Haidonicalibus sessio et votum admissa sunt. ⟨34⟩ Ut aliquod etiam de vicinis populis exemplum adferamus, apud Polonos onera publica per constitutionalem legem ita partita fuerunt ut cura externae securitatis, id est onus militandi, clero, magnatibus, et nobilibus, onus vero tributorum solis ignobilibus incubuerit; et tamen illi haud ante multos menses constitutionale hoc institutum commutarunt, aequalemque publicorum onerum partitionem adoptarunt.
⟨35⟩ Omnia tamen haec non nisi consentientibus sponte omnibus legislativis corporibus facta sunt, atque adeo apparet quaestionem, quam agitamus, eo demum resolvi: 1—o quod non modo constitutionales leges, sed ipsa usque adeo constitutio cum omnium eorum, quorum interest, consensu mutari possint; e contra 2-o si vel unius legislativi corporis assensus non accedat, quod horum nihil mutari possit.
⟨36⟩ Prima propositio ex exemplis iam comprobata est et e principio illo plana efficitur quod nihil sit in rebus humanis quod non eodem modo dissolvi possit quo coaluit; sunt quidem qui contrariam sententiam apud nos iam lege stabilitam esse ex articulo 8-o 1741. contendant, cum ibi dicatur quod fundamentalia (id est constitutionalia) Statuum iura sub sensum diplomaticae clausulae : prout super eorum usu et intellectu regio et communi Statuum consensu Diaetaliter conventum fuerit, non cadant ; verum vel lex haec ad sola Statuum iura restringitur, et tunc est inconsequens, vel ad iura etiam Principis omniaque usque adeo constitutionalia obiecta, cum horum omnium par sit ratio, extendi debet, et tunc et in clare superius demonstrata principia impingit, et non modo aliorum populorum, sed propriis etiam, quae supra adtulimus, exemplis adversatur. ⟨37⟩ Debet proinde haec quoque lex eo tantum sensu accipi quod ad alterandam constitutionalem legem pro communi consensu non sufficiat ellicita e personalibus omnium promiscue Statuum votis pluralitas, sed quod singulus seorsim Status stabilienda per legem modalitate erga notabilem individuorum suorum pluralitatem assensum praebere debeat.
⟨38⟩ Altera propositio exinde elucescit quod nulla sit pars constitutionis, nulla lex constitutionalis, quae non ius aliquod unius e legislativis corporibus involvat. ⟨39⟩ Iam vero nemo quaesito iure, nisi ipse consentiat, absque iniustitia privari potest. ⟨40⟩ Sunt quidem qui hoc in genere nescio quas inter privatos et corpora legislativa distinctiones somniant; verum omnes hae distinctiones Machiavelismum olent; iustitia semper eadem est, nec admittit exceptionem personarum. ⟨41⟩ Ut pacta serventur, aut mutuo tantum Consensu dissolvantur, id illa non tantum a privatis, sed ab ipsis etiam corporibus legislativis exigit. ⟨42⟩ Quidquid contra agitur, iniustum est et ad vim refertur. ⟨43⟩ Itaque nec Status pagina 2440 Principi, nisi ultro assentienti, nec Princeps Statibus, nisi omnes assentiantur, quidquam ex attributis per constitutionem iuribus detrahere potest. ⟨44⟩ Sed nec Status ipsi assentiente licet Principe unum Statum attributa sibi per constitutionem praerogativa iure privare possunt; tale esset e.g. unum Statum iure suffragii privare vel soli illi aliquod onus inicere. ⟨45⟩ Neque hic pluralitas locum habere potest, secus possent tres Status adversus quartum coalescere eundemque omnibus iuribus exuere, dein iterum duo contra tertium, et sic constitutio, quae mutuo consensu coaluit, per partiales tantum eiusmodi dissensus everteretur. ⟨46⟩ Hac in re Princeps cum quattuor regni Statibus eandem iterum subit considerationem ac si unum individuum cum societate e quattuor hominibus conflata contraheret, quae peculiares pro singulo suo individuo favores stipulata fuisset; sicut enim tota haec societas nihil de favoribus alteri contrahenti stipulatis decerpere potest, ita etiamsi et individuum hoc et reliqua tria societatis membra coalescant, quartum tamen illud membrum quaesito semel iure, nisi ipse assentiatur, privare non possunt.
⟨47⟩ Haec est illa inter constitutionales et alias pure directivas leges distinctio. ⟨48⟩ Haec est basis cui constitutio ita firme innititur ut reipsa non nisi tunc, dum id commune bonum exigit, mutari possit. ⟨49⟩ Unico hoc principio iam satis prospicitur metui illi ne, si constitutionalia mutari possint, status reipublicae continuo fluctuet; omnes enim Status ad mutandum aliquod constitutionale institutum certe tunc tantum consentient quando id commune bonum reipsa exposcere agnoscent. ⟨50⟩ Per omnes autem Status non id intelligimus ut omnia singuli Status individua debeant consentire, id est quod unicum singuli Status membrum, ut olim in Polonia, vel certe pauca admodum individua totius Status votum morari possint; hoc enim idem foret ac constitutionalia pro inalterabilibus declarare, cum in obviis etiam obiectis vix unquam eveniat ut omnia omnium Statuum individua in idem consentiant. ⟨51⟩ Id tantum existimamus quod in constitutionalibus obiectis suffragia non per personalia omnium promiscue Statuum individua, sed per Status edi debeant; quod ad votum unius Status conflandum tres quartae aut adminus duae tertiae requirantur; denique quod ita conflata omnium Statuum vota et ipse praeterea Princeps consentire debeant ad hoc ut aliquid e constitutionalibus obiectis, quod seu Statuum in communi seu alicuius Status in particulari ius involvit, alterari possit. ⟨52⟩ E contra, etiamsi omnia omnium Statuum vota concurrant, quod de constitutionali Principis iure sine eius annutu nihil detrahi possit.
⟨53⟩ Et ideo non possumus probare eorum sententiam qui constitutionalia obiecta activitati Ablegatorum seu repraesentantum pagina 2442 subtrahenda et, si de aliquo eiusmodi obiecto quaestio occurrat, hanc ad committentes comitatus et civitates, id est ipsum nationis corpus remittendam, neque in eo secus mutationem admittendam esse arbitrantur quam si omnes omnium comitatuum et civitatum sententiae consentiant. ⟨54⟩ Iam enim supra §-o 4-o ostendimus quod totum corpus nationis partem illam legislationis, qua primitus gaudebat, constitutionali sancito in Status ita transtulerit ut illam primi quidem duo Status personaliter, reliqui duo per repraesentantes exerceant. ⟨55⟩ Non possunt itaque iam Status constitutionaliter congregati22 hoc iure suo privari. ⟨56⟩ Deinde in hac sententia dupplex efficeretur legislatio, una per comitia, alia per dispersum corpus nationis, quod apud nullum hactenus populum obtinuit. ⟨57⟩ Denique partialis eiusmodi dispersae per tam vastum regnum nationis deliberatio et naturae legislationis repugnat et mille abusibus ansam praebere posset.
De externa comitiorum politia ac in specie de ordine hospitiorum.
⟨1⟩ Superest ut ultimum adhuc seu sub F. obiectum expediamus. ⟨2⟩ Politia Diaetae perinde sicut aliorum obiectorum in externam , et internam referuntur. ⟨3⟩ Ad illam referuntur 1-o ordo hospitiorum; 2-o debita de victualibus iusto pretio aquirendis provisio; 3-o adaptatio conclavium ita ut23 Status et se ad invicem commode intelligere et suffragia ordinate emittere possint; 4-o facilitas accessus et recessus ad conclavia; 5-o securitas. ⟨4⟩ Ad internam spectat 6-o libertas nuntiorum; 7-o silentium auditorum; 8-o authoritas praesidum, ut effervescentibus fortasse ipsis Statibus eos ad ordinem reducere possit; 9-o ordo in proponendis, quae sub consultationes cadunt, obiectis; denique 10-o modus quo consulentes sententias suas ordinate depromere possint.
⟨5⟩ Relate ad 1-mum, frequentes in omni Diaeta circa assignatorum Statibus quarteriorum defectus querelae enascuntur, et reipsa complures iustam saepe quaerulandi causam habent; ad id evitandum expediret fortasse pro ratione characteris singuli individui certam competentiam defigere.
pagina 2444⟨1⟩ Ad 2-dum; haec ad internam potius administrationem quam ad Diaetalem provisionem refertur. ⟨2⟩ Solet enim plerumque Consilium per consuetas publicatorias victualium advectionem promovere, localis autem magistratus civicus ea, quae ad politiam fori pertinent, in eiusmodi casibus diligenter curare solet.
⟨1⟩ Ad 3-tium; omnes, qui libera constitutione gaudent, populi comitiales suas consultationes exceptis paucis magis delicatis obiectis palam et manifeste peragere consueverunt. ⟨2⟩ Usum hunc, qui etiam in Hungaria hactenus semper viguit, porro etiam retinendum esse suadet ipsa ratio constitutionis; itaque conclave, in quo sessiones celebrantur, ita adaptari debet ut non tantum pro activis Diaetae membris , sed et pro auditoribus commode possit deservire, et tamen hi ab illis ita sint separati ne aliquam Diaetalibus individuis molestiam facessant. ⟨3⟩ Id haud secus effici potest quam si ipso conclavi pro solis nuntiis reservato pro auditoribus superior ambitus, vulgo galleria , quae concurrere solitos auditores capiat, construatur; et quia de eo etiam providere necessum est ut nuntii semet ad invicem commode audire possint, conclave ipsum et sedilia in formam amphitheatri ita disponenda esse censentur ut sedium ordo per successivos gradus assurgat.
⟨4⟩ Et cum Tabula Magnatum minimum, Statuum longe maiorem, sessio mixta maximum individuorum numerum efficiat, ad evitanda incommoda illa, ne aut nimirum vastum Tabulae Magnatum conclave vocem loquentium nimirum absorbeat, aut, si angustior sit quam ut mixtam sessionem capere posset, ablegati eas, quas nunc perferre debent, molestias ultro pati cogantur, tria distincta numero individuorum commensurata conclavia constituenda esse censeremus.
⟨1⟩ Ad 4-tum; ut et molestia omnis et quivis sinistri, qui in tanto curruum et equitum numero facile evenire possunt, casus antevertantur, pagina 2446 debet necessarius quoad24 ipsum accessum et recessum ordo stabiliri; curam hanc iam usus ipse in Hungaria magistro ianitorum regalium detulit, verum cum ille absque aliqua manu hoc officium explere non possit, de hac vero assumenda variae quaestiones obmoveri soleant, diserte statuendum censetur ut ille e comitatensibus Haidonibus et equitibus tot assumere possit quot sibi necessarios esse existimaverit.
⟨1⟩ Ad 5-tum; securitati nuntiorum leges per attributum iis salvi conductus beneficium iam prospexerunt, neque aliud superest quam ut eorum observationi intendatur. ⟨2⟩ Et his ferme punctis exterior comitiorum politia absolvitur.
⟨1⟩ Ad 6-tum; libertas in edendis suffragiis iam ad interiorem politiam spectat. ⟨2⟩ Huic duo impedimenta poni possunt: primum si comitia bellici alicuius apparatus imagine constringantur, dein si nuntii propter edita libere suffragia aliquam seu in persona, seu in officio etiam suo, si quod gerunt, molestiam pati possint; ad utrumque praecavendum constituendum censemus primum ut ad locum comitiorum nulla maior, quam quae regiae dignitatis splendori debetur, militia contrahatur, campamenta vero ne quidem sub titulo exercitii militaris prope ad locum comitiorum cogi possint; dein ne ullus nuntiorum propter editum qualecunque suffragium, nisi forte illud ad perturbandam publicam pacem tendat, in persona aut officio suo turbari possit.
⟨1⟩ Ad 7-mum; sicut omnes, qui libera constitutione gaudent, populi ad comitiales consultationes auditores promiscue admittunt, ita vicissim inviolabile ab ipsis silentium stricte exigunt; nullus enim maior in comitiis abusus vel cogitari potest quam si sacrum illud exercitii legislationis ius, quod natio unice in suorum repraesentantum sinum deposuit, per privatos usurpetur qui plerumque nec prima legislationis pagina 2448 principia didicerunt, et qui saepissime nec quaestionis, de qua agitur, statum intelligunt; usurpatur autem illud si auditoribus voces suas repraesentantum vocibus miscere aut plane Ablegatorum sensus clamoribus suis suffocare liceat. ⟨2⟩ Non est possibile ut natio, quae abusum hunc patitur, ius potestatis legislativae diu conservare possit. ⟨3⟩ Abusus enim hic tantam factionibus viam pandit ut saepe optima consilia reici, noxias vero leges perferri oporteat; quare statuenda censetur mulcta pecuniaria eaque non nihil gravior contra omnem auditorem qui de comitiali, quod tractatur, obiecto aut vocem emittere, aut clamorem attollere sustinuerit; et ut lex haec effectui mancipetur, constituendi censentur commissarii, qui in galleriis continuo obambulent et praevaricatores huius legis praesidi denuncient; hic vero cognito summarie facto statutam mulctam ab eodem irremissibiliter exigat cassae publicae inferendam.
⟨1⟩ Ad 8-vum; in comitiis ita numerosis, ut nostra sunt, nullum est magis arduum interioris politiae obiectum quam invenire modum quo effervescens quandoque nuntiorum multitudo et prompte et efficaciter sedari possit. ⟨2⟩ Quod id praesidis authoritati deferri debeat, in id omnes, qui libera constitutione gaudent, populi consenserunt. ⟨3⟩ Verum in modo, quo ille officium hoc suum explere possit, quin tamen laedat suffragiorum libertatem, diversas vias iniverunt; alii ut percussa baculo mensa, alii ut campanulae sonitu praeses nuntiis silentium imperare possit, constituerunt. ⟨4⟩ Verum enato graviori animorum aestu motum ne his quidem mediis saedari posse experientia docuit, ita ut praesidi ingratas, quae inde saepe evenire possent, sequellas praeveniendi nullus aliud modus supersit quam ut sessionem dissolvat. ⟨5⟩ Si aestus eiusmodi rarius eveniant, est naturalis libertatis votorum effectus, neque multa de eo impediendo cura suscipi debet. ⟨6⟩ Si frequentiores sint, vix secus superari possunt quam si nuntiis, postquam animi iam defervuerunt, graviter ob oculos ponatur et loci et personae, quam sustinent, dignitas et iactura existimationis, quam exinde tota natio patitur, et ipsum denique, quod inde constitutioni imminere potest, periculum.
pagina 2450⟨1⟩ Ad 9-num; noster leges perferendi modus in eo ab usu aliorum populorum differt quod alibi singularia repraesentantum individua singulares tantum et specificas leges sua serie in comitiis proponant, id quod illi motiones vocant, apud nos singulus Ablegatus propositiones suorum committentium secum adferat et, postquam hae discussae sunt, eae, quae pluralitatis suffragia obtinuerunt, in uno plerumque corpore Principi proponi soleant; sicut vicissim Princeps omnes, quas illis comitiis perferri cupit, propositiones una Statibus transmittere solet. ⟨2⟩ Et ideo apud alios populos necessum prorsus fuit certum ordinem stabilire, quae particulares illae tot repraesentantum motiones seu propositiones assumi debeant, apud nos, ubi nihil interest quid prius, quid tardius assumatur, cum omnia gravamina simul Principi proponantur, si quod vero particulare obiectum extra gravamina se offerat, id alioquin semper scripto proponi, scriptum autem tale alioquin, antequam in consultationem assumatur, dictari solet, omnis de ordine assumendarum materiarum cura supervacanea videtur. ⟨3⟩ Denique
⟨1⟩ Ad 10-mum; duo sunt, quae ordinatam edendorum suffragiorum formam turbare possunt: primum si is, qui sententiam depromit, aut saepius interturbetur, aut plane ad silentium per clamores cogatur. ⟨2⟩ Dein si pluribus ad semel proloquentibus nullus alteri vocem cedere velit, sed sic confusi clamores diutius perdurent.
⟨3⟩ Primum eandem ferme cum praecedentis paragraphi obiecto subit considerationem; deberet quippe id etiam authoritate praesidis posse impediri, et tamen nisi Ablegati ipsi et proprium et totius nationis decorem prae oculis habeant, nunquam impedietur; apud Anglos, apud quos morum gravitas regnat, nulla eatenus regula opus fuit; Galli, cum sint loquaciores, iam eam rationem inire debuerunt ut, qui de obiecto aliquo perorare velit, pridie apud praesidem se insinuare, hic vero sequenti die eodem ordine, quo se insinuarunt, eos ad perorandum admittere debeat. ⟨4⟩ Nisi apud nos deputati ea adinvicem discretione utantur ut sibi vocem mutuo cedant, hic pagina 2452 quoque necessum erit aliquem ordinem stabilire. ⟨5⟩ Forte ille per circulos defigi posset, ita tamen ut horum serie absoluta etiam civitatibus suus per circulos ordo admittatur, ac tum primum membra Tabulae Regiae suffragia sua edere possint. ⟨6⟩ Optandum certe est pro honore nationis ut nulla sit stabiliendi huius ordinis necessitas.
⟨1⟩ Consilium cum et magna et complicata sit machina, nisi proportionata moli vis motrix adsit, in languorem, 1 nisi vero tanta obiectorum et departamentorum diversitas ipsa ordinata manipulationis ratione planior efficiatur, in confusionem prolabi debet.
⟨2⟩ Vis motrix in referentibus residet, quae tamen deinde tota in praeside concentratur. ⟨3⟩ Huic vero praecipuum praestare subsidium potest director cancellariae, nimirum si per eum concentrata veluti in prima manu negotia ad praesidem deferantur.
⟨4⟩ Hic cum sit anima totius machinae, ut vis motrix moli respondeat, non tantum conclusa dirigere, sed et totum negotiorum complexum demptis currentibus minutiis pervidere, in deliberationibus moderationem tueri, impedire unius alteriusve praepotentiam, ne quid adhaereat, intendere, quae prae aliis expedienda sint, determinare debet. ⟨5⟩ Gravis sane et operosus, seu aetas seu eminentia eorum, qui consilio praefici solent, spectetur, labor. ⟨6⟩ Quem tamen inductio currentis protocolli et ordinate elaborata exhibitorum tabella, tum dexteritas directoris cancellariae multum alleviare potest.
⟨7⟩ Inductio protocolli currentis unice ab arbitrio praesidis, elaboratio ordinatae tabellae exhibitorum a dexteritate versati hoc in genere unius individui dependet.
⟨8⟩ Ut director quoad complexum negotiorum praesidi subsidio esse possit, primum pares operi huic humeros habere debet, deinde non videtur currentibus minutiis occupandus, verum pro elaboratione magis arduorum negotiorum reservandus; dispensandus etiam videtur ab operosa, sed minus necessaria omnium expeditionum subscriptione, vel maxime vero ab eo ne solus emanentium aut absentium consiliariorum supplentem agat. ⟨9⟩ Acta, quae nunc in officio exhibitorum aperiuntur, demptis rescriptis regiis et iis, quas sibi praeses reservaret, materiis, fortasse expediret ut per directorum aperiantur, eidemque officium exhibitorum semper ad manus sit, quod praeter generalem exhibitorum tabellam omnia acta in tabellas periodicorum , cumularium , et currentium negotiorum sub inviatione directoris dispescat.
pagina 2458⟨10⟩ Hac potissimum ratione et reflexoriorum exactitudo procurari et negotiorum inantiquatio praecaveri et exactum scontro induci posse videtur.
⟨11⟩ Sicut praesidis est dirigere, ita referentes primum negotiis motum dare debent. ⟨12⟩ Ut hic rursus vis motrix moli machinae respondeat, requiritur primum capacitas referentum, deinde ut quisque pro genio et sphaera capacitatis applicetur. ⟨13⟩ Primum per recentior factam nonnullorum iubilationem iam superatum videtur. ⟨14⟩ Libet tamen quaedam universim eatenus adnotare.
⟨15⟩ Selectum quandoque intercepit gradualis ab infimis officiis promotio. ⟨16⟩ Mechanismum exterioris manipulationis edoctus quandoque et sibi et consilio persuadet se parem esse et internae rerum manipulationi. ⟨17⟩ Scio reperiri interdum etiam in statu subalterno privilegiata quaedam talenta, quae natura ipsa ad altiora efformavit. ⟨18⟩ Sicut haec negligere, ita illa, quae externe tantum nitent, aut nonnisi diuturnitate servitii comendantur, interno gremio admovere non expedit. 2 ⟨19⟩ Pro iis, qui in externa manipulatione aetatem cum laude consumpserunt, alia et quidem in linea utili praemia constituenda putarem.
⟨20⟩ Selectum consiliariorum fortasse mercedis etiam exilitas impedit, praesertim cum consilium in limite Regni constituatur. ⟨21⟩ Inde fit ut periphaeria selectus ferme ad aliquot adsitos comitatus restringatur, nimirum cum solum advicinantium bonorum subsidium penes moderna stipendia consiliarios indemnes reddere possit.
⟨22⟩ Maxima tamen pars agendorum consilii mediocrem tantum capacitatem, verum diligentiam et methodum in manipulatione requirit. ⟨23⟩ Haec usu ipso, si semel methodicus toti corpori dicasterii tonus detur, etiam per referentes mediocris capacitatis condisci potest.
⟨24⟩ Est certum genus referentum, cetera operosum et ingeniosum, sed, quod sicut a natura inditam habet disordinatam cogitandi rationem, ita eandem in ipsa negotiorum manipulatione exserit. ⟨25⟩ Anteacta praepostere combinat, conclusa format obliqua, saepe ad corticem adhaeret, opinionem tamen suam petitis e longinquo argumentis subtiliter solet sustinere. ⟨26⟩ Horum conclusa eo dificilius est rectificare quod anteacta aut non ita ut sunt, aut certe praepostere referant. ⟨27⟩ Praesidi vero pro ratificatione tantum conceptus ipsi, non vero acclusa adferantur. ⟨28⟩ Evenit ut moniti etiam a secretariis, qui ex combinatione anteactorum hiatum observarunt, tamen erroneo suo concluso institerint. ⟨29⟩ Quare inductis semel scriptis votis instruendi censentur domini secretarii ut, si quid tale pagina 2460 observent, primum moneant referentem; si tamen is facto suo insistat, rem iudicio praesidis substernant. ⟨30⟩ Et haec de capacitate referentum.
⟨31⟩ Ut quisque pro genio et sphaera capacitatis suae applicetur, plurimum ab eo dependet ut praeses qualitates singuli exacte noscat. ⟨32⟩ Hoc praesupposito tota res ad aequabilem materiarum distributionem recidit. ⟨33⟩ Grave hoc et nonnisi consilio directoris et gravi praesidis iudicio dirimendum opus hactenus per subalternum conficiebatur. ⟨34⟩ Inde factum ut negotia homogenea discerpta, heterogenea vero composita; ad capacitatem vero aut genium referentis adeo reflexum non fuerit ut pro principio assumptum sit omnem consiliarum ad quodvis negotium referendum paratum esse debere. ⟨35⟩ Exempli gratia, sub rubrica civitatensia omnia civitatum negotia uni complexim data fuere, cum tamen appareat civitatum negotia ad plures rubricarum subdivisiones referri. ⟨36⟩ E contra navigatio Dravi, qua comitatus Hungariae respicit, uni, qua Croatiae, alteri assignata fuit, cum tamen constet obiectum hoc discerpi non posse.
⟨37⟩ Agenda consilii nunc in 46 amplius rubricas discerpta indeque, nescio quali cum combinatione, quinque vel sex materiae uni consiliario assignatae sunt. ⟨38⟩ Generalis haec materiarum consignatio adeo arcane servatur ut nulli consiliariorum eius copia fiat. ⟨39⟩ Usus tamen ipse ostendit plus ad numerum rubricarum quam ad pondus earundem reflexum fuisse. ⟨40⟩ De hac materiarum divisione meam ab infra peculiariter depromam opinionem.
⟨41⟩ Distributio materiarum cum per generales tantum rubricas fieri possit, ad iudicium protocollistae exhibitorum pertinet singularia negotia ad concernentes generales rubricas revocare. ⟨42⟩ Qua quidem in re defectus quandoque intercedit. ⟨43⟩ Quare hoc subsellio iudiciosum hominem collocandum puto qui, si fluctuet, ulteriorem a cancellariae directore expetere debeat inviationem.
⟨44⟩ Hanc materiarum distributionem stabilem haud esse posse vel inde constat quod multa negotia, quae principio totum hominem occupant, progressu temporis ita exhauriantur ut vix aliquam deinde praebeant occupationem. ⟨45⟩ Quare eatenus attentum esse oportet cancellariae directorem, sed potissimum ipsum praesidem, ut per adiciendas aut demendas materias iusta semper pro ratione capacitatis singuli referentis laborum proportio observetur.
pagina 2462⟨1⟩ Si instructio consilii systematice compilata inque eius conformitate manipulatio instructa et propagata fuisset, non esset fortasse quod in hoc genere desiderari posset. ⟨2⟩ Nunc certe complura sunt quae
emendari posse videntur. ⟨3⟩ Iam primum discutiendum videtur an decem, quae actu subsistunt, commisiones ultro conservandae, aut penitus abrogandae, vel quot et quae retinendae sint?
⟨4⟩ Si moles agendorum et copiosus consiliariorum numerus spectetur, tempus vix suppetiturum apparebit ut omnia in pleno referantur. ⟨5⟩ In pleno unum obiectum, quod pertractatur, omnes occupat. ⟨6⟩ Contra consulentibus in una commissione quattuor aut quinque consiliariis, tredecim aliis vacat alia interea negotia praeparare. ⟨7⟩ Accedit quod pleraeque commissiones per positivas benignas resolutiones stabilitae sint, quodve intra pauciora et de statu ac nexu talium obiectorum iam informata individua negotia et solidius discutiantur et citius decidantur.
⟨8⟩ Ego tamen omnes commissiones ad generalia illa quattor agendorum capita, nimirum publico-politica, publico-oeconomica, publico-ecclesiastica, et commissariatico-exactoralia ita reducendas existimarem ut, primo, praeparatoriae omnes dispositiones in pleno referantur, adeoque, secundo, substantialis tantum negotiorum determinatio ad commissiones relegentur; immo, tertio, ipsa substantialis 3 determinatio, nisi aut anteactis et acclusis complicata sit, adeoque longiorem requirat combinationem, in pleno pertractetur.
⟨9⟩ Restat quinta adhuc, quae commune omnium instrumentum esse debet, commissio rationaria; verum huius intuitu ea fortasse iniri ratio posset ut commissio haec non constituat distinctum corpus, verum director exactoratus (accidentale enim est quod modo idem exactor et consiliarius sit) cum adiungendo sibi e consiliariis socio res calculi in concernentibus semper commissionibus referant.
⟨10⟩ Superest ut ipsae hae commissiones ad praescriptum in supplemento benignae instructionis ordinem reducantur, praesides domestica protocolla seu praescriptas illic exhibitorum tabellas rite servare easdemque praesidi consilii cum fine mensis semper exhibere debeant quo is cognoscere possit num et quid adhuc adhaereat.
pagina 2464⟨11⟩ Pro commissionibus, quae stabilitae fuerint, instructiones elaborandas existimarem; non diffusas illas et quae circa mechanismum paene totae versantur, qualis superiori anno pro oeconomica ad multas fileras formata fuit, sed breves et systematicas quae circa substantiam singuli obiecti practicas referentibus dent inviationes.
⟨12⟩ In hunc vero finem necessaria praevie foret systematica omnium praeexstantium benignorum normalium compilatio, talis nimirum qualem dominus secretarius Paszthory in materia studiorum elaboravit. ⟨13⟩ Nam quae pro commissione oeconomica facta est compilatio magis anteactorum quam normalium formam habet. ⟨14⟩ Recenset enim multis verbis quid intimatum, quid per aliquam iurisdictionem relatum sit; ubi vero normalem re ipsa resolutionem exprimere deberet, paucis attingit: emanasse resolutionem in tali merito, quae certa puncta adnexa habebat.
⟨15⟩ Succincta et ordinata eiusmodi normalium compilatio magno veteranis etiam consiliariis subsidio foret, pro novis vero prorsus necessaria videtur. ⟨16⟩ Secus enim multum temporis perdent dum ea sibi nota reddant, interea vero aut confundent negotia, aut multum temporis et in publico et in commissionibus extrahent.
⟨17⟩ Ne vero liber eiusmodi normalium pro more dispereat, peculiari secretarii commissionis fidei ita concredi deberet ut illum nulli nisi erga reversales audeat extradare.
⟨18⟩ Porro de eo etiam singularis adhibenda esset attentio ut nova normalia, prouti veniunt, suis locis rite inserantur. ⟨19⟩ Quod quidem curae directoris cancellariae conventientissime concredi posse videretur. ⟨20⟩ Haec de Coordinatione Commissionum.
⟨21> Relate ad internam Consilii manipulationem. <22⟩ Observavi ego e pervolutione antiquorum anteactorum quod inde ab institutione sua in dicasterio hac non methodicus, sed mechanicus tonus viguerit. ⟨23⟩ Mechanismum hunc ego in eo potissimum colloco quod non collimetur ad realem servitii scopum, qui in eo consistit ut negotia ordinata adeoque breviori via ad effectum dirigantur, sed tantum ut quisque a se opus ea, qua potest, ratione expediat. ⟨24⟩ Inde fit quod saepe tales interrogentur qui non deberent, ii vero, qui interrogari debent, non ita, ut deberent, interrogentur, sicque negotium, quod una relatione exhauriri posset, saepe per plures protrahatur; quodve saepe, ubi directa dari possent, non nisi palliativa et generalia responsa dentur subalternis iurisdictionibus.
pagina 2466⟨25⟩ Methodicus tonus potissimum directione praesidis et aliquot methodicorum consiliariorum exemplis induci potest. ⟨26⟩ Haud parum tamen ad id collaturum videtur si scripta (efformatis praevie per subalternos extractibus) vota inducantur; si aliqui referentes edoceantur quod consiliarius qua talis non relationes in forma correspondentiae, sed vota facere debeat; denique si id potissimum inculcetur ut, dum series anteactorum in voto nectitur, non describantur de verbo ad verbum antecedentes dispositiones et relationes, sed compendio succus tantum et substantia chronologice exprimatur, immo vota ipsa absque illis verborum ambagibus breviter elaborentur.
⟨27⟩ Restat ut necessariam adhuc de periodicis et cumularibus negotiis observationem subiungam. ⟨28⟩ Per periodica ea intelligo quae omni anno, omni semestri, 4 immo et de quindena in quindenam referri debent. ⟨29⟩ Per cumularia ea intelligo in quibus omnes, aut certe pleraeque iurisdictiones audiuntur, et quae propterea ad cumulum reponi solent dum omnes conveniant. ⟨30⟩ In utriusque huius generis negotiis defectus facillime enascuntur nisi in separatis, quas iam proiectavi, tabellis consignentur, e quibus uno obtutu appareat quae iurisdictiones iam retulerint, quae non item.
⟨31⟩ E periodicis, quae semestrales sunt, plerasque in annuas relationes convertendas existimarem, veluti de moris, de salicibus, de causis civilibus et criminalibus, etc. cum quod scriptionis hac ratione fieret compendium, tum quod 5 accipiendarum certius relationum effectus procuraretur.
⟨32⟩ Cumulares si tabellariter fieri debent, postquam convenerunt, in unam tabellam redigi et aliquando cum, aliquando sine reflexionibus Suae Maiestati submitti consueverunt. ⟨33⟩ Si non sint tabellares, per frusta, prouti veniunt, repraesentari solent. ⟨34⟩ Cum eiusmodi frustatim submissarum relationum nullus in Excelsa Cancellaria usus fieri possit, abhinc vero nil nisi praeparati eorsum submittere conveniat, ego has quoque relationes nonnisi postquam confluxerunt, praevie combinatas cum opinione submittendas puto. ⟨35⟩ Scio in tanto iurisdictionum subalternarum numero et morositate longius ad id tempus requiri. ⟨36⟩ Verum sufficiens ea in re compulsivum medium praebere possunt iam proiectatae tabellae.
⟨37⟩ Unica hoc in genere difficultas subversatur quod cumulares eiusmodi materiae saepe debilioribus consiliariis obtingant quorum vires excedit eas debite combinare, ab iis vero absque cordolio eorum eotum pagina 2468 aufferi non possint. ⟨38⟩ Verum et huic difficultati sapientia praesidis mederi potest.
⟨39⟩ Denique ad compendium internae manipulationis et id pertinere videtur ut innumeris illis de receptione in concivilitatem et coetum recursibus finis imponatur; civitatibusque iniungatur ut omnes, nisi iustae et meritoriae exceptioni obnoxii sint, suscipere debeant. ⟨40⟩ Ita fiet ut non omnes qui petunt, sed ii tantum, qui per civitates iam remoti sunt, recurrant. ⟨41⟩ Haec quoad vim motricem, seu internam manipulationem.
⟨1⟩ Relate ad ordinationem externarum partium secretarii et concipistae praecipuam obtinent considerationem. ⟨2⟩ Ad illorum munus pertinere videtur vota seu referentum, seu commissionum in conceptum redigere. ⟨3⟩ His incumbere videtur conceptus seu ex benignis mandatis, seu ex protocollis expedire; cum enim demptis paucis intricatioribus negotiis consiliarii anteactorum seriem texere non soleant, sed meritoria tantum vota depromere, maius utique et iudicium et capacitas requiritur pro his votis in conceptum redigere,6 quam in expediendis e benignis mandatis et protocollis, ubi iam parata est tota expeditionis oeconomia, conceptibus. ⟨4⟩ Et tamen in praesens usus contra obtinet. ⟨5⟩ Quare id emendandum existimarem.
⟨1⟩ Inducto currenti protocollo, si tabella exhibitorum rite instituatur, et individui huius et temporis, quod illius lectio abripit, lucrum fieri potest.
⟨2⟩ Interea id tantum adnotandum ut inanis ille, qui duo ferme individua occupat, annuae relationis labor sistatur. ⟨3⟩ Ut enim nunc per pagina 2470 unum ingentem tomum elaboratur, et nil ferme quam repetitionem 12 menstruarum continet, nulli usui esse potest. ⟨4⟩ Si autem debito modo debeat adnotari, vires certe protocollistae excedit.
⟨1⟩ Tabella exhibitorum, si periodica et cumularia separatim consignentur, et simplicior ac nunc esse et omnia etiam conclusa continere adeoque ipsum protocollum supplere potest. ⟨2⟩ Quare protocollistam hunc, in casum etiam cessaturi protocolli interioris, una cum suo adiuncto et hoc fine, sed et fine connotandarum inviationum consessibus interesse debere puto.
⟨3⟩ Ut copiosa, quae confluunt, exhibita in tempore concernentibus consiliariis transmitti possint, duobus adiunctis, qui vel paragraphos benignorum rescriptorum transcribant, eget. ⟨4⟩ Ne vero resolutiones aliaque exhibita privatis pro mercede communicare possint, officio huic cubiculum in ipsa directoris habitatione assignandum, modernum vero totum personale mutandum existimarem.
⟨5⟩ Denique ut res rite procedat et consiliarii magis tempestive ac nunc acta acquirant, hic quoque, uti in camera fit, statuendam censerem pro clausura exhibitorum certam diem, exceptis tamen mandatis urgentibus iudicio directoris cancellariae definiendis.
⟨1> Naevi officii huius ad duo capita referuntur. <2⟩ Primo, quod proportio in distributione laborum non observetur. ⟨3⟩ Secundo, quod nullus in Manipulatione ordo vigeat. ⟨4⟩ Primum, si idoneus una et dissinteressatus constituatur expeditor, suapte corrigetur. ⟨5⟩ Hactenus enim ea, ubi aliqua sperari poterat discretio, sponte detinebantur, porro cancellistae libertatem se pro lubitu absentandi donariis facile obtinebant. ⟨6⟩ Ut ordinata manipulatio inducatur, ad dexteritatem directoris cancellariae pertinebit. ⟨7⟩ Quod per accuratum scontro facillime obtinebitur. ⟨8⟩ Praemittenda tamen erit instructio circa id ne adnexa haud voluminosa, et quorum usus frequenter recurrit, uti hactenus, in originali submittantur; ita etiam ut iam expedita acta cum suis adnexis ordinatius reponantur ne, uti hactenus toties, perdantur.
pagina 2472⟨9⟩ Activitatem officii huius non parum retardat tot individuorum ad alia departamenta translatio, sed de hoc in coordinatione status personalis uberius; de amphibio vero expeditoratus registraturae departamento sub immediate sequenti rubrica.
⟨1> Nullum departamentum regulationem magis deposcit. <2⟩ Tria sunt archiva: Consilii, Studiorum et Croaticum. ⟨3⟩ Nullus inter haec nexus, diversi regestrantes, claves difformes, quarum tamen nulla regulata est. ⟨4⟩ In ipso Consilii Archivo quot individua, tot ferme claves, et hanc quisque secretam ferme pro se ita servat ut eo absente alter in eius departamento nihil possit reperire. ⟨5⟩ Archivum Studiorum cum coepit, regestrantibus nulla instructio, nulla clavis data, sed tota regestratio eorum arbitrio relicta fuit. ⟨6⟩ Inde factum ut his mutatis successores titubaverint, mutaverint aliqua, atque ita archivum hoc, praesertim postquam extradandis pro Excelsa Camera oeconomicis instrumentis manus admota fuit, ad eam confusionem deductum sit 7 ut exinde iam non nisi fortuito referatur. ⟨7⟩ Croaticum ordinate certe regestratum est, sed non per clavem fasciculorum, sed instrumentorum, quae clavis vastitati actorum Consilii huius convenire non potest. ⟨8⟩ Multa de manipulatione regestraturae in instructione Consilii, in eius supplemento, et in confecto circa Archivum Croaticum protocollo continentur, sed quae theoretice nimis dicta practicam regestrationis manipulationem vix possunt regulare. ⟨9⟩ Quare ego omnia archiva coadunanda, clavim Excelsae Cancellariae adoptandam, decretorium pro inchoanda nova manipulatione terminum constituendum, et, quia manipulationis huius praeter dominum secretarium Michalkovich hic nemo gnarus est, unum e regestratura Excelsae Cancellariae individuum pro inducendo hoc mechanismo evocandum, ac sic demum praecedentia acta incipiendo a postremo anno retrograde novae clavi conformanda esse existimarem.
⟨10⟩ Eadem occasione regulandam etiam Sic dictam expediturae regestraturam quae in praesens inutili certe labore occupatur. ⟨11⟩ Clavis huius eadem esse deberet cum principali regestratura, immo ego pagina 2474 vice-regestratorem, postquam novam manipulationem edidicerit, isthuc collocandum existimarem; secus enim duplicatus labor vix evitabitur.
⟨1⟩ Ut vel proiectatae quattuor commissiones consistere possint, legalis 22 consiliariorum numerus omnino necessarius evadit. ⟨2⟩ Si Praeses, Primas, Tavernicus, et Thesaurarius, qui a referendo dispensati sunt, et comes Iosephus Erdödy, qui sine stipendio servit, non computentur, actu nonnisi 16 consiliarii numerantur, adeoque desunt sex qui, ut agenda ad ordinatam consistentiam ponantur, suppleri deberent.
⟨3⟩ Singula commissio suo secretario, concipista, et cancellista providenda sicque actuarii commissionum abrogandi videntur, adeoque cum actu non nisi tres sint concipistae, unus adhuc benigne adiciendus videretur. ⟨4⟩ E converso, cum in hoc systemate longe plures quam antea e pleno dimanarent expeditiones, iam vero et his et commissionibus quattuor secretarii vix sufficerent, duo adhuc aut adminus unum secretarium titulo etiam infirmitatis, vel legalis absentiae benigne adiciendum existimarem.
⟨5⟩ Cum sublatione interioris protocolli tres statim individua remanerent. ⟨6⟩ E converso protocollistae exhibitorum, qui actu etiam unum adiunctum et duos accessistas occupat, hi ultro relinquendi, immo fortasse titulo tabellae periodicae et cumularis unus adhuc cancellista addendus foret. ⟨7⟩ Cum tamen inducta exhibitorum clausura cancellistae hi haud semper occuparentur, tam hi quam ad alia departamenta applicandi cancellistae ad residuum tempus in cancellis exigendum generaliter adstringi deberent.
⟨8> Expeditor hactenus quattuor individua occupavit. <9⟩ Pendebit a regulanda per directorem cancellariae interiori manipulatione an totidem eidem ultro relinquendi sint, vel an non labor hic per tres expleri possit.
⟨10⟩ Urbariale departamentum hactenus duo accessistas occupabat. ⟨11⟩ Hi in hoc systemate ad cancellos reduci, e converso operaturo in expeditura vice-regestratori tres adiungi deberent.
pagina 2476⟨12> Regestratura unicum hactenus accessistam occupabat. <13⟩ Et vero pro currenti manipulatione vix ultra, aut uno ad summum indigeret.
⟨14⟩ Verum inducta nova clavi pro anteactorum ad eandem clavim reductione penes adiunctum regestratoris tria adminus individua constituenda existimarem.
⟨15⟩ Officium exactoratus praeter vice-exactorem quinque consultores et tres revisores rationum, unum expeditorem, quinque cancellistas, et septem accessistas habet. ⟨16⟩ Et tamen dominus exactor auctionem individuorum continuo urget.
⟨17⟩ Commissariatus provincialis non nisi unum secretarium et duos cancellistas occupat.
⟨18⟩ Quare tam hoc quam et exactoratu in statu quo relicto, praescindendo item ab officialibus, utpote expeditore, regestratore, et suo vices gerente protocollista, concipistis, secretariis, et consiliariis, sequens duci posse bilanx videtur.
⟨19⟩ Consilium habet 12 cancellistas et 18 accessistas, adeoque 30 individua; in moderna providentia nonnisi 7 cancellistas et 12 accessistas, adeoque universim 19, ad cancellos habet. ⟨20⟩ Et ideo tot diurnistis et fileratistis uti, porro tam notabiles in typographum impensas facere debet.
⟨21⟩ In hoc systemate tres ad exhibitorum, tres ad expedituram, quinque ad regestraturam applicatis non nisi undecim subiecta occuparentur, et adhuc tres ad exhibitorum applicandorum saepe usus fieri posset; per consequens remanerent pro cancellis 19 individua. ⟨22⟩ Quid, quod in praesens omnes ad quamcunque commissionem applicati statim a cancellis remaneant, quod sublato actuariatu aeque cessaret.
⟨23⟩ Verum quidem est quod in hoc systemate unus adhuc secretarius, unus concipista, et unus regestratoris adiunctus induci deberet. ⟨24⟩ Verum secretarii antea etiam quinque praefuerunt; protocollista cum 900 florenorum salario cessaret, adeoque fundum pro quarto concipista, et adiciendis titulo adiuncti uni cancellistae 100 florenos 8 praeberet.
⟨25⟩ Quod supremum est, cum ii, qui scripturisticis laboribus regiis se devoverunt, aut nullam, aut non nisi tardam plane meliorandae sortis suae habeant perspectivam, et aequitas et humanitas exigere videtur ut ab exemplo excelsae Camerae hic quoque inter cancellistas et accessistas classificatio salariorum inducatur. ⟨26⟩ Fortasse primae cancellistarum classi 600, secundae 500, tertiae 400 florenorum pro cancellistis, pro pagina 2478 accessistis vero, cum hi eundem plane cum cancellistis laborem peragant, primae classi 300, secundae 250, tertiae 200 florenorum salarium constitui posset. ⟨27⟩ Quot autem ad singulam classem referendi sint, altiori loco determinandum veniret.
⟨1⟩ Summe generalia totius administrationis capita ad politicum , oeconomicum , militare , et iudiciale referuntur. ⟨2⟩ Singulum hoc genus diversas negotiorum species complectitur quae iterum in complura individualia capita dividuntur.
⟨3⟩ Publico-Politica et coniungi et dividi possunt; nimirum si ad illa referantur ea, quae totum in concreto statum publicum, ad hoc, quae singulares politicae administrationis partes concernunt.
⟨4⟩ Sub classem politicorum etiam ecclesiastica religionaria et litteraria veniunt quamquam vulgari acceptione distinctum genus constituere existimentur.
⟨5⟩ Oeconomica negotia tres maxime generales species complectuntur: oeconomiam publicam , commercialia , et politiam .
⟨6⟩ Sub nomine militarium in administratione politica tantum commissariatica et exactoralia venire possunt. ⟨7⟩ Hoc solutionem, illud vero officium provisionem militiae curat.
⟨8⟩ Iuridica extra sphaeram quidem Consilii constituuntur. ⟨9⟩ Cum tamen de eo providere, ne alicui iustitiae administratio denegetur et ut eadem praescripta legibus forma administretur, ad politicam pertineat manipulationem, virtute benignae Consilio elargitae instructionis duo haec puncta deberent quidem per illud manipulari, usus tamen invaluit ut Consilium in eiusmodi obiecta, nisi per positivum benignum Mandatum huc invientur, se non imittat.
⟨10⟩ Proinde si res in abstracto assumatur, distributio materiarum iuxta expositas 12 negotiorum generales species videtur quidem ordinatissime fieri posse; quia tamen usus rerum plerumque methodicas eiusmodi partitiones excludit, habita ad praxim reflexione omnia negotia in ecclesiastica , commissariatica , politica , et oeconomica dividenda videntur. 9
⟨11⟩ Prima negotiorum classis universim in ecclesiastica et pagina 2480 religionaria dividenda videtur. ⟨12⟩ Negotia dispensationum in matrimoniis , et a votis sollemnibus , abusus item, qui in re indulgentiarum , piarum peregrinationum , et confraternitatum irrepserunt, ad religionaria potius, quam ecclesiastica pertinere videbantur. ⟨13⟩ Ecclestiastica omnia ad sex capita revocanda existimantur:
1mo ad negotia cum Sede Apostolica vertentia,
2do ad disciplinam ecclesiasticam in genere spectantia ,
3tio Ad negotia episcopos et eorum diaeceses ,
4to parochias ,
5to religiosos ordines ,
6to Ad fundorum piorum administrationem concernentia.
⟨14⟩ Singula haec rubrica quae in individuo negotio involat consignatio sub A. 10 remonstrat. ⟨15⟩ Negotium tamen asyli inde exmissum est quod determinatis iam suprema potestate asyli casibus magis ad politica spectare videatur. ⟨16⟩ Ecclesiastica Graeci non uniti ritus negotia ad concernentes rubricas sua serie illata sunt quoniam natura sua re ipsa huc referuntur. ⟨17⟩ Rubricam sextam in administrationem et inspectionem iterum dividere oportuit, quoniam natura piarum fundationum, quarum administratio immediata aliis incumbit, id exigebat. ⟨18⟩ Cum respectivas, quae certe numerosae sunt, rationes ipsi huic departamento curare incumbat, rationistas et consultores iisdem vel ex eo adiciendos 11 existimarem, quod si haec quoque ratiocinatio exactoratui Consilii deferantur, alioquin a proportione subiecta ibidem deberent multiplicari.
⟨19⟩ Commissariatus provincialis circa provisionem militiae , exactoratus circa conservandum eius fundum, seu contributionem, versatur, et ideo proximam habent connexionem. ⟨20⟩ Provisio militiae in amictu , annona , habitatione seu dislocatione, et promotione seu transennis, ad commissariatum provincialem, quoad fundum eiusdem solutionis ad exactoratum refertur. ⟨21⟩ Huius iterum agenda ad tria summa capita referuntur, nimirum ad aequam repartitionem , promptam incassationem, et frugalem dispensationem contributionis. ⟨22⟩ Habet tamen singulum hoc departamentum particularia quaedam obiecta quae propter connexionem materiae eo referuntur, et quae consignatio sub B. individualiter exhibet.
pagina 2482⟨23⟩ Publico-politica in publica , politica et litteraria dividi possunt. ⟨24⟩ Ad publica generatim ea, quae ⟨ad⟩ nexum cum Augusta Aula vel 12 exteris provinciis pertinent , politica et sanitatis referuntur. ⟨25⟩ Politica potissimum regulandam comitatuum et civitatum administrationem , et promptam iustitiae, praesertim vindicativae, administrationem comprehendunt. ⟨26⟩ Litteraria ad universitatem , scholas Latinas et nationales referuntur. ⟨27⟩ Singulum iterum hoc obiectum in politica, oeconomica et litteraria dividitur. ⟨28⟩ Habet tamen singula haec classis particularia quaedam obiecta, quae consignatio sub C. individualiter exhibet.
⟨29⟩ Producta et artefacta domestica augere et perficere ad oeconomiam publicam , horum distractionem promovere ad obiectum commercii pertinet. ⟨30⟩ Politia et ad politicam et ad oeconomicam rubricam referri potest. ⟨31⟩ Cum tamen illa potissimum ad civitates referatur, hae vero de systemate Hungariae intimum cum Camerali nexum habeant, tam haec quam stricte civitatensia ad classem oeconomicorum relata sunt. ⟨32⟩ Individualia rubricae huius consignatio sub C. exhibebit.13
(4tae) 1-o De novatoribus in rebus fidei coercendis.
(4tae) 2-o De procuranda festorum et ieiuniorum observatione.
(4tae) 3-o De apostatis et catholicorum seductoribus.
(3tiae) 14 4-o De exercitio religionis publico vel privato acatholicis aut non unitis concendendae.
(3tiae) 5-o De erectione aut reparatione oratoriorum, ecclesiarum, turrium, usu campanae acatholicis aut non unitis concedendo.
(4tae) 6-o De controversis inter catholicos, acatholicos, aut non unitos caemeteriis.
(4tae) 7-o De sepulturae modo non unitorum.
(4tae) 8-o De prolium Iudaicarum violenta abreptione.
pagina 2484(4tae) 9-o De baptismo per obstetrices collato aut conferendo.
(4tae) 10-o De dispensatione in rebus matrimonialibus et a votis solennibus.
(4tae) 11-o De controversiis quoad spiritualem in personas militares iurisdictionem.
(4tae) 12-o Circa emeritos militares qualiter copulandos.
(4tae) 13-o De abusibus, qui in re indulgentiarum, piarum peregrinationum, confraternitatum, benedictionum, et concionum irrepserunt, corrigendis.
(1mae) 14-o Negotium revisoratus librorum.
(2dae) 15-o Negotium reservationum aut aliarum ex concordatis deductarum praetensionum.
(4tae) 16-o Recursus pro benigne impertiendo placeto regio.
(4tae) 17-o De honoribus aut titulis per Sedem Romanam collatis, veluti Protonotarii Apostolici etc.
(4tae) 18-o De praeconisandis novis episcopatibus.
(4tae) 19-o De instituenda ordinata publicatione et procuranda exacta observatione benignarum resolutionum in rebus publico-ecclesiasticis.
(4tae) 20-o De determinando a proportione populi missarum numero.
(2dae) 21-o Causae irregularitatis et suspensionis a ministerio.
(4tae) 22-o De censuris ecclesiasticis et excommunicatione.
(2dae) 23-o Quaestiones circa testamentorum confectionem et subsistentia eatenus peculiaria pro clero normalia.
(2dae) 24-o Materia successionis clericorum et acquisitionum ecclesiasticorum.
(2dae) 25-o Revisio directoriorum.
(4tae) 26-o Negotia Congressus nationis Illyricae.
pagina 2486(2dae) 27-o Erectionis, divisionis, dotationis, aut e converso cum alio unionis archi- et episcopatum.
(2dae) 28-o Materiae exemptionis a potestate et iurisdictione ordinarii episcopi.
(2dae) 29-o Obiectum revindicationis parochiarum et districtuum exteris episcopis subiectarum.
(2dae) 30-o Negotium internae regulationis et in statu bono conservationis seminariorum iunioris cleri.
(2dae) 31-o De recursibus quoad abusus potestatis ecclesiae contra episcopos et consistoria formandis.
(2dae) 32-o Res diiudicationis statutorum cathedralium episcoporum.
(4tae) 33-o Obiecta beneficia simplicia tangentia.
(3tiae) 34-o De fundo instructo in beneficiis collationi regiae subiectis.
(4tae) 35-o De proventibus si quos extranei praelati e diaecesibus Hungariae perciperent.
(4tae) 36-o De visitationibus per episcopos non unitos faciendis.
(4tae) 37-o De horum proventibus, ac in specie dimnicza et konak dictis.
IV. Negotia Parochias Concernentia.
(2dae) 38-o Obiecta quaestionis iuris patronatus et dotationis ecclesiarum.
(1mae) 39-o Negotium novarum inducendarum, regulandarum, et dotandarum parochiarum.
(1mae) 40-o De regulatione stolarum.
(3tiae) 41-o Obiectum examinum religiosorum pro cura animarum applicandorum.
(3tiae) 42-o De faciendis e cassa parochum assignationibus.
(3tiae) 43-o De numero poparum fungentium et non fungentium observando.
(4tae) 44-o De diversis per parochos non unitos contra episcopos formatis querelis aut vicissim.
pagina 2488(2dae) 45-o De sufferendis, quae publico minus necessaria videbuntur, monasteriis.
(1mae) 46-o De eorum, quae stabilientur, regulando activo et passivo statu.
(1mae) 47-o De sufferenda penitus aut adminus restringenda mendicatione.
(1mae) 48-o De regulanda eorum interna disciplina ad normam perfectae communitatis.
(3tiae) 49-o De defigendo personarum in claustris numero.
(2dae) 50-o De discutiendo religiosorum instituto et statutis provincialibus, exindeque formanda ipsarum provinciarum regulatione quoad limites, capitula, electionem superiorum etc.
(3tiae) 51-o De sufferendo provinciarum religiosarum cum exteris nexu et dependentia.
(4tae) 52-o Obiectum praescriptae ad depositionem professionis aetatis.
(4tae) 53-o Negotium carcerum claustralium.
(4tae) 54-o Particularium investigationum super emergentibus in claustris disordinibus.
(2dae) 55-o De tertiariis aut aliis eiusmodi confraternitatibus sufferendis et aliis nefors in hac parte subsistentibus abusibus corrigendis.
(4tae) 56-o Obiecta transpositionis pecuniarum Romam, aut ad extraneas religiosorum aedes.
(3tiae) 57-o De administratione cassae proprie dictae parochorum.
(1mae) 58-o De administratione bonorum aut capitalium abolitorum ordinum, uti et de pensionibus eorundem.
pagina 2490(3tiae) 59-o De quibusvis piis fundationibus ecclesias, seminaria, convictus, xenodochia, nosocomia, domos curatas, deficientum, confraternitates, 15 concernentibus.
(4tae) 60-o De harum, si in bonis subsistant, procuranda recta administratione; si vero capitalia sunt, citra scitum consilii non edictione, secura elocatione, et frugali dispositione.
(3tiae) 61-o De rationibus universas pias fundationes concernentibus in tempore exigendis, revidendis, et rectificandis.
(4tae) 62-o De infantibus ad xenodochium Szechenianum suscipiendis.
(3tiae) 63-o De subsidio ecclesiastico ad cassam parochorum et fortificatorium.
(4tae) 64-o De inalienabili fundo nationis Illyricae.
(4tae) 65-o De fundo scholarum unitarum.
Commissariatico-exactoralia.
(2dae) 1-o De provisione foeni, avenae, et annonae.
(3tiae) 2-o De tabellis tri- et semestralibus, et computibus.
(2dae) 3-o De promotione militiae seu transenis, et praestandis eidem praeiuncturis.
(2dae) 4-o De promotione bellicae supellectilis.
(4tae) 5-o Negotia amictuum militarium.
(4tae) 6-o De domibus pulverariis, et annonariis.
(4tae) 7-o De pulvere pirio et coctura salis nitri.
(4tae) 8-o De dislocatione cum in plano, tum artiori.
(3tiae) 9-o De cassarnis, domibus quarterialibus, et magazinis.
(2dae) 10-o De statutione tironum.
(4tae) 11-o De conductione et locis collectaculorum militarium.
pagina 2492(4tae) 12-o De excessibus militaribus complanandis.
⟨!⟩ 13-o De instantiis eorum qui a legionibus dimitti 16 petunt.
(3tiae) 14-o De ablicentiatis.
(3tiae) 15-o De dimissis ad thermas.
(4tae) 16-o De desertoribus intercipiendis et taglia interceptorum.
(4tae) 17-o De fautoribus desertorum puniendis.
(4tae) 18-o De iis qui fine vitandae militiae se mutilarunt.
(4tae) 19-o De reciprocis provincialium et militarium debitis.
(4tae) 20-o De restantiis et convictionibus emeritorum militarium aerario regio compensandis.
(4tae) 21-o De cautionibus militarium ducere volentium.
(4tae) 22-o De invalidis patentali trium denariorum stipendio gaudentibus.
(4tae) 23-o De militarium viduis et prolibus pensione providendis.
(4tae) 24-o De caducitate, testamentis, et legatis militarium personarum.
(4tae) 25-o De uniformi tessera per emeritos officiales gerenda, eorumque charactere.
(4tae) 26-o De militibus ad labores publicos, utpote viarum reparationes etc. adhibendis.
(3tiae) 27-o De systemate conscriptionis, dicationis, et repartitionis quanti.
(4tae) 28-o De querelis contra improportionatam contributionem positis.
(4tae) 29-o De ignobilibus etiam in locis praedialibus ad ecclesias pertinentibus contributioni subiiciendis.
(4tae) 30-o De armalistarum conscriptione et taxatione.
(3tiae) 31-o De rectificatione portarum.
pagina 2494(3tiae) 32-o De contributione et taxa tolerantiali Iudaeorum.
(4tae) 33-o De iudicum pagensium numero, constitutione, electione, et instructione.
(3tiae) 34-o De perceptorum instructione et manipulatione.
(3tiae) 35-o De rationibus, replicis, restantiis, et convictionibus perceptorum comitatuum et civitatum.
(4tae) 36-o De executionibus domesticis et militaribus, praecavendisque ea in re excessibus.
(4tae) 37-o De collectis impediendis.
(3tiae) 38-o De bimestralibus cassae, restantium vero locorum semestralibus tabellis.
(4tae) 39-o De cassis contributionalibus visitandis, secretis vero non servandis.
(4tae) 40-o De mulctis pecuniariis indebite desumptis vel male applicatis.
(4tae) 41-o De debitis communitatum.
(3tiae) 42-o De reddendis earum rationibus.
(3tiae) 43-o De salariis et diurnis magistratualium et servitorum.
(3tiae) 44-o De comessationibus et dispendiis e cassa contributionali non faciendis.
(4tae) 45-o De servitoribus et operis publicis ad privatos usus non applicandis.
(4tae) 46-o De praeiuncturis magistratualium.
(3tiae) 47-o De domibus comitatuum aliisque accessoriis aedificiis erigendis.
(3tiae) 48-o De habitationibus magistratualium in comitatibus, ubi possessionata nobilitas non habetur, erigendis.
(3tiae) 49-o De relaxanda locis damnificatis contributione.
(3tiae) 50-o De charitativo subsidio ab exteris provinciis Hungariae locis submisso.
pagina 2496(4tae) 51-o De reluendis a contributione publica elibertatis per civitates fundis.
(5tae) 52-o De impopulatione, seu tabellae conscriptionis animarum.
(5tae) 53-o Tabellae conscriptionis frugum procreatarum.
(5tae) 54-o Tabellae de seminatura vernali et autumnali.
(5tae) 55-o Tabellae pretii rerum victualium.
Publico-Politica.
(4tae) 1-o Circa itinera Suarum Maiestatum vel ablegatorum exterarum provinciarum.
(6tae) 2-o De diversis honorum, characterum, et dignitatum gradibus variis collatis.
(3tiae) 3-o De praeparatoriis pro concursu diaetali dispositionibus faciendis.
(4tae) 4-o De exigenda indigenatus taxa.
(3tiae) 5-o De limitaneis differentiis tam inter regnum et regnum, quam inter comitatibus.
(2dae) 6-o De viis facti speciem tumultus involventibus.
(4tae) 7-o De auferendis a rusticis armis.
(4tae) 8-o De impedienda e Regno emigratione, de emissariis, falsis conductoribus, et eorum fautoribus.
(4tae) 9-o De correspondentia ad exteras provincias, praesertim Romam.
(4tae) 10-o De haereditatibus in exteris provinciis adeundis.
(4tae) 11-o De re monetaria, seu de earum devalvatione, eductione, et adulteratione.
(4tae) 12-o Negotia turmae praetorianae.
pagina 2498(4tae) 13-o Negotia domus fiduciariae.
(4tae) 14-o Negotia domus correctoriae.17
(4tae) 18 16-o De inducendis novis aut veteribus alio transferendis stationibus.
(4tae) 17-o De assignandis officio postae necessariis fundis.
(4tae) 18-o De variis magistrorum postae quaerelis.
(3tiae) 19-o De linea pestilentiali.
(3tiae) 20-o De contumacialibus stationibus.
(4tae) 21-o De regulandis medicis, chirurgis, pharmacopoeis, et obstetricibus.
(3tiae) 22-o De regulandis cryptis, coemeteriis, et funebralibus caeremoniis.
(4tae) 23-o De arsenico cum cautela distrahendo.
⟨!⟩ 24-o De praecavenda pecorum lue
⟨!⟩ 25-o De inducenda et regulanda schola veterinaria.19
(4tae) 1-o De restaurationibus comitatuum intra legalem terminum celebrandis, de qualitatibus et electione candidatorum.
(4tae) 2-o De incompatibilitate privatorum officiorum cum comitatensibus.
(4tae) 3-o De Supremorum Comitum in comitatibus residentia.
pagina 2500(3tiae) 4-o De delationibus contra magistratus publicos factis seu in concreto, seu in particulari.
(4tae) 5-o De archivis comitatuum regestrandis.
(1mae) 6-o De negotio urbariali.
(1mae) 7-o De investigatione nobilitatis.
⟨!⟩ De aedificiis publicis.
⟨!⟩ De pupillis.20
(2dae) 8-o Negotia elibertationem alicuius civitatis comitantia.
(2dae) 9-o Negotia internam civitatis regulationem erga positas eatenus querelas tangentia.
(4tae) 10-o De querelis contra exactam excessivam concivilitatis magisterii aut sodalitii taxam positis.
(3tiae) 11-o De instantiis eorum qui ad concivilitatem aut contubernium suscipi flagitant.
(5tae) 12-o De tabella neo-receptorum civium.
(3tiae) 13-o De privilegiis et proiectis articulorum cehalium.
(4tae) 14-o De relaxatione annorum peregrinationis et paradigmatis.
(3tiae) 15-o De cohibendis opificum excessibus.
(4tae) 16-o De militibus et sodalibus uxoratis ad opificia assumendis.
(1mae) 17-o Negotia 16 oppidorum Scepusiensium.
(4tae) 18-o De norma pro civitatibus montanis benigne praescripta observanda.
(4tae) 19-o De statutibus civitatum.
⟨!⟩ De pupillis.21
(5tae) 20-o De tabella causarum civilium.
pagina 2502(4tae) 21-o De observatione limitationis taxarum iudiciarium.
(4tae) 22-o De quaestionibus iuris gladii in genere.
⟨!⟩ De regulandis carceribus. 22
(4tae) 23-o De torturae casibus.
(4tae) 24-o De casibus asyli.
(5tae) 25-o De tabella causarum criminalium.
(4tae) 26-o De carnificum et horum filiorum cohonestatione.
(4tae) 27-o De fraudulentis damnificationibus et imposturis.
(6tae) 28-o De profugis publicandis.
(4tae) 29-o De conscriptis in Germanicis Provinciis perquirendis.
(4tae) 30-o De negotiis imponendi vel reservandi sequestri politici.
(4tae) 31-o De venatione ad sensum legis reducenda.23
(3tiae) 1-o Politica: quaestiones iurisdictionis inter senatum et magistratum academicum.
(3tiae) 2-o Quaestiones circa coordinationem ipsius magistratus academici inter se.
(4tae) 3-o Quaestiones circa graduum collationem enatae.
(4tae) 4-o Quaestiones de nexu universitatis cum academiis et reliquis lycaeis.
(4tae) 5-o Recursus pro vacantibus officiis.
(3tiae) 6-o Casus amotionis ab officio demeritis ita exposcentibus.
(4tae) 7-o Exmissio ad eruditas investigationes.
(4tae) 8-o De excessibus studiorum24 puniendis.
pagina 2504(3tiae) 9-o Recursus pro fundatione Theresiani Budensis.
(3tiae) 10-o De archivo et causis fundi litterarii.
(4tae) 11-o Negotia repetentum.
(4tae) 12-o Negotia ecclesiae universitatis.
(3tiae) 13-o Litteraria: De observanda benigne praescripta norma litteraria.
(3tiae) 14-o De novarum cathedrarum inductione et iam exstantium regulatione.
(3tiae) 15-o De libellorum ad usum scholarum conscriptorum revisione.
(3tiae) 16-o De semestralibus relationibus senatus et Theresiani Budensis.
(3tiae) 17-o De universitate studiorum per religiosos observanda et eorum privatis lectoribus ab universitate approbandis.
(3tiae) 18-o Oeconomica: De salariis et pensionibus.
(3tiae) 19-o De remunerationibus ex instituenda cassa pensionum, et remunerationum.
(4tae) 20-o De extraordinariis quibusvis sumptibus.
(4tae) 21-o De supellectili literaria, seu libris, rebus naturalibus, et instrumentis comparandis.
(4tae) 22-o De aedificiorum erectione aut reparatione.
(3tiae) 23-o De successione ab intestato decedentium exsociatorum.
(4tae) 24-o De procuranda librorum distractione et procurando typhographiae incremento.
(3tiae) 25-o De rationibus respectivis rectificandis.
(2dae) 26-o Praeter eadem obiecta in linea politica: de convictuum saecularium regulatione.
(2dae) 27-o De novorum lycaeorum inductione aut veterum sublatione.
(4tae) 28-o De magistris expleto probationis anno decreto regio muniendis.
(4tae) 29-o In linea litteraria: de singula classe separato magistro providenda.
pagina 2506(4tae) 30-o De observanda per magistros grammaticales per omnes tres classes gradatione.
(4tae) 31-o In linea oeconomica: de reversalibus seu de securisandis, quae ordinibus resignata sunt, bonis et supellectili mobili.
(4tae) 32-o De inspectoris, directoris, et magistrorum capitalis scholae denominatione aut amotione.
(1mae) 33-o Politica: de inducendis in omnia earum capacia loca scholis nationalibus et de contractibus cum civitatibus et communitatibus ineundis.
(2dae) 34-o Litteraria: de procuranda stabilitae methodi observatione.
(3tiae) 35-o Oeconomica: de stabilienda magistrorum dote.
(4tae) 36-o De aedificiorum scholarium erectione, reparatione, et instructione.
(2dae) 37-o De regulatione scholarum Iudaicarum.
Oeconomico-commercialia.
(2dae) 1-o De promovenda agricultura et eius societatibus.
(4tae) 2-o De sylvarum conservatione et regulanda cinerum clavellatorum exustione.
(4tae) 3-o De propaganda trifolii inseminatione.
(4tae) 4-o De melioranda tabacae cultura.
(5tae) 5-o De implantatione salicum.
(5tae) 6-o De propagatione mororum et culturae serici.
(5tae) 7-o De promovenda re pecuaria et in specie de propagatione equorum altioris structurae.
(4tae) 8-o De propagatione ovium et lanae cultura.
(4tae) 9-o De mineris in bonis privatorum repertis.
(4tae) 10-o De ferri pretio et ferripolarum circa materiale hoc instantiis.
pagina 2508(4tae) 11-o De aurilotura.
(4tae) 12-o De salis defectu antevertendo, erigendis depositoriis, et antevertenda per visitationes praevaricatione.
(4tae) 13-o De carbonibus bituminosis et terra fossili perquirenda.
(3tiae) 14-o De utilibus mechanicis, ac in specie nativis murariis et fabris lignariis inducendis.
(4tae) 15-o De exsiccandis stagnis et paludibus.25
(1mae) 18-o Omnia navigationem seu maritimam seu fluvialem concernentia obiecta adeoque in particulari repurgatio fluviorum.
(2dae) 19-o Erectio canalium commercialium.
(4tae) 20-o Tabellae abeuntium et advenientium e Littorali Hungarico navium.
(4tae) 21-o Tabellae in- et eductarum mercium. 26
(4tae) 22-o Negotium matriculae nautarum.
(2dae) 23-o Viarum, et in specie Carolinae, conservatio.
(3tiae) 24-o Negotium promovendae per viam Carolinam vecturationis.
(4tae) 25-o Negotium eius impopulationis.
(4tae) 26-o Negotium pontis aut nauli Carlostadiensis.
(2dae) 27-o Recursus quaestorum fabricam aut novum aliquem commercii ramum erga certorum favorum concessionem inducere volentium.
(2dae) 28-o De statu fabricarum 27 et manufacturarum et iis promovendis.
(4tae) 29-o De promovendo pecorum quaestu.
(4tae) 30-o De promovendo vini quaestu et praecavenda, praesertim praestantiorum, adulteratione.
pagina 2510(4tae) 31-o De vini ex Austria vel vicissim inductione.
(4tae) 32-o De distractione aluminis et promovendis eius fabricis.
(4tae) 33-o De pretio et inductione aromatum.
(4tae) 34-o De lignis aedilibus ex Austria inducendis.
(2dae) 35-o Negotium vectigalis tricesimalis confectionis aut particularium quarundam rubricarum alterationis.
(4tae) 36-o Instantiae eorum qui praevaricationis tricesimarum arguuntur.
(3tiae) 37-o De quaestu subditorum Ottomanicorum et Graecorum homagiatorum regulando et eorum contrabandis.
(4tae) 38-o Negotia cassae commercialis Croatiae.
⟨!⟩ De latronibus exstirpandis. 28
(5tae) 39-o De nocivis feris, avibus, et insectis exstirpandis.
(3tiae) 40-o De ordine incendiario.
(4tae) 41-o De regulatione famulitii.
(4tae) 42-o De lusibus vetitis et hac in re praevaricatoribus.
(4tae) 43-o De ordine molari.
(2dae) 44-o De vagabundis eliminandis, et vagis opificum sodalibus ad statum alimentationis ponendis.
(2dae) 45-o De mendicorum regulatione.
(3tiae) 46-o De observatione ponderum et mensurarum.
(3tiae) 47-o De limitatione rerum primae necessitatis utpote carnium, panis etc.
(4tae) 48-o De mercede murariorum, et fabrorum lignariorum defigenda.
(2dae) 49-o De munditie et securitate in civitatibus inducenda.
pagina 2512⟨1⟩ Primo: ex his materiis aliae sunt 1mae frequentes et operosae, 2ae aliae ⟨rarae⟩ sed operosae, 3ae frequentes sed faciles, 4ae et rarae et faciles, 5ae tabellares, quae tantum tunc referenti laborem praebent quando generalis tabella conficitur, si referens (quod pauci faciunt) eam reflexionibus suis velit comitari, denique 6ae materiae quae tantum publicatione indigent, et quae nullum referenti laborem causant; ad quae cum in distributione materiarum reflectere oporteat, singulae materiae numerus, ad quam classem pertinet, additus est. 29
⟨2⟩ Secundo: universa agendorum obiecta efferunt numerum rubricarum 30 250; nimirum et frequentia et operosa 23, rara sed operosa 47, frequentia Sed facilia 77, et rara et facilia 92, tabellaria 15, tantum publicabilia 3. ⟨3⟩ Rubrica Ecclesiastica de frequentibus et operosis continet materias 9, de raris sed operosis 23, de frequentibus sed facilibus 11. ⟨4⟩ Rubrica Commissariatica habet de frequentibus et operosis 4, de raris sed operosis 6, de frequentibus sed facilibus 13, de raris et facilibus 26, de tabellaribus 4. ⟨5⟩ Rubrica Politica habet de frequentibus et operosis 8, de raris sed operosis 10, de frequentibus sed facilibus 39, de raris et facilibus 28, de tabellaribus 4, quae tantum publicatione egent 3. ⟨6⟩ Rubrica Oeconomica habet de frequentibus et operosis 3, de raris sed operosis 8, de frequentibus sed facilibus 14, de raris et facilibus 18, de tabellaribus 5.
⟨7⟩ Tertio: saepe una materia est voluminosa et operosa aliquo tempore, quae postea fit aut rara aut facilis laboris; vel vero vicissim. ⟨8⟩ Quare ut recta servetur proportio, distributio materiarum frequentius rectificari debet.
⟨9⟩ Quarto: pleraeque omnes hae materiae et planae et intricatae sunt, id est possunt aliquando in pleno referri, aliquando debent ad commissionem relegari. ⟨10⟩ Utrum expediat, in pleno semper determinandum videtur; si ea, quae tantum pro informatione invianda sunt, aut secus passum pure praeparatorium efficiunt, ad currens protocollum invientur, remanebit adhuc sufficiens tempus pro omnibus reliquis obiectis in duabus per hebdomadam consilii sessionibus pertractandis.31
pagina 2514⟨11⟩ Quinto: id si inducatur, cum omnes materiae ad quattuor generales classes referantur, commissiones nonnisi totidem stabiliendas esse apparet.
⟨12⟩ Sexto: in singula harum quattuor classium sunt materiae quae mixtae evadere possunt, nimirum si cum aerario camerali, cassa domestica civitatum, et cum re vectigalis, aut aliis obiectis nexum habeant , et vastius habeant 32 substratum quam ut per in- et reinsinuata celerius possit expediri. ⟨13⟩ Quare ultra superiores quinta adhuc, seu politico-camerali commissione opus esse apparet.
⟨14⟩ Septimo: cum praesidium commissionis ecclesiasticae eminentissimus primas, oeconomicae comes Georgius Csaky iam obtineat, commissariaticae praesidium Directori Provincialis Commissariatus natura sua competere videtur, si commissioni politicae praesidium Comiti Tavernico, politico- vero cameralis Comiti Thesaurario 33 qua gremiali excelsi Consilii consiliario attribuatur, omnibus commissionibus provisum erit.
⟨15⟩ Octavo: singula haec commissio unum secretarium et concipistam exigere et protocolla per secretarios conficienda; e converso conceptus tam commissionales quam e pleno, demptis momentosioribus, per concipistas apponendi videntur.
⟨16⟩ Nono: protocolla exhibitorum domestica, prouti in supplemento benignae instructionis praescripta sunt, per commissionum praesides accurate servari 34 et praesidi Consilii cum fine singuli mensis accurate exhiberi deberent. ⟨17⟩ Secus precarius praesidum 35 commissionis status et negotiorum commissionalium inantiquatio nunquam antevertetur.
⟨18⟩ Decimo: urbarialia in moderna adhuc providentia et negotia investigationis nobilium adhuc adeo vasta sunt ut unius referentis vires excedant. ⟨19⟩ Quare haec porro quoque inter omnes repartienda censentur.
⟨20⟩ Undecimo: restat tantum finalis quaestio: an 18 referentes consiliarios, Primate videlicet, Iudice Curiae, Tavernico, et Thesaurario exceptis, secundum generales quattuor materiarum classes ita stabiliter distribui expediat ut pro36 ecclesiasticis quinque, totidem pro politicis, veluti vastioribus, pro oeconomicis quattuor, et commissariaticis totidem ita deligantur ut hi deinde stabilem etiam semper respectivam commissionem pagina 2516 constituant, vel vero opportunius videatur materias omnes inter consiliarios, uti hactenus, promiscue, servata tamen proportione, ita distribuere ut prouti assignata alicui materia ad commissionem relegata fuerit, ita eandem in concernente commissione referre debeat? ⟨21⟩ Contra primam opinionem obstare videtur quod hac ratione consiliarii in unica tantum administrationis parte formarentur. ⟨22⟩ Contra secundam pugnat quod consiliarii in uno semper obiecto versati longe solidius negotia tractarent, promptius expedirent, et se mutuo facilius supplerent. ⟨23⟩ Quare cum motivum contra primam opinionem allatum ea ratione satis enervetur, si tantum voluminosiora negotia ad commissiones relegentur, reliqua in pleno pertractentur, ipsae commissionum elucubrationes in pleno meritorie referantur, ego priori sententiae adstipulandum puto.
⟨24⟩ Duodecimo: iam vero qui ad quas commissiones destinandi, quomodo negotia inter eos subdividenda, altiori determinationi substerno. ⟨25⟩ Superest ut adhuc subiciatur
⟨1⟩ Primo: ad concertationem Consilii cum Camera pertinent omnia obiecta politico-cameralia ; quae tamen magis specifice ad sequentia tria principia reducuntur:
— primo, ad negotia politica quae aliquas ex aerario camerali hactenus necdum assignatas erogationes requirunt, veluti subsidia commercii, navigationis, erectio pontium et viarum in bonis cameralibus etc.
— secundo, quae cum negotio vectigalis aut re tricesimali nexum habent, veluti elevatio iam defixae quoad aliquas merces tariffae, excessus tricesimatorum etc.
— tertio, quae aliquas e cassis civitatum domesticis erogationes involvunt, uti sunt omnia ferme politiae et sanitatis obiecta, ordo incendiarius, strata, lampades nocturnae , stabilienda medicorum et aliorum salaria etc, inductio scholarum nationalium et reliqua.
⟨2⟩ Secundo: pro tanto maiori inviatione negotia haec ad sequentia individualia capita reduci possint:
1—mo taxa tolerantialis Iudaeorum
2—do de linea pestilentiali et stationibus contumacialibus
3-o negotia 16 oppidorum Scepusiensium
4-o negotia studiorum, quae aliquas necdum stabilitas erogationes requirunt, uti et successio ab intestato deficientium exsociatorum
pagina 25185-o negotia abolitorum ordinum
6-o negotia cassae commercialis Croaticae adeoque influentes etiam eo quaestorum Ottomanicorum, si in praevaricatione deprehendantur, fiscalitates
7-o negotium adrepartitionis et incassationis subsidii ecclesiastici
8-o quotta cassae parochorum tempore vacantium beneficiorum
9-o inductio scholarum nationalium in bona cameralia
10-o e civitatensibus in specifico horsum pertinent omnia voluminosa sane elibertationem alicuius civitatis concomitantia negotia
11-o negotia internam civitatis regulationem erga positas eatenus querela tangentia quae cassam etiam domesticam ferme semper involvunt
12-o obiecta politiae quae erogationes aliquas requirunt
13-o obiecta sanitatis in quantum aeque erogationes involvunt
14-o regulatio taxae concivilitatis
15-o de reluendis a contributione publica elibertatis fundis
16-o de suspendendis ab officio et salario renitentibus magistratibus
17-o de inductione scholarum nationalium in civitates
18-o de statutis civitatum
19-o de confectione vectigalis, et elevatione tariffae in quantum in politicum influxum haberet
20-o de excessibus tricesimatorum.
⟨3⟩ Tertio: omnia haec negotia, si plana habeant substrata, per insinuata, si vero vastioribus actis implicata, per commissionem mixtam concertentur; immo si inchoata etiam per insinuata negotia implicari contingat, pro finali concertatione eorsum relegentur.
⟨4⟩ Quarto: praeexposita 20 obiecta inter utriusque dicasterii consiliarios dividantur et referentum uti et materiarum consignatio reciproce communicentur.
⟨5⟩ Quinto: negotia, quae a Camera originem ducunt, per huius, quae vero a Consilio, per istius consiliarios referantur, et respective per utriusque ordinis actuarios pertractentur.
⟨6⟩ Sexto: si negotium aliquod ad mixtum congressum relegatum fuerit, id porro etiam per insinuata mutuo significetur.
⟨7⟩ Septimo: referens alterutrius dicasterii, ut primum scriptum super substrata materia votum confecerit, illud illico una cum actis referenti in eadem materia alterius dicasterii consiliario cum expressione diei erga pagina 2520 reversales submittat. ⟨8⟩ Hic vero ut primum illud reviderit, aeque cum expressione diei praesidi transmittat.
⟨9⟩ Octavo: praeses, si res urgeat, statim atque acta revolverit, sin, dum sufficientes pro una commissione materias habuerit, commissionem celebret, negotia ordinate pertractari, protocollum vero, antequam subscribat, in sequenti sessione perlegi curet.
⟨10⟩ Nono: protocolla ad rationem illius, a quo negotium originem non duxit, dicasterii describantur quidem, hoc suam super illo opinionem alteri dicasterio more hactenus solito per insinuata, Suae vero Maiestati, si dissenserit, per repraesentationem significet; protocollum tamen Suae Maiestati non nisi per illud, a quo negotium originem habuit, dicasterium repraesentetur. ⟨11⟩ E converso
⟨12⟩ Decimo: si dicasterium illud assenserit, penes huius significationem, in effectum benignae normalis de 18a Iunii anni labentis emanatae dispositionis, una de factis per se eatenus dispositionibus aliud edoceat.
pagina 2522⟨1⟩ Organizatio unius dicasterii tribus ferme obiectis absolvitur, nimirum primo ut limites eius activitatis definiantur, secundo ut interna eius manipulatio coordinetur, tertio ut modus, quo ad extra agere debeat, reguletur. ⟨2⟩ Primum relate ad Consilium Locumtenentiale leges patriae iam praestiterunt dum illi et custodiam legum et earum effectuationis modum principi quidem proponendum, subalternis vero iurisdictionibus praescribendum detulerunt. ⟨3⟩ Itaque donec illud se his limitibus continet, nulla ulteriori hac in re indiget organizatione. ⟨4⟩ Si eos praetergrediatur, salva est comitatibus vel ex ultimae Diaetae articulo illud non modo officii sui admonendi, sed in subsequa etiam Diaeta conveniendi facultas. ⟨5⟩ Itaque relate ad hoc obiectum nulla ulteriori organizatione opus esse videtur.
⟨1⟩ Quoad1 alterum obiectum, seu internam manipulationem: in quantum haec ad mechanismum dicasterialem refertur, eius organizatio ad executivam potius quam legislativam potestatem pertinere videtur. ⟨2⟩ Huic enim graviora obiecta incumbunt quam ut individuali illa departamentorum coordinatione, eorum adinvicem nexu, aut forma referadarum se possit occupare. ⟨3⟩ Quod si tamen in intrinsecam etiam hanc organizationem defectus aliquos irrepsisse comitatus observent, veluti si inadaequatas sibi dari inviationes, aut eas, dum a comitatibus petuntur, nimis diu protrahari, vel vero si intimata post plures a dato Consilii, e quo emanarunt, hebdomadas, aut plane menses expediri appareat, ius sit comitatibus de his etiam defectibus Consilium placide admonendi, neque causam habeat Consilium propterea comitates, tanquam debitam sibi reverentiam exuissent, redarguendi. ⟨4⟩ Ceterum
⟨1⟩ Ad internam etiam Consilii organizationem pertinet numerum interni gremii definire; subalterni enim status numerum, quem pro ratione circumstantiarum iam augere, iam minuere interest, determinare iterum ad pagina 2524 executivam refertur potestatem. ⟨2⟩ Ac leges quidem nostrae non tantum numerum consiliariorum in viginti duobus defixerunt, sed illud etiam provide sane constituerunt, ut hi ex omnibus regni partibus deligantur. ⟨3⟩ Verum id quod aliis generaliter tantum conceptis ordinationibus evenire solet, ut raro in realem effectum perducantur, id quoque huic legi evenisse experimur. ⟨4⟩ Interest itaque ut lex haec iam ad specificum reducatur, et singulo circulo Hungariae, uti et Regnis his, certus consiliariorum numerus ita determinetur ut enascitura imposterum vacantia nonnisi ex individuis concernentis circuli aut Regnis nostris suppleri possit. ⟨5⟩ Et quia plerumque fieri solet ut enata vacantia antea repleatur quam vel eius fama ad nos aut alios remotiores comitatus Hungariae pertingat, constituendum censetur ut Consilium aut enatam vacantiam concernenti districtui statim notificare proportionatumque pro recursibus tempus constituere, aut omnes inter medio etiam tempore recurrentes praenotare datoque pro iis, qui praeterea recurrere vellent, competenti tempore candidatos proponere debeat.
⟨1⟩ Et licet anteriores leges id de consiliariis tantum disponant ut ex omnibus regni partibus deligi debeant, cum tamen eadem prorsus ratio etiam pro subalternis officiis pugnet, cumve tanto plura pro consiliarii munere capacia individua singulus districtus habiturus sit si iuventus sua etiam in subalternis officiis formata fuerit, censemus totam prioris paragraphi dispositionem etiam ad subalterna officia extendendam esse.
⟨1⟩ Iam relate ad tertium obiectum: Consilium ad extra operatur dum aut principi repraesentat, aut apud subalternas iurisdictiones disponit. ⟨2⟩ Ut certo constare possit quod, quidquid seu sursum seu deorsum expeditur, reipsa sit mens et opinio maioritatis Consilii, leges ipsam subscriptionis formam satis praescripserunt: nimirum ut expeditiones Consilii ad hoc, ut efficaces sint, et per praesidem et per directorem cancellariae et per secretarium subscribi debeant. ⟨3⟩ Et tamen viguit aliquando abusus ille ut multa, quae in dicasterio pertractata non fuerunt, nomine Consilii fuerint expedita; quare ne abusus hic ullo unquam tempore revehi possit, diserta lege cavendum videtur, ne praesidium sub onere reddendae in Diaetae rationis quidquam nomine Consilii expedire ausit quod non in pleno eius consessu pertractatum et conclusum sit.
pagina 2526⟨1⟩ Denique ideo leges nostrae tam numerosum constituerunt dicasterium, ideo pluralitatem votorum ad hoc, ut determinatio aliqua in factum Consilii transeat, requisiverunt, ne quid unius aut paucorum arbitrio agi possit. ⟨2⟩ Iam vero nisi in gravioribus praesertim obiectis vota singulorum exquirantur, nisi in his plena libertas regnet, debent utique omnia ad unius aut paucorum tantum arbitrium recidere. ⟨3⟩ Constituendum itaque censemus ut, quoties commembrum aliquod votizationem postulaverit, haec continuo suscipi debeat, et licet pluralitas unam sententiam adoptet, in gravioribus tamen negotiis consiliarii illi, qui de illa non convincuntur, vota sua separare non tantum possint, sed et debeant.
⟨1⟩ Primum id nos accipere oportet Ungaros, avidum natura libertatis populum, etsi creatis regibus, non omnem tamen ex integro potestatem iis concesisse; retinuere sibi non pauca de suprema potestate rerumque summam non apud principem solum sed una penes optimates esse voluere. ⟨2⟩ Sic dispertita regem inter et optimates pacis bellique potestas ut nec bellum inire nec foedus constituere illi sine his integrum foret; sic leges ferendi, tributa et vectigalia augendi vel minuendi facultas ita principi est attributa nihil ut in eo genere praeter optimatum consensum constituere possit. ⟨3⟩ Quid, quod optimates ipsi ita parum regiae potestati sunt obnoxii ut nullo in eos principi arbitrii iure relicto severitati legum, quae et ipsum principem pro modulo suo ex aequo ligant, sint subiecti. ⟨4⟩ Accedit palatini (quem ipsum, ut et conservatores coronae, quod non rex, sed ipsi eligant optimates, magnae libertatis locum habet) par fere principi authoritas, Austriacis semper invisa; qui adeo supra ceteros est elatus ut regem inter et regnum de lege mediator sit eiusque sit muneris civiles, si quos oriri contingat, tumultus componere, cunctis, qui uspiam in Ungaria sint, exercitibus praeesse, principis orphani tutorem agere, invigilare legibus, ac quemadmodum regnum in suis libertatibus, sic regem in suis iuribus conservare. ⟨5⟩ Multa alia sunt quae ostendant supremam potestatem in principe ex toto non residere, proprietateque coronae penes regnum semper permanente solum eius usum principi esse.
⟨1⟩ Has tantas talesque Ungarorum libertates, ut primum solio irrepsit, domus Austriaca, sine lege aliis regnis dominari assueta, non potuit aequo animo intueri coepitque primum posteris suis, mox propriae dominandi libidini consulere. ⟨2⟩ Quod ut melius appareat necessarium puto nosse quomodo Ungarico solio Austriaca domus primum se intrusit, quod brevissime expedio.
pagina 2532⟨1⟩ A funesta Mohachii clade, quo tanquam ferali ictu afflicta concidit Ungaria, exigui illi, qui supererant, optimates, ut regno consulerent in campum Rákos pro more congregati, insignem bello meritis virum Ioannem Zapolium, prius Transylvaniae ducem, sibi in regem praefecere, quod vel ipsi devincti Austriacae domui authores infitiari non praesumunt. ⟨2⟩ Stephanus Bathorius, potens in vulgus vir, caecus rabie ob praelatum sibi Zapolium, ilico ad viduae reginae, quam Ferdinandi Primi imperatoris sororem occisus nuper ad Mohachium Ludovicus rex funesto Ungariae matrimonio sibi coniunxerat, partes transiit regnumque, cum pro se non potuisset, Ferdinando coepit procurare. ⟨3⟩ Nec defuit sibi Ferdinandus, etsi gravi in imperio bello implicitus, et qui ante Mohachianam cladem ob eius belli magnitudinem affini Ludovico opem ferre recusaverat, tunc regno a Turca misere iam alioquin dilacerato, ut suae ambitioni deserviret, eo non obstante bello novam belli facem misso valido in Ungariam exercitu inferre non dubitavit, cepitque ante omnia Posonium et indictis per reginam (quod monstrum!) comitiis regem se fecit proclamari. ⟨4⟩ Ita primum Ungarico solio domus Austriaca irrepsit, quo iure, quis non videt? ⟨5⟩ Frustra illa ad foedera nescio quae Mathiam inter et Uladislaum, ac Fridericum imperatorem inita recurrit quibus tributum sit illi, in casum quo ii sine liberis decesissent, ius in Ungariam, quasi vero Mathias aut quispiam alter mortalium de corona sine regno potuisset disponere, aut hereditarium iam tum fuisset Ungariae regnum.
⟨6⟩ Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur, ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic praeceps devastavit ut brevissimo tempore Zapolium, cui exiguum virium superfuerat caeso ad Mohachium 2 nobilitatis flore regno penitus eiceret. ⟨7⟩ Quid faciat regno per nefas pulsus infelix princeps? ⟨8⟩ Postquam omnium Christianorum regum nequiquam implorasset auxilia, praemissa Clementi pontifici excusatione Solimanni Turcarum caesaris opem efflagitavit, nec incassum: quippe imperator ipse cum valido in Ungariam traiecit exercitu et totum peregrini magis quam hostis instar brevi peragrans regnum ad ipsa Viennae moenia victor exercitum admovit. ⟨9⟩ Perfidiam quidem istam atque infidelitatem domus Austriaca proclamavit ast, cum ei rei causam ipsa praebuerit, nemini iustius alii quam sibi ipsi potest imputare. ⟨10⟩ Ac Solimannus quidem commota specie belli sacri a Ferdinando universa Christianitate Vienna repulsus fuit, redux tamen miranda in barbaro pagina 2534 magnanimitate reductum Budam Zapolium absque omni tributo regem Ungariae restituit. ⟨11⟩ Non tulit id Ferdinandus nec ante ad pacem animum adiecit quam ingenti a vizirio proelio fuisset profligatus. ⟨12⟩ Zapolius et ipse bello fessus, cedens, quod oportuit, necessitati, acquievit uti superiores, quas tum etiam tenebat, Ferdinandus Ungariae partes retineret, cetera sibi cederent dum in humanis esset; post fata in Ferdinandum pariter devolverentur; quasi esset ipsi ius aliquod regnum electione post mortem suam privandi. ⟨13⟩ Sed haec res ut ceciderit, postea videamus.
⟨14⟩ Interea Ferdinandus, vix exiguae Ungariae partis possesor, ostendit tamen ilico animum quem fovebat, nec quievit donec hereditatem per fas et nefas declarari procuraret (5:1547.) 3 irrito sane conatu, ut ipse per electionem filii sui facto proprio comprobavit. ⟨15⟩ Primus iste quoad hereditatem fuit domus Austriacae conatus; quam autem subvertendis legibus transferendaeque ab optimatibus in se omnis potestatis Ferdinandus operam dederit, articuli 4:1554; 3, 4, 5:1559; 34. et 37:1563. satis testantur. ⟨16⟩ Sub eo vetus illud domus Austriacae consilium originem habuit supprimendi palatinatus , sub eo inducti contra leges patrias externi milites, Ungaris nihilominus quam Turcae funesti, sub eo denique statim coeptum contemptui haberi Ungaricum nomen, ut appareat Ungaricae libertatis excidium una cum domus Austriacae regimine incepisse et, ex quo domus istius imperium in Ungaria cepit, regem et regnum in diversa distractos, illum semper subversioni legum exitioque libertatis, hoc conservationi eius studuisse. ⟨17⟩ Quae res tantis postea civilibus bellis causam dedit, non religionis diversitas aut, ut Austriaci per contumeliam dictitant, levitas Ungarorum . ⟨18⟩ Id enim notum omnibus est quanti ingenuus sit amor libertatis et, si pro libertate tanto sanguine parta, tanto tempore conservata contra saevos periuri tyranni conatus pugnare levitas est, leves se esse Ungari ultro confitentur. ⟨19⟩ Quin potius confiteantur Austriaci se solos cum evocati Turcae, tum tantorum belli malorum causas esse, qui, ut destructa Ungarorum libertate ad libidinem possent dominari, toties eam gentem (quod facile praevidere poterant) in arma aut imprudenter aut malitiose impellere contra ius iurandum contra humana divinaeque iura non dubitarunt.
⟨1⟩ Sed ut regrediamur; mortuo Zapolio existimavit Ferdinandus se vigore illius nescio cuius foederis in alia quoque regni parte successurum, ast Ungari pagina 2536 utentes iure, quod ipsis Zapolii conventio auferre haud valebat, filium eius Sigismundum in cunis adhuc vagientem in regem elegere. ⟨2⟩ Cuncta ilico Ferdinandus commovit perduellionemque rursus inclamitans diciones Sigismundi populabundus invasit ut adeo impar resistendo pusilli mater Isabella ad Solimannum iterum confugere sit coacta. ⟨3⟩ Adfuit ille; at tum primo fugato Ferdinandi exercitu fraudem, quam animo tegebat, pandidit defendendaeque Budae impotentiam praetendens ipsam pro se occupavit, Isabellam Transylvania septemque superioris Ungariae comitatibus iussit esse contentam. ⟨4⟩ Ita trium dominorum iugum ad semel infelix pertulit 4 Ungaria. ⟨5⟩ Sed Ferdinandus nec tum quietus, quod armis non poterat, fraude consequi nitebatur ut totam sub suam potestatem redigeret Ungariam. ⟨6⟩ Itaque persuadet nescio quibus fraudibus Isabellam uti dicionibus suis concederet, Sigismundus autem regis nomine abstineret, amplissimas eum in finem at vanas, pro more Austriaco, pollicitationes adiungens. ⟨7⟩ Solimannus specie defendendae Isabellae, re ipsa quod sua multum intererat per accessionem Transylvaniae potentiam domus Austriacae in vicino adeo non adaugeri, misso exercitu, depulsis Austriacis, facili negotio Isabellam et Sigismundum in suas restituit diciones, magnoque cum gaudio incolarum Transylvaniae restituit.
⟨1⟩ Tum demum vidit Ferdinandus quam invita (ut dicitur) Minerva successionem fecerit declarari, reliqua sibi vix exigua Ungariae parte eaque ob oppressiones, quas supra docuimus, ita in eum animata ut nihil minus posset sperare quam permissuros post fata sua Hungaros ut suus vi eius declarationis filius succedat. ⟨2⟩ Quid fecit? Imitatus vestigia patrum suorum, qui per continuam filiorum electionem iam centum antea annis domui Austriacae hereditatem in imperio sub vano electionis nomine stabiliverunt, ipse etiam se vivo Maximilianum filium eligi procuravit, sane cum consueto regnum in cunctis suis libertatibus conservandi iuramento; qua deinde arte omnes eius successores ad Leopoldi usque tempora usi sunt; qui tandem ad evertendam penitus libertatem fato datus funestus Ungariae rex et hereditatem et despoticum imperium iuxta stabilivit.
⟨1⟩ Interea attigerat iam aetatem viri Zapolius moxque sive praeteritarum iniuriarum memor, sive ambitione occupandaeque totius Ungariae consilio, pagina 2538 sive etiam quod Austriacis machinationibus ad id ultro compulsus fuerit, bellum Maximiliano, qui Ferdinando successerat, indixit; quod vario eventu gestum talismodi demum pax est consecuta ut Zapolius Ungaria regisque nomine abstineret, Transylvaniam septemque, quos possidebat, superiores comitatus retineret, Maximilianus Turcae triginta milia ducatorum, Zapolio suam praestaret sororem. ⟨2⟩ Negavit id postremum consueta Austriacis perfidia Maximilianus; quod ut ulcisceretur, Zapolius ad Martem 5 regum iudicem confugit. ⟨3⟩ Perduellionem exclamant his Austriaci et ruptum foedus, consueti sua scelera in aliorum culpam conferre; at eos ipsos causam funesto sane illi bello dedisse quis non videt? ⟨4⟩ Adfuit rursus cum tercentis armatorum milibus pro Zapolio Solimmannus stetissetque caro Austriacis una muliercula ni plus quam stupenda universo orbi Nicolai Zrinii virtute tam diu ad Szigethum fuisset detentus donec fato suo secutam Zrinii mortem abunde compensavit. ⟨5⟩ Tum vero facile fuit Maximiliano a Selymo, qui Solimanno successerat, homine minime bellicoso et alioquin vel invito in Venetos tendenti pacem impetrare, qua relictis Zapolio, quas hactenus possederat, dicionibus, cum tradendae sibi Maximiliani sorori insisteret, repente eum "seu fato" (ut inquit Florus Polonicus) "seu veneno properata mors abstulit." ⟨6⟩ Quod mirum minime fuisset ab iis qui nuper Martinusium antistitem et cardinalem, quod suis fraudibus, quibus Isabellam e Transylvania eiecerunt, obstare voluisset, non curata purpurae sanctitate, spreta religione, contempto humano divinoque iure gladio perimi curaverunt.
⟨1⟩ Sublato hunc in modum Zapolio Transylvanii ipsis acquiescentibus Austriacis Ioannem Bathorium cum successione sibi in principem praefecere, cui Stephanus filius successit, mox a Polonis renitente nequiquam Maximiliano electus; huic Christophorus, isti Sigismundus, qui cum Rudolpho, Maximiliani filio, vivo adhuc patre ab Ungaris Austriaco dolo pro successore electo ita egit ut nec pacem turbaverit et suum pro absoluto pagina 2540 declarari fecerit principatum icto cum Rudolpho anno 1606. solenni foedere quo haec omnia continentur eiusque insuper hereditas confirmatur. ⟨2⟩ Verum ne tum quidem defuit Austriacus dolus; persuasere nescio quomodo Bathorium quoque ut Transylvania decedat, aureos in Silesia montes ipsi pollicitantes; at enim delusum ut se vidit Bathorius, receptam ilico armis Transylvaniam fratri tradidit cardinali, ipse in Poloniam sive taedio humanarum vicissitudinum sive secretiori quadam de causa profectus. ⟨3⟩ Miscuere illico armis omnia Austriaci ut recipere possent Transylvaniam sublatoque horrendo facinore cardinali iam iam voti damnabantur cum inclinato rursus in Bathorium populari favore ingenti cum applausu e Polonia receptus est.
⟨1⟩ Nec conquiescere Austriaca arma dum cedente tandem fatis Bathorio, quod tam efflictim cupiverant, Transylvania potirentur. ⟨2⟩ Tum demum libere coepit saevire Austriacus furor; cum nullum iam in vivos crudelitatis genus superesset, in mortuos saevitum fuisse indubitata tradunt monumenta; nempe subiugata iam Transylvania Ungariam, Austriam inter et illam mediam, nullum respuere posse servitutis iugum existimabant. ⟨3⟩ Protrita omnia regni iura, violatae militari licentia nobilitatis libertates (3:1598), inducta rursus externorum dominatio, clausae gentilibus dignitates, palatini munus rursus suppressum, ut iam cuique liceat existimare an non in tanta legum ruina lex Andreae periuro principi resistendi tribuens facultatem locum habere debuerit et effectum. ⟨4⟩ In tanta tamen ruina patriae silebant adhuc leves (ut volunt Austriaci) et nati ad perduellionem Ungari, satis non fuit tantis obrui malis; oportuit et de remedio antea desperare. ⟨5⟩ Quod brevi Rudolphus palam fecit indictis comitiis quo de gerendo adversus Turcas bello consuleretur. ⟨6⟩ Sed enim mederi antea suis volebant malis Ungari, remedium tantarum calamitatum postulabant. ⟨7⟩ Hic sive data occasione, sive incitati arte aulae Lutherani suam in regno sectam stabiliri, ademptas restitui ecclesias postulabant. ⟨8⟩ Quo loco, quoniam mentio incidit Lutheranorum, praeterire sine fraude non possumus qua Austriacorum arte aucta haec in Ungaria haeresis tantis bellis praetextum, Austriacis autem facilem stabiliendae hereditatis absolutaeque dominationis dederit modum.
pagina 2542⟨9⟩ Ingens fuit, antequam domus Austriaca irrepsisset, legum in Lutheranos severitas, (54:1523) vitae fortunarumque rei habebantur. ⟨10⟩ Recessit ab eo rigore statim Ferdinandus, sive quod imperii Lutheranos, quibuscum ingens tum illi negotium fuit, metueret, sive quod unice stabiliendae hereditati despoticoque imperio intentus gauderet 6 diversitate religionis gliscentem Ungarorum dissensionem eos ad antevertenda sua consilia minus fortes reddere. ⟨11⟩ Eadem fuit cunctorum eius successorum in Lutheranos indulgentia dum fere Catholicorum numerum exaequassent. ⟨12⟩ Tum vero praeclaro hoc suo opere Austriaci, principes videlicet (ut iactitant) valde religiosi, uti coeperunt semper religionis motivo, cum opus foret, Ungaros in diversa distrahentes. ⟨13> Erat quod a regno petendum haberet princeps? <14⟩ Templa, scholae, universitates Lutheranis promittebantur. ⟨15⟩ Fuit id semel obtentum? ⟨16⟩ Iam nulla de iis mentio; ut esset catholicis quoque quod eos consoletur, cuncta in horum favorem dicebantur. ⟨17⟩ Coeperat violatas libertates regnum lamentari? ⟨18⟩ Instigati sunt Lutherani suas praetensiones ne omitterent, catholici ne cederent; sic vigente privatim discordia minus publico poterat indulgeri querelis. ⟨19⟩ Denique, exsuperantibus Ungarorum patientiam iniuriis, armis Austriacorum tyrannidi obvium itum est? ⟨20⟩ Commota ilico universa Europa est, indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis libertatum regni violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint, illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat. ⟨21⟩ Atque his artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa praeclarum suas intentiones aulae exsequendi semper modum dedit.
⟨1⟩ Quod vel his, de quibus loqui coeperamus, comitiis palam factum est; nam ut primum intuitu religionis in diversa abire Ungaros aula conspexit ne, quas memoravimus, regni querelis indulgeri cogeretur, specioso, ne dissensiones in amplius gliscant, praetextu, insigni ludibrio, comitia dissolvit. ⟨2⟩ Quid faciat sic ludificatum infelix regnum dum non modo premi se omni calamitatum genere, sed et desperandum esse de remedio videt? ⟨3⟩ Sane mirari nos minime decet si de iusta tandem defensione coepit cogitare; dux tantum et author defuit cum Rudolphus, vel id indignatus quod Ungari mala sua quaeri ausi fuissent, quoniam de universis se non poterat vindicare, in Lutheranos, partem utpote infirmiorem, detonavit, quasi publicas ipsi consultationes pagina 2544 turbassent, ultusque privatorum supplicio regni totius querelas est. ⟨4⟩ Tum vero alienatis Lutheranorum quoque animis vix Bocskaius, quem privatae iniuriae caesari infestum reddiderant, hostilem in eum animum ostendit, cum ilico ab eo adversus caesarem universum regnum stetit coegereque armis, cum aequitate non potuissent, caesarem Ungari exactius ut tandem eorum libertates observarentur, sufferretur extranea dominatio, palatinus demum post annos quattuordecim eligeretur. ⟨5⟩ Hae sunt foederis illius, quod anno 1606. ictum est, condiciones, ut appareat easdem et belli causas fuisse. ⟨6⟩ Eo foedere libera permansit Bocskaio, quam sub iugum miserant Austriaci, Transylvaniae possesio, Lutherani, ut suas etiam haberent partes, in regnum per legem recepti sunt.
⟨1⟩ Ita avulsa ab Austriacis Transylvania Mathias, qui Rudolpho successit, non satis habuit animi ut iam contra libertatem Ungarorum quidpiam attentaret, omnem tantum cogitationem ad recuperandam Transylvaniam intenderat. ⟨2⟩ Igitur fovere illic turbatores, ipse etiam turbas excitare, mox mediatoris instar se ingerere, verbo iis artibus uti quibus facillimum pro omni eventu sibi faceret accessum. ⟨3⟩ Sed enim sors secus tulit, nam, ut est continua rerum humanarum vicissitudo, non solum Mathiae artes optato effectu caruere, sed et Betlenius, qui post non nullos Bocskaio in Transylvania successerat, Ferdinandum secundum Mathiae successorem regno pariter exuit et corona. ⟨4⟩ Bello huic artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt, accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. ⟨5⟩ Verum quaecunque causa belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam eripuerit. ⟨6⟩ Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque, quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. ⟨7⟩ Ceterum confirmata hic quoque Lutheranorum libertas quam et ipsam belli causam inter alias Betlenius praetenderat. ⟨8⟩ Mortuo Betlenio Rakoczium Transylvani principem elegere. ⟨9⟩ At Ferdinandus Tertius, qui priori successerat Betlenii foedera praetexens 7 a morte eius Transylvaniam, quae iam olim ad Ungariam spectaverat, ad se redire debere praetendebat. ⟨10⟩ Igitur quo eam in provinciae formam redigeret, misit validas adversus Rakoczium copias, quas tamen ille insigni virtute profligavit. ⟨11⟩ Nec ultra Suevicis rebus distento caesari Transylvaniae vacare integrum fuit. ⟨12⟩ Verum enimvero vix rebus contra Gallos Suevosque prospere compositis ilico in oppressionem tantum pagina 2546 Ungaricae libertatis intendit. ⟨13⟩ Ita regis felicitas funesta semper regni libertati fuit. ⟨14⟩ Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit. ⟨15⟩ At illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum Rakoczius ab Ungaris etiam adiutus insignibus aliquot proeliis ad pacem reddendasque Ungaris libertates feliciter compulit. ⟨16⟩ Ita percusso foedere nihil postea sive in Transylvaniam, sive in Ungarorum libertatem ad Leopoldi usque tempora tentatum.
⟨1⟩ Is demum fatalis Ungariae rex cuncta simul perfecit: sub iugum tandem Austriacum misit Transylvaniam, stabilivit hereditatem, despoticum prorsus imperium ex integro induxit. ⟨2⟩ Primus eius conatus fuit cunctarum, quas in Ungaria possidebat Rakoczius, urbium occupatio, nulla sane alia causa quam quod is a Suevis contra Polonos, quos defendebat Leopoldus, stetisset. ⟨3⟩ Nulla hic foederis, quo Ungaria Transylvaniam defendere obligabatur, nulla precum, quas Rakoczius interposuit, ratio habita fuit. ⟨4⟩ Pluris erat caesari quocunque praetextu in Hungaria, 8 in qua supremis viribus tyrannidem occupare constituerat, se posse stabilire. ⟨5⟩ Atque id ipsum etiam exteris ducibus et extraneo milite, cum contra regni leges, tum adversus votum Ungarorum, qui pro intercedente foedere succurri potius Rakoczio contra Polonum voluerunt, perfecit, ac in palatini authoritatem iam tum involavit. ⟨6⟩ Ad occupandam deinde Transylvaniam animum adiecit quod alienatis ob susceptam catholicam religionem a Rakoczio filio superioris Transylvanorum, quorum pars longe maxima acatholica fuit, animis Kemenius, constitutus eius adhuc minorennis tutor, nefanda perfidia pro se volens occupare Transylvaniam, eundem evocasset. ⟨7⟩ Verum secuti meliora consilia Transylvani in Apafium communi voto consensere significavereque Leopoldo nihil amplius sibi caesareo milite opus esse futurosque in armis contra omnes qui eos turbare non dubitarent. ⟨8⟩ Turca quoque offensus hoc caesaris prioribus adeo adverso foederibus facto bellum coepit meditari. ⟨9⟩ Caesar consultaturus de eius gerendi ratione comitia indixit ac, quoniam ad opprimendam, ut meditabatur, Ungariam multum interfuit extraneo Ungariam milite compleri, specioso auxilii praetextu id potissimum ab Ungaris flagitavit, necessaria ut ii ad vitam suppeditarentur. ⟨10⟩ Ungari probe gnari, quo isthaec aulae consilia spectarent, id acriter negavere, cumque secretos quodpiam aulam inter et Turcas tractatus intercedere conspexissent, non potuerunt non pagina 2548 queri caesarem iuramenti sui immemorem cum Turcis sine regno quaepiam pacisci. ⟨11> Quid faciat Austriacus dolus? <12⟩ Invenere modum quo rursus catholicos cum Lutheranis colliderent sicque comitia nulla re determinata dissolverent. ⟨13⟩ Itaque inductae rursus, ut antea, extraneae copiae, nulla palatini aut Ungarorum ratio habita, completa externo milite praesidia, Montecuculius supremus exercitus ductor, ut ante, permansit. ⟨14⟩ Ac ille quidem insigni proelio Turcam ad Sanctum Gothardum profligavit deditque ingentem toti Christianitati spem futurum ut Turcae maxima quaeque acciperent detrimenta, cum caesar utilitatis tantum suae studiosus pacem ilico adversus omnium opinionem fecit. ⟨15⟩ Nullam in eo foedere Ungari partem, contra omnia regni iura, contra praestitum a caesare in coronatione sua iuramentum, habuere, intellexere post pauculum adversus se, non pro se pacem illam factam esse; nam Turca per universam ilico Ungariam tributum exigere coepit, cumque ad caesarem Ungari recurrissent, dare tantum prohibebantur. ⟨16⟩ Petiere igitur liceret adminus sibi suum Constantinopolim mittere ablegatum qui causam eius rei sciscitaretur. ⟨17⟩ Id quoque negatum fuit. ⟨18⟩ Oportuit itaque aut privato quotidie cum Turca Marte confligere aut se spoliari cunctisque fortunis exui ultro sinere, ut adeo funesta hac omnique bello diriori pace sexaginta amplius Ungarorum et Turcarum milia periisse dicantur. ⟨19⟩ Leopoldus vero laetus mutua adversariorum ruina (nam et Ungari inter inimicos ab Austriacis semper habebantur) comitia insuper indixit quibus nihil nisi victualia pro externo milite et aes pro aedificandis praesidiis, id est applicandum ab ipsis Ungaris libertatis iugulo ferrum, petebatur. ⟨20⟩ At ii amplius etiam quam unquam alias de libertate solliciti (quod iniecto per externum militem freno, negata palatini in locum Veselenii electione, sublato, ut non pauci ferebant, Austriaca fraude, qui potissimum timebatur, heroe Nicolao Zrinio, palam ferebatur aulam aperte se liberare velle ab omnibus iis qui inducendo despotico imperio obstare potuissent), surdi ad illa, sinceram 9 tantum pacem aut apertum bellum postulabant. ⟨21⟩ Ita caesar, tanquam primum despotici imperii facinus patratus, illustriores eius diaetae viros quasi laesae maiestatis reos, quod suapte servitutem subire noluissent, Posonium ad dicendam causam citavit. ⟨22⟩ Voluit nempe facto comprobare quod ferebatur sufferendos e medio omnes illos qui despotico imperio obstare potuissent. ⟨23⟩ Sed enim praetextus ille ad perdendam omnem Ungaricae libertatis florem non suffecit, oportuit novum rebellionis titulum comminisci ut tandem, quod tanto tempore indirecte machinabantur, Austriaci subversa priori regiminis forma, prostratis cunctis legibus despoticum imperium inducerent.
pagina 2550⟨1⟩ Et hic demum fatalis ille ictus est quo nullo sceleris genere ab aula praetermisso prostrata tandem concidit Ungaria apparebitque ex eo potissimum, quod a principio proposuimus, quibus artibus prostrata Ungarica libertate despoticum in Ungariam imperium Austriaci induxerint. ⟨2⟩ Quod ut magis appareat, nosse oportet vivo adhuc Veselenio palatino Zrinium, Nadasdium, Frangepanum, caeterosque maiores ordinis proceres secreto tractasse ut, quoniam Leopoldus ex binis iam uxoribus nullam proles habens defecturus in semine putabatur, eo mortuo divisis inter se comitatibus, communibus eos regendo legibus novam reipublicae formam constituerent. ⟨3⟩ Ignotum id aulae ad haec usque tempora fuit cum vix re cognita laeta datam sibi tandem perdendi eos, quorum potentia timebatur, occasionem, ad capiendum Zrinium Csaktornyam ilico militem expedivit. ⟨4⟩ Negavit ille se quidquam in caesarem perpetrasse missoque obside filio, data fide se quoque venturum, iam veniam Viennae obtinuerat cum pressus nihilominus a caesareo milite fuga sibi una cum Frangepanio consulere est coactus delatusque ad vicinum comitem Kérium, violato hospitalitatis iure, detestanda perfidia, captivus simul cum altero Viennam missus est; Rakoczius, Zrinio sanguine iunctus, anxius eius periculo ilico superiorem Ungariam commovit cum caesar obstricta caesarea fide daturum se Zrinio libertatem promisit si Rakoczium arma deponere procurasset. ⟨5⟩ Fecit id ille; at in vicem praemii pro Austriaca fidelitate arctiorem custodiam tulit. ⟨6⟩ Data est Rakoczio venia ea lege ut in omnes arces suas (quod unice spectabat tum aula) caesarea praesidia acciperet. ⟨7⟩ Ungari, cum iam alias saepe, ut palatinum sufficeret, caesarem petiissent, tum hoc tempore per legatos ilico caesarem obsecravere creando ut palatino iudicandisque laesae maiestatis reis, quos de lege per comitia oportuerat iudicari (Vladislai decretum 1:53), comitia indiceret. ⟨8⟩ Ille pro responso innumerabilem tantum in Ungariam militiam induxit citavitque non tanquam ad comitia vocaret, sed velut ad iudicium, territam iam Zrinii Frangepanique carcere et tanto exercitu nobilitatem, impulitque tandem ut in cunctas Ungariae urbes praesidia acciperent cum nunquam antea ullam Ungariae arcem externum praesidium insedisset, acturus nempe apertis viribus si confictum perduellionis crimen non substitisset. ⟨9⟩ Itum deinde ad privatorum arces e quibus haud pauci iugo non asueti omnino restitere; quod ulteriorem rebellionis praetextum Austriacis postea subministravit. ⟨10⟩ Veselenius e horum numero palatini illius filius Tököliusque fuere; qui pagina 2552 tamen omnes in mentem caesaris vi adacti sunt. ⟨11⟩ Multi ex his in Transylvaniam in suprema necessitate se recepere; e quibus Tökölius, civilis, quod postea secutum est, belli author, mortuo sub obsidione patre fuit.
⟨1⟩ In tantis calamitatibus Ungari, ne quid relinquerent intentati, cum caesar comitia pervicaciter denegasset, diaetam ipsi creando palatino Cassoviam indixere, quod regni lex (3:1608.) id ipsis indulgeret. ⟨2⟩ At caesar pro novo laesae maiestatis crimine id accepit. ⟨3⟩ Missis itaque parte una legatis quo 10 suam diaetae illi significaret indignationem, iusso parte altera illuc proficisci exercitu, subito ea comitia dissipavit; captus deinde Nadasdius truncatusque capite; quem ex intervallo Zrinius Frangepanusque sunt consecuti; sane nullius ceterum criminis rei quam quod supra memoravimus, et quod praesidia caesarea, id est ferrum in proprium iugulum, suapte recipere in arces suas denegarint. ⟨4⟩ Nam ea, quae Austriaci praesertim Nadasdio obiectabant, sublatam veneno coniugem, infectos caesareos fontes, paratum imperatori venenum, pluraque eiusmodi puerilia, leviora sane sunt quod ut refutari mereantur. ⟨5⟩ Zrinio dabantur potissimum crimini secreti cum Turca tractatus quasi vero id ab ipso caesare indultum ei non fuisset quo Turcarum detegere posset intentiones. ⟨6⟩ Quid plura? Secutus Tarquinii consilium Leopoldus altiora papaverum capita demessuit ut voti facilius damnarentur.
⟨1⟩ Itaque vix sublatis iis rursus Posonium nobilitatem citavit ubi, etsi pars admodum exigua adfuit, quod plerique, prospicientes quod futurum erat, in Transylvaniam aufugerant meliora tempora praestolaturi, 11 caesar tamen tanquam supremam operi manum adiecturus se tandem aperte declaravit ac vi absolutae potestatis et supremi dominii , quod per compressam rebellionem se in Ungariam acquisivisse iactitabat, certa pro intertenendo milite vectigalia mandavit facturus (ut ipse in diplomate inquiebat) experientiam an, qui in eum tam graviter deliquissent, suam hoc facto oboedientiam, qui autem in fide perstiterint, perseverantiam sint contestaturi. ⟨2⟩ Ita demum mutata omnis in Ungaria regiminis forma, sublata comitia, supressa dignitas palatini, inductus pagina 2554 ad continendam, ut dictitabant Austriaci, in fide rebellem gentem Teutonicus ordo eorumque magistro, quod palatinum concernit de lege, vice regis munus delatum.
⟨1⟩ Quo loco, quoniam factum illud tot sceleribus, periurio, crudelitate, avaritia, dominandi libidine perpetratum per illam nescio quam rebellionem excusare solent Austriaci, quaero ego ab iis an eam aliquorum tantum, an totius regni fuise rebellionem putent? ⟨2⟩ Si aliquorum, non potuit ergo totum regnum contra datum iusiurandum ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo amplius aulae fidere ausus sit Ungarorum. ⟨3⟩ Si vero regni totius eam fuisse rebellionem dicunt, primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam post mortem caesaris constituendi consilia attinet, id primum rebellio dici non potest quod de tempore, quo nullum amplius sive caesari, sive domui eius ius in Ungariam fuisset, tractabatur; deinde in id pauci tantum e praecipuis proceribus consenserunt. ⟨4⟩ Quod autem sive priorem illam, qua in caesaris victualia pro externo milite exposcentis opinionem itum non est, sive posteriorem creando palatino per ipsos Ungaros indictam diaetam 12 pertinet, id lege concessum, naturalis etiam se defendendi ratio iis in circumstantiis pertinebat. ⟨5⟩ Cedo enim universam in Leopoldum Ungariam insurexisse; an non id ipsis tam lex Andreae quam naturalis ratio permittebat, non solum crudeliter a Leopoldo omni Turcarum furori absque omni sive auxilii, sive remedii spe expositis, sed et ab ipso eiusque praesertim militia multis modis oppressis? ⟨6⟩ Lege itaque admisso ipsis facto non potuerunt tam enormis rebellionis accusari ut propterea cunctos eos in servitutem redigere potuisset.
⟨1⟩ Sed avertamus tandem mentem a tam funesto obiecto videamusque quomodo Ungari priorem reipublicae formam armis rursus recuperarint. ⟨2⟩ Ingens, quam in Transylvaniam, ut Leopoldi tyrannidem evitaret, profugisse diximus, nobilitas secreto ab Apafio eius regionis principe adiuta ilico iusta sane, si unquam alias, recuperandae libertatis adversum Leopoldum arma sumpsit, quinquennioque integro absque omni externo auxilio fortiter in pagina 2556 armis perstitit, factura procul dubio maiores progressus ni inter duces Tökölium Veseliniumque orta contentio ad arma usque prorupisset dum captus ac in Transylvaniam missus Veselinius liberam reliquit Tökölio supremam authoritatem. ⟨3⟩ Leopoldus multum metuens, ne tracto in Tökölii partes Turca regnum una totum deficeret, mitius ilico cum Ungaris agere Lutheranosque praesertim promissis allicere coepit, interea nihil aliud secreto meditans quam quomodo suscitata inter adversarios discordia supremam, quam se armis acquisivisse declaraverat, potestatem posset sustinere. 13 ⟨4⟩ Itaque ante omnia motum in Transylvania, cuius principem favere Tökölio iam ipse quoque perspexerat, suscitavit significavitque suo apud Turcas legato causam ut illic rebellium quoquo modo sustineret. ⟨5⟩ Quo tamen nihil aliud est consecutus quam ut re patefacta Apafius Tököliusque, cum bello gerendo, tum pertrahendo in suas partes Turcae diligentius incubuerint. ⟨6⟩ Capta igitur Leutschovia flexusque tandem est in eorum partem Turca. ⟨7⟩ Quae res Leopoldum Turcae resistere imparem, ut serio tandem cum Tökölio de pace ageret, coegit. ⟨8⟩ Misit ille suos Posonium legatos petiitque ante omnia comitia convocari, pristinam imperii formam regno restitui, expulso ordine Teutonico creari palatinum, externum militem e regno educi, et demum Lutheranis indultam ipsis lege libertatem permitti; quantum se attineret, sua sibi tantum bona restitui bona postulavit. ⟨9⟩ Nihil erat tum Leopoldo facilius quam iustissimis Tökölii postulationibus assentiendo cuncta, quae funestum, quod consecutum est, bellum attulit mala, evitare. ⟨10⟩ At ille nihil magis quam pristinum reduci regimen (quod principale Ungarorum petitum fuit) abhorrens, cum aperte refutare non posset, instigato, ut indicendis comitiis obsisteret, clero, quod futurum illi persuasisset ut cuncta iis comitiis Lutheranis oporteat indulgeri, Tökölium sic ludificavit. ⟨11⟩ Atque tum demum Tökölius arctum cum Turca foedus percussit, addens nihilominus certam aeris summam, qua praestita integrum sibi foret, si cum Leopoldo transigere potuisset, ab ea consociatione recedere. ⟨12⟩ Vix tandem Leopoldus, cum nec Tökölium Turcae suspectum reddere, nec discordiis inter hostes seminatis proficere potuisset, videns optatum habuisse eventum Tökölii consilium, nec solum Ungariae, sed et aliis provinciis suis a Turca timens, cum non parum sua interesse videret Ungarorum recuperare benevolentiam idque nisi restituto pristino regimine se obtinere non posse perspiceret, comitia anno pagina 2558 1681. indixit quibus restitutae rursus Ungaris cunctae libertates, expulso ordine Teutonico creatus palatinus, miles exterus ob imminens a Turca ingens bellum permissus quidem in regno, at constituta lex ut facta pace ilico excederet, obligatus etiam Leopoldus ne quidquam sine Ungaris de pace tractaret cum Turca. ⟨13⟩ Si modo ad persolvendum, quod Tökölius, si cum Leopoldo transegisset, obligaverat, aes consentire Leopoldus, ut comitia admodum desiderabant, voluisset, desierat omne bellum sublata eius causa servataque fuissent absque ingenti difficultate tanta Christianorum capita; cum Leopoldus vetus gubernium vi extortum pessima fide restituens id acerrime denegavit, nolens nempe salvum esse eum a quo postea, dum extortam rursus destruere pergeret libertatem, metuere debuisset.
⟨1⟩ Itaque Tökölius accepta in coniugem Rakoczii principis vidua partim quod necessitas et pacta sua iam sic ferebant, partim quod nullis Leopoldi semper, cum sua utilitas exigeret, perfidi promissis crederet, etsi ab Austriacis saepissime tentabatur sepositis cunctis pacis consiliis stricto foedere cum Turca iunctus futurusque, at tributarius, Ungariae, si eam occupasset, rex salvis omnibus Ungarorum libertatibus cum Turca in Ungariam irrupit. ⟨2⟩ Ungari restituti veteris gubernii esca, quicunque comitiis praesto fuerant, allecti perduellem appellantes Tökölium acriter pro Leopoldo steterunt. ⟨3⟩ Ille vero periculo anxius universam iterum motum religioni bellum praetendens in sui auxilium commovit Europam. ⟨4⟩ At enim nullum adhuc eorum in Ungariam pervenerat cum Tökölius captis iam aliquot urbibus Cassoviam comitia indixit data integra sincere consultandi libertate et eos etiam, qui caesari paruissent, invitans. ⟨5⟩ Leopoldus, Austriacae nunquam immemor astutiae, non modo id suis Ungaris non denegavit, verum suum etiam illuc misit legatum, nempe quo Tökölium quoquo modo suspectum Turcae redderet. ⟨6⟩ Verum nequiquam; soluta quippe, ut in tanta geniorum diversitate facile praevideri poterat, absque positiva aliqua determinatione comitia, Tökölius suum cursum est prosecutus. ⟨7⟩ Ac quamquam Leopoldo iam aucto auxiliis sexaginta amplius militum milia forent, tamen caesareo exercitu cum Turca comittere non auso Turca Tököliusque 14 ad Viennae usque moenia pervenere. ⟨8⟩ Tum demum conspirante in Tökölii exitium universa Christianitate profligatus depulsusque Vienna Turca, simul universa ilico Ungaria, si Tökölianos excipias, quibus tam formidabili potentiae resistere integrum non fuit, pro caesare se declaravit. ⟨9⟩ Tum vero Tökölius lapsis in pagina 2560 deteriora rebus suis redire cum caesare iterum 15 in gratiam per Polonum, verum nequiquam, tentavit. ⟨10⟩ Data tamen fautoribus et asseclis suis, si certo tempore ad caesarem rediissent, impunitas multos ab eo avertit, Transylvania tantum scutum Ungaricae libertatis adversus caesarem hactenus fuit, Budam, Albam Regalem, multasque alias urbes Turca possidebat; cum tandem captus religionis hamo Apafius Transylvanus ac in foedus sanctum appellatum, quod Leopoldus, papa, Venetique adversus Turcam pepigerant, traductus est ea lege, uti salva Transylvanis permaneret electio, bellum communibus viribus gereretur, ac Apafius victualia, caesar aes militi suo in Transylvania bellanti praestaret, Apafius tamen semper supremam in eos obtineret authoritatem. ⟨11⟩ Quod quam incaute ab Apafio factum sit, postea apparebit. ⟨12> Interea cuncta ilico adversa Turcae fluxere. <13⟩ Capta Buda amplius saeculo a Turcis posessa, reportata saepe de eo victoria, verbo, universa quod vix sperare ausa fuerat Christianitas, Ungaria exactus Turca.
⟨1⟩ Vix haec Leopoldo felicitas affulsit cum ilico pro more suo pessima quaeque de Ungaria coepit cogitare; nempe in ea armorum felicitate putavit advenisse tandem tempus quo vetus illud Austriacorum proiectum hereditariam reddendi Ungariam in finem perduceret. ⟨2⟩ Quid faciat? Declarata nuper suprema potestas peius successerat 16 sibi quam ut redire sibi ad eam fideret Leopoldus. ⟨3⟩ Ius armorum praetendere invidiosius fuit quam ut putaret ea re se quidquam proficere posse noto omnibus eo quod ad recuperanda omnia, quae Turca avulserat, iure iurando suo 17 fuerit obligatus et alioquin non sine Ungarorum auxilio et sub mendicatis specie religionis contra Turcas auxiliis Ungariam recuperarit. ⟨4⟩ Ad consuetam igitur Austriacis omnibusque tyrannis communem artem recurrit, nempe tollendi e medio omnes illos quos suo proposito adversaturos putavisset. ⟨5⟩ Novum itaque rursus rebellionis titulum comminiscitur eamque a protestantibus initam fuisse conspirationem praetendit quamquam pars longe maxima eorum, qui condemnati sunt, insignes catholici fuere. ⟨6⟩ Delegat itaque Eperiesiense contra iura regni, contra ius iurandum ex meris extraneis iisque flagitosissimis perditissimisque mortalium compositum iudicium sacrilegus imperator. ⟨7⟩ Erigitur media in urbe obductum lugubri panno theatrum, dilatantur carceres, triginta amplius adducuntur carnifices, miles toto regno veluti venaturus eos, qui inducendae hereditati obsistere potuissent, emittitur discuritque, omnis urbis carceres primoribus regni complentur. ⟨8⟩ Dici non pagina 2562 potest quantam illic caedem patraverit Austriaca crudelitas; id sufficiat nosse nulla die, usque dum voti damnaretur Leopoldus, vacatum esse, saepe autem etiam quadraginta uno die ab imperitis legum crudelissimique imperatoris crudelioribus ministris caesos fuisse. ⟨9⟩ Et adhuc neget aliquis ullum sceleris genus ab Austriacis in Ungariam fuisse praetermissum quando ipsi iurati Austriae scriptores eam rebellionem non nisi in privatis quorundam querelis, quod peius quam unquam antea ab Austriaco milite tum Ungari tractarentur, aut in veteri cum Tökölio amicitia, quam data iam a Leopoldo impunitas, siquid in eo homine fuisset fidei et humanitatis, abstergere 18 debuisset, constitisse? ⟨10⟩ Quis enim unquam in tanto captorum numero armatus deprehensus est, aut cui praeter innocentia ob morientem libertatem suspiria maior infidelitatis proba est allata? ⟨11⟩ Protrita itaque legum sanctitas, confusa humana divinaque iura, nulla in capiendo, nulla in examinando, nulla in danda tortura ratio aut modus. ⟨12⟩ Prout quis illustrior aut opibus magis conspicuus, ita facilius avaritiae crudelitatique Austriacae immolabatur. ⟨13⟩ Dii boni! quantis solum VIVAT PETRUS capite stetit, quod initiales posterioris vocis litteras sic aliqui interpretabantur: princeps, Emericus, Tököli, Regni Ungariae, salus ; cuius significationis se conscios fuisse multi caesorum ad extremum vitae spiritum constanter pernegarunt. ⟨14⟩ At viden Austriacam perfidiam: si quis minus (ut ipsi dicebant) reus, re ipsa autem omnis culpae expers condemnabatur, familiares eius Viennam ad petendam vitae gratiam relegabantur; interea vel antequam gratia advenisset, vel ea etiam obtenta et ostensa, reus nihilominus caedebatur. ⟨15⟩ Nempe ostendit postea supremus eius lanienae minister Caraffa mandatum caesaris quo iubebatur, quamcunque quis 19 gratiam afferat, latam tamen sententiam exsecutioni mancipare. ⟨16⟩ His artibus, ea crudelitate, his sceleribus exstirpata nobilitate Ungarica, laborante factionibus Turcia, 20 Transylvania per caesareos contra foedus, quod supra memoravimus, ita oppressa ut Apafius princeps e metropoli in privatam se debuerit recipere posessionem, perfecturus tandem, quod tam diu Austriaca ambiverat superbia, comitia Posonium convocat Leopoldus, non tanquam esset id petiturus sed aperte iubens: "In procurando" (inquiens) verba diplomatis sunt, "pristinae felicitatis aviti sui Regni Ungariae, fatu illud etiam salutare sibi occurisse remedium ut Iosephum in futurum eorum hereditarium regem coronari faceret." ⟨17⟩ Vix crederes in tanto discrimine dubitare adhuc Ungaros ausos fuisse; occupata caesareo milite pagina 2564 cuncta praesidia, oppressa Transylvania, Eperiesiensis laniena magis adhuc eo tempore exercita. ⟨18⟩ Sed enim vehemens est amor libertatis; non dubitavere solum, sed et aperte caesari renuntiavere se quidem Iosephum in regem eligere non recusare, at liberam velle sibi remanere eligendi semper potestatem; ceterum petere se ut mox confecta pace omnis externus miles praesidiis simul et Ungaria excedat. ⟨19⟩ Attonitus ea libertate Ungarorum caesar vidit alia via quam metu sibi potius esse procedendum. ⟨20⟩ Igitur promissa palatino Esterhazio principis dignitas, aliis alia pro modulo cuique suo munera oblata; ingens avarissimo cuique aes praestitum. ⟨21⟩ Lutheranis libertas summa, scholae universitates, ostentata, Draskovichius curiae iudex, cum flecti nullatenus posset, scripta veneno epistola est peremptus. ⟨22⟩ Ita demum, at pro masculo solum, in hereditatem Ungaria consensit, ea expressa lege ut, quamquam hereditario regno, libertates tamen cunctae iis permanerent. ⟨23⟩ Consensit in id pro more Austriaco fallax Leopoldus, solennem solum Andreae legem, qua dabatur, si in libertates regni princeps involasset, armis etiam sine infidelitatis nota ei resistendi Ungaris potestas, excepit. ⟨24⟩ Nimirum relicta questus libertate obediendi necessitatem Regno imposuit et, cum omnia large aula promitteret, cuncta violandi sibi reservavit facultatem. ⟨25⟩ Non poterat tam delicato caesaris petito quiquam Ungarorum sine discrimine fortunarum 21 capitisque reluctari. ⟨26⟩ Itaque comitia quidem in id consensere, Tökölius autem cum iis, qui sibi adhaerebant, acriter est protestatus libertatem tot saeculis observatem pulsa Leopoldi tyrannide, maxima nobilitatis parte ea autem, quae remanserat, vi, metu, minis, promissis coacta sufferri haud potuisse. ⟨27⟩ Quis enim credat post data tot pervertendae libertatis ab Austriacis indicia Ungaros, ni coacti fuissent, in id consensuros?
⟨1⟩ Utcunque sit, Leopoldus, qui non tam vano hereditatis nomini tantas prodegerat astutias, quam ut tandem, quod peiuscule nuper illi successerat, inducta despotica regiminis forma pro libidine posset dominari, ilico pagina 2566 hereditariam regiminis formam cum despotica confudit. ⟨2⟩ Turbata effreni militum licentia cuncta regni iura, habita contemptui nobilitas, palatinus pro mediatore aulae servus effectus, impositum auctumque absque comitiis tributum (quod quantum nos vocitamus). ⟨3⟩ Ingens nobilitatis numerus fisci potentia fortunis exutus est. ⟨4⟩ Cuius rei id solum exemplum sufficiat quod Vayus Belae donationem producens, ut subscriptionem eam regis fuisse scripturam probet, sit coactus. ⟨5⟩ Quid alia memorem inductam rursus externorum dominationem, venditos ordini Teutonico Iazyges et Cumanos, nobilitari alias praerogativa gaudentes, uti et Haidonicalia oppida, oppressas liberas regiasque civitates, administratam pessime causantibus iustitiam, oneratum gubernatoribus comisariisque regnum, verbo laxatum omne Austriacae superbiae frenum.
⟨1⟩ Et adhuc vel levem eam umbram libertatis, quae post tanta facinora remansit, Ungaris Austria invidit. ⟨2⟩ Itaque, quo vetus illud suum consilium penitus in effectum deduceret, novam fraudem est commenta. ⟨3⟩ Cogit igitur exiguum nobilitatis Viennae conventum contra datum regno ius iurandum sacrilegus imperator nec iam occulte, ast palam, ut in leges, mores, instituta, regimen, verbo in cuncta Austriaca Ungari ultro concederent, eos cohortatur. 22 ⟨4⟩ Minister eius consilii et instrumentum Kolonicsius primas sive promissis, sive religionis praetextu captus fuit qui primo statim concessu caesaris mentem adhortabundus exposuit. ⟨5⟩ Paternam (inquiebat ille) caesaris in Ungaros clementiam vel inde potissimum elucere quod pro amore, quo in Ungariam fertur, istud quoque regnum eodem quo Austriam aliasque hereditarias provincias regimine vellet gubernare. ⟨6⟩ Moribus itaque et institutis Austriacis nos nos ultro conformare oportere; innumera esse in vetere iuris patrii corpore inutilia, antiquata, erronea, igitur eo abiecto in novas authoritate caesarea per destinatos idoneos Austriacos ferendas leges consensum praeberi oportere. ⟨7⟩ Ingentem, quem habet regnum, nobilitatis numerum magis oneri quam usui esse; quare minorem quidem nobilitatem in rusticitatem redigendam, maiorem ex more Austriaco in barones comitesque elevandam fore. ⟨8⟩ Postremo debere sublatis comitiis continuum stabiliri pagina 2568 vectigal quod pro discretione sua caesar minuere possit vel augere. ⟨9⟩ Perierat tum Ungaria tam turpem propria sponte subiens servitutem ni Szeczenii Coloczensis archiepiscopi virtus obstitisset. ⟨10⟩ Is enim in palatinum Esterhazium, qui eadem probabat, invectus praeclarum (inquiebat) eum esse regem inter et regnum mediatorem, opportunum ad consultandum de tantis negotiis illum locum. ⟨11⟩ Et recordaretur (subiciens) infamiam lege 3:1222, 1:1504. statutam esse contra eos quicunque de eiusmodi, quae tunc subversabantur, negotiis extra diaetam tractare non dubitarent. 23 ⟨12⟩ Nimirum iustum esse ut de nobilitate regnicolarum tanto maiorum sanguine comparata pro sua palatinus libidine dispensaret. ⟨13⟩ C umque cuncti etiam alii laeti eo duce in eius sententiam concessissent, eadem ferme postea Leopoldo declaravit. ⟨14⟩ Ita unus vir ille immortali facinore libertatem Ungaricam velut Atlas humero suo sustentavit, tanta aulae invidia ut non semel veneno mors eius sit tentata.
⟨1⟩ Nihil amplius defuit Leopoldo quam ut Transylvaniam quoque penitus subiugaret. ⟨2⟩ Data ei occasio est; nempe mortuo Apafio patre, etsi vivo adhuc eo filius eius in principem sit electus, tamen, quod Turca pro Tökölio 24 armis agere incepisset, eo insigni Eugenii principis virtute profligato vi foederis Carloviczensis, quod immediate secutum est, eam retinuit, quasi habuisset aliquod Turca caesari, ut Transylvaniam retineret, ius permittendi. ⟨3⟩ Id quoque foedus absque Ungarorum consensu ictum non postremum despotici imperii facinus fuit, praesertim cum in aliis etiam condicionibus Leopoldo semper imperatore appellato nulla regis Ungariae mentio facta sit quasi Imperii Romani provincia effecta fuisset Ungaria.
⟨1⟩ Et vix adhuc respiraverat eo foedere Leopoldus cum ilico scelerata consilia in perniciem Ungariae acrius intendit. ⟨2⟩ Igitur contemni rursus patriae clerus, nobilitas innumeris affligi insultibus, suis urbes privilegiis spoliari, vis magna mortalium redigi in servitutem, agricolae in supremam pagina 2570 adigi desperationem coeperunt, nimirum oportebat Ungariam in eum statum collocari nunquam ut amplius resistere posset, sive Ungaricam (ut Austriaci dicunt) domari omnino oportebat ferociam. ⟨3⟩ Quid faciat? Ad veterem armis cives exuendi tyrannorum artem recurrit religiosus videlicet imperator iamque in certa inferioris Ungariae provincia arma diligenter perquirebantur, cum eius consilii effectum nescio quae occulta causa ex insperato suspendit. 25 ⟨4⟩ Adhibita deinde eundem in finem magis speciosa remedia, impleta specie securitatis procurandae externo milite omnia regni praesidia, quibus copiis velut compedibus 26 universa Ungaria tenebatur. ⟨5⟩ Auctus in immensum specie impopulandi regni coloniarum numerus quo exaequantibus nativos exteris habitatoribus dimidiam semper suis obnoxiam consiliis regni partem Austria haberet. ⟨6⟩ Erecta innumera Ungarorum lecto ferocissimo quoque regimina specie aperiendae Ungaris ad bellicos honores viae, re ipsa ut quoties externum bellum opportunam Ungaris sese vindicandi praeberet occasionem, semper eo praetextu, quidquid roboris virorum esset, e regno educeretur qui quam perniciosi, si in regno remanserant, caesari esse potuissent, tam utiles, 27 ubi in extraneum educuntur inimicum, Austriae forent. ⟨7⟩ Ceterum demoliri, quibus tuendis miles haud suffecturus putabatur, praesidia, ne idoneum Ungaris in bellis civilibus praeberent receptum, ars etiam Austriacorum fuit. ⟨8⟩ Ac quamquam extorta per ingentia vectigalia omni pecunia, belli nervo, sublatis, qui duces seditionis esse poterant, illustrioribus proceribus nulla iam ab Ungaris vis metuenda videbatur, tamen ut securior ea parte Hispanicum iam 28 meditans bellum Leopoldus foret, lenire ad speciem Ungarorum animos cogitabat. ⟨9⟩ Lecti igitur e nativis ex Ungaris aliquot comissarii qui una cum praefectis et gubernatoribus in cuncta, quae 29 regno proficua essent, intenderent et vigilarent. ⟨10⟩ Vanum remedii genus, quasi privato quorundam favore communes toti regno iniuriae compensarentur.
⟨1⟩ Unus erat Rakoczius princeps quem, ne paternae maternaeque iniuriae depressaque infra dignitatem sui status ab Austriacis eius fortuna utentem ea Ungarorum ab Austriacis aversione in caesarem armaret, Leopoldus metuebat. ⟨2⟩ Fixum igitur ei Rakoczium quoquo modo e medio tolli debere. ⟨3⟩ Quae res minus prospero successu tentata Rakoczio cum innotuiset, ad capessenda pagina 2572 conservandi sui restituendaeque libertatis Ungaricae remedia eum iustissime impulit. 30 ⟨4⟩ Quod antequam expedio, vitam eius brevissime perstringendam putavi.
⟨1⟩ Rakoczius patre Georgio et matre Helena Zrini natus, postquam haec ad vota Tökölii transivisset, omnem statim in prima aetate fortunae furorem est expertus dum necessariam ad fortunae suae incrementum eius interitum vitricus reputaret. 31 ⟨2⟩ Vix eo periculo matris territudine defunctus postquam capto ab Austriacis Monkacsio in manus eorum incidisset, nescio an maius aliquod subire potuisset discrimen quam implacabilium inimicorum suorum arbitrio exponi. 32 ⟨3⟩ Statim e matris sinu avulsus in tutelam Kolonicsii cardinalis traditus est. ⟨4⟩ Peracta eius haud pro dignitate sua institutio omneque eo per aulam medio Kolonicsii intendebat consilium ut in quandam intrudi posset religionem, Aspremontius, qui absente eligendi pontificis causa cardinali sororem eius Iuliannam 33 hactenus in claustro occlusam magna dexteritate in coniugem a caesare impetravit, vix tandem Rakoczium e collegii pulveribus Praga eduxit quamquam furente, dum rediisset, cardinali. ⟨5⟩ Tentata deinde periculis peregrinationis eius vita; e qua cum incolumis rediisset, destinabatur iam ab aula impar eius dignitati coniux cum ille specie visendi exercitus in imperium profectus landgraviam Hassiae uxorem duxit ingenti caesaris invidia, qui, quod sub sua tutela constitutus sine eius consensu ducere non potuisset praetendens, vix reducem domestico carcere affecit. ⟨6⟩ Sed ille impetratam a caesare veniam aetatis ostendens facile eam umbram delicti dissipavit.
⟨1⟩ 34 Iamque attacta aetate viri ducebat quietam in bonis suis vitam cum eius subditi a caesareo milite, qui omnes Rakoczii arces pridem repleverat, admodum pressi tumultuarunt. ⟨2> Ingentem ille in iis componendis navavit operam. <3⟩ At caesar vel ea occasione laetus, quem sedatorem tumultus pagina 2574 condigno afficere praemio debebat, authorem insuper eius perturbationis pronunciavit, coeperantque 35 iam casses illi eo praetextu tendi cum ille fideli amicorum suorum opera discriminis admonitus vix magna arte praesentem iam captivitatem effugit. ⟨4⟩ Sed enim opportuit tandem etiam in crudeles Austriacorum manus incidere principem infelicem; quae res ut magis pateat, altius mihi repetenda videtur. 36
⟨1⟩ 37 Longevalius centurio prope principis bona in hibernis constitutus morum elegantia litterarumque cultura fato an caesaris arte in magnam principis familiaritatem irrepsit. ⟨2⟩ Is, dum accepta venia in Galliam ad suos remearet penates, Linzii repente captivus detinetur; fit rumor factiosas apud eum a Rakoczio ad Galliae regem scriptas repertas esse litteras. 38 ⟨3⟩ Mittitur 39 ilico Eperiesinum Salarius generalis coniciendi in vincula Rakoczii causa; intempesta nocte e coniugis sinu abducitur infelix princeps, Eperiestinum primum, inde Viennam, mox Neostadium, fatalem Ungaris proceribus locum, raptatur. ⟨4⟩ Post durum sex hebdomadarum carceris squalorem venit ad eum examinandum Buccelinus aulae cancellarius; negat ille se ullius quam comitiorum Regni Ungariae iudicio subesse. ⟨5⟩ Altero die producitur unicus testis simul et accusator Longevalius, impallescit horrore perfidiae ad primum conspectum principis, perstat tamen in scelesta confessione, Szirmaiumque Vagum et Okolicsanium, quos nunquam viderat, certo die, quo longissime alter ab altero distabant, scelerata agitasse consilia confitetur. ⟨6⟩ Nulla hic patriae legum, nulla iuris iurandi ratio a caesare habita. ⟨7⟩ Institutum rursus contra iura regni delegatum ex extraneis conflatum iudicium illique iudicandus traditur Rakoczius, certissima (ni sors secus tulisset) Austriaci odii victima. ⟨8⟩ Allata a Neostadiensi consule accusationis capita, datumque triginta solum dierum ad respondendum spatium. ⟨9⟩ Ille tamen constanter mori se malle quam indigno eorum, quibus non competat, iudicio viliter se subicere.
pagina 2576⟨1⟩ Itaque perierat procul dubio Rakoczius ni arcano divinae providentiae consilio e suorum inimicorum manibus quantocius fuisset elapsus. ⟨2⟩ Miserat occultam per fidum hominem spem Rakoczio uxor fore ut ad Angliae Prussiaeque regis preces forte liberetur. ⟨3⟩ Nuntius, cum secus ad principem penetrare se haud posse perspiceret, 40 rem totam Leymanio centurioni, cui principis commissa fuit custodia, sincere exposuit. ⟨4⟩ Ab eo tempore, sive sortem principis 41 supremo discrimini nimium iam proximam misertus centurio, sive ingentes spes animo volvens libertatem eius coepit meditari. ⟨5⟩ Igitur opportuno tempore misso accendendae candelae causa, qui prae foribus principis excubabat, vigile, eum in suum, quod prope aderat, cubiculum recepit indutumque Montecuculianorum militum vestibus urbe emissum paratis in certis domibus equis, etsi suo fato, pristinae restituit libertati. 42
⟨1⟩ Elapso Rakoczio, in quem unum furor Austriacus tendebat, dimissi statim - quis credat? - praeter Szirmaium Okolicsaniumque, 43 qui praetendebantur complices, in unum Rakoczium vel absentem saevitum est. ⟨2⟩ Destinatur delegatum rursus contra patriae leges 44 cognoscendae eius causae iudicium cumque nemo esset qui vel verbum pro eo effaretur, tamen tanquam rite convictus perduellionis, horrendi criminis, reus pronuntiatur. ⟨3⟩ Nimirum vixisset ille tam securus medius inter caesaris praesidia aut ad primam datae a sorore capti Longevalii famam, si quid in re ipsa fuisset, quod illi factu facillimum erat, fugam non occupasset. ⟨4⟩ Aut, si reum sincera fide orbi ostendere voluit Austria Rakoczium, cur, quas apud Longevalium repertas praetendit, litteras non publicavit; cur patrium iudicium, cui se semper Rakoczius submiserat, refugit; denique cur, quidquid de Rakoczio agebat, id tantis mysteriis summoque arcano involvit?
pagina 2578⟨1⟩ Sed quidquid de eo sit, Rakoczius iam liber Bercsenium, qui feliciori non nihil fato Austriacorum casses evaserat, in Poloniam secutus est. ⟨2⟩ Affulserat in principio Bercsenio regis optimatumque in eo regno favor; at mox a quodam ministro proditus, 45 dabatur iam caesaris legato in poenam, cum ille insigni virtute, caeso uno, satellites evasit in monasteriumque se tacitus recepit. ⟨3⟩ Rakoczius postquam Varsoviam appulisset, ignotis illi, ut in peregrina urbe, omnibus rebus Gallum se professus de sacerdote eius linguae ilico est sciscitatus deductusque ad unum, postquam se de Gallici legati confessario curasset fieri certiorem, accedens eum, ut cum legato ipso colloqui posset, impetravit. ⟨4⟩ Legatus diffisus principi caute per Bercsenium, adhucdum in monasterio latitantem, veritatem exploravit introducto Rakoczio Bercsenioque ex occulto spectante; qui 46 postquam verum agnovit Rakoczium, prosiliens profusis lacrimis nescias amicitiam an sortem utriusque testaretur.
⟨1⟩ Rakoczius postquam in Polonia, contra ac putaverat, per aliquod temporis 47 latitasset, tandem in Ungariam transmisit. ⟨2⟩ Quis credat ad solum principis nomen intra octo menses totam sub signa eius confluxisse Ungariam? ⟨3⟩ Tanta erat Ungarorum ab Austriaco iugo aversio, tanta ob calamitatem principis miseratio. ⟨4⟩ Leopoldus, quod omnes Austriaci principes in re simili solent factitare ut procerum, quos honoribus, beneficiis, blanditiisque devinxerunt, medio placarent nobilitatem, 48 nunc quoque ad eam artem recurrit. ⟨5⟩ Iubet statim palatinum de belli causis se informare quasi eae ex manifesto principis, quod statim publicavit, alioquin illi non patuissent. ⟨6⟩ Id bellum Galli artibus suscitatum passim 49 quidem existimatur; at revera Gallia successibus Leopoldi territa infra spem etiam Rakoczii frigida fuit. ⟨7⟩ Nec debet ullum Rakoczius Gallo auxilium nisi unum illud 30 000 librarum subsidium quod et ipsum marchio Bonacus, tum in Polonia legatus, inscio rege et sub privata fide dedit. ⟨8⟩ Sed ad palatinum ut redeamus. ⟨9⟩ Respuerunt ilico Ungari eius mediationem qui se iam aulae servum effecerat. ⟨10⟩ Itaque pagina 2580 quod Secsenium Colocensem episcopum 50 gentilibus carum videret Leopoldus, sane non genio aut confidentia, sed quod sua utilitas sic exigebat, elegit oravitque eum ut ille tumultum quoquo modo componeret. ⟨11⟩ Ille cum Bercsenio Karolioque primum congressus id tantum effecit ut posset Leopoldo certo 51 perscribere bello quidem illi violatas libertates omnino ansam dedisse, ceterum iis ut mederetur, non caesari, sed principi, in cuius verba iam tota iuraverat Ungaria, incumbere comitia convocare. ⟨12⟩ At Ungaros ne eo quidem 52 contentos securitatem fiendorum tractatuum fideiussione externi alicuius principis velle procurare. ⟨13⟩ Caesar ius convocandorum comitiorum sibi competere, mediationem autem filii sui regis Romanorum cuiuscunque externi principis fideiussioni Ungaros, si saperent, anteferre debere, ceterum primum ad pacem gradum indutias armorumque suspensionem esse reposuit. ⟨14⟩ Itaque ut ulterius negotium Szecsenius promoveret 53 et cum ipso tandem Rakoczio colloqueretur praecepit. ⟨15⟩ Palatinus 54 quoque suos eum in congressum serviliter in adulationem aulae instructos misit deputatos qui non potuerunt non iniquo animo ab Ungaris accipi. ⟨16⟩ Rakoczius Gyongyosini cum archiepiscopo congressus diaetam quidem, cum metu factionum, quas aula posset suscitare, tum odio protestantium, quos illic triumphare prorsus necessum esset, in praesens locum non habere declaravit. ⟨17⟩ Armistitium, quod pessima fide ab Austriacis peteretur, caesareo milite tum maxime populationibus indulgente admitti non posse. ⟨18⟩ Ceterum ante omnia nullitatem sententiae in se velut laesae maiestatis criminis reum latae, ut et inductae per minas vim promissae in postremis comitiis hereditatis inefficaciam agnosci debere. ⟨19⟩ Dum haec aguntur 55 Okolicsanius religione Lutheranus, qui e carcere dimissus nescio quo hamo captus in aulae partes prorsus iam fuerat pertractus, tantam inter suae sectae homines concitavit factionem ut fere aperte a principe deficerent incusso iis ob diversitatem religionis principis Gallique in Lutheranos odium metu; Rakoczius tamen data spe quoquo modo eos placavit. ⟨20⟩ At caesar de Rakoczii mente per Szecsenium 56 certior factus impudentes quidem eas condiciones iudicavit; ut tamen rem ad felicius tempus protrahendo Ungaros ludificaret, oblata Angliae Hollandorumque, confoederatorum videlicet suorum, mediatione exmissisque eorum in Ungariam legatis negotiationem continuavit. ⟨21⟩ Nunquam sincera fide pacem voluit Leopoldus sed, quod sive fraudibus suis tantas se pagina 2582 suscitaturum fideret dissensiones ut tandem a suis ipse 57 Rakoczius penitus deseretur, sive quod feliciorem contra Gallum armo ad progressum exspectaret, sive etiam ut eo intervallo maiores sibi vires pararet tepescente in dies, qui repentinus in re simili esse solet, Ungarorum fervore vana pacis imagine eos sic ludificavit. ⟨22⟩ Cuius argumento vel id esse potest quod, prout maiori aut minori successu in imperio pugnabatur, ita duriores semper aut mitiores Ungari condiciones accipiebant. ⟨23⟩ Quid quod, cum armistitium, sane necessarium ad pacem gradum, quem se tantopere cupere simulabat, postquam impetrasset, primus ipse violavit, ne eorum 58 quidem bonis, qui sibi adhaeserant, parcens. ⟨24⟩ Sed enim haec inscio caesare Heisterius exercitus imperator propria animi acerbitate patravit? ⟨25⟩ Quis credat futurum satis audaciae subdito ad id patrandum si caesari sat fuisset animi ad puniendum, aut quis sibi posset persuadere Heisterium, postquam ipsius archiepiscopi capitulum et ecclesiam barbare et immaniter devastasset, minari adhuc ausurum (ni secretos alios ordines accepisset) archiepiscopo petiturum se a caesare, cuius vices in ea negotiatione gerebat, satisfacionem dicenti.
⟨1⟩ At caesar, quamquam mutata insigniter pro se per victoriam Hochstetensem de Gallo reportatam rerum facie, tamen, quod nondum aperta vi posset proterere confoederatos 59 vana illa pacis imagine qua per archiepiscopum, qua per Angliae Hollandorumque legatos semper sub ambiguo tentatae ludificare ultro quoque perrexit. ⟨2⟩ Itaque conventum de solenni Schemniczii congressu, quo cum caesaris Rakoczii potentiarumque mediatricum commisarii convenissent, caesariani minutiis ambiguisque responsis datum eum in finem indutiarum tempus protrahendo, quibus tamen egregie interea abutebatur Heisterius, occupata per eam occasionem ingenti terrarum plaga, rumpere tandem Rakoczium 60 omnem fallacis eius foederis tractatum coegerunt.
pagina 2584⟨1⟩ Sub idem tempus Leopoldus e humanis excessit dato, ut fertur, Iosepho consilio pacem ut cum Ungaris quoquo modo faceret; quae res egregiam tentandi Ungarorum animum aulae futurum sub novo regno mutationem neque ulli adhuc Iosephum peccasse spargenti occasionem dedit; Ungari tamen in fide Rakoczii ultro quoque perstitere, imo habito in Secsen memorabili congressum 61 mutuo iure iurando novo foedere sese coniunxere.
⟨1⟩ Ea Ungarorum constantia effecit ut caesar solenniorem etiam reliquis congressum 62 posceret quo utrimque constituto Tyrnavia pro eo habendo designata est. ⟨2⟩ Sed enim difficile erat animos in diversa distractos suisque opinionibus pervicaciter inhaerentes coalescere. ⟨3⟩ Ungari, prout bellandi causam laesam libertatem habuere, sic eam restitutam pacis fructum esse voluere. ⟨4⟩ Iosephus aliis bellis distractus et pacem cupiebat, nec a despotico recedere regimine volebat. ⟨5⟩ Principio eius congressus post multa inania de plenipotentiis, de titulis certamina Ungari quasi pro basi tractatus praemissum voluere per declaratam domus Austriacae succesionem hereditariam regni proprietatem haud intelligi, quasi ex eo, quod hereditarium dicatur Ungariae regnum, iam instar aliarum hereditariarum provinciarum appropriatum domui Austriacae foret illaque non tam illi praeesset quam id velut patrimonium suum possideret, proindeque quod lex Andreae sublata sit, princeps iam nulla lege, tanquam quae a subditis in eum ferri non possit, teneretur. ⟨6⟩ Aliam enim esse hereditariam successionem et aliam hereditariam proprietatem, sive hereditariatum alium esse successivi regiminis, alium proprietariae dominationis. ⟨7⟩ Nec ad evitandum id posterius sufficere quod Ungaria suis regenda legibus promittatur, cum Bohemia quoque et Austria distinctis ad invicem propriisque legibus gubernerentur, cum tamen hereditariae proprietatis (in qua potissimum fundatur illud: sic volo, sic iubeo) vis eadem sit utrobique. ⟨8⟩ Quod Austriaci ad Ungariam quoque extendere huiusque regimen cum illorum confundere admodum consueverunt. 63 ⟨9⟩ Sic quia impositi sunt hereditariis provinciis duodecim milliones, Ungaria autem tertiam earum partem constitueret, ideo quattuor eam milliones solvere debere inferebant; quod de milite quoque cum proportione practicabant, cum tamen pagina 2586 dispar sit quoad hoc Ungariae aliarumque hereditariarum 64 provinciarum ratio cum ibi rex ex proprio arbitrio simpliciter ordinare et soleat et possit, hic vero de vectigalibus (si modo leges datumque ius iurandum observare velit) nihil nisi ex regni mente constituere possit. ⟨10⟩ Caesar in eam Ungarorum declarationem vix, aegre, demum tamen concessit, superatae deinde ingenti labore armistitii condiciones sunt.
⟨1⟩ Ast ubi ad pacis tandem condiciones deventum est, tum demum apparuit animos tam contrariis rebus intentos bona fide coalescere non 65 posse. ⟨2⟩ Quippe Ungari vetus regimen avitamque libertatem in cunctis suis condicionibus respiciebant, caesar e contra, quidquid hereditariae despoticaeque suae derogaret, 66 respuebat. ⟨3⟩ Itaque negata externa fideiussio sive exterarum potentiarum mediatio, interna autem, quam in observatione legum ponebant, verbis tantum, ut semper alias, promissa; Transylvanis electio non restituta; ut extorti violenter de successione, de Andreae lege articuli in libera diaeta aliqua ratificentur, prorsus non admissum; negata externi militis e praesidiis eductio, id est relicti regno compedes; confirmata, at ambiguissimis verbis, palatini, iudicis curiae, banique dignitas; pari verborum involutione liberum religionis exercitium admissum; generalis capitanei, thesaurariique dignitas specie remittendi ad aliam diaetam negotii prorsus denegata. ⟨4⟩ Negata coronae Muranium translatio; ius armorum remissum quidem, at pessima, ut apparuit ex eventu, fide. ⟨5⟩ De non conferendis extraneis dignitatibus, de restituendis damnificatorum bonis, de monetae cupreae compensatione, de cancellariae authoritate, de Iazygum, Cumanorum, et liberarum civitatum privilegiis ita responsum ut apparet odiosa ad diaetam relegatione tacitam involvi negationem.
⟨1⟩ Talia caesar Ungaris responsa dedit nec id quidem antea illis manifestans quam indutiae ad finem decurrere incoepissent, nimirum nec locus iis respondendi et occasio praeberetur, adiectis minis evertendi regni ni iis prompte assensissent. ⟨2⟩ Itaque oportebat sumptum malo omine bellum vel invitum Rakoczium continuare; cuius non potuit non infelix exitus esse. ⟨3⟩ Dudum praeclusa Ungaris militarium honorum via robur eorum pagina 2588 exstinxerat ars Austriaca gentemque in vinum et otium degenerare coegerat nulla iuventutis educatio aut tradendae iis disciplinae militaris cura; quem suum errorem gentis deinde barbariem appellabant. ⟨4⟩ Quo factum ut, quidquid Ungarici militis Rakoczius habuit (nam externorum aliunde habuit fere nihil), quamquam iustissima causa sumpta arma in praedam magis quam in 67 patriae felicitatem exercerent. ⟨5⟩ Armorum ad haec aerisque ingens penuria; inexperta ipsius principis et vagis turbidissimisque Bercsenii consiliis et levibus gentis impetibus obnoxia aetas; Karolii, Forgacsii, Oesterhazii, Csakii in Bercsenium, tanquam ea praecellentia indignum, invidia et ex eo in principem contemptus; arcanus catholicorum a Rakoczio, tanquam is solam causam haereticorum eo bello sustineret, horror; rusticorum sub nomine Rakocziani militis in nobilitatem, ecclesias, et clerum facinora, quod etsi invito principe, magnam tamen illi invidiam conflavit; Pannicus post amissam inconsultissime Tyrnaviensem Poudmericzensemque pugnam exercitus terror; Rascianorum innatum contra Ungaros odium, adeoque insignes in Rakoczianos conatus; pontificis post accomodatas cum caesare suas differentias sub excommunicatione facta clero prohibitio ut partes principis deserent; ipsa belli causa proxima perduellionis infamiae atque ex eo precaria tamen principis in militem authoritas, exorsa pestis, ipsum quoque malefaustum principis sidus; 68 denique, quod instar omnium est, Austriacorum armorum contra Gallos Bavarosque felicitas haud parem pro iustitia causae illi bello exitum fecere. ⟨6⟩ Palfius filiae suae apud Iosephum gratia supremum imperium adeptus eam pacem seu, ut vocamus, armistiam confecit, cui rei gerendae cum Rakoczius comitia in Huszt praefixisset, Karolius nefaria traditione eo inscio in Kassa transegit. ⟨7⟩ Quae res Rakoczium ad finem usque vitae errare et sub extraneo caelo vivere coegit, nobis autem reliquit tamen eam umbram libertatis qua nunc utimur, ut servi aperte non dicamur.
Finis.
⟨1⟩ Si vetera cuiuscumque nationis evolvantur momenta, liquido comperietur ab optimatibus, praesertim vero aulicis, sive quod ministros vocant, reges, si forte legibus constrictam aut in aliquo cum maioribus populi communicatam potestatem habeant, ad arripiendum absolutum imperium semper incitatos fuisse; id adeo verum est ut clarissimum eius vel in hierarchia ecclesiastica appareat exemplum. ⟨2⟩ Nam cum Christus, licet Petrum quidem aliis praefecerit, potestatem tamen cum ceteris apostolis communicaverit, cumque ea de causa veteris aevi pontifices, queis prisca simplicitas et expers ambitionis animus, in arduissimis quibusque rebus non nisi consulto concilio quidquam statuere consuevissent, modo pontifices, cardinalium probabiliter impulsu, qui splendore concilii obscurari forsan putant authoritatem suam, aut certo plurima ea etiam, quae concilium concernerent, gaudent manibus suis expediri, adeo ab omni concilio sunt alieni ut memoriam eius, si possent, e mentibus hominum evellere velle videantur. ⟨3⟩ Hinc perpetuum illud: episcopos in partem sollicitudinis esse vocatos, non in plenitudinem potestatis. ⟨4⟩ Hinc qui concilium supra papam esse vel hiscere ausit, reus status appellatur; adeo quoque Ecclesiae princip ib us placet nullis constricta limitibus authoritas, ipsique Ecclesiae proceres principem suum ad eam arripiendam gaudent, 1 gnari quo plus is potuerit, eo maiorem futuram suam quoque (utpote medio quorum potestatem princeps exercet) authoritatem.
⟨5⟩ Sed ut ad profana revertamur, praeteritis infinitis aliis, quis nescit nuper in Gallia Richelii Mazariniique, in quos omnem fere suam potestatem principes sui transtulerant, ambitione artibusque omnem parlamenti sive seniorum populi, exaequatam fere quondam cum regibus, potestatem prostratam, principemque ad despoticam illam, quam hodiedum retinet, potentiam evectum esse; scivere nempe ambitiosa illa ingenia sibi subici illos optimates et in se regem, si absolutam potentiam consequatur, esse ab iis adorandum. ⟨6⟩ Et hac de causa nuperrime apud nos quoque Leopoldum caesarem ministri sui, ut effractis, quos lex et vetus consuetudo regiae potestati posuerat cancellis conculcatisque, quas iure etiam iurando, dum inauguraretur, confirmaverat, nobilium privilegiis ad despoticam illam pagina 2594 authoritatem quoquo modo emergeret, ita sunt adhortati ut pro tenui hoc ambitionis fumo totum Hungariae Regnum a barbaris occupari, se regia sede sua expelli, ipsamque metropolim arcta obsidione cingi videre maluerit.
⟨7⟩ Immo quid de ministris loquor, ipsi patriae optimates eo aevo caesaribus in illud despotici imperii fastigium connitentibus favisse et hoc modo ipsi quasi contra se libertatesque suas patriamque suam pugnasse comperiuntur. ⟨8⟩ Cuius quidem praeposteri atque, ut apparet, naturae ipsi repugnantis conatus causa videtur non solum adulandi rebusque suis prospiciendi studium, verum etiam potissimum ea, quam supra diximus, ratio, nimirum quia non aulici solum sive ministri, sed ipsi etiam in maioribus patriae dignitatibus constituti optimates maiori cum authoritate sperant se munera sua exercere, magisque imbecillioribus insultare, hocque modo altius supra ceteros se erigere posse si rex despotico imperio potiatur; ubi enim rex ipse legibus constrictus est, eo magis inferiores etiam magistratus non nisi concessam legibus iurisdictionem possunt exercere, neque pro ambitione sua supra ceteros se attollere; contra, ubi rex absoluta pollet potestate, quisque magistratus eam exercere potest iurisdictionem, quam favor ipsi regis tribuit et, licet nullo etiam speciali regis favore gaudeat, hoc modo tamen minus ceteris videtur exaequatus quod non libertate populi, sed arbitrio regis impediantur 2 quominus pro libertate sua possint imperare.
⟨9⟩ Denique quo maior est regis potentia, eo submissior populi subditorumque in eum veneratio, ministrorum autem cultus a proportione venerationis, quae in regem habetur, crescit. ⟨10⟩ Rex enim in ministris suis colitur et, quo amplius rex colitur, eo magis non ministri solum, sed et omnes eius magistratus aestimantur; quo fit ut in liberis rebus publicis populus exiguam erga magistratus habeat venerationem. ⟨11⟩ Unde etiam in monarchiis mixtis optimates non renuunt maiorem regi cultum praestare, modo ipsi quoque a vulgo et populo magis adorentur.
pagina 2596⟨1⟩ Praeclara sunt Iunii Bruti de regia in populum potestate verba: quod perinde ridiculi fuerint reges, qui legi obsequi turpe dixerint, ac geometra foret qui regula gnome ceterisque organis, quae a peritissimis quibusque ad agri dimensionem adhiberi solent, uti absurdum et indecorum putaret. ⟨2⟩ Et certe quemadmodum pictoriam aut saltatoriam professo, utut magna alias vir sit authoritate, se regulis eius alligare suasque secundum eas actiones instituere necessum est, ita principem, qui artem imperandi assumpsit, legibus, quae verae imperandi regulae sunt, constringi oportet.
⟨3⟩ Esse enim quampiam gubernandi artem liquido constat, eo autem ipso eam certis regulis contineri necessum est, quas quidem non in arbitrio principis, incerto, instabili, vitioque obnoxio, sed in legibus fixis, perpetuis, et aequissime latis constituere prorsus iustum est. ⟨4⟩ Dicere enim artis gubernandi regulas principem ex proprio cerebro desumere debere perinde videtur ac si diceretur pictorem pingendi regulas e proprio sibi iudicio posse formare; nec stabilibus sibique constantibus artis principiis teneri. ⟨5⟩ Solent tyrani, quorum nutus pro lege despoticaque in populum dominatio est, ubi quempiam insigni alicui magistratui admoverint, quam vocant instructionem , seu potiora capita secundum quam magistratum suum exerceant, illi tradere, quod nihil esse aliud quam regulas, secundum quas populum iuxta iurisdictionem magistratui suo competentem gubernet, apparet; ita et populus iam tum, cum principem sibi initio constituit, immo etiam postea, dum novus semper princeps inauguratur, leges veluti tabulas, quibus omnes gubernandi regulae continentur, illi in manus tradit ut secundum eas et non aliter imperium suum administret; quas quidem ille, si modo ratio illi imperii constat, ultro observabit.
⟨6⟩ Hic enim recte locum habet illud, quod Alexandro Magno cytharam discere incipienti cumque ingentem initio difficultatem experiretur, ut se faciliora doceret, petenti magister respondisse perhibetur: ista omnibus perinde esse difficilia .
⟨7⟩ Itaque quemadmodum inferior magistratus, ut artem pro iurisdictione sua gubernandi rite exerceat, secundum eas leges quibus astrictus est, suus magistratus veluti regulas debet praeesse, ita princeps, qui aeque magistratum, etsi supremum, gerit, ad hoc ut recte atque ordine praesit, artem gubernandi suam legibus, quae ad se referuntur, debet conformari.
pagina 2598⟨1⟩ Adeo posterioribus his temporibus apud congregationem cardinalium, quae de indice nuncupatur, optimos quosque libros prohibendi mos invaluit ut, qui religiosior non nihil hac in re esse velit, ei de solida quapiam scientia consequenda prorsus sit desperandum. ⟨2⟩ Id eane arte a politicis Curiae Romanae fiat ut praecluso hoc modo ad solidiora studia aditu orbis Christianus in ignorantiae simplicitate contineatur, et sic sacerdotum imperium facilius patiatur, nescio; id scio primis saeculis, quo zelus ut reliquorum Christianorum, ita cleri magis calluit, id minime fuisse factitatum; neque enim eotum libri sive ethnicorum sive ethnica continentes prohibebantur, sed si fidem catholicam directe carpebant, refutabantur, secus doctrinae causa passim legi permittebantur; et hoc consilio Augustinus in Civitate Dei, Lactantius in Institutionibus et infiniti alii comminus cum ethnicis fidem nostram vellicantibus congressi sunt; eos tamen, quos refutarunt, neque ipsi neque eotum sedentes cum clavum pontifices sub anathemate legi prohibuerunt, nimirum quia solidius iacta putarunt esse fidei nostra fundamenta, quam ut solo eo contineri debere existimarent, ne quid, quod ei non congruit, vel legatur quidem.
⟨3⟩ Equidem obedientem me matris Ecclesiae filium et nunc profiteri et semper vel capitis mei iactura profitebor; esseque matri Ecclesiae potestatem quaepiam sub poena etiam aeternae damnationis prohibendi ultro agnosco, neque tamen adeo debilem de salute mea in Dei misericordia fiduciam habeo ut propterea, quod congregatis illis aliquot cardinalibus librum quempiam, qui secus in rem meam multum facit, eo quod fors concilium supra Papam esse asserat aut non Roma vel in statu ecclesiastico, sed inter heterodoxos impressus sit, vel bina aut terna verba contra Iesovitas contineat in indicem librorum prohibitorum referre visum est, de me, si eum fortasse legere libeat, actum esse iamque vinculis anathematis irretitum putem.
⟨4⟩ Primum enim nulla exstat ullius concilii, quod solum totam matrem Ecclesiam repraesentat, sanctio quae misellis animis, tot alioquin periculis expositis, hanc novam intendisset labendi occasionem quo facilius in barathrum gehennae praecipitentur. ⟨5⟩ Deinde (praescindendo ab eo an Papa in re tam periculosa non consulto concilio tot milia animarum periculo aeternae damnationis exponere potuerit) cum non ideo quis actum aeterna damnatione dignum commisisse dicatur quia Papa eum anathemate mulctavit, sed ideo Papa actum aliquem anathemate debeat mulctare quia institutis fidei nostrae dissonus (cuius contrarium supra ostensum est) pagina 2600 adeoque poena aeternae damnationis dignus est; sed praescindendo, inquam, ab eo, tenent melioris notae authores bullam Caenae , qua primum ea librorum prohibitio introducta est, apud nos minime esse acceptatam, propterea quod quoad nos, qui in medio haereticorum vivimus, adeoque illorum libris etiam 3 passim uti debemus, rationabilitate destituatur cum hoc modo nimirum multae animae periculo damnationis exponeretur; ob quam causam ne id quidem apud nos locum habet quod catholico cum haeretica nuptias contrahere non sit permissum. ⟨6⟩ Denique res non substitit in illa bulla Caenae , sed subinde exsurrexit illa congregatio velut dicasterium revidendis libris ordinatum, quale omnia etiam alia bene ordinata regna habere solent, idque tantam librorum farraginem in illum indicem infarsit ut appareat eo ipso nihil libro illo prohiberi quia tam multa prohibentur.
⟨7⟩ Hic ego quaero primum unde acceperit potestatem dicasterium illud adeo in animas nostras grassandi ut tanta nobis anathema incurrendi retia ponere potuerit; peream enim si ullum melioris notae politicum, aut iuris publici authorem, quin etiam sinceriorem historicum in manus capere possim, quin simul indici ille inscriptum esse deprehendam.
⟨8⟩ Dicunt illi quidem propterea cuique pro dispensatione recurrere integrum esse, quae iustis de causis numquam soleat denegari, sed hic ego non video primum cur debeam iurisdictionem peregrini tribunalis in me prorogare meque supervacuis laboribus implicare; deinde illa dispensationis necessitas magnas post se consequentias trahit. ⟨9⟩ Transit pars melior aetatis donec vel in cognitionem meliorum librorum deveniam, mox illos in indice illo esse comperio, tum pro dispensatione recurrendum est, interea formantur mille circa condicionem, circa aetatem difficultates. ⟨10⟩ Denique tum primum dispensationem illum obtineo cum iam me disciplinis uberius instructum ac ad negotia agenda iam penitus comparatum esse oporteret. ⟨11⟩ Ita duo maxima dominandi adminicula eodem tempore Roma consequitur ut et tarde aut plane numquam eo eruditionis quis provehatur, ut aperire oculos aestimatisque rerum momentis ex innata quasi illa erga pontifices servitute emancipari possit, pagina 2602 et simul totus orbis ingentem iurisdictionem Romae agnoscere debeat, videlicet a cuius privato magistratu facultas petenda est ut quis sapere possit. ⟨12⟩ Nec volo invidiosius hac in materia versari. ⟨13⟩ Rem totam brevissime exponam.
⟨14⟩ Principio nascentis Ecclesiae, cum fides nostra sine arte, sine fuco sustineretur, quemadmodum in saecularibus quoque imperiis, dum indoles hominum 4 innocua artificiique expers esset, nulla prohibitionis librorum mentio fuit; erant tamen natura sua prohibiti omnes qui fidem sacrosanctam directe subruere nituntur, item qui de obscaenis diabolicisque artibus ex professo agunt, propterea quod omnis Christianus, sicut in omni alia re, ita in legendo quoque proximam (ut theologi loqui amant) peccati occasionem sub piaculo lethalis criminis fugere teneatur, iuxta illud: qui amat periculum peribit in illo. ⟨15⟩ Mox collegit maioris ordinis causa hos in indicem concilium Tridentinum aliosque insuper nonnullos pro authoritate sua, nimirum quia potuit, adiecit. ⟨16⟩ Tandem cum invalescente hominum astutia, ratio illa status invaluisset, coepere profani quoque principes ad continendos in officio subditos suos eo stratagemate uti ut prohiberent in statibus suis vendi 5 omnes eos libros qui sive ad concitandos populi animos, sive ad dandam malam de gubernio opinionem conducerent.
⟨17⟩ Igitur pontifices quoque, cum iam fidem ipsam arte politica (quae temporum nostrorum corruptella est) regere coepissent, rationem status fidei in eo collocarunt ut omnes, qui non ad convellenda solum fidei principia faciunt, velut alioquin ex natura sua prohibiti, sed etiam qui ad dandam sive de pontificibus, sive de clero malam opinionem tendunt, aut etiam defectus in re ipsa evidentes in hierarchia ecclesiastica in lucem produnt, per totum orbem Christianum prohiberent, proptereaque tribunal illud, quod de indice appellant, erexerunt; in eo solum incauti quod suam, quatenus sunt principes temporales, rationem cum fidei ratione status connexuerint; dicat enim solum aliquis donationem a Constantino factam surrepticiam esse, dicat hunc aut illum Papam etiam quoad saecularia suum principatum male et iniuste administrasse, statim anathemizabitur, proscribetur, diris omnibus devovebitur.
⟨18⟩ Recte id quidem quoad eos, quibus ut saeculares principes praesunt, ast ut praetexto velo fidei toti orbi Christiano dominentur, quis id ferat? ⟨19⟩ Ego certe non solum exiguam quoad hoc privati illius tribunalis rationem habeo, sed et id firmissime statuo nullum peius ad praevertenda pagina 2604 (quod intendebant) animarum pericula consilium inveniri potuisse, quam immensam illam indicis librorum prohibitorum molem; qui enim sive fomenta depravatae passioni suae quaerere, sive arma sibi contra Catholicam Ecclesiam parare, sive cum diabolo foedus pangere vult, librum solum illum adit, et ecce habet paratum cunctorum in omni hoc genere instrumentorum cathalogum quem secus multo felicius ignorasset; adeo (ut recte Iustinus habet) saepe plus proficit 6 vitiorum ignoratio, quam sapientiae documenta; verum sit istud sane ut volet, ego eos qui sive convellendis fidei principiis, sive depravandis moribus per se inserviunt sponte mea et hactenus fugi et semper imposterum enim fugiam; quos autem praeter eiusmodi concilium Tridentinum damnavit, salva cum profundissima submissione concilii authoritate, quoniam quoad hoc nec bulla Caenae, nec praedicta concilii institutio apud nos (uti nec poterat) est acceptata tolero, quae denique congregatio illa del indice nescio qua authoritate condemnavit, legere scrupulo prorsus non duco.
⟨1.1⟩ Nullum liberali animo seu iucundius, seu paratum magis officium obtingere potest, quam accepta beneficia condigna gratitudine prosequi. ⟨2⟩ Cum tamen beneficium ipsum partim a persona illud conferentis, partim ab ipsa rei natura, summum magnitudinis gradum attingere possit, persaepe evenire solet ut vires eius, qui beneficio eiusmodi ornatus est, prorsus excedat eum, quem animo fovet, gratitudinis sensum seu aptis verbis exprimere, seu convenienti oratione explicare.
⟨2.1⟩ Hoc ego me loco in praesens collatum, Inclyti Domini Status et Ordines, fateri debeo dum de clementia Augusti moderationem nobilissimi huius comitatus capesso. ⟨2⟩ Si enim feliciter nobis regnantis Augustissimi, a quo munere hoc auctus, ornatus sum, recordatio subeat, Maiestatis eius fulgor mentis meae aciem ita perstringit ut omnem non modo facundiam, sed verba ipsa, quibus non tam gratitudinem, quam plenam virium facultatumque mearum in servitium eius devotionem exprimere possim, eripi mihi sentiam. ⟨3⟩ Si ad ipsam collatae mihi gratiae magnitudinem advertam, tanta mihi ex illa video incumbere gratitudinis argumenta ut iis non dico explicandis, sed ne recensendis quidem aut tempus, aut oratio sufficiat.
⟨3.1⟩ Quod me Augustissimus munere hoc, quod inter praecipuos sacrae Regni Hungariae Coronae honores numeratur, exornaverit; quod eum mihi comitatum benigne concrediderit qui situs et amoenitate, et opportunitate, populationis numero, ipsa nobilitatis frequentia, defixa in gremio sui sacrorum profanorumque negotiorum sede praecipuum inter patriae huius comitatus locum obtinet; quod denique me illi potissimum pagina 2610 comitatui praefecerit in quo primam mihi lucem aspicere contigit, in quo fortunae meae, liberi, propinqui, necessarii, omnia verbo, quae dulcis ingenuo animo patria solatia continet, exsistunt — sunt haec quidem conspicua, quae devotam meam gratitudinem exigunt, argumenta; pro mei tamen animi indole, ego illud semper praecipuum reputavi: quod me Clementissimus Dominus eo loco collocare dignatus sit ubi et promovendi altissimi eius servitii, et subveniendi miseris, sed et grata omnium ordinum viris obsequia praestandi amplior mihi et uberior occasio praebeatur.
⟨4.1⟩ Octavus quidem supra vigesimum iam defluxit annus quo publicis admotus negotiis pro variorum, quae percurri, munerum ratione et virium mearum tenuitate studia, labores, conatusque meos in promovendum altissimum servitium, in procurandum publicum patriae huius bonum laetus semper impendi; quo praecipuum curarum vigiliarumque fructum in ipsa serviendi occasione collocavi. ⟨2⟩ Triennium prope evolvitur quod in partem laborum communis patriae, ipsius iam etiam Hungariae vocatus sim. ⟨3⟩ Sed haec, quae pro exilitate virium mearum impendi, servitia, si illa cum relati modo praemii magnitudine contendam, adeo tenuia sunt, ut nil nisi meram Augusti clementiam tota hac in re suspicere debeam, colere, et venerari.
⟨5.1⟩ Quam proinde tibi, Clementissime Domine, gratitudinem rependam; quibus verbis eum, quo meus in te animus exaestuat, gratitudinis sensum valeam contestari; quod ego summi beneficii loco iure debeo reputare, id in minorum apud te gratiarum censum venire solet. ⟨2⟩ Te supremum Numen eo fastigii collocavit ut impotens gratitudo mea ad te vix valeat pervenire. ⟨3⟩ Tibi intentus in procurandam non tuorum modo subditorum, sed ipsius usque adeo humani generis felicitatem animus pulcherrimam in ipsa beneficii largitione mercedem retribuit. ⟨4⟩ Mihi nil aliud reliqui est quam ut conceptis verbis non fidem, quam pro avito gentis meae studio Tibi Augustaeque domui tuae inde ab ineunte aetate iam sacravi, non alacrem in exsequendis alioquin in commune bonum directis iussis tuis promptitudinem, quam hactenus etiam pro modulo virium mearum continuo praestiti, sed eam, quam supremae vires meae adhuc recipere possunt, laborum, conatuum, studiorumque in promovendo altissimo tuo servitio intensionem voveam, et promittam.
pagina 2612⟨6.1⟩ Urget hic me propria quaedam animo meo et insuperabilis vis ut, licet modestiam eius offendere merito verear, tenuem tamen gratitudinem meam hoc loco erga eum etiam virum profitear in cuius perspicaci mente et candido pectore praecipuam curarum Hungariae partem Augustus deposuit; quem amica patriae fata sublimi illo subsellio collocarunt, et cuius patrocinio me non modo munus hoc, sed et restitutam muneri pristinam dignitatem potissimum debere nunquam intermoritura gratitudine agnosco. ⟨2⟩ Sospitem hunc nobis, longaevum, felicem servent boni superi hunc virum: columen patriae, refugium miserorum, proborum omnium civium solatium.
⟨7.1⟩ Quo iam gratitudinis officio te prosequar, Excellentissime et Illustrissime Domine Installator et Commissarie Regie, qui te ministrum conferendae mihi caesareo-regiae huius gratiae praebere voluisti. ⟨2⟩ Complura ego tuae in me benevolentiae argumenta ab eo inde, quo rempublicam capessivisti, tempore grata memoria revolvo. ⟨3⟩ Subit etiam saepius mentem meam ea iucunda recordatio quod tu consimile, dum et in gubernatorem Littoralis Hungarici et in supremum comitem inaugurareris, praestandi officium honorificam mihi praebueris occasionem. ⟨4⟩ Verum ego illud inter utrumque discrimen gratus agnosco quod et dum ego Te inaugurarem, et dum hanc Tu erga me obis provinciam, non ego Tibi, sed semper Tu mihi novam procuraveris honoris accessionem. ⟨5⟩ Novo me tibi gratitudinis titulo per id etiam obstrinxisti, Excellentissime et Illustrissime Domine Installator et Commissarie Regie, quod hac potissimum occassione ad vindicandam pristinam muneris huius dignitatem studia operamque tuam, quam optatus etiam eventus coronavit, conferre volueris. ⟨6⟩ Cum proinde te virtus tua et Augustorum benignitas iam eo loco collocaverit ut eam, quam vellem, efficacem Tibi gratiam rependere haud possim, accipe eam, quam candido corde et ingenuis verbis praestare possum, gratitudinis testificationem. ⟨7⟩ Nunquam de mente mea excidet collati in me hodierna die beneficii recordatio. ⟨8⟩ Devinctum Tibi iam dudum animum meum novum hoc benevolentiae argumentum tanto arctius adstringet.
pagina 2614⟨8.1⟩ Accipe etiam debitum gratitudinis meae testimonium, Excellentissime et Illustrissime Domine Comes Bane! ⟨2⟩ Tuo et perennis memoriae fratris tui patrocinio primos honoris gradus sum consecutus. ⟨3⟩ Tuis auspiciis maximam publicorum munerum partem decurri. ⟨4⟩ Tuo me praesidio ipsum hoc, quod nunc capesso, munus denuo obnoxium efficit. ⟨5⟩ Sicut festivum hunc mihi diem praesentia tua ornare dignatus es, ita ut me in ipso muneris exercitio sustinere, fovere, protegere velis, etiam atque etiam Te exoro.
⟨9.1⟩ Accipe denique, Inclyta Universitas, sincera devincti Tibi animi mei sensa. ⟨2⟩ Sentio ego quale humeris meis onus suscipiam dum operosi huius muneris exercitium aggredior. ⟨3⟩ Scio magistratus non dominandi gratia, sed eorum, quibus praesunt, commodis subserviendi causa esse constitutos. ⟨4⟩ Nec me latet obligationem hanc ab ea proportione, qua munus elevatius est, potiori iure eidem incumbere, in illo vero, qui aliis praeficitur, magistratu omnes inferiorum etiam munerum obligationes concentrari. ⟨5⟩ Haec ego si reputem, si Vestram, Inclyti Domini Status et Ordines, frequentiam, dignitatem, amplitudinem spectem, si obiectorum, quae in muneris huius administratione occurrunt, varietatem, gravitatem, difficultatem considerem, si contra distractarum per alterius, quod una gero, muneris officia virium mearum tenuitatem aestimem, percellit profecto animum meum oneris, quod suscipio, magnitudo. ⟨6⟩ Verum relevat me, quam in sapientia vestra, in boni publici coniunctique cum eodem altissimi servitii studio semper locavi, fiducia. ⟨7⟩ Si vos amicam mihi iungitis operam, si sinceros conatus meos studiis consiliisque vestris sustinetis, nihil tam molestum quod non superari, nihil tam implicatum quod non expediri, nihil denique tam arduum puto quod non ad optatum finem perduci possit.
⟨10.1⟩ Quidni autem iungatis, quando Vestra potissimum res agitur, quando recte intellecta singulorum privatorum felicitas cum bono publico intimo et indissolubili nexu est coniuncta, quando ab hac laborum studiorumque consociatione posterorum successorumque vestrorum prosperae aut adversae res dependent? ⟨2⟩ Nutat profecto, Inclyti Domini Status et Ordines, omnis respublica ubi praecipui cives curam negotiorum deposuerunt, ubi domesticarum tantum rerum cura animos occupavit, ubi relictus sibi magistratus omne rerum arbitrium tenet.
pagina 2616⟨3> Hic minister tantum et executor est Vestrae voluntatis. <4⟩ Vobis ille suarum actionum rationem debet. ⟨5⟩ Ad Vos rerum arbitrium, ad illum obsequii gloria pertinet. ⟨6⟩ Ego me ipsum nil amplius quam centrum vinculi illius, quo suo universitas magistratui nectitur, reputo.
⟨11.1⟩ Quod itaque unum a Vobis summis precibus contendo, illud est ut causam publicam cordi Vobis sumere, congressus publicos praesentia vestra condecorare, et magistratum vestrum gravibus vestris consiliis adiuvare velitis. ⟨2⟩ Mearum erit partium causas, quae Vos a frequentandis publicis congressibus impedire possint, removere. ⟨3⟩ Vos, puro boni publici studio animati, convenite quaeso frequentes quoties de causa publica disceptatur; reddite eam, quae comitiis comitatuum de systemate legum nostrarum debetur, dignitatem; perspicacia, aequanimitate, gravitate vestra sustinete magistratum vestrum, me, causam publicam.
⟨12.1⟩ Studium operamque meam ut Vobis offeram, supervacaneum puto. ⟨2⟩ Video ego tantum statuum et ordinum Inclyti huius Comitatus dignitatem, tantam amplitudinem, ut plus ego mihi a plerisque quam illi a me praesidii sibi possint polliceri. ⟨3⟩ Quod si tamen quempiam vestrum sustinendi, ornandi, augendi occassionem mihi fortuna offerat, nihil mihi magis volupe futurum credite quam commodis rationibusque singuli Vestrum, quoad per virium mearum imbecillitatem licebit, subservire.
⟨13.1⟩ Superest ut Te quoque paucis compellem, Inclyte Magistratus! ⟨2⟩ Tu mihi ab hodierno die intimo, ast grato simul vinculo iungeris. ⟨3⟩ Sicut communia amodo nobis sunt officia, ita reportandus exinde calculus ad nos aequo iure pertinebit. ⟨4⟩ Mihi semitam, qua incedas, indicare, Tibi hanc naviter terere, non laboribus fatigari, non deterreri difficultatibus convenit. ⟨5⟩ Semitam hanc quoniam legibus regni et benignis ordinationibus luculenter descriptam habes, quoniam eam longiori tempore iam trivisti, nihil reliqui est quam ut in iis, quae duobus his fontibus necdum forte definita sunt, aut si quae seu in legibus, seu in benignis ordinationibus ad casus specificos applicandis difficultas exsurgat, in his tuam erga me confidentiam exposcam.
⟨14.1⟩ Erunt fortasse aliqua quae seu in manipulationis forma, seu in ipsa rei substantia mutari, aut fors etiam emendari oporteat. ⟨2⟩ Verum cum ego hac in re omni nil nisi negotiorum accelerationem procurandumque Tibi ipsi alleviamen sim spectaturus, hanc Tibi inire viam tanto pronius exsistet. ⟨3⟩ Ita efficies ut, cum omne tuum officium ad explendas altissimas ordinationes, ad promptam intemeratamque iustitiae administrationem, ad pupillorum et viduarum curam, ad miserae pagina 2618 contribuentis plebis conservationem, ad provehendam denique publicam comitatus huius felicitatem potissimum referatur, Tu curas has expleas diligenter, Inclyta vero Universitas amet opus manuum suarum, Te suspiciat, Te colat, Te in ipsis consiliis ducem sequatur.
⟨15.1⟩ Superest tantum ut teneram mentem meam et erga Te, Inclyta Universitas, et erga Te, Inclyte Magistratus, pro impensis in exornandam hanc festivitatem studiis et fatigiis, praesertim vero pro eo, quem Suae Excellentiae Domino Installatori et Commissario Regio exhibuistis, honore palam contester meque hoc etiam nomine totum Vobis amplius adhuc devoveam.
⟨1.1> Tuas de 11. praeteriti accepi. <2⟩ Gratulor quod manuscriptum incolume tibi redditum sit. ⟨3⟩ De iis, quae censura e notis meis aut delevit, aut mutavit, nihil laboro. ⟨4⟩ Video tamen exinde quantum libertas preli coarctetur; omnia enim illa et vera et innocua sunt.
⟨2.1⟩ Quod pactum Sigismundi cum Alberto exmittas, rem mihi gratam admodum praestitisti. ⟨2⟩ Quod ingressum ad regestum Sigismundi retineas, iure tuo uteris; ego enim tantum suadendi, non vero exigendi potestatem habeo. ⟨3⟩ Interea patere ut, postquam opus iam prodierit (nunc enim nolo morari eius impressionem), ea, quae in postremis meis tantum indicavi, nimirum quod illic et te repetas, et tibi non constes, prolixiori oratione ostendam. ⟨4⟩ Mittam ego tibi tantum has reflexiones, neque cupio ut unquam publici iuris fiant; spero tamen te ipsum exinde agniturum esse quod vera sint quae suasi.
⟨3.1⟩ Ceterum vidi ego quod tu de forma nobilitandi ex instituto citato loco non egeris. ⟨2⟩ Assertio tamen tua, quod Ludovicea, quam profers, donatio praebeat primum de aliquo per donationem nobilitato argumentum, falsa est. ⟨3⟩ De quo ut convincaris adnecto dissertationem de variis nobilitandi formis quae inde ab incunabulis Regni viguerunt. ⟨4⟩ Quare expressionem adminus illam modificare debes. ⟨5⟩ Si tempus adhuc est, et tu illam dignam existimas, cuperem ut illam non ad historiam legislationis, ut intendisti (eo enim nullo titulo pertinere potest), relegas, sed supplementis secundae periodi inferas. ⟨6⟩ Puto enim quod dissertatio haec plurimum conferre possit, et ad edocendos initiantes de eo, qualem usum diplomatum facere, quomodo1 illa combinare et per nota iam iuris principia explicare debeant, et "ad configendos," ut ait Cicero, "cornicum" (id est pagina 2624 Loyolistarum) "oculos"; videbunt enim exinde quod ad explicanda vetera seu politica, seu iuridica systemata non sufficiat diplomata congerere, sed quod oporteat in solidis et iuris patris, et statisticae principiis bene versatum esse.
⟨4.1⟩ Quod si iam serotinum est eam supplementis inserere, retine illam pro privato tuo usu; cum enim plures iam habeam eiusmodi dissertationes, forte easdem una procudi faciam si magnum meum opus, cui continuo incumbo, terminare non potuero.
⟨5.1⟩ Utcunque sit, lege quaeso illam attente et tuum de illa iudicium ingenue significa; omnes enim reliquae ad eandem normam elaboratae sunt. ⟨2⟩ Si quid proinde in huius forma mutandum mihi indicaveris, idem in aliis etiam praestabo.
⟨6.1⟩ Ceterum videbis tu exinde quod multa, qua adhuc inexplorata, in medio relinquam. ⟨2⟩ Idem me in notis ad submissa mihi decreta praestitisse indubie observaveris. ⟨3⟩ Cum tu tantam possideas2 diplomatum collectionem et forte hominem etiam habere possis, qui id laboris suscipiat, quaeso te cura omnia talia, quae ego seu in hac dissertatione, seu in notis dubia adhuc esse professus sum, excerpi et tum si non totam litterariam tuam penum, adminus diplomata tua excuti, an non horum subsidio aliqua ex iis tuto determinari possint. ⟨4⟩ Eodem labore possent fortasse aliqua ex iis, quae defectu subsidiorum male asserui, corrigi; id enim ego libenter patiar cum non ignorem quod unum diploma tantum pro tempore sui dati securitatem praestet. ⟨5⟩ Alia seu praecedentia, seu subseque diplomata in epocha suae emanationis aliud institutum viguisse ostendere possint. ⟨6⟩ Forte tuus Hainoczius labori huic humeros supponet. ⟨7⟩ Nunc aggredior congregationes comitatuum. ⟨8> De his tu sensum meum non recte intellexisti. <9⟩ Nunquam ego sustinui quod in secunda periodo nullae fuerint comitatuum congregationes in quibus politici aliquid tractaretur; habeo enim plura fortasse quam tu hanc in rem data, quae e tabularibus, quos qua praeses excussi, processibus congessi. ⟨10⟩ Id tantum aio comitatus in secunda periodo necdum eam, quam modo habent, formam accepisse. ⟨11⟩ Moderna enim forma in minuto eadem est cum pagina 2626 diaeta; quam quod comitatuum congregationes non habuerint, luculenter ut spero, demonstrabo. ⟨12⟩ Quia tamen tu in epistola tua obiter tantum indicas quod multa diplomata habeas quae ostendunt [congregationes comitatuum], in quibus multa politica tractata sunt, absque ullius iudicis ordinarii interventu celebratas fuisse, quaeso te maiorem in modum ut horum mihi copiam facias. ⟨13⟩ Non egeo ego his diplomatibus per extensum, quod multas fortasse phileras impleret, sed tantum dato et substantiali ad rem faciente clausula, uti id e dissertatione, quam accludo, ipse facile observabis. ⟨14⟩ Hoc autem modo res vix unam aliamve phileram efficiet. ⟨15⟩ Quare denuo te vehementer exoro ut id mihi submittere velis; cuperem enim hoc quoque argumentum, quoad protractorum hactenus diplomatum fide licet, exhaurire.
⟨7.1> De iuramento regum ad decretum Andreae Secundi. <2⟩ Antea quaestio illa pertractari debet, an reges primae et secundae periodi vel inaugurale sacramentum dixerint. ⟨3⟩ Nosti enim quod vel hoc in quaestionem revocent illi qui limites regiae potestatis ultra modum proferre conantur. ⟨4⟩ De prima epocha id plane controvertunt quod usus coronationis viguerit. ⟨5⟩ Et sane si epistolas aliquot pontificum haberemus, qui de coronatione aliquot regum loquuntur, nullum hanc in rem haberemus pragmaticum argumentum. ⟨6⟩ Anonymi enim et Thurocziani Annales historicum tantum testimonium praebent. ⟨7⟩ De inaugurali iuramento ego unicum habeo datum quod Andreas Secundus illud nuncupaverit. ⟨8⟩ In secunda periodo habeo tantum de Carolo Primo, de Alberto, de Uladislao Polono, de Mathia Primo et Uladislao Secundo. ⟨9⟩ Ipse Mathias non in comitiis, sed, cum Budam ingrederetur, iuravit. ⟨10⟩ De his ipsis, si Verboczii testimonium demas, nullum adest pragmaticum argumentum quo ostendi possit eos ad decretum Andreae Secundi iuraverit,3 praesertim cum ipse Ferdinandus Primus, cuius formulam iuramenti corpus iuris exhibet, ad illud non iuraverit. ⟨11⟩ Spinosa proinde est haec quaestio, quis regum primus ad illud iuraverit. ⟨12⟩ Quare excute quaeso tuam penum et, si quid hanc in rem deprehenderis, mihi communica. ⟨13⟩ Si is, quem supra petii, labor suscipiatur, poterat id una peragi.
pagina 2628⟨8.1⟩ Nihilo minus momentosa est quaestio: quis primus regum inaugurale pactum ediderit? ⟨2⟩ Conditiones, sub quibus Uladislaus Secundus regnum adiit, habent aliquam eius speciem, sed non formam. ⟨3⟩ Primum, quod in Corpore Iuris exstat, inaugurale diploma est Ferdinandi Secundi. ⟨4⟩ Ego complures causas habeo coniciendi quod usus hic sub Mathia Secundo inceperit. ⟨5⟩ Si tu industriam tuam intendas, forte eadem felicitate deteges unum aliudve antiquius inaugurale diploma, qua responsum Ferdinandi Primi ad Novipolense articulos eruisti.
⟨9.1⟩ In Secretiori Archivo Regio non est quod multum spei reponas. ⟨2⟩ Versatus fuit in illo non professor aliquis Zagrabiensis, sed Petrovich, antea iuris publici in universitate doctor, tunc iam asessor Tabulae Districtualis4 integris sex hebdomadis quotidie bis, nempe per regias horas. ⟨3⟩ Nosti quod Kollar in opere de iure patronatus, si bene memini — scribo enim ruri ubi non est mihi ad manum mea bibliotheca — ediderit indiculum respicientium Hungariam diplomatum quae in illo archivo conservantur, praeter ea quae iam ille publici iuris fecit. ⟨4⟩ Mihi Kollarii fides semper suspecta fuit. ⟨5⟩ Quare instruxi Petrovichium: primo, edita per Kollar diplomata cum originalibus conferat et videat an ille ea sincere protulerit; secundo, ut omnia, quae in indiculo illo designantur, excutiat et, quae ad rem facient, sibi describat; tertio, ut si quae praeter haec adessent, quae seu ad ius publicum, seu statisticam conferre possunt, horum etiam usum faciat. ⟨6⟩ Archivarius Schmidt Petrovichio statim elenchos liberaliter obtulit et, quidquid ex iis postulabat, eidem consignavit. ⟨7⟩ Et tamen peracto labore nil aliud retulit quam quod Libellus, quem Grossinger sub titulo Iuris Publici edidit, ibidem exstet in manuscripto, sub nomine Grammatici a Saxo, de quattuor nobilium praerogativis. ⟨8⟩ Interea forte Petrovich re ipsa aliqua detexit, sed noluit mecum communicare. ⟨9⟩ Forte non adtulit ad id requisitam perspicaciam. ⟨10⟩ Et ideo cuperem ipse ut tu eo penetrare possis. ⟨11⟩ Si penetraveris, quaeso te reflecte ad memorata superius tria puncta.
⟨10.1⟩ Quod varia argumenta variis elaboranda committas, probo vehementer; semper enim eius sententiae fui quod nunquam simus habituri pagina 2630 systematicam seu statisticam, seu etiam historiam politicam, donec summa iuris publici et statisticae capita per peculiares eiusmodi dissertationes, qualis ea est quam nunc tibi submitto, solide discutiantur. ⟨2⟩ Cave tamen ne dissertationes hae verbose potius quam solide pertractentur, neve scholasticam, quam iis Loiolistae dare solebant, formam accipiant. ⟨3⟩ Super omnia autem cura diligenter ut status quaestionis determinate et non vage proponatur. ⟨4⟩ Inde enim omnia iurgia scholasticorum. ⟨5⟩ Puto me legisse quondam tibi quid responderim Praio dum de haereditario successionis iure domus Arpadianae sententiam meam exquireret. ⟨6⟩ Nimirum ostendi illi quod omnes, quae de hoc obiecto enatae sunt quaestiones, unice e male posito statu quaestionis profluxerunt. ⟨7⟩ Reduxi deinde totum disputationis obiectum ad tres quaestiones et de singula opinionem meam viginti circiter lineis conclusi. ⟨8⟩ Narravit deinde mihi ille, cui Praius confessus est, quod maius lumen e paucis his lineis acceperit quam ex omnibus illis quae hanc in rem seu Kemeny seu Kollar seu Eusebius Verinus prolixe admodum scripserunt. ⟨9⟩ Quare cum tu Czirakio idem argumentum indeterminate proposueris, tuto affirmare ausim nihil inde quam confusum chaos proditurum. ⟨10> E contra argumentum, quod Koppio tradisti, placet. <11⟩ Cupivissem tantum ut id etiam eidem commisisses: quaenam olim fuerint bona reginalia, qui proventus; cum reginae fuerint semper extraneae, si post fata regis e regno discesserunt, an bona retinuerint? ⟨12⟩ Quaestiones enim has eodem ferme labore expedire potest, et prodibit opus longe utilius quam illiud quod Schier de reginis Hungariae conscripsit. ⟨13⟩ Quare si non est serotinum, urge illud ut has quoque quaestiones exhauriat. ⟨14⟩ Forte non abs re esset si meam dissertationem eidem communicares, ut videat formam quomodo statistica eiusmodi obiecta pragmatice tractari debeant; nimirum non describendo totum diploma, cuius perlectio intercipit lectori praecedentes idaeas, sed substantialem tantum clausulam et huius substantialia tantum verba inserendo; illud enim tantum ad mechanicos collectores, istud ad authorem , qui e et de diplomatibus ratiocinatur, pertinet.
⟨11.1⟩ Quale tibi planum proposueris de subsidiis ad historiam legislationis, non video. ⟨2⟩ Metuo tamen vehementer ne iterum plurima heterogenea eo coacerves cum meas dissertationes eo destinaveris, quae tamen nihil aliud sunt quam materialia partim pro statistica, partim pro pagina 2632 politica Hungariae historia. ⟨3⟩ Quare gratum mihi omnino erit si illud praevie mecum communicare volueris. ⟨4⟩ Si tu Vestigiis tantum ea, quae stricte comitialia sunt, inseruisses, reliqua separatim sub titulo Subsidia ad statisticam, 5 ius publicum et privatum, nec non politicam Hungariae historiam edidisses, absolvisses eodem labore duo opera, lectoribus longe magis consuluisses, et maius ad posteritatem nomen transmisisses. ⟨5⟩ Nunc ausim ominari quod separationem hanc aliquis authorum post fata tua suscipiet, sicque non quidem nomen, sed opus tuum sepeliet.
⟨12.1⟩ Pro subsidiis ad iurisprudentiam Hungariae multa ego tibi potero communicare, modo et hoc planum videam. ⟨2⟩ Quare gratum mihi erit si huius quoque participem me feceris. ⟨3⟩ Forte ipse systematicam de hoc obiecto dissertationem concinabo tibique submittam; quam tu postea pro arbitrio distendere poteris. ⟨4⟩ Quamquam, ut ingenue fateor, ego in utroque hoc obiecto simul sumpto vix video materiam pro uno opere, nisi illud iterum per multa heterogenea infles. ⟨5⟩ Quare possent fortasse eodem opere subsidia et ad historiam legislationis et ad iurisprudentiam Hungariae absolvi. ⟨6⟩ Nolim tamen per id tibi arbitrium praecipere.
⟨13.1⟩ Quod ais te Corpus Iuris eversurum, nimium tibi polliceris. ⟨2⟩ Non nosti tu satis indolem hominum administrationi publicae praepositorum. ⟨3⟩ Quamcunque clare iis naevus aliquis remonstretur, quia id ipsi non observarunt, malunt eum quoque modo tueri quam privato eam gloriam concedere quod eius opera administratio publica adeo insignem acceperit reformationem. ⟨4⟩ In particulari hoc casu, quascunque tu contrarietates ostendas, uno hoc argumento Corpus Iuris salvabunt quod omnia haec per subsequum imperantis et statuum consensum iam sanata sint. ⟨5⟩ Interea perge tu, quo coepisti, calle; sat erit tibi ad nominis gloriam quod tu primus omnia haec detexeris.
⟨14.1⟩ Cum scribas optare te ut de constitutione Hungariae aliquid elucubrem, video ignotum tibi esse quod ego laborem hunc iam perfecerim sub diaeta 1790-mi. ⟨2⟩ Si illum pro privata tua notitia legere vis, interpella Mandichium ut tibi communicet lucubrationem meam sub titulo Genuina constitutionis Hungaricae principia . ⟨3⟩ Verum absit ut illud vel tuam pagina 2634 collectionem ingrediatur vel unquam me vivo prodeat, id quod tu, utprimum opus perlegeris, ipse facile existimabis. ⟨4⟩ Cupio tamen ut illud legas; dabit enim tibi lumen pro faciendis in tuo de subsidiis ad historiam legislationis opere etiam innocuis reflexionibus.
⟨15.1⟩ Meministi in litteris tuis quod typhographia universitatis aliquas quisquilias edere velit, inter quas tua supplementa eminebunt. ⟨2⟩ Quid per id dicere volueris, non assequor. ⟨3⟩ Si quid tamen editum fuerit, mone Milossium ut pro me emat et mihi submittat. ⟨4⟩ Nam id ille facturum mihi iam recepit. ⟨5⟩ Universim si quid de rebus Hungaricis prodierit quod mihi arrisurum esse putaveris, quaeso praesta id ipsum.
⟨16.1⟩ Cum Schönvisner sit renuntiatus bibliothecarius, video potentem esse adhuc, Loyolitarum factionem quae et tuis patronis, et Lakichio, qui Cuculatum protegebat, praevaluerit. ⟨2⟩ Cupivissem sane ut tu ad hunc postum cum competente charactere et stipendio eluctatus fuisses. ⟨3⟩ Nunc cum secus fuerit in fatis, probo constantiam tuam qua iniurias fortunae adeo viriliter sustines. ⟨4⟩ Conferet, crede mihi, id ipsum ad celebrandum tanto magis a posteritate nomen tuum.
⟨17.1⟩ Habes ad prolixam epistolam tuam adhuc prolixius responsum, nimirum quia mihi magis vacat. ⟨2⟩ Postquam dissertationem meam perlegeris, rescribe mihi quaeso per otium. ⟨3⟩ Neque ego copiosam adeo epistolam postulo; si tibi non vacat, responde tantum breviter ad ea capita, ubi diserte postulavi, et vale.
⟨18.1⟩ Paragrapho 44-to vacuum reliqui spatium pro inserendo paginae numero ad quem veniet illa Ludovici Primi donatio quam tu producis, et quae dissertationi huic ansam dedit.
⟨19.1⟩ Si forte illam inserueris tuis supplementis, adverte quaeso ut post paragraphum 13-tium scribatur paragraphus 20-mus, post 15-tum vero paragraphus 17-mus, denique post 39-num scribatur paragraphus 42. ⟨2⟩ Hos enim scriptor meus per errorem transposuit qui totum ordinem perturbavit. ⟨3⟩ Non vacabat vero mihi denuo purizari curare.
2,1 in adnexo] Adnexum deest.
4,8 antevertum] sic | debeant] debant
4,33 id ad] ad id ad
4,37 rariorum] rationum Kolanović | Zagrabia] Zagrabiam Kolanović
5,13 typographiam Kolanović ] typogr. MS
5,19 Prologomena] sic
6,1 alteratiae sic
6,23 prima tua littera sic
8,21 tuos Kolanović ] duos MS | eorsum] seorsum Kolanović
8,23 hac in re] in addidi
8,30 post pendant ad delevit auctor illum
9,2 novae Kolanović ] ovae MS; fortasse duae
9,4 praenotatum] sic; fortasse auctori in animo erat praenotatum habet
9,13 Sau...] In MS-to quattuor puncta.
10,3-4 Si... laborare] Notata in MS-to | eripiat] eripeat
10,6 praemitto... informari] Notata in MS-to
10,6 meae] corr. auctor ex suae
10,8 sis] sim
10,11 Inter suum et adurserit sex verba rasa.
11,26 seriae lectioni] corr. auctor ex seriam lectionem
12,1 declaraverit] declaverit
12,26 excedentem] add. auctor
12,32 post omnes del. auctor verbum, fortasse conservatio
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 99.) Zahvaljujem kolegi dr. Stjepanu Razumu koji je prijepis latinskog teksta usporedio s izvornikom. (J. K.)
13,4 sincerum... esse] auctor pronomen se omisisse videtur
13,8 cives tui... detinuerint] Notata in MS-to.
13,19 hac] repetitum
13,26-27 soli... olim] Notata in MS-to.
13,32 Existimationem... contestor] sic
13,43 a Salecz] Notata in MS-to.
13,48 praeiudiciosos Kolanović ] praeiudiosos MS
3.6 quot] quod
3.10 quoad] quo ad
7.5 *** Palffy praenomen deest | 15** desunt anni duo postremi numeri
7.14 comitum addidi
12.6 in addidi
15.1 quoad] quo ad
16.1 de utra] deutra
16.6 quoad] quo ad
16.8 quippe… decreti] articuli et decreti numerus deesse videtur
16.10 quoad] quo ad
18.1 quoad] quo ad
18.9 quot] quod
19.13 Quoad] Quo ad
19.33 cum Hungaria] cum in Hungaria
19.42 saepius manus altera in margine addidit
20.7 eoque] eaque
20.9 *** vacat spatium numero articuli inscribendo, ut videtur
20.12 pertractae] fortasse melius pertractatae sint
21.2 Hanc… quaestionem] melius seu haec… quaestio seu agitatam esse constat (aut simile quoddam), si Latine dictum esse velis
21.8 efformaret] ex constitueret corr. manus altera
21.23 conservetur] conserventur
21.55 post congregati deleta sequentia: quo ad ullum, etiam constitutionale objectum
22.3 post ut delevi et
25.1 quoad] quo ad | detulit add. manus altera
1,1 languorem] langviorem
1,18 expedit] expediti
2,8 secundo, substantialis] substantialis corr. ex materia | ipsa substantialis] substantialis corr. ex materia
2,27 post semestri del. quandoque
2,31 tum quod] quod add. manus altera
3,3 redigere] sic
7,6 post factum deletum erat fuit | deductum sit] sit corr. ex est
8,24 900 florenorum] sic | 100 florenos] pro abbreviatura fl.scripsi
9,10 in ecclesiastica… videntur] manu altera adscriptum | ecclesiastica] eccleastica
9,14 post involat deletum eadem | sub A.] addidit manus altera
9,18 rationistas] addidit manus altera | adiciendos] addiciendos
9,24 Augusta… vel] in margine manu altera | quae ad] adaddidi
9,32 Individualia… exhibebit]addidit manus altera
A.I.1,4 (3tiae)] ex 4taecorrexit manus altera
A.VI,59 quibusvis] -vis postea addidit manus altera | post confraternitates deletum correctorias
B.1,13 classis numerus deest | dimitti] corr. ex admitti
C.1.I,14 post titulum 14. deleti duo tituli, videlicet (4tae) 15-o Negotia orphanotrophii Szempcziensis,(1ae) 16-o Negotium pupillare; qui titulus erat manu altera adscriptus.
C.1.II,16 (4tae) corr. ex (3tiae)
C.1.III tituli 24. et 25, numero classis carentes, postea, attamen manu scribae adscripti videntur
C.2.I. De aedificiis… pupillis] hi duo tituli numero classis carentes postea adscripti erant manu altera
C.2.II De pupillis postea adscriptum manu altera
C.2.III De… carceribus titulus numeris carens postea adscriptum manu altera
C.2.IV,31 post reducendadeleta tria titula, videlicet 32-o Negotium domus correctoriae, 33-o Negotia orphanotrophii Szempcienzis, 34-o De regulatione Zingarorum
C.3.I,8 studiorum] fortasse studiosorum
Post D.I,15 deleti duo sequentes tituli: (3tiae) 16-o De praevaricanda lue pecorum, (2dae) 17-o De inducenda schola veterinaria
D.II,20 et D.II,21 (4tae) corr. ex (5tae)
D.II,28 fabricarum] fabricurarum
D.III De… exstirpandis postea adscriptum manu altera
10,1 pro ⟨rarae⟩ correxit aliquid manus altera, sed legi non potest | 5ae] 5o | 6ae] 6o | et quae] et corr. ex ad | ad quae cum] ad postea adscriptum
10,2 rubricarum addidit manus altera
10,10 pertractandis] pertractantis
10,12 habeant bis ex habeatcorrexit manus altera
10,14 post Tavernico deleta sequentia: qua gremiali excelsi Consilii consiliario | qua… consiliario] in margine adscriptum manu altera
10,16 servari corr. ex servanda
10,17 praesidum] praesidium
10,20 ut pro] ut corr. ex et
2,1 Quoad] Quo ad
3,6 Mohachium] Mohachichium
3,14 5:1547] in margine
4,4 post pertulit del. Transylvania
6,1 Martem divino pro Ma*tem,cum littera singula legi non possit
8,10 gauderet] corr. auctor ex gaudebat
10,8 praetexens] corr. manus altera ex praetendens
11,3 in Hungaria]in margine addita
11,20 sinceram] e bonampostea emendatum
13,3 quo] quae
14,1 praestolaturi] praestolatura
15,4 diaetam] in margine addidit auctor | concessum] ex permissumcorr. auctor
16,3 supremam… posset] postea scripsit auctor pro supremam pote declaratam et supremam potestatem armis acquisitam
17,7 Tököliusque] Tekeliusque
17,9 iterum] ab auctore postea additum
18,2 post successerat verba duo aut tria delevit auctor, fortasse quam ut redire
18,3 suo] postea addidit auctor | post mendicatis delevit auctor ad pelle
18,9 abstergere] abstere
18,15 post quis del. auctor vitae
18,16 Turcia] corr. auctor ex Transylvania
18,26 fortunarum] scr. auctor pro vitae
20,3 eos cohortatur] corr. auctor ex est cohortatus
20,11 3… 1504.]in margine | post de del. auctor rebus | tractare] pro consultare scr. auctor
21,2 Tökölio] Tekelio
22,3 post exuendi del. auctor artem | eius postea additum | post causa del. auctor suspendit
22,4 in postea additum | compedibus pro uno aut duobus verbis deletis scriptum
22,6 post utiles del. auctor Austriae
22,8 iam postea additum
22,9 cuncta, quae] pro ea quaeque postea scriptum
23,3 innotuiset] pro impulisset scriptum | eum postea additum | impulit pro coegit scriptum
24,1 Tökölii] corr. auctor e Tekelii | post vitricus deletum liberaret
24,2 matris territudine] in margine additum | ab] postea additum | inimicorum] corr. auctor ex amicorum
24,4 Iuliannam pro e claustro edu scriptum
25 § 25.] § 24.
25,3 post coeperantque del. auctor illi
25,4 videtur] videntur
26 § 26] § sine paragraphi numero
26,2 apud] postea additum | scriptas] in margine additum | repertas esse] pro portare scr. auctor
26,3 Mittitur] pro exmittiturscr. auctor
27,3 post posse del. auctor concerneret
27,4 post principis del. auctor miser
27,5 accendendae] accedendae | post vestibus del. auctor para | post equis del. auctor pristinae r
28,1 post Okolicsaniumque del. auctor complices
28,2 post leges del. auctor iudicium
29,2 in principio postea additum | post proditus del. auctor ni Ungarica fortitudine satellites evasisset
29,4 post qui del. auctor dum
30,1 per… temporis] in margine scripsit, at hic inserendum significavit auctor
30,4 principes] principi |post nobilitatem del. auctor hic
30,6 post passim del. auctor creditur
30,10 Colocensem episcopum in margine add. auctor
30,11 post congressus del. auctor illi quidem | certo] addidit auctor
30,12 ne… quidem] scr. auctor pro non quod post eo steterat
30,14 post promoveret del. auctor praecepit
30,15 Palatinus] ex Palatinusque corr. auctor
30,19 aguntur] agerenter | concitavit] pro fecit scr. auctor | ob] pro adscr. auctor
30,20 Szecsenium] Secsenium
30,21 post fraudibus suis del. auctor fideret putans | a… ipse pro ipse quoque scr. auctor
30,23 eorum] pro iis scr. auctor
31,1 post insigniter del. auctor in suum favorem | confoederatos] corr. auctor ex confoederation
31,2 terrarum] in margine additum | Rakoczium] Rakoczii
32,1 post dato del. auctor fert | post fertur del. auctor consilio | spargenti] sic; fortasse melius spargendi | congressu] e congressum corr. auctor
33,1 post congressum del. auctor Tyrnaviae
33,8 post consueverunt deleta nonnulla: Quod tamen stare non posse uel inde apparet
33,9 hereditariarum] hereditarium
34,1 non] postea additum
34,2 derogaret] e derogabat corr. auctor
35,4 post quam in del. auctor libertatem
35,5 post Oesterhazii del. auctor aliorum | post tamen del. auctor eorum | ipsa… sidus] in margine postea litteris minutis adscriptum | causa] caa
4 principibus] principus MS | ad… gaudent sic
8 erigere] erigire MS | videtur… impediantur… possint sic
5 post libris etiam del. in MSto saepe
14 hominum] hominem MS
16 vendi sic
19 adit] addit MS | proficit] profici MS
3,6 quomodo] quomo
6,3 Post possideasunum verbum deletum, collectiam, ut videtur.
7,10 Post argumentumdeleta verba quod ad De | iuraverit] sic
9,2 Post Districtualisdelevi repetitum Assesor
11,4 sunt] add. auctor | statisticam ] staticam
(NAZ, EAE vol. 112, br. 137.)
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 33)
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 125.)
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 134.)
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 132.)
(NAZ, EAE, sv. 114, br. 140.)
(NAZ, EAE, sv. 114, br. 142.)
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 32.)
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 49)
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 52.)
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 77.)
(NAZ, EAE,vol. 115, nr. 81)