Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanovićand Josip KolanovićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2000).
Casu (quem tibi coram aperiam), sed certo mihi innotuit, quod comes Amade me loco movere et officium hoc pro se impetrare velit. Spargebat ille iam Pesthini sub finem termini quod in hoc comitatu plurimi disordines vigeant, sed per amicum meum adursus ut aliquem in specifico indicet, nihil adferre potuit, quam quod acta particularium [p. 2222] congregationum in generalibus non referantur. Et hoc est mendacium quod per conditum in singula generali congregatione De relatis particularium congregationum actis articulum evidenter refelli potest.
Praevideo ego quod ille praetensos disordines tantum pro forma obtendat; non ignorat enim quod si hi mihi in specifico obiciantur, ego ad singulum facile sim responsurus cum nulla prorsus sit pars publicae administrationis ad quam curas meas non extenderim. Verum arripiet ille praetextum meae surditiei et cum hoc (ut nunc potens est) finem suum facile assequetur.
Scribo illi hac posta humanissimas litteras et eum requiro ut vota sua ad exiguum alioquin, quod forte mihi superest, vitae meae1 tempus suspendere velit. Nescio quid facturus et an mihi vel responsurus sit. Cum nunc Viennae sit, pro veterana tua erga me amicitia te exorandum duxi ut tu quoque illum, quantum potes, ad id persuadeas, eidemque ingenue aperias quod ad id per me sis2 requisitus. Proponas illi quod mihi negotiosa occupatio iam in naturam transiverit; quod hoc sit unicum senectutis meae solatium; quod ille etiam in Hungaria commodiorem sibi comitatum proximius obtinere possit. Quod si tamen omnibus his non moveretur, utere quaeso ipsis his argumentis apud amicum tuum I. et, si potes, impedi ne Amade scopum suum assequatur. Si hic propositum suum adurserit,3 non poterit Cancellariam simpliciter praeterire. Quare oro te maiorem in modum ut ipsum etiam cancellarium, quem mihi bene cupere scio, ea de re in omnem eventum praevenias. Scio te etiam Amadeo amicitia iungi. Cum tamen ille de lucro captando, ego tantum de damno vitando agam et cum me inter et te antiquius amicitiae vinculum intercedat, spero te potiorem huius, quam illius, rationem habiturum.
Quod si tamen potentia Amadei omnibus his praevaleret, tum vero te per sacrum amicitiae titulum obtestor ut eum disponas quo ille tecum collaboret ut eos adminus, qui in similli casu Sigraio concessi sunt, favores consequar, nempe integrum salarium et comendatiam. Ego [p. 2224] Amadeum nunquam offendi, spero proinde quod id omnino facturus sit.
Utprimum de tota re certi quid compereris, quaeso te, significa mihi et eripe me his incerti status angustiis.
De elaboratione punctorum debeo cum rubore agnoscere quod datam fidem explere non potuerim. Vix enim opus aggressus eram cum me febris corripuit et per tres ferme hebdomadas tenuit. Post octo dies passus sum recidivam, a qua non nisi ante paucos dies liberatus sum. Nunc autem video serotinum iam laborem futurum. Denique senectus ipsa est morbus. Nunquam amplius eiusmodi laborem in me recipiam.
Chare amice! Tu nimis diu abes. Quas hinc inde corrasi amoenas lectiones, iam omnes exhausi. Debeo autem has quaerere quia seriae lectioni4 tantum matutino tempore citra valetudinis iacturam me impendere possum. Non dubito quin tu hactenus complures eiusmodi libellos tibi comparaveris. Si quos ex illis iam domum praemisisti, quaeso dispone ut etiam ante tuum adventum mihi communicentur!
Si per insperatum Sigraio deterius tractari et aut salarium aut comendatia emanere deberet, quaeso te, eo rem age ut posterius potius emaneat; notae enim tibi sunt meae oeconomicae circumstantiae.
Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 1. Octobris 1798.
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 77.)
10,6 meae] corr. auctor ex suae
10,8 sis] sim
10,11 Inter suum et adurserit sex verba rasa.
11,26 seriae lectioni] corr. auctor ex seriam lectionem