Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanovićand Josip KolanovićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2000).
Non tui oblivione factum est quod in postremis meis nullam promissae lucubrationis mentionem iniecerim, sed quia puduit me quod datam fidem tam diu non expleverim. Impediverunt id variae, partim sanitatis, partim domesticae circumstantiae, quas hic recensere nihil interest, effeceruntque quod non nisi ante paucos dies operi manum admoverim. Si, ut olim, pomeridianis etiam et vespertinis horis laborare possem, absolverem illam intra paucos dies. Nunc, cum mane tantum mihi liceat laborare ,1 adeoque, si quae alia occupatio tempus hoc mihi eripiat, tota illa dies perdita sit, non possum praevidere tempus quo laborem absolvam. Accelerabo tamen illum quoad potero. Ut moram quadamtenus compensem,praemitto unum statisticum punctum de quo publicum rite [p. 2218] informari 2 moderni praesertim temporis ratio exposcit et quod authori gratum futurum spero.
Dum rem Milossii agis, Patriae inservis. Commoda huic porro etiam tuam operam. Satis consequeremur si vel Millos hac occasione ad Septemviratum provehi posset. De alio Croata ad Tabulam regiam promovendo alia occasione agi posset. Quamquam non possim combinare ea, quae de supernumerariis scribis, cum iam sub hoc regnante duo novi supernumerarii creati sint, adeoque nihil mihi videatur obstare quominus etiam in casum promotionis Milossii aliquis gentilis noster supernumerarius renuntietur.
De confecta cum Gallis pace iam plures etiam alii credibiles nuntios acceperunt. Immo iam condiciones eius sparguntur. Ego tamen non possum id combinare cum continua et severa transportandi in Italiam frumenti adursione. Ut benignae menti satisfiat, comitatus meus vires suas adeo intendit quod vix decem vecturae in toto comitatu domi remanserint, ita quod ipsum hospitalis laborem ea de causa abrumpere debuerim. Cum eaedem vecturae plane usque Segniam et respective Bucari prodere debeant, atterentur certo vires contribuentium, quia plus expendent quam defixa pro singulo centenario merces efficiat, nam praeter pabuli in partibus illis caristiam reparatio currus, frequentior equorum soleatio notabiles sumptus requiret. Peribunt certe etiam complura animalia, de horum autem indemnizatione nullam hactenus assecurationem habemus. Ni id fiat, redigentur ad incitas animalium illorum posessores, id autem incassationem contributionis difficilem efficiet.
Amade in investigatione strenue procedit. Vellet illam terminare ante 20. huius; pro hac enim die congregationem comitatui suo praefixit. Cum tamen aliqui testes remoti habitent, nescio an eos interea arcessere poterit. Hic quoque instantiam Millossii per suos canales secundavit, id quod auget spem meam de optato successu.
Ego illum necdum vidi quia per hoc tempus urbem non intravi. Promisit ille quidem quod, ut primum laborem terminaverit, ad me excurrere velit, sed hunc ille usque 14-tam huius vix concludet; ego autem illa die Zagrabiam intrabo quia pro 17-ma congregationem praefixi. Quae de tuis hominibus incaptivatis scribis, mihi hactenus [p. 2220] non constabant. Ego nec tuo, nec ullius alterius iuris gladii privilegio cupio derogare cum illud in lege fundatum esse sciam. Quod si autem propter renitentiam erga publicas dispositiones capti sunt, habebis ipse tantum aequitatis ut agnoscas id rite factum esse neque eos tibi in hoc casu resignari posse. Capitulum idem quod tu exemptionis privilegium sibi arrogat, et tamen, dum comitatus protervos Sancto-Simonenses capi et puniri fecit, nec se movit nec per id iura sua laesa esse existimavit.
Patere ut pro iure amicitiae, quae inter nos viget, coniecturam meam tibi ingenue aperiam. Invalescit in dies magis opinio illa publici quod aliqui e tuis officialibus concitent Colapianos tuos subditos ne se contributioni submittant. Si qui eorum hac de causa intercepti sunt, gravis suspicio mihi suboritur quod idem officialis tuus, qui eos ad id te inscio sufflaminabat, metuens ne per illos prodatur, apud te agat ut illos reclames. In hunc autem casum vides ipse quod comitatus tibi deferre non possit, immo quod ad eius officium pertineat authorem culposae huius machinationis detegere et promeritae poenae subicere. Ut primum urbem intravero, investigabo fundate totum hoc negotium et, quod iustum fuerit, disponam.
Significa quaeso mihi quam habes de reditu tuo prospectivam.
Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 4. Augusti 1798.
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 52.)
10,3-4 Si... laborare] Notata in MS-to | eripiat] eripeat
10,6 praemitto... informari] Notata in MS-to