Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanovićand Josip KolanovićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2000).
Agnosco amicitiam tuam in eo quod primis statim adventus tui diebus tantum temporis decerpere volueris ut me litteris tuis convenire possis. Gratias etiam tibi refero pro novis quae mihi significasti. Sunt quidem et haec tristia, magis tamen me sollicitum habent ea quae postea cum legato Gallico evenerunt. Quaeso te significa mihi an spes supersit rem hanc ita componendi ne in bellum erumpat? Uti et an, prout hic fertur, idem eodem plane die legatus Gallicus etiam Berolini attentarit? Et si ita, quo eventu?
Turca etiam apparatus bellicos in dies magis intendit. Non possum in animum meum inducere ut tantam vim contra unum bassam parari credam. Non possum etiam mihi persuadere quod apparatus hi contra Moscoviam dirigantur. Metuo proinde ne haec nobis propinentur. Leva me, si potes, hac etiam sollicitudine.
De Reinvetler hactenus nihil. Si intellexeris mihi consulto non responderi, quaeso te significa mihi causam huius aenigmatis. Ad meam in causa Pethoiana instantiam resolutio aut iam prodivit aut certe proxime emanabit. Rogo te ut iam discedentem rogavi.
Si quid conferre potes ad id ut proiectum internae hospitalis regulationis per Vlassichium, negotium vero de erigendo novo capitalis huiatis scholae aedificio per Langium proximius conficiatur, rem publico [p. 2210] utilem, mihi gratam praestabis. Significa mihi adminus an aliquid, et si ita, quo eventu in rem hanc egeris? Homo tuus circa transferendos ad Novum hospitale tuos pauperes in deputatione se aliter, atque nos concertaveramus, declaravit. Dixit ille quod tu unum tantum pauperem eo mittere, reliquos in moderno aedificio alere velis; de deponendo vero aestimationali aedificii huius pretio se nullam a te accepisse instructionem. Quare deputatio illum requisivit ut tuam de eo mentem per litteras exquirat.
Optassem quidem ut in proposito tuos pauperes eorsum1 mittendi, quod mihi manifestaveras, perstitisses. Interea, si iam de eo aliter apud te constituisti, quaeso te per omnia, ne exsolutionem adminus aedificii aestimationali pretio difficultes, id enim convelleret totum, iam altissimo etiam foro approbatum, fundationalium xenodochii capitalium schema, praesertim cum tuo exemplo iam Capitulum etiam vacillare incipiat circa aedificii sui seu licitationem seu exsolutionem.
Et cum propter reliquas circa transferendos in festo sanctae Margarethae pauperes dispositiones tuam hac ⟨in⟩ re2 mentem quantocius scire intersit, quaeso te rescribe proximius et mihi et tuo homini.
Propter certam combinationem, quam hic describere taediosum foret, scire cupio an societas canalem Colapianum sequente anno effective resumptura sit? Id tu ab ipso comite Aponyi tutissime rescire potes. Quare quaeso te, fac me de eo certiorem, uti et de eo qualis adminus prospectiva sit regulandae Dalmatiae et Croatici Litoralis, praesertim in linea vectigalis? Metuo vehementer ne noster Districtus commercialis, qui me frustra reluctante ad Flumen applicitus est, hac occasione a iurisdictione Sacrae coronae avellatur.
Ceterum recordaberis quod Archenholtz in sua Minerva memorabile illud brochure, quod de Potemkin prodiit, per frusta edat. Ego non dubito quod brochure illud etiam secus haberi possit, si adsit homo qui illud perquirere et constituere sciat. Cum tu habeas eiusmodi hominem, brochure autem illud vix aliquod grossos constare possit, oro te, praesta mihi hanc amicitiam et illud pro me constitue; aveo enim [p. 2212] vehementer illud habere, cum sit pendant ad3 libellum de Catharina Secunda, quem mihi dedisti.
Non obliviscaris ultimam, quae de Bottany Bay exstat, relationem procurare. Accipiet indubie colonia illa notabilia e conspiratione, quae in Irlandia detecta est, supplementa. Forte detectio haec meditatum a Gallis descensum evanescere faciet; ego enim in eam nunc delapsus sum opinionem quod hi descensum unice sub spe conspirationis huius decreverint.
Ego per hanc paucorum licet adhuc dierum rusticationem vires meas recepi et commode valeo. Cupio ut tu quoque sanus agas et confectis prospere negotiis tuis ad nos proximius revertaris.
Vale meque, ut facis, ama.
Jakovlye, 28. Aprilis 1798.
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 32.)
8,21 tuos Kolanović ] duos MS | eorsum] seorsum Kolanović
8,23 hac in re] in addidi
8,30 post pendant ad delevit auctor illum