Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Octobris 1797, versio electronica

Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanovićand Josip KolanovićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2000).

6. Jakovlye, 28. Octobris 1797.

Chare amice,

Et utramque tuam et libros et duo Journal accepi, sed tum premebat me gravis catharalis alteratiae,1 quae in causa fuit quod utique tardius respondeam.

Girtaneri continuatio rite procedit. Sed, quantum memini, [p. 2200]

Schillerianae collectionis tomum 13

, quem mihi nunc submisisti, iam habes; continet enim

Memoires de Brantome

, has autem me iam legisse probe recordor. Hoc eo fine tibi significo ut mandatarium tuum moneas ne tibi, ut iam identidem evenit, duplicata submittat.

Patieris e contra ut te de urgendis, quae tibi adhuc desunt, continuationibus admoneam. Archenholzii Brittische Annalen necdum completum habes. Deest tibi secundus tomus itineris Vaillantii in Africam. E duplici Germanica, quam tenes, collectione itinerum interea certe aliquis tomus prodierit, adminus ex una; nam Forsterianam per mortem eius adhaesisse puto. Hos defectus ut adurgeas, non tantum tua, [p. 2202] sed et mea interest.

Forte seu Peyrusii seu Malaspinae seu Angli illius (nomen mihi excidit, tu illud inter tua litteraria indubie habebis), qui iussu defuncto Russiae imperatricis proximiora Americae litora pertentebat, diaria; forte continuatio Robertsonii, Americanae suae historiae, iam prodiverunt. Forte e continuatione itinerum, quae post Cookium ad septentrionali-occidentalem Americam suscepta sunt, aut de progressu coloniae in Bottany Bay nova aliqua relatio edita est. Nullum etiam habes systematicum de revolutione Americana scriptorem; duorum autem titulos e litterariis novis tibi ipse suppeditavi. De his per modernam occasionem tibi procurandis te reflectendum existimavi. Impegi etiam nuper in Hamburgensibus Novis in recensionem admodum honorificam duorum authorum, nempe Bulov Der freye Staat von Nort America in seinen neuen Zustande, Berlin, et von Desodoard Philosophische Geiste der franzoesischen Revolution, 2 tom. in 8-vo. Hos ut tibi praeferenter procures, eo magis tibi suadeo quod exiguo pretio veniant et quod id, postquam iam de pace (de qua immortales sint Omnipotenti gratiae) iam constat, tanto tutius praestare possis.

[Page 2204]

Vezda prichmu domache novine, vre szem chul nekoja, kako szu nakanyena. Imas lepu priliku zezvedeti, da bu chlovek napervo miszliti y ravnati sze mogel. Apud nos spargitur Iosephum Erdodi Nitriensem, Szechen Poseganum, Marich Crisiensem supremum comitem renuntiandum esse. Maluissem ut Crisiensem Niczki, Veroczensem Pejachevich obtineat. Si quid tibi hac de re constat, quaero fac me certiorem. Poveda sze takaj da bu Novoszel banszke tabule asessor. Ako to mores opraviti, jako dobro vchinis, ar bus sze chudil kada ti po tvojem povratku povem kak je on drughi ki tu isztu chaszt ische z tobum baratal, koje sztoprav pred malem vremenom szem zeznal.

De reditu tuo videris consilium commutasse, quamquam e mea coniuge intelligens quod referens Semsey pro duobus mensibus missionem acceperit, id, quod prima tua littera2 te facturum esse scripseras, certo crediderim. Quare significa mihi quid demum de tuo reditu constitueris; nosti enim quod ardeam desiderio te ocius amplectendi. De novis non est quod tibi significem. Ego in rustico meo otio, quantum per valetudinem licet, scriptitando tempus fallo. Cum redieris, communicabo tibi Dissertationem de congregationibus Regni Sclavoniae, cui nunc supremum manum impono.

Vale meque, ut facis, ama.

Appendix A

(NAZ, EAE, sv. 114, br. 140.)

Notes
1

6,1 alteratiae sic

2

6,23 prima tua littera sic


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica