Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanovićand Josip KolanovićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2000).
Cum necessitates aedificii xenodochialis urgeant, ipse quoque raptim respondeo. Gratiam tibi habeo pro grato nuncio oroque te maiorem in modum, ut per Bedek. urgeas quo resolutio haec quo ocius expediatur. Nisi enim pecuniam Buda ad summum usque finem Februarii accipiamus, non poterimus debito tempore continuationi aedificii manum admovere.
Galyuff iam heri rediit. De Vukasovichio an Viennae vel [p. 2196] alicubi in via remanserit, necdum potui explorare. Prior graves cum suo statim adventu obiectiones passus est, quod res Capituli segniter curaverint. At ille omnem culpam in Vukass. reiecit eumque neglectis Capituli rebus matrimonia tantumque cognatorum, resque suae familiae et Directoratum studiorum curasse affirmavit; atque ita prima, quam ego in antecessum ominabar, scaena iam evenit. Superest altera ut, si Taisp. prostratum videant, hunc tanquam omnium malorum authorem gravibus criminationibus universi insectentur. Videbis quod hanc quoque scaenam adhuc ludent.
De instantia Gotscianae, si ita, ut scribis, se res habet, bene est. Quamquam ille longe alia huc scriptitet. Nempe iam quod illa exclusivum privilegium pro civitate sit obtentura, iam vero quod nulla prorsus resolutio adhuc emanaverit. Si rem ad primum recisuram esse observaveris, author tibi sum ut praevenias tuamque typographiam1 sponte ad tuum fundum transferas. Quoad secundum, scire cuperem an resolutio, qua ipsi proba imponitur, iam effective — et si ita, quando — publicata, et an eidem aliquis terminus praefixus sit? Secus enim ille hoc negotium in annum extrahet. Utinam res eo perduci possit ut is iuxta opinionem Consilii actione coram nobis conveniatur! De instantia anonymi vehementer sollicitus sum; nisi enim et hanc diluas, existimationem tuam necdum in tuto penitus collocasti. Si communicationem eius nulla ratione obtinere potes, forte posses illam per indirectum ita subvertere ut, postquam ad merita instantiae Gotsceianae responderis, subiungas quod Brig. praeterea haec et haec in publicum et forte etiam altissimo loco sparserit et, calumnias licet, has aliquam etiam impressionem fecisse observes, ideo quod illas quoque elidere necessarium existimaveris.
Quaeso, informa te an ex Historia episcoporum Quinqueeclesiarum Kollerii ultra tomum tertium aliquod prodiverit, praesertim vero eius Prologomena ?2
Si ita, quaeso, procura mihi. Ita etiam, an e Stephani Horvath Bibliotheca iurisconsultorum Hungariae ultra tomum tertium quid prodiverit? Videtur mihi quod tomus quartus re ipsa prodiverit. Quare et hunc et si quis ultra prodiit, mihi adferri peto.
Hamburger Journal pro mense Septembri, Octobri et Novembri non legi. Cum et tu et Philippus (cui salutem ex me deferri peto) illud teneatis, quaeso, dirige tuum ad Franciscum Raffay et, ut illud mihi communicet, eidem committe.
Mea te humanissime reveretur. Vale meque ut facis ama.
Zagrabiae, 1794. 10. Decembris
Hic aliquis sparserat lectorem ex alio capitulo nominatum et Taisp. eo translatum esse propterea quod in instantia 13 canonicorum allegetur nullum officii huius capacem esse. Res haec adversarios tuos mirum in modum torsit donec falsitatem rumoris huius detexerunt.
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 132.)
5,13 typographiam Kolanović ] typogr. MS
5,19 Prologomena] sic