Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanovićand Josip KolanovićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2000).
Volupe mihi fuit e litteris Philippi nostri intelligere vos salvos Viennam appulisse. Precor ut valetudo tibi constanter faveat et negotia tua optatum obtineant cursum. E Francisco, qui me his diebus inviserat, didici te commissionem petiturum coram qua de sparsis contra te calumniis te purges. Ut vel capita calumniarum harum in forma probante proferre possis, debes habere copiam capitularis et Briglevichianae instantiae; quae enim adversus te verbo spargebantur, quis horum author fuerit, id tu nunquam probabis; adversarii autem tui se illa procudisse impudenter pernegabunt.
Quae tamen illos Viennae coram individuis altiorum instantiarum sparsisse certo comperies; si tales, a quibus ea didicisti, in manipulationem negotii huius influent aut secus, ut ad eos provocare possis, tibi ultro indulgebunt, puto quod tuto assumere et refutare possis. Reliqua forte narrative induci possent, ut ostendas quod per atroces eiusmodi calumnias nil aliud quaesierint quam ut reiectis tuis salutaribus ordinationibus (dedit enim mihi Franciscus eas perlegendas) in priori sua dissolutione et disordine permaneant.
Videbis quod totus illorum scopus futurus sit ut decreta tua seriatim in revisionem non assumantur, sed totum opus, tanquam novatorium et moderno tempori minus accomodum, reiciatur. Et ideo ad hoc antevertum omnes tuos conatus intendere et urgere debes quod, vel ad id determinandum an opus re ipsa inidoneis huic tempori novitatibus refertum sit, decreta seriatim executi debeant.1 Si hoc impetrasti, facile efficies ut Coloczensis suam ocius sententiam ferre iubeatur.
De commissione anceps haeres an illam tibi suadeam vel dissuadeam. Si hanc viam ingredieris, metuo ne negotio ad plures annos extrahendo ansam praebeas. Reminiscere quanto tempore vel commissio de bonis tuis Banaticis duraverit. Interea possunt locales circumstantiae eam ultro suadere. Qua re hac in re consilio localium amicorum tibi utendum puto.
Si commissionem impetraveris an non expediret ut agas quo adversarii decreta illa, quae pro tam periculosa innovatione habeant, in specifico baptisent, tu desuper audiaris et commissio illa ante omnia determinet: an, et quae sint illa decreta, et tum primum obiecta calumniarum ingrediatur?
Quamcunque demum viam iniveris, praecipue tibi commendo ut in scriptis et productis tuis brevis sis et nihil seu dicas seu producas quod ad substantiam rei omnino non pertineat. Exhorrui quando a Francisco intellexi te ingentem cistam actorum tecum abstulisse. Pertinet id quidem ad supremam cautelam, cum saepe homo praevidere non possit cuius instrumenti usus se evolvere queat. Sed si tu vel dimidiam voraginis huius partem produxeris, primum dabis adversariis amplam cavillandi occasionem, dein negotium efficies perquam diuturnum, postremo ipsa actorum mole etiam clara alias puncta obscurabis.
Haec mihi sollicitudo illa dictavit qua angor ne fortasse iustissima licet causa tua minus optatum successum obtineat.
Aliud est quod ab amicitia tua maiorem in modum exorem. P. Maidachich scribit mihi desperatam litteram et me coniurat ut, quidquid possum, ad eius e violento, in quo constituitur, statu eliberationem conferam. Commovit me eius littera, cum facile mihi imaginer qualis sit cruciatus inter monachos, quos ille prioribus suis factis adeo infensos sibi reddidit, vivere debere. Opportune evenit ut, cum litterae hae mihi redditae sunt, Franciscus adfuerit. Coepi itaque ilico cum illo rem conferre. Ille vero producta, quam apud se habebat, agentis tui Romani littera me edocuit quod memoratus Maidachich iam recurrerit Romam pro annullanda professione, sed quod dictus agens hanc tanquam longam et dispendiosam viam dissuadeat, e converso suadeat illi ut petat sui saecularizationem. Adiecit Franciscus ad hanc obtinendam nil aliud opus esse quam ut tu illi testimonium scriptum edas quod illum in tuam dioecesim suscipere velis. Aliquis vero illi titulum mensae det. Posterius ego ilico in me recepi. Restat ut tu primum ad hominem hunc ab ulteriori, in quam secus certe delabetur, infelicitate praeservandum etiam e charitate proximi [p. 2192] praestes. Quare te impense oro, velis testimonium hoc Francisco ocius transmittere, una eum iubere ut negotium hoc medio tui agentis Romani urgeat, si fieri potest, etiam nomine tuo, ea de causa quod alioquin defectu cooperatorum labores. Si autem putas id tibi non licere propter resolutionem regiam, indulge adminus Francisco ut ille nomine ipsius Maidachich per agentem tuum rem agat. Testimonium de illo in dioecesim tuam assumendo tibi fraudi esse non poterit, cum id2 ad salvandum in periculo etiam salutis animae constitutum hominem facturus sis.
Ceterum quartum, quintum et sextum tomum Schmittii accepi. Sed quantum recordor, prodiit etiam septimus et octavus. Si ita est, quaeso te, procura mihi etiam illos. Elenchum rariorum librorum de rebus patriis tibi Zagrabia3 submittam, quorsum ultima huius me conferre constitui. Non obliviscaris tibi procurare libellos quos tibi iam indicaveram, nempe descriptionem Bottany Bay et historiam itineris Angli, si bene recordor, Alzil, qui post [p. 2194] Kockium octo annis occidentales Americae oras perlustravit.
De successu negotiorum tuorum si tibi molestum est me de tempore in tempus edocere, mihi sat erit si eum Francisco breviter indicaveris, una eidem commiseris ut id mecum communicet.
Vale.
Jakovlye, 21. Octobris 1794.
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 134.)
4,8 antevertum] sic | debeant] debant
4,33 id ad] ad id ad
4,37 rariorum] rationum Kolanović | Zagrabia] Zagrabiam Kolanović