Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Maii 1793, versio electronica

Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799Editor: Neven Jovanovićand Josip KolanovićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2000).

1. Jakovlye, 28. Maii 1793.

Chare amice!

Tuis de 5-ta huius Pesthino exaratis et mihi 12-ma redditis non respondi quia metuebam ne meae te Pesthini amplius non deprehendant. Nunc cum e combinatione temporis te iam Viennae esse certo credam hisce respondeo.

Gaudeo vehementer quod tempus reditus tui iam appropinquet. Vix iam fero desiderium momenti illius quo te amplecti et aliquot horis amice tecum confabulari possim. Interea utere occasione ad delendam, si quae forte tibi apud Principem per calumniatores tuos inusta est, maculam. Si hoc obtinuisti, excidet animo meo ea aegritudo quam eo nomine, qua sincerus tuus amicus, contraxeram. Reliqua omnia plana tibi erunt.

Ex hac occasione quaeso te, amice, ut mihi mediam libram optimae, quae haberi potest, chinae, sed non in pulvere, verum in cortice, ita etiam unum vitrellum Von Hoffmanischen Tropfen adferas. Commendavit mihi frequentiorem horum usum Hormayer. Pretium tibi reduci cum gratitudine deponam. De aliis rebus coram.

Interea vale meque ut facis ama.

Note: ⟨a tergo⟩ Excellentissimo et Illustrissimo Domino Maximiliano Verhovecz, Episcopo Zagrabiensi et S.C.R.A. Maiestatis Consiliario Status Actualis Intimo, Domino mihi colendissimo; Viennae

Appendix A

(NAZ, EAE vol. 112, br. 137.)


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica