Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi

Author: Škrlec Lomnički, Nikola 1729-1799 and Szalágyi István 1739-1796Editor: Neven JovanovićPrvo digitalno izdanje, prema rukopisu.

[Page 1]
Clarissimo Viro Stephano Salagio Nicolaus Skerlecz S. D.

Liber tuus de statu Ecclesiae Panonicae vario animi sensu me affecit. Gratulabar rei Litterariae Hungaricae eos jam sensim surgere rerum Hungaricarum scriptores qui genuinam scribendae Historiae rationem omnino consectentur, qui multiplici probatissimorum Authorum Lectione instructi opiniones suas non ex turbidis Thuroczii Bonfiniique rivis, sed ex ipsis rerum gestarum fontibus hauriant; qui notitias Ecclesiasticas ex praecognito Civili Regionis status repetant; denique qui Iudicium suum ad germanas Criticae Regulas adstringant. Non mediocrem tamen mihi Dolorem attulit quod Tu opus caetera insigne nescio qua a Gente Croatica alienatione commacularis.

Si rem tantisper Tecum aequius reputaris, agnosces, Vir clarissime, Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Concedes etiam quod in ipsa re Litteraria, non ex Scriptore uno aliove obscuro, verum e probatissimis qui extant authoribus singula Natio debeat aestimari. Denique profitebere vel invitus quod nihil minus scriptorem ducat, quam animi impotentia; hujus autem nullum gravius indicium sit, quam jacta vel in adversarium convitia - quid dicam, si integram plane nihil ejusmodi promeritam gentem insectetur?

Agnosce verba tua et, si potes, inficiere justum esse meum populariumque meorum dolorem. Vix in destitutum omnibus solidae eruditionis subsidiis monachum qui, ut otium suum falleret, explosam dudum ab ipsis Patriae Historiae Alumnis de Diplomate Alexandri M. fabulam [p. 2] resuscitare adnisus fuerat, incidisti cum tu censoriam Libro 1-o pag. 187 adjicis notam: ‘Quid nobis fieret? Si Croatae jus ab Alexandro ipsis datum, in effectum deducerent; nimirum essemus eorum subditi, et captivi, ita Alexandro M. decernente. Hoc omen Dii avertant. ’ Quid, quaeso, Glossa haec ad eruditionem? Quem sensum potest habere dignum reliquo opere tuo, seu Litterarium seu moralem sensum? Nae tu injurius es in nostram gentem quae placido tot saeculorum cum Hungaria nexu satyram hanc se non promeruisse satius comprobavit. Nescis tu quam delicatam Cordem tangas; Aculeus hic ipsam Publici status Constitutionem petit. Ego sane majorem mihi a Viro ordinis tui aequanimitatem pollicebar.

Sed Tu non cessas. Eodem Libro 1-mo Pag. 208 commemorata Chehi et Lechi Fabula ita concludis: ‘non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; Eam certe praeclari rerum Sclavonicarum commentatores jam profligarunt frementibus licet Croatis, qui pro veritate Diplomatis Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant.’ Explica intricatam hanc tuam sententiam; dicerene voluisti quod ex ipsis Croaticis commentatoribus qui melius scripsere Fabulam hanc jam profligarint, corpus tamen Nationis pro Diplomate illo adhuc tanquam pro aris et focis decertet? Aut hoc statuere voluisti quod exteri, qui de rebus Sclavonicis scripsere, Authores fabulam hanc jam profligarint, gentilitii tamen Croatiae scriptores pro eadem tanquam pro aris et focis decertant? Utcunque statuas, palmarem aut genti ipsi, aut certis gentilitiis scriptoribus nostris injuriam intulisti. Si gentem intelligis, prome publicum aliquod Instrumentum quo doceas quod Croatica Natio Diplomate hoc unquam usa sit quodve aliquod Iurium suorum praesidium in eodem collocarit. Verum tu id quidem nunquam praestabis. Si gentilitios Scriptores nostros putas, cur, quaeso, [laetis] Lucii et Kerchelitii nostri manibus hanc labem falso appingis [p. 3] quando Lucium primam ipsi Hungaricae historiae facem praetulisse tuto inficiari non potes. Vide, quam injurius sis in nostros scriptores; nec Author Slavus qui saeculo undecimo, cum nulli adhuc apud nos Anonymi Belae Regis Notarii, aut Thuroczy extarent Vernaculo Idiomate Historiam Slavonicae Gentis conscripsit, saeculo vero duodecimo a Presbytero Diocleate et Marulo Latinitate donatus est; nec Thomas Archi-Diaconus Spalatensis - quibus tamen ipsis nos fidem antiquitatis tribuimus, Iudicis gravitatem non tribuimus - Fabulae huius meminerunt; sed tu, ut totam gentem continuo lacessere possis, non desinis omne Croaticorum Scriptorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. Ego, quoniam cum umbris gestis depugnare, Glavinichium adhuc et Orbinum, magna scilicet nomina, cedo; de his Triumphum, si eum tibi decorum futurum putas, pace mea cecineris. Id tantum a te majorem in modum peto, ne probatiores scriptores nostros cum nugatoribus his confundas; ut modum Imaginationi tuae ponas; ut verba magis in posterum in potestate habeas; Frementibus Croatis! nimirum ob explosam anilem fabulam; quem, quaeso, propterea a nostra gente vidisti infremuisse? Quem praeter fabulatores illos, quos gloriae tuae victimas jam destinavi, Croaticum scriptorem, non dico frementem, sed vel murmurantem de hac fabula audivisti?

Pergis Libro 2-do et pag. 119. ais: ‘Contra tamen Sentiunt Croatae, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari haud aequo animo ferentes. Quare ostentant Alexandri magni Diploma a Ratkajo relatum, quod in Tabulario Capituli Chasmensis originale asservari a non nullis Croatis audivi ’tum subnexa denuo Chehi fabula graviter, [odiis alacer], concludis. ‘Sed cum haec omnia Croatarum figmenta sint, a nobis jam alias explosa, non est cur iis refellendis tempus teramus.’

Patere, Vir clarissime, ut pro ea, quae inter viros Litteratos vigere debeat, ingenuitate Tibi aperte remonstrem quantum detrimenti existimationi Tuae per Sententiam hanc intuleris. Nimirum prodidisti hoc Loco aut defuisse tibi necessarias pro eo, ut dictatoris hoc tono pronunciare [p. 4] possis, notitias, aut, si eae tibi adfuerunt, ut Croatas cavillare possis, Te easdem scientem volentemque dissimulasse.

Quid sibi vult his: ‘contra tamen sentiunt Croatae’ iam supra transactum est. Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Cur tamen Tu Croatas perpetuo crepas? Cur scriptores Croaticos non dicis? Ast tu id ipsum dicere voluisti! Figuratus hic loquendi modus, ut pro Scriptoribus gentis alicujus gens ipsa nominetur, Tibi inadvertenti elapsus est! Cederem si id una aliave tantum vice evenisset; nunc ubi Te in omni semper occasione hac phrasi usum video, non possum non sinistram de tuo a gente hac alieno animo formare conjecturam. Sed pone de hoc loco: Scriptores Croaticos indicare voluisse. Nonne supra iam edocui Fabulam hanc praeter minutos quosdam scriptores a nullo majorum gentium Scriptore Croatico memorari, ut scias nobis a recentioribus rerum Croaticarum Scriptoribus, inter exteros non nisi Du Cangius, Farlatus, et Assemanus; inter Gentilitios qui praestant Lucius, et Kercelichius, e manuscriptis Ritterus, Ladanius, et Marczellovicsius probantur. Horum autem nemo palmaribus his fabulis opus suum commaculavit. At nugas has ii, quos indicavi, Croatae Scriptores nihilo saecius venditabant! Verum an non jam supra stipulatus sum, ipsum rei Litterariae statum non et obscuris quibusdam Authoribus, sed ex iis, qui saniori Nationis parti plurimum probantur, aestimari debere. Ortum Kocsius vester Hunnorum a Daemonibus Incubis repetit. Fabula venditi a Zvetibald pro alba Equa Regni non nullis vestris scriptoribus magni negotii momentum habere videbatur. Attilae Diploma minuti quidam Scriptores Vestri aeque circumferebant: quantis sublectae fidei Narrationibus non scatet Thuroczius Bonfiniusque vester? Quid Tibi animi esset, si quis Croata Scriptor propter fabellas istas toti Hungaricae genti insultaret?

‘Croatae... Majores {suas} ad Cimerias damnari Tenebras haud aequo animo ferentes.’ Quid Tibi opus fuit hoc rursus aculeo? Cur Tu, qui caeteris in rebus Sententiam gravi semper Iudicio [p. 5] promis, quoties de Croatis agitur, Declamatoris Personam induis? constat Tibi rem necdum confectam esse an majores vestri, qui in tertia emigratione Panonias insederunt, eundem cum primae et secundae emigrationis Hunnis et respective Avaribus populum constituant? Scio majori te eruditione pollere quam ut rem hanc per Prayum, et Desseritium vestros extra controversiam collocatam arbitreris. Qui vel solum Assemannum et Iordanem de originibus Slavonicis attentius evolverit, facile perspiciet, improbos hic et Pray, et Dessericii Labores filum Ariadnae in Labyrintho hoc minime praebere. Quid itaque si Hungaros eundem esse cum Hunnis Attilianis populum negem? Quorsum omnis de antiquitate Aborigenum nostrorum contentio devolveretur? Scilicet ut Chrobatos septimo, Hungaros nono primum saeculo cultioribus Europae gentibus innotuisse statuamus, id si ita se habet, ‘Cur Croatae majores suos ad cimerias damnari Tenebras aegre ferant? ’Ferant tamen oportet: nimirum ut Tu aculeum exerendi habeas occasionem.

Dicis Te ‘a nonnullis Croatis audivisse originale comentitii Diplomatis illius in Tabulario Capituli Chasmensis asservari’. Vide quid agas. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Idne agis ut in id authoritate publica inquiratur? Statue mihi idoneos testes et efficiam ut publica eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum effugium: ii a quibus Te audivisse dicis Croatae erunt dubio procul Testes minime idonei, erunt idiotae qui nec quid sit de Systemate Legum nostrarum Locus credibilis, nec quando M. Alexander vixerit, nec quis esse potuerit inter ejus Cancellariam et Tabularium Capituli Chasmensis nexus noverunt; jam vero Tibi ipsi expendendum relinquo quam insigni caetera operi tuo labem per id adsperseris, quod Plebejis ejusmodi Testimoniis uti non dubitaveris.

Cum tamen Fabellis his Te occupare tantopere gestias, quid in re ipsa subfuerit? Cape: {percrepuerant} in illis prioris Saeculi Litterarum Tenebris nescio quo pacto rumor ille quod originale privilegii Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis [p. 6] in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque Protonotariatum Centum 30 annis nunquam fuerit reserata. Ego ipse, quamquam falsitas diplomatis mihi probe comperta foret, subdubitabam tamen, an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam nimis credulo alicui protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit. Verum cum me pro Comitiis 1765 pararem, reserata hac Cista ego ipse documenta regestravi, et fide mea asseverare possum me Diplomatis ne vestigium quidem reperisse. Vide in quam ignaros consultores Croatas incidisti, qui vel hanc Circumstantiam ignorabant, et pro Cista privilegiorum Regni Tabularium Capituli Chasmensis commenti sunt.

Videamus jam grave illud Tuum Epiphonema: ‘sed cum haec omnia Croatarum figmenta sint’; iterum {Croatorum} oportet sane Te odio plus quam Vatiniano in hanc gentem laborare, et adhuc si contumelia haec veritati niteretur! Praebe vadem quod primus reapse fabulam hanc Scriptor Croata protulerit. Ac mihi quidem nunquam opere pretium visum est in eruderanda hac nuga tempus operamque consummere. Tu, ut Sententiam sustineas, docere debes quis ergo primus Tabulam hanc prodiderit. Ratkajus et Bedekovichius Croatae suos Tibi vades praestitere, ille Maurum Orbinum, hic Cromerum, Alexius Piarista a Bedekovichio Citatus Tibi Parietinas, plane Pragenses indicavit. Cur, cujus Orbinus, cujusve Cromerus Nationis fuerit, non indagasti, cur aetates eorum non contendisti; cur tempus, quo nuga haec parietinis Pragensibus insculpta fuit, non eruisti; id Tu si praestitisses, vereor ego ut figmentum hoc in Croatam detorquere potuisses. Si enim prima Diplomatis hujus origo e parietinis Pragensibus repetenda est, opus est Bohemiae cujusdam nugatoris; si Cromerus parietinis his antiquior est, Polonicam fabulam [canimus] (caminus), si Orbinus utrumque aetate superat, tum demum fabula est Dalmatae, Ragusaei, non tamen Croatae. Verum non juvabat Te fontem fabulae detegere, Croatas, etsi perperam, criminari [p. 7] juvabat.

Ac fabulam Chehi, et Lechi quod attinet: si mihi vacaret et opere pretium existimarem, ad primam hujus quoque commenti originem fortasse Te non difficulter perducerem. Tibi plus otii est, volve Scriptores Bohemos et Polonos et facili negotio deprehendes primum hujus quoque fabulae fontem in eorum Scriptis cubare, adeoque nec illam ad Croatarum figmenta referri posse; nostra certe adhuc aetate (nequid in re adeo memorabili praetereamus) non pauci e vulgo Polonorum Crapinam tamquam incunabula gentis suae inviserunt et provoluti Terram illam almam Matrem compellantes osculo salutarunt non frementibus (ut Tu loqui amas), sed ridentibus Croatis; vel hoc indicio argui potest auram hanc a Septemtrione, ac potissimum e Polonia venire.

Ne tamen mera verba Tibi dari putes, cape 20 Exemplaria Funebris, quae doctissimo condam Kerchelichio in Academia hac dicta est, Laudationis; videbis exinde quae sit nostratum non dico eruditorum, sed studiosorum tantum hominum de ratione Patriam Historiam tractandi sententia. Cape etiam Introductionem in Systematicum Croaticae Historiae, compendium Manuscriptum, et videbis eos, qui hac in re quid reipsa tentarunt, Diplomatico-Criticam scribendi rationem omnino consectari. Si Authori vacasset ultimam operi huic manum addere, agnosceres vel invitus fabulas ab Historica probabilitate per Croatas rite secerni, neque ab iis Ratkajum et Bedekovicsium pro fontibus Historiae Patriae constitui.

Iam ut ad id, quod Caput est mearum Litterarum veniamus, vide quam Tecum liberaliter agam: Ego te Iudicem in propria Causa constituo. Agnosces ipse gravem Te genti nostrae injuriam intulisse dum ob Ratkaji et Bedekovichii, obscurorum certe Scriptorum, hallucinationes, de tota gente, aut certe de omni Scriptorum Croaticorum nomine tam acerbe iterum iterumque pronunciasti; et Religio et Ecclesiastici, quem profiteris, ordinis Institutum iubent Te ut iniquitatem hanc resarcias. {Polliceor} proinde mihi conviciorum horum altero, quem editurus es, Libro Retractationem; sin, denuncio Tibi quod pro tuendo rei Litterariae, cui de Clementia Augustae [p. 8] his in Regnis praesum, honore Litteram hanc primum in Academiae hujus Tabulas referre, deinde vero per Ephemeridas seu universitatis seu Vindobonenses publicam reddere velim. Ego praestantiae operis Tui Iustitiam reddidi, spero quod Tu egregiis Nationis nostrae Authoribus idem praestare non recusabis. Quo Loco id tantum a te postulo vehementer ne ad faciendam inter vestros nostrosque Authores Contentionem descendas; scis rem esse invidiae plenam, scis primos ferme vestros Scriptores Bonfinium, Ranzanum Galeotum exteros fuisse; scis denique quale inter Extensionem Hungariae et Croatiae discrimen intercedat.

Praestolor tuum responsum. Vale.

Magnifico Viro Nicolao Skerlecz Stephanus Salagius {obseqium}.

Epistola Magnificentiae Tuae die 15 Julii exarata, non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi. Quin imo extra jam omne discrimen me positum firmissime tenebam, {postequam} Excellentissimus Archiepiscopus Colocensis et Splendore Natalium apud Croatas et ornamentis Litterarum ubique gentium clarissimus sua me Epistola (cujus Exemplum hic adjungo) honoravit. Hoc sane benigno Scripto suo et Libros meos laudat, et inprimis animi mei in Adversariorum sensis {refferendis} repellendisque moderationem commendat. Post tanti ponderis testimonium a viro Croata et nascendi conditione, et dignitatis gradu, et doctrinae Laude spectatissimo profectum, quid aliud augurari debebam, quam Tutum me fore a Censura Litteratorum Croatarum, nec nisi imperitorum [p. 9] vel animi impotentium telis impetendum. Verum contra ac speravi accidit; nam cum Litteras magnificentiae Tuae legissem, perspicue cognovi Tibi etiam, qui et Illustri in Croatia Loco natus et in Litteris admodum versatus et publicis honoribus decoratus es, stomachum movisse locos non nullos Librorum meorum quibus res Croaticas attingo; non quod falsa me scripsisse existimes, sed quod, ut ais, veritatem ‘nescis qua a gente Croatica alienatione comacularim.’ Caput porro accusationis Tuae in eo est ‘quod integram plane nihil ejusmodi promeritam Gentem insecter.’

Sustine me loquentem Vir Magnifice! Videbis me effecturum ut hoc a me crimen non accusatum, sed prorsus repulsum omnes intelligant. Binis occasionibus Croatas equidem tango, nempe cum Diploma Alexandri M. explodo, et cum Croatas non originarios Illyrici veteris populos, sed aliunde huc delatos affirmo; in his, ut animadverto, Tu mihi non refragaris; contendis attamen me contrariam Sententiam et traditas ab aliquibus fabulas universis Scriptoribus et toti Corpori Nationis Croaticae manifesta injuria appingere, et indignis Viri Ecclesiastici aculeis universam propterea gentem lacessere. Haec num ita se habeant, ipsa verba mea fidem faciant. Lib. 1. pag. 186. ita scripsi: maxime risu digna est non nullorum scriptorum Croaticorum persuasio, qui totum olim Illyricum Croatis plenum sibi imaginantur, fucum eis faciente conficto quodam Alexandri M. Diplomate. Libro II. pag. 179. haec verba mea leguntur: ‘Nullo modo audiendi sunt Croatae, qui Diocletianum… D Hyeronimum… e Sclavonica gente prodivisse scribillant’ Pag. 180. Qui vulgaribus ducuntur rumoribus… evelli ex animis eorum debet falsa hujusmodi opinio quam minuti quidam, ac imperiti Scriptores induxerunt, at firmissime teneri Slavicas illas Colonias, quae nunc Illyricum insident, ex Sarmatia Boreali advenisse.’ Ex his aequus Lector iudicet num ego omnibus Scriptoribus Croaticis totique genti an potius non nullis et minutis quibusdam Authoribus, ac illis demum Croatis qui vulgaribus ducuntur rumoribus fabulas illas adscribam? Iam vero quid isthic Criminis, quid injuriae latet? Tute fateris Glavinichium, Orbinum, Ratkajum, Bedekovichium illarum [p. 10] Fabularum esse Patronos, his adjungendus fatente

Kerchelichio notis prol. periodi 2. § 1. pag. 32.

Ioannes Zakmardy Regni Proto-Notarius, qui Diploma Alexandri Macedonis agnoscit, non quidem (ut animadvertendum Kerchelichius putavit) ‘ex officio fidei dignitatis suae, verum, ut homo privatus’. Ipse Kerchelichius quid de sinceritate Diplomatis sentiat, non se clare aperit, sed ita scribit: de Alexandri Diplomate quivis quod lubet sentiat. Haec quoad Scriptores vestros; quod vulgus Croatarum attinet, Tute item, et Author Panegyris, in Academia Zagrabiensi in honorem Kerchelichii nuper pronunciatae Testes estis, fabularum hujusmodi fidem in Animis popularium vestrorum alte insedisse. Verba tua haec sunt, in adjuncto Epistolae Tuae Scripto ad me misso: ‘Ut videant, si qui forte sunt, qui pervoluto vix obiter Ratkajo, eas tantum, quas ex illo perceperunt Sententias requirere, et nisi eodem probentur, de quovis opere (tale meum est) audacter solent pronunciare.’ Horum porro hominum, quos tu existere subdubitas, si qui, ais, forte sunt, horum, inquam, hominum non parvum esse apud vos numerum plurimi non dubitant, et auctor Laudatae Panegyris in Conspectu Zagrabiensis Academiae, quam Tu moderaris, sine metu asserit, inquiens Ratkajum sine discrimine Tomcum, Tuberonem, Orbinum, secutum fuisse, eorumque errores ita postea disseminasse ut e popularium nostrorum Animis vix evelli possint; demum Kerchelichius Loco cit. scribit se a viro quopiam Religioso monitum esse quod Diploma Alexandrinum tuerentur passim Monachi. Haec et similia somnia (ait Kerchelichius pag. 50) ‘evidentia erant, et Certitudines memoria quoque mea, ut certe his adversari ante annos 20 nefas fuisset, utinam apud omnes nunc quoque culpa careat; ’addit paulo post‘eos, qui praejudicatis opinionibus non adhaesissent, fuisse reputatos ut haereticos et novatores. ’Testimonio igitur vestro opinionem hujusmodi non nullis Scriptoribus ac popularibus Croatis vere adscripsisse.

Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter appellam, id de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel [p. 11] iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse judicantes quam religiosissimam ubique praeseferre sermonis cautionem. Neque curantes quorundam levium hominum evitare cavillos, siquidem immunes se sciant a Censura eorum qui et Iudicio pollent et a partium studio plurimum absunt; atque hoc abunde sufficere deberent ad omnem, qua petor, criminationem repellendam: sed quia Magnificentia Tua non generatim tantum, sed etiam indigitatis, imo recitatis verbis meis illatam a me Croatis injuriam probare nititur, singulis accusationis partibus singillatim respondeo.

Libro I pag. 187. post recitatum a Ratkajo fictum Alexandri Diploma, hanc glossam habeo ‘Quid nobis fieret, si Croatae ius ab Alexandro ipsis datum in effectum deducerent? Nimirum essemus eorum subditi, et captivi ita Alexandro M. decernente, hoc Dii omen avertant.’ Tu hanc Satyram vocas, dicisque ‘hoc {aculis} ipsam publici status constitutionem peti’. Si haec Satyra (quod non nego) vocanda est, ea ferit scriptores vestros, quos ibi nomino, non gentis Croaticae Corpus, quam ego nunquam dixi, nunquam scripsi publico aliquo Concilio Diploma illud recepisse, aut Iura sua in eo fundare. Ferit praeterea eos, qui dicunt Teste Kerchelichio, ‘quod Diplomate illo Jus Regno competit, ad totum Septemtrionem, Meridionalesque Regiones, demtis Terris papalibus: ’qui non Sclavoniam, sed Slavoniam scribi debere contendunt; quia M. Alexandri datum genti Slavorum Diploma, natio haec Slavonica sibi applicare non poterit, haud sine totius Regni praejudicio. Ferit item illos, qui apud Kerchelichium pag. 50 dicunt:‘Alexandrum Diplomatis Copiam Chehum ad se se in Bohemia firmandum docendumque Ius legitimum, curasse Pragae marmori incidi ferit, ’demum eos omnes, qui hoc Diploma tuentur: hi autem sunt passim Monachi vestri, ut est apud Kerchelichium, multique popularium vestrorum a quorum animis, Teste Laudato Panigyrista‘errores et Ratkaji disseminati, vix evelli possunt, ’itaque Glossa illa mea non ego publici status Constitutionem petivi, non placidum tot saeculorum Croatiae cum Hungaria nexum sollicitavi; quomodo enim id agerem, qui potius Lapidem offensionis, fictum nempe illud diploma Ius Slavis in totam Europam tribuens removerem, atque hac ratione etiam Idiotas vestros abligata omni imaginaria in totum Septemtrionem meridionalesque Regiones praetensione, quantum in me erant, arctius cum Hungaris [p. 12] conecterem? Fateamur quod res est: vestri illi populares sunt, qui publicam multorum Regnorum, Rerum publicarum, et principatuum constitutionum petunt, dum Teste Kerchelichio, ‘Regno Slavoniae Diplomate illo Jus competere asserunt in totum Septemtrionem meridionalesque Regiones demtis Terris papalibus’; hos Ego Satyra mea, quam promeruerunt (aliamque ob demtas Terras Papales mererentur), perfricui, non Regnum, non gentem inclutam Croatiae, quae tantum abest ut Invasionem Hungariae, aliorumque Christianorum dignorum meditetur ut potius continuo excubet ne ab Hostibus Christiani nominis invasionem patiantur.

Libro II. Pag. 208 scripsi ‘Praefligatam esse a praeclaris rerum Sclavonicarum commentatoribus fabulam Chehi et Lehi, frementibus licet Croatis, qui pro Diplomate Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant’. Tu haec verba mea intricato sane ac prolixe Dilemmate sollicitas quod in {Suma} nihil aliud continet quam me verbis illis ‘palmarem injuriam intulisse aut genti ipsi aut gentilitiis Scriptoribus vestris, Lucio, Kerchelichio, Ladanio, Marcellovichio. ’Neutrum ex Verbis meis inferri potest; nam equidem neque hic, neque alibi scripsi fabulam seu Chehi, seu Diplomatis Alexandrini a tota gente Croatica ab omnibusque Scriptoribus Croaticis recipi, sed a multis popularibus, et a minutis quibusdam Scriptoribus, quod veri simillimum esse jam demonstravi. Porro quaeris a me quales nam intelligam Scriptores qui {comenta} illa profligarunt, exteros an Croatas? Exteros intelligo, non Croatas; Ego enim hactenus in nullum Croatam Scriptorem incidi qui fabulas illas data opera et, ut dicunt, positive profligarit. Non dico nullum extare sed eum a me ignorari; Tu mihi gratiam feceris si de iis me edocueris. Et quid, ais, Lucius et Kerchelichius? Lucius Dalmata fuit, non Croata; Tu sane negas Orbinum Croatam, sed ais Dalmatam Ragusaeum; et ego Tibi Lucium dem Croatam, quem facile Tibi demonstravero Italo-Dalmatam; sed fuerit Croata Lucius, is fabulam illam non allegatis positivis argumentis data opera profligavit, sed tantum silentio suo Locum ei in Libris suis non dedit. Quid Kerchelichius? Jam supra ostensum est per Croatam hunc Scriptorem cuivis licere sentire de Diplomate Alexandrino quod lubet, et quamvis ipso deferre eidem non videatur, argumentis tamen positivis nequaquam illud profligat; Idem de Historia Chehi Lit. Oper. Pag. 47. ita scribit: ‘plurimi volunt scribuntque per Chehum, Lehumque ex hac Pannoniae Croatia emigrantes Regna Bohemiae atque Poloniae constituta fuisse. Quae an ita sint, non [p. 13] indagamus nec asserimus.’ Quid demum Ritterus, Ladanius, Marcellovichius, quos tu praeter Lucium et Kerchelichium a vobis probari scribis? Hii cum Te attestante nondum editi sint, quid contineant scire nec debui nec potui. Ergo, inquis, cum ab ceteris tantum profligata illa commenta dicam, ab omnibus domesticis recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo lacessere possim, non desinere omne Scriptorum Croaticorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. At quid aliud significant illa: ‘frementibus Croatis?’ nunquid scripsi frementibus universis Croatis, aut universis Scriptoribus Croaticis, nunquid non ista illis continuo attexui: ‘Qui pro veritate Diplomatis Alexandri tanquam pro aris, et focis decertant?’ Hos ergo, non vero omnes Croatas, non omnes Scriptores Croaticos fremere scripsi. Fremuit certe ac excanduit Bedekovichius; cujus fremitum ac excandescentiam Kerchelichius Vester refert et improbat; fremuere Monachi illi apud Kerchelichium, qui per Scripturam Sclavoniae Diplomati Alexandrino, Juribusque Regni praejudicium {inferi} timebant; fremuere demum populares illi Vestri ‘e quorum animis a Ratkai disseminati errores vix evelli possunt.’

Libro II. pag. 179. scripsi: ‘Croatas haud aequo animo ferre, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari.’ Hunc Tu dicis esse aculeum. Fateor. Quid, inquis, eo opus erat? Nempe ut pungerem Idiotas illos Croatas, qui celebrem tot Patratis egregiis facinoribus gentem Croaticam non satis gloriosam putent nisi ei fabulae tribuantur origines. Non ego Verbis illis Croatas ad Tenebras damnari, sed indicare volui illorum ineptiam qui Croatos ad Cimerias Tenebras damnari falso sibi imaginantur, si gens illa ad Cimerium quondam Bosphorum habitasse et non nisi saeculo sexto aut septimo domicilium in Illyricam fixisse dicatur. Ego iis nunquam diem dicturus sum qui Hungaros ab Hunnis Attilianis et Avaribus distinguunt, neque gentis hujus gloriam auctum iri puto si praedones illos ac Latrones in Majoribus suis numero {restatuatur}. Caeterum an Prayus et Desericius rem hanc extra controversam posuerint, quid ad rem? Hoc certum est Prayum in primis fictis Monumentis et Historiis rem suam non egisse, sed, ut Criticum decet, ex genuinis fontibus argumentum tractasse.

[Page 14]

Pagina eadem scripsi: ‘me a non nullis Croatis audivisse, originale Diplomatis Alexandrini in Tabularis Capituli Chasmensis asservari, ’quibus recitatis Tu me his aggredereris: vide quid agas. Video.‘Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? ’Pridem scio. ‘Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? ’Hoc Iuris consulti et critici aegre concedant sine multis exceptionibus et distinctionibus. Et quid Tibi videtur? Tabularium Apostolicum vaticanum an non publica in toto orbe authoritate gaudet? An non locus est, ut nostratum more loquar, credibilis? In hoc Tabulario originalis asservari dicitur a praestantissimis auctoribus Charta Ludovici Pii Imperatoris, qua augustus ille multas provincias Ecclesiae Romanae partim donat, partim jam donatas confirmat. Et tamen hanc Chartam Muratorius fictam, paginis interpolatam editis Libris {scribunt}. Quibus non pauci alii assentiuntur. Quid Tibi magni isti litterati responderent si te dicentem audirent eos hac sua sententia fidem totius Tabularii Vaticani labefactare?... an Te hoc dicentem sustinerent?

Sed Tuis Te verbis arctius constringo: haec autem sunt {Percrepuerat} in illis prioris saeculi Litterarum Tenebris, nescio quo pacto rumor ille, quod originale privilegii Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque protonotariatum centum 30 annis nunquam fuerit reserata; ego ipse, quamquam falsitas hujus Diplomatis mihi probe comperta foret, {subdubidabam} tamen an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam alicui nimis credulo Protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit; verum dum me pro Comitiis 1765ti pararem, reserata hac cista ego ipse omnia documenta regestravi et fide mea asseverare possum me Diplomatis hujus ne vestigium quidem reperisse.’ haec Tu. Iam audi observationes meas. Tu Rumorem multorum ore Croatarum sparsum, de asservato in Cista privilegiorum Regni Diplomate Alexandrino mihi perscribis; ‘vide quid agas? Scin' Tu Cistam illam Privilegiorum Regni Locum esse Credibilem? Scin Tu, quod unum falsum Instrumentum [p. 15] in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret?’ Dic sodes, quo animo fers argumentum proprium in Te torqueri? Et tamen bene retorquetur, quoniam Tu eadem de cista Regni narras, quae Ego de Tabulario Capituli Chasmensis. Tu credebas {fueri} potuisse, ut veterator quispiam nimis credulo alicui Protonotario instrumentum falsum obtruderet, quin per hoc fidem cistae illius labefactares; et ego fidem labefacto Tabularii Chasmensis, quando non nullorum Croatorum sermonum ita narro, ut non modo fidem eis me habere non prodem, sed ne quidem suspicionem ullam de existentia falsi illius Instrumenti in dicto Tabulario manifestem? Tu (quod fieri potuisse non negas) si subtrusum a veteratore quopiam et a nimis credulo aliquo Protonotario repositum falsum Diploma Macedonicum re ipsa invenisses in cista illa, an admitteres propterea totius Loci fidem {labefactandum} fuisse? Et ego (quod non feci) si credidissem vel suspicatus fuissem a veteratore quopiam idem Diploma subtrusum et a nimis credulo aliquo custode in Tabulario Chasmensi reconditum, totius propterea Loci fidem labefacto. Porro quod minaris Te effecturum uti publica authoritate Tabularium Chasmense ob Diploma Alexandrium inspiciatur, quod lubet fac, per me licet: quid enim mihi detrimenti allaturus es si illic non reperiatur; an propterea verum non erit me id a non nullis Croatis audivisse? Sed idoneos ad peragendam hanc Inquisitionem Testes a me statui petis? Itane vero? Dic sodes, quibus Idoneis Testibus Tibi opus erat, ut Regni Tabularium ejusdem rei gratia inspiceres? Nonne vel mendax fama ac sparsus ab imperitis rumor ad id Tibi sufficiebat? Sed mittamus haec, ne a Criticis et Iuris consultis vapulemus.

Libro II. Pag. 120 scribo: Diploma Alexandrinum et Historiam Chehi esse figmenta Croatarum. Hinc Tu arguis me odio plusquam Vatiniano in hanc gentem laborare. Iam supra docui a me non gentem, non omnes scriptores, sed aliquos minutos, et vulgus Croatarum intelligi; hos autem nullo odio prosequor, sed obstinatam eorum credulitatem exagito, quod salva Caritate, salva justitia, salvo meo ordine possum. Tibi, qui tantam in loquendo Cautionem requiris, Polonicam hanc fabulam vocare placuit; nunquid patereris, si quis Te gentis Polonae osorem, scriptorumque omnium Polonicorum iniquum Censorem hinc argueret; et Ego me osorem [p. 16] gentis Croaticae, omniumque Scriptorum Croaticorum Censorem iniquum dici patiar? Eo quod figmenta Croatarum scripsi? At, inquis, ea dici non potuisse Croatarum figmenta, siquidem fabulae hujus auctores Croatae non sint, sed aut Bohemi, aut Poloni. Do non esse Croatas primos fabulae auctores, neque in Libris meis istud asserui. An propterea figmenta Croatarum salvo verborum proprietate scribere non potui? An ignoras pace Grammaticorum iisdem vocabulis compellari et primos rei cujuspiam Auctores et strenuos propagatores? Nunquid Te auctore, non jam ultra recentium haereticorum figmenta appellabunt Theologi plura eorum dogmata ab antiquis haereticis procusa et ab his adoptata ac propagata? Nunquid Te auctore Canonistae non amplius dicent Isidori figmenta generatim falsa illa monumenta in illius collectione contenta, eo quod certum sit, non omnia ab illo esse fabricata? Nunquid te auctore non imposterum Te auctore vocare licebit Historicis fabulatores Bonfinium, Thurocium, eo quod plurimas tabulas non ipsi procuderint, sed ex aliis exscripserint? Cum itaque exploratum sit Diplomatis Alexandrini et Chehi fabulam a vestris Scriptoribus non nullis, minutis illis quidem in Illyris esse {praeseque} propagatam, erroresque adeo feliciter an infeliciter dissemminatos ut Teste nuperno Panegyrista Zagrabiensi ‘ex animis popularium Vestrorum vix evelli possint: ’vel severissimos Grammaticos haud intercessuros spero quod fabulas illas figmenta Croatarum appellavi; secus esset si inventa dixissem; Adde quod quid Bohemi et Poloni in Septemtrione dicant neque scio, neque scire curo, in hac autem Civitate complusculi Croatae sunt, qui fabulas illas exosculantur.

Atque hoc ad promotas adversus me accusationes respondenda duxi; quae si Magnificentiae Tuae, ut spero, satisfaciant, negotium confectum est, sin minus, ego nullis aliis conditionum articulis subscribo. Si Magnificentiae Tuae proprium Scriptum, uti minaris, per Ephemerides vulgare libuerit, oro ut hoc Scriptum meum una simul vulgare digneris, quo Litterati judicare ex amborum Oratione possint cuinam nostrum suffragentur rationes; si autem Tu solus meo praetermisso responso in publicum locutus fueris, scito et ad meum obsequium paratos esse Typographos. Ego in Concertationibus Litterariis rationes in medium proponendas, minas procul [p. 17] ablegandas esse existimo; Nam equidem ita comparatus sum, ut adversarium ratione pugnantem dociliter audiam, minitantem Dignitatis suae splendore vel authoritate etsi revereor, non tamen metuam.

De caetero me Favoribus magnificentiae Tuae impense commendo.

Clarissimo Viro Stephano Salagio Nicolaus Skerlecz S. D.

Ergo de re ipsa nobis jam transactum est. Cur quaeso de forma rei tantopere obluctaris? Nimirum fateris Tu adversus me quod Tuis salibus, Tuis Satyris, aculeis Tuis nec inclutam Croatiae gentem, nec totum Scriptorum Croaticorum Corpus, verum monachos ineruditos imbutumque fabulis vulgus impetrieris. Cur hanc eandem declarationem posteriori cuipiam Librorum inserere recusas? Videris Tu quidem Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem non nisi leves quidam homines possint cavillari, caeterum eos a censura eorum, qui et Iudicio pollens, et a partium studio plurimum absunt tutos esse. Verum ego ne hac quidem honorifica compellatione adduci possum ut alium Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam Scriptae Tibi Epistolae viro primi subselii, populari Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare obmotam illi fuisse indignationem ob orationis Tuae acerbitatem; dicam amplius: Cum nullo mihi hactenus seu Hungaro seu Croata, qui librum Tuum pervolverunt, sermo intercessit, qui non apertum Nationis Croaticae {contemtum} in te notarit. Sit proinde animi levitas, sit defectus Iudicii, sit partium studium quod indicati a me Textus adeo in sinistram partem accipiantur, non meum solius, sed plurium etiam aliorum hunc esse errorem, vides. Si nos qua pusillos respicis, quid Te vetat quominus ad sedandos nostrum animos declarationem, quam petii, Tibi alioquin futuram minime indecoram subsequo cuipiam Libro injicias.

Sed Tu authoritatem Principis non modo in Sacra, sed et Litteraria Republica Viri archi-praesulis Colocensis, popularis mei, obtendis. Fateor me hoc Loco officii mei a te admonitum esse; fateor me omnem hanc Controversiam primo statim Loco eidem deferre debuisse. Quis [p. 18] enim inter planam, et simplicem meam Textus Tuos intelligendi rationem, et adumbratam diversis coloribus explicationem Tuam rectius pronunciare possit quam is, qui cum Summa in Rebus Litterariis authoritate polleat, eandem non minori cum eruditionis Laude conjunxit, cuive honor rei Litterariae tam Hungaricae quam et Croaticae ex aequo curae esse debet. Quod ita Principio imprudens neglexi, id a te monitus {inpraesto}, totumque Causae hujus arbitrium Excellentissimo Viro illi ita defero, ut si is honorem seu Gentis, seu Rei Litterariae Croaticae per textus tuos haud laesum, aut vero per Explicationem epistolae Tuae eidem congruam jam redditam esse Compensationem pronunciaverit, nullam ego quoque imposterum obmovere velim Quaestionem. Sin, ejus ipsius Authoritatem interpello ut Te ad praestandam honoris resarcitionem permoveat.

Ut videas quam ingenue Tecum agam, ipsum Scriptae ad eundem Epistolae Exemplar adnecto, nimirum ut si quid adhuc pro Causa Tua apud eundem perorandum esse existimaveris, id tanto facilius praestare possis. Ego verum Te meque ab omni ulteriori hujus Molestia liberum pronuncio; uterque enim nostrum, Tu scribendis, ego agendis rebus, utilius {possum} tempus collocare.

Patere tantum, Vir Clarissime, ut ad pauca aliqua Epistolae Tuae capita supremum respondeam. Non ut novam tibi Litem indicam, sed ut eorum, quae primis Litteris scripsi, rationem reddam tantisper planiorem efficereque contendam postulatum meum de inserenda a Te posteriori Tomo lenitiva aliqua declaratione haud omni prorsus Ratione caruisse.

Generalis Excusatio Tua in eo sita videtur quod postquam binis in locis aliquos scriptores, etminutos scriptores Croaticos expressisses, potueris postea Exemplo probatissimorum scriptorum liberiori oratione Croatas universim compellare. Mihi publicae jam 24 annorum occupationes omnes et Logices argutias, et Grammaticarum Libertatum apices excusserunt. Usu rerum id tantum sum edoctus, omnem orationem in naturali suo sensu accipi, [inepciosam] vero laesivamque dictionem non semel tantum atque iterum, sed semper vitari debere; scio insignes caeteroquin aliarum etiam gentium scriptores mutuis conviciis se non raro lacessisse, verum hanc ego labem a nascente republica Litteraria Hungarica acerrime propulsandam peroptarem. Id autem potiori adhuc Iure flagitare posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset.

[Page 19]

Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; et alibi, frementibus Hungaris, qui pro varietate harum fabularum tanquam pro aris, et focis decertant, denique alibi, contra tamen sentiunt Hungari Majores suos ad Cimerias damnari Tenebras, aegro animo ferentes, quare ostentant, Diploma Attilae; poterasne Tu, poteratne alius quiscunque Vir gravis me sic declamantem sustinere? Ego certe talium (ut Tu appellas) salium veniam mihi ipsi nunquam tribuissem.

In particulari singulam tuam propositionem Tu ita lenire contendis: postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter figmenta et inventa discrimen statuere. Verum nolim ego de Tricis Grammaticis hic Tecum altercari. Mihi fixum adhuc videtur illud argumentum quod ob fabellas per minutos scriptores in vulgus sparsas propositio haec citra Litterariam Gentis Croaticae offensam enunciari non possit. Sed cum haec sint figmenta Croatarum, non argumentis impugnanda, sed sibillis {excipienda}.

Argutior adhuc est illa, quam leniendae sequenti sententiae affers, explicatio: ‘Praeclari rerum Sclavonicarum scriptores ’(per quos exteros tantum Te intelligere declarasti) ‘fabulam Diplomatis Alexandri M. jam profligarunt frementibus Croatis’ (vide, an non hic totum scriptorum Croaticorum Corpus contraponas, ut primum priorem propositionum tantum ad exteros restrinxisti) ‘qui pro illa, tamquam pro aris, et focis decertant’. Hic Tu particulam qui restrictivam esse statuis, et hunc orationi illi tribuis sensum: quod illi tantum Croatae {fremant} propter excussam sibi fabulam, qui pro illa tanquam pro aris, et focis decertant. Verum Explicationem hanc vel sola in superioribus Parenthesibus facta combinatio suapte excludit. Quid? quod nos plerique alii particulam illam Qui accipiamus pro extensiva, et hunc exinde eliciamus sensum: quod et fremant Croatae propter confictam fabulam, et quod pro illa tanquam pro aris, et focis decertent. Seu ut clarius dicam, nos particulam qui instar Causalis consideramus, quasi diceres: fremunt Croatae, quia pro veritate fabulae [p. 20] hujus tanquam pro aris, et focis decertant. Quis inter variantes has interpretationes decidet? Sana ratio, et Iudicium usu subactum, quod penes Te, an penes nos alios sit? A sententia Excelentissimi Arbitri praestolabor.

Tertiae Tuae propositioni sensum attribuisti mihi omnino prorsus inexpectatum, nimirum Tu excusationem hoc Loco ita Texis: ut inde non obscure conficiatur, quod Sententia haec Croatae majores suos ad Cimerias Tenebras aegro animo ferentes ostendant Alexandri M. Diploma hunc sensum facere deberet ineptos esse illos, qui Croatas ad Cimerias Tenebras damnari sibi imaginantur. Si gens illa ad Cimerium Bosphorum habitasse statuatur , ego malo iterum per Te a Defectu Iudicii notari, quam ut Tuas has propositiones aequipolere concedam.

Verum Tu dum ipsam Excusationem adornas, ejusmodi denuo injicis objectiones, ut non obscure appareat Legenti Croaticae plurimam Militaris virtutis gloriam tribuere, Litterariae tamen Laudis {partim} tribuere nullam; ‘ipse’ (oggeris) ‘Kerchelichius imo Panegyrista etiam suus testatur fabulas has a plurimis Croatis receptas, et ad recentiora usque tempora retentas fuisse. ’De Kerchelichio primum, tum de Panegyrista respondebo. Expende, quaeso, ipsum [loci citati] spiritum, et videbis eum nihil aliud indicare voluisse, quam quod ob protracta in Lucem quaedam Diplomata persecutionem passus sit, et a monachis, et a viris in alteri etiam gradu eotum collocatis, sed genuina tractandae Historiae notitia destitutis; id autem in aliis etiam rebus publicis quandoque usu venire Tute probe nosti ut honoris gradus non semper Litterarum usui respondeat; haec ego non argumenti causa, sed veritatis g[r]atia; mihi enim arctior cum Kerchelichio necessitudo per omnem ejus vitam intercessit; nam eodem Moderatore etiam studiorum meorum usus sum, atque adeo idoneum me de mente ejus Testem habere potest; praesertim postquam ille in praefatione ad Hist. Eccl. Zagr. eandem sat luculenter expressit.

In re ipsa legebantur a popularibus meis inde a saeculo 12. scriptor Slavus ejusdemque interpretes Presbyter Diocleas et Marulus, Mihas Madius, et Thomas Archi-Diaconus Spalatensis, quin elevatarum a Te tantopere fabularum vel vestigium adhuc suppeteret; saeculo 17-o Orbinus et Glavinichius e Bohemicis, et Polonicis [p. 21] (ut ego arbitror) scriptoribus easdem Regionibus his intulerunt, verum dissipavit mox has Tenebras Communis ille non modo Croaticae, sed et Hungaricae Historiae Pater Lucius, qui, postquam Diplomatico-Criticam Scribendae Historiae rationem inivisset, origines Crobatorum e Porphyregenito disserte explicavit; collegere quidem postea etiam veteres quisquilias obscuri quidam Gentilitii scriptores, qui tamen continua ferme inde a Lucio usque Kerchelichium serie se excepere Levakovichii, Vinkovichii, Ritteri, Ladanii, Kovachevichii et Marcellovichii saniorem scribendae Historiae rationem {conscitati} nullum in manuscriptis operibus suis his Commentis Locum reliquerunt, notiores enim erant his omnibus cognatarum etiam nobis gentium Bohemicae, Polonicae, et Moscoviticae origines, quam ut palmari Chehi, Lechi, et Meschi fabulae fidem adhibere potuissent; scio Manuscriptorum horum notitiam ad paucos pervenisse, verum illustraverant jam post Lucium antiquitates illyricas et Croaticas Praeclari aliarum etiam gentium Scriptores, Lazius, Bandurius, Du Cangius, Farlatus, et Assemannus, quorum opera in manibus omnium Croatarum, qui animum ad Patriam historiam adjuvant, versabantur; Kerchelichius vero omnium illorum manuscriptorum Possessor succum eorum in opus suum transfuderat; jam vide, quam ampla eruditionis penus Croatis praesto fuerit antequam Tu eos non ex Instituto operis Tui, sed conjectis tantum hinc inde aculeis et fabulis ad genuinam historiae cognitionem compellendos suscepisses; fallit enim Te amor proprius in eo manifeste, dum statuis Te vulgares hos errores non sine salibus confutasse; explosisse, concesserim, confutasse, non concesserim; quos autem Tu sales vocas, nos alii sarcasmos appellamus. Qui enim confutasti? quando nec primam errorum originem, nec quomodo? et per quos iidem propagati sint, detexisti.

Verum si Idiotas tantum nostros, ac praesertim commorantes in urbe vestra Croatas, qui fabulas has exosculantur, pungere, hacque laudabili ratione errores suos dedocere voluisti: Amice! diem Tu profecto perdidisti: qui Lucium et Kerchelichium non legunt, credisne eos multam in Libro Tuo operam consumturos? Qui autem eos (in promtu enim sunt omnibus) legerunt, iisdem tamen Ratkajum, Bedekovichiumque praeferunt. Credisne sparsas a Te incidenter aliquot Satyras tantam apud eos Tibi conciliaturas authoritatem, ut Tibi potius [p. 22] quam luculentissimis illis authoribus fasces submittant? Depone quaeso hac de re omnem sollicitudinem! Praesto nobis sunt in omnibus scholis publici Magistri; non qui fabulas has Iuventutem cum aculeis dedoceant, sed qui eandem ad genuinum Patriae Historiae Systema svaviter perducant. Idiotas autem jam adultos nec sales Tui, nec Porphyrogeniti authoritas, nec omnia Lucii Kerchelichique Diplomata errores suos dedocebunt.

Ast fabulas istas nullus scriptorum Croaticorum positive refutavit, Lucius tantum silentio suo locum eis dedit! Kerchelichius plane Libertatem utrumlibet sentiendi concessit! Ipse ejus Panegyrista diserte affirmavit errores Ratkaji e popularium suorum animis vix evelli posse. Debent profecto alte animo suo insidere, gloriola illa, quasi Tu {primas} de Fabulis his Triumphasses. Verum jam supra te monui palmas has haud adeo facili Labore conquiri. Ede mihi ordinatam authorum, qui errores hos excoxerant, qui eos in alias Provincias Transplantarunt, qui eos apud posteritatem propagarunt, Chronologiam, profer occasionem, Analogiam, quam omnis fabula cum aliqua veritatis parte habere solet, et ego ipse hac corona caput Tuum {redimiam}. Nunc cum Tu Lucio et Kerchelichio, qui ex ipsa natura systematis Tui errores hos excluserunt, hanc gloriam adimas, noli quaeso existimare, quod Tu eam per aliquos in Patronos fabulae hujus Invectivas Tibi propriam reddideris. Ego certe ita apud me constitui; dari genus fabularum adeo crassum ut earum vel meminisse infra dignitatem sit gravis alicujus scriptoris, nisi forte tantum otii habeat ut omnem ejus originem et progressum erudite persequi possit. Ita sane ipse etiam Lucius debuit existimare, cum enim omnia Illyricarum antiquitatum capita chronologico ordine percurrerit, Epocham adventus Crobatarum e Porphyrogenito disserte explicuerit, adeoque per ipsam Systematis sui naturam fabulam hanc excluserit, quin ejus vel meminisset; Iure profecto censendum est eundem operae pretium non existimasse ut fabulae Diplomatis Alexandri M. tantillum seu Temporis, seu Chartae impendat. [Praecipua] Kerchelichii est Epiphonema, quo Satyram contra imbutos praeiudicatis opinionibus concives suos, quos ille cum persecutoribus [p. 23] suis perpetuo confundit, coronavit. Caeterum hic etiam rationem temporum in opere suo ita subducit ut appareat, cum haud ignorasse, quanto recentius sit temporibus Alexandri M. Sclavorum nomen. Ne vero in Kerchelichii exemplo patrocinium quaeras, scito, hanc pluresque ejus Satyras a nobis minime probari, quamvis exulcerato iusto dolore animo ejus indoleamus. Ut concludam hoc argumentum, mihi aeque nullus Hungarorum Scriptorum in manus oculosve incurrit, qui fabulam Otrokocsy de Daemonibus Incubis, qui Diploma Attilae positive confutarit.

De Panegyrista ita habe: Ratkajus a nobis non ob solam Diplomatis Alexandrini fabulam notatur, verum permiscuit ille complura, non modo facta, sed et omnem ferme Chronologiae rationem; et hi sunt Errores illi quos Panegyrista me censore adeoque totius rei probe conscio designavit. Caeterum e Toto orationis contextu facile perspicere potuisti, transiisse iam illam Epocham, qua adversus Palmares ejusmodi fabulas colluctari oporteret.

Major tamen, inquies, pars vulgi Litterarii Croatici fabulis his ad recentiora usque tempora pascebatur! Cedo, verum si eandem apud vos rationem subduxeris, vereor ne aequalem deprehendas proportionem. Me puero fabula venditi a Zventibaldo pro alba {Ecqua} Regni in Scholis Ginsiensibus quos frequentavi, vendebatur. Adolescens Diploma Attilae a pluribus semidoctis serio audivi sustineri. Nosti, vir clarissime, duas has gentes adeo communes semper res habuisse, ut iisdem scholis, iisdem per vices Magistris, iisdem Libris ipsis reliquis eruditionis subsidiis uterentur; porro Tu meum De Aboriginum nostrorum antiquiori in Europam adventu argumentum ea ratione non dissolvisti, quod Gloriam Gentis Hungarae per id auctum iri non putes, si Hunnos Attilianos, praedones illos ac latrones, in majoribus suis numeret; poteram ego Tibi eodem Iure respondere si argumentum concludere existimassem: ad gloriam gentis Croaticae parum attinere an ab Illyris descendant, cum eos pyraticae adeo deditos fuisse constet ut Polybius non aliquorum sed comunes omnium hostes appellat. Caeterum de eo, an Illyri Gallicae originis Populi fuerint, dissertationem post non multum tempus accipies; e qua videbis non ita ignotas esse Croaticis seu Illyricas seu Croaticas antiquitates ut Tu hactenus fortasse existimabas. Iam ad retorsionem Tuam, qua Tu me penitus confecisse tibi blandiebaris, ego te monueram quod ignorantiam Croatarum illorum, qui Diploma Alexandri M. in archivo Capituli Chasmensis exstare Tibi referebant vel inde aestimare potuisses quod Capitulum illud sit Locus in [p. 24]

Systemate Legum nostrarum credibilis. Tu, ut argumentum retorquere possis, et Tabularium Vaticanum et Cistam privilegiorum Regni pro loco aeque Credibili constituisti. Patere vir clarissime, ut ego, qui me olim Iure consultum Profitebar Te, in quo scientia haec requiri non debet, quid sit de Lege nostra Locus credibilis amplius informem quin ullatenus verear ne vapulem propterea seu a Jure Consultis, seu a Criticis ejus Generis quibus systema Legum nostrarum intimius perspectum est. Iura nostra Iudicibus Regni ordinariis, eorum Proto-Notariis, et Capitulis, ac conventibus quibusdam fidei dignitatem ita attribuerunt ut, quidquid coram iis in forma Iuris agitur, de eo illi Testimonium omni Exceptione majus pro omni Tribunali possint perhibere. Et hoc sensu Tabularia illorum Loci credibiles appellantur, quod qualecunque inde proferatur Instrumentum, de Iuridico illo, super quo confectum est, actu planum testimonium faciat. Video jam ad authentica ejusmodi Loca nihil aliud pertinere quam quod coram iis gestum est; vides defuturum officio suo Custodem illum capituli, qui non dico falsa, sed verissima etiam, a Materia tamen fori aliena Instrumenta eorsum congereret. Vides etiam, id si reipsa fieret, praesertim vero si credibilis aliquis Locus manifeste falsis etiamsi Historicis Instrumentis scateret, ad ejus Expurgationem publica etiam authoritate procedi posse, adeo in sensu Legum nostrarum nec Tabularium Vaticanum, cujus praefectus nullam habet legalem fidei dignitatem, nec Cistam privilegiorum Regni, in qua ego diversos Litterarum Missilium fasciculos deprehendi, locum esse credibilem vides; hoc autem stabilito, quantum me retorsio Tua premas, ipse, quaeso, aequo animo expende. Unum tantum hac in re Te monendum adhuc existimabam, nimirum non esse opus Testibus Proto-Notario, qualis ego fui, ut Cistam Privilegiorum Regni ingrediatur; ut Locus credibilis alienis ab instituto suo et aperte falsis Instrumentis scatere statuatur, idoneis omnino Testibus opus esse.

Ut concludam, veni ad difficillimum Totius hujus controversiae caput. Ego Ironia illa Tua (ita enim illam accipio) nimirum essemus Croatarum subditi, et captivi, ipsam status publici Constitutionem peti existimavi. Tu per Monachos et Idiotas nostros, qui Diplomate Alexandrino Sclavis [p. 25] in Totum Septemtrionem Ius competere somniant, Croatiae cum Hungaria nexum sollicitari constituisti. Ratiocinatio haec si in nexu argumenti mei assumatur, posset indecoram fortasse tibi apud Lectorem minus sagacem facere significationem, quam ut praevertam {ipsus} declaro me magnum inter utrumque discrimen statuere. Idiotarum enim nostrorum somnia ultra privata illorum Triclinia et Coenas vix penetrabunt. Praestans vero ceteroquin Liber Tuus Summorum etiam virorum manus pervagabitur.

Sed Tu longe aliam Glossae hujus facis applicationem, firmiterque statuis Te oratione illa non statum publicum petere, sed Idiotas nostros, qui ex comentitio illo Diplomate periculosa ejusmodi somnia procudunt, pungere voluisse. De animo Tuo nolim pertinaciter inficiari; scio enim quod hac de re sibi quisque Testis sit maxime idoneus. Quod tamen ad verba orationis attinet, fateri debes ea ad minutos scriptores non posse, ad totam gentem et posse et debere referri; agnoscere etiam Te oportet totam hanc acerbam Glossam nec ad Institutum Tuum pertinuisse nec ullum seu moralem seu Litterarium sensum facere, adeoque iustum superesse deipso animo Tuo dubitandi fundamentum.

Quae cum ita sint, vides me Typographos, qui Tibi ab obsequiis sunt, minime reformidaturum fuisse si in priori mea sententia tam meam Litteram quam responsum Tuum Publici Iudicio subjecissem, sicut nunc rem omnem arbitrio Excellentissimi Archi-Praesulis promte substerno. Aut enim omnia me fallunt, aut ego moderationis Laudem, Tu acerbae adminus Orationis calculum reportabis. Caeterum, si finalia mea verba aequius expenderis, facili negotio deprehendes ea non minantis, sed tibi inter duas vias arbitrium deferentis fuisse. Nunquam ego authoritate, quae in me nulla est, imponere Tibi contendi. Neque enim me latet quale sit inter civilem ex Litterariam Rempublicam discrimen.

In hac ego Tibi, quam promeruisti, Palmam lubens concedo, pro me vero a te imposterum nihil aliud requiro quam ut tantillo meliorem de Litteratura Gentis Croaticae opinionem habere, et si quae tibi in futurum Litteraria Concertatio cum quopiam intercedet, ne eum Levitatis animi, Iudicii defectus et partium studii adeo promte damnare velis.

Vale.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica