Author: Nicolai Skerletz de Lomnitza. Editor: Neven Jovanović2012-03-07
Cupit Sua Maiestas Sacratissima (verba sunt Rescripti) ut Domini Status et Ordines de eo etiam sollicito studio et omni conatu agunt quo insurectionis negotium in eum redigatur ordinem ut per eius regulationem promptum atque efficax auxilium pro publica necessitate atque adeo ipsius Regni defensione in omnes eventus haberi possit.
Duplex eius rei constituenda ratio a vulgato illo notissimi libelli authore proponebatur: 1-o ut nobilitas hanc insurgendi obligationem parato aere redimant, hoc vero aere stipendiarius regulatus miles conducatur, in defensionem patriae longe maiori fructu excubaturus; altera, ut absoluta ab hac insurgendi obligatione nobilitas substitutum interteneat militem qui ad eam, quae in praesens viget, disciplinae militaris normam vel ex eo instituatur, quod iam anno 1602. status ipsi per articulum 9. inutilem esse personalem insurectionem recognoverint, eaque de causa substitutum iam eotum obtulerint militem.
Verum horum neutrum cum libertatibus nobilitatis per regnantem quoque maiestatem iure iurando stabilitis posse conciliari cuique vel obiter illa perpendenti perspicuum est.
Nam quod ad primum adtinet, hoc facto nobilitatem tributariae servituti subiiciendam ex terminis patet; id autem sine convulsione totius Ungarici systematis fieri non posse alioquin clarum est. Sed et alioquin videtur nulla per id ad aerarium Principis futura accessio; cum enim pecuniae fructus omnis in usu consistat, utcunque suos nobilitas reditus adauxerit, aes illud omne sive a possessore ipso expendatur, seu alteri in faenus tradatur, alioquin per circulationem redit ad contribuentes, atque inde sit quod Regnum hoc, manufacturis omnisque pene distractionis naturalium beneficio destitutum, modernum praestare tributum possit. Quodsi pars aeris huius per directam nobilitatis contributionem Principi obveniret, deberet profecto tantumdem de tributo plebis relaxari atque adeo in reipsa Princeps nihil lucri faceret quam odiosam tituli permutationem, cum gravi nobilitatis alienatione, cuius devinctos sibi habere animos Principis plurimum semper interfuit. Est et alia quae consilio illi officit ratio, nimirum totam simul summendo Hungaricum contributionale plus efficit, quam dominicale efficiat. Certum est iam cum contributio nonnisi 3.289.267 florenos exportet, dominicale ultra tres milliones computari non potest; quod si igitur nobilitas 20 per 100. (ut in Germanicis provinciis fit) contribueret, Principi hoc titulo non nisi 600.000 obvenirent; subiecta vero contributioni nobilitate illico successio fisci cessaret, tum libera in Germanicas provincias naturalium invectio reserari deberet; quae si expenduntur, plus Principi hoc titulo decessurum quam illi accessurum facile apparebit. Quid quod insurgendi obligatione nobilitas eo facto exolveretur, atque ita Princeps magno in quemvis insperatum eventum praesidio destitueretur; quamquam hoc quidem consilium ipsa rei natura excludere videatur; cum enim Hungariae finibus talis barbarus hostis adiacet qui bella non eo, quo aliae Christianae potentiae, civili instituto gerere, verum urbes vicosque evertere, sumtuosas nobilium aedes flammis absummere, incolas in deterrimam rapere servitutem, verbo religionem omnem desolare consvevit; adversus hostem adeo efferum nobilitas, utcunque demum per Principem insurgendi obligatione exoluta sit, pro aris et focis, pro liberis fortunisque suis, ipso naturae in conservationem sui semper intentae ductu arma corripere, ut primum Regnum invaserit, alioquin intermittere non potest; vis argumenti huius facile apparebit, si ad superiorum saeculorum memoriam animum advertamus, nimirum donec per reliquos etiam Europae populos bella more barbaro gerebantur, insurectionalis militis usum apud omnes Europae gentes viguisse certa monumentorum fide constat; postquam formatis subsidio potissimum litterarum ad humanitatem animis ipsa belli gerendi ratio certis iisque multum? civilibus regulis, quae deinde in ius gentium transiverunt, adstricta est. Evenit ut duplex apud omnes cultiores populos effecta sit civium conditio: alii, qui arma tractant, alii, qui civilibus operam dant rebus; et quia mitigato iam admodum iure belli, etiamsi inimicus Princeps regionem occupet, post persoluta necessaria belli onera quemque suis vacare studiis permittit; inde fit ut alterum hoc, sive civile, incolarum genus arma amplius capere in ceteris Europae provinciis nec velit, nec obligetur; cum id apud Turcam longe aliter se habeat; ubi ille finibus imminet, nisi quis proprios everti[t] penates, coniugem liberosque in diram rapi servitutem nihil pensi habeat, arma ipse etiam arripere necessario debet.
Altera ex propositis modalitas in substantia cum priori alioquin concidit; utrumque enim complectitur: nimirum ut et nobilitas usu exuatur armorum, et ut in substituti illius militis intertentionem contribuat. Libet istud praeprimis demonstrare.
Substitutus ille miles ut ad eam, quae in praesens in usu est, militaris disciplinae rationem instituatur, debet primum in centurias, tum in legiones conscribi, solitisque provideri praefectis seu officialibus, ac ut debitam exercendae rei militari operam navare possit, ab omni alia abstrahi occupatione: sed ut praestari possit, congruo illum etiam tempore pacis stipendio uniformique providere opus est. Stipendia haec, uti et vestitus, necessario per eum, a quo talis miles statuitur, nobilem praestari deberent, efferrentque perpetuum et adeo grave onus quod cuique etiam rigidae contributioni facile aequivaleret. Quid iam de stipendiis praefectorum dicam? Si haec quoque a nobilibus praestari oporteat, clare res haec in tantam exurget summam ut proximam toti nobilitati ruinam adferre debeat. Et adhuc de armis et reliqua bellica supellectile nihil diximus, quae si pariter in calculum summi debeat, prodibit insupportabile Regnicolis [exiguam] alioquin, imo in potioribus Regni partibus nullam procreatorum in bonis suis naturalium distractionem habentibus onus; assummatur in calculum, vel minus militis annuum stipendium, equus vestitus, et arma, et prodibit, unum equitem minoribus quam sexaginta florenorum impensis statui non posse; grave sane vel exinde, quia annuum et perenne onus; in hoc tamen necdum subsistit eorum, qui substitutam illam insurectionem sustinent, intentio, quippe eo spectant ut praeter personalem illum militem quatuor adminus portales praestentur, ita nobilem unam possidentem portam annuum tributi 300 florenorum onus maneat; atque usu ipso constat exigua in Regno reperiri loca ubi bona unam efficientia portam 300 florenos in parato aere inferant. Quid si praefectorum stipendii exolutionem, tentorii, lebetum, caeteraeque bellicae supellectilis comparationem a proportione concurrere deberet? Onus certe evaderet non illegale modo, sed et prorsus insupportabile. Sed cedo persolvenda a Principe praefectis stipendia. Quid quaeso inde naturalius, quam prorogandam ipso facto istam consilii bellici authoritatem, cum id ipsum in confiniario milite factum iam videamus; quorum aeque praefectis tantum stipendia Princeps exsolvit, gravius vero militat pure ab inhabitato terreno, quod ad privatas potissimum familias et non ad Principem spectat; educitur per consilium bellicum confiniarius miles pro arbitrio etiam quam remotissime a Regno, sic ut vacua fere prorsus maneant confinia, educetur profecto et illa insurectionalis militia; obiicitur maximo semper discrimini confiniarius miles, obiicietur et insurectionalis; quantum e confiniario milite seu bello, morbis periit, debet ex confiniario populo illico redintegrari, deberet certo et per nobiles quidquid ex insurectionali illa militia interiret. Praeficiuntur confiniario militi exteri ex omnibus nationibus 1 officiales, praeficerentur certo et insurectionali.
Verum dicet hic aliquis posse hac re mediam aliquam rationem ita 2 iniri, ut nobilis vir unam portam habens quinque e suis nominet colonos qui in album insurectionalis militis inserantur; hi armis et amictu instruantur quidem, ceterum in suis relicti aedibus ultroneam colendo agro impendere operam ita permittantur, ut statuto tantum tempore instituendi militaris exercitii causa ad destinanda sibi loca convenire sint obligati. Levius nonnihil priori onus, seu conservandum hac via diutius amictum, seu stipendii compendium spectes, sed quod subeundum a nobilitate per indirectum tributi iugum ex aequo post se habeat. Ut enim rusticus ille gravem hanc militandi obligationem gratuito sustineat nec iustum, nec practicabile est; aut ergo domus talis, ex qua eiusmodi praestetur miles, a debitis domino suo praestationibus absolvenda, aut militi aliquod pro modulo suo stipendium decernendum foret, utrumque et perenne, nec profecto exiguum pendendi indirecta hac via nobilitatem tributi onus post se trahit; quodsi semel imponatur, facile postea in immensum provehi posse luculento nobis vicinae provinciae sunt exemplo; ut alia, quae haec intertenendi militis ratio secum ferret incommoda praetereamus, sane, cum nuper tyrones statuerentur, plurimos profugisse, alios, qui fuga se subducere non poterant, ut hoc onera se expedirent ultro se mutilasse palam constat. Quidni itaque in hoc quoque designandi perpetui militis huius ratione expectandum foret quam continua designatorum illorum profugia, desolationes villarum, effectum denique ambiguum, certum autem non modo domini terrestris, sed et ipsius Principis detrimentum; deinde nec haec ad disciplinam militarem institui militia sine officialibus potest.
Iam his si nobilitas stipendia persolverit fiet cumulata alioquin ad onus illegale accessio; si Princeps est eos soluturus, redeunt omnes, quae supra remonstratae sunt periculosae sequelae, quibus, quod 3 nullis servandae pro domesticis tantum periculis eiusmodi militiae assecurationibus, nullis proficiendorum illi districtualium generalium exercendique per palatinum in eos summi imperii cautelis satis prospici possit, cum veteranum confiniarii militis, tum recens Transilvaniae exemplum, cum denique explicata nimium dilucide per Kollarium consilia satis remonstrant.
Atque haec fere eadem rationum momenta consilio etiam illi adversantur, ut obveniens cuique nobilium militis numerus per eundem domi suae ad instar pandurorum ad obeunda complura domus munia idoneorum alatur. Quippe universim rem accipiendo insurgendi obligatio temporaneum, saepe post pluria lustra non rediturum onus importat; quaevis autem stabilis intertenendi militis ratio continuam, et perennem inducit obligationem; quam ut sibi nobilitas ultro imponat, sicque viam imponendi sibi successive intolerabilis tributi sternat, praetendi sane non potest.
Caeterum nobilitatem hac quoque ratione armorum usu exuendam se ipso patet, quod nemo certe, nisi avito degener sangvine, aequo animo ferat, praesertim cum de iis, quos aetas, aut natura armis minus idoneos effecit aut quos indispensabiles alio vocant occupationes articulo 18. 1566. §. 5. 6. alioquin provisum habeatur. Porro hac in re ad funestam quae ex hoc fonte suapte flueret sequelam advertere operae profecto pretium est proinde etiam armis ultro debet conservari. Praerogativae, quibus nobilitas Hungarica gloriatur, omnes pure intuitu huius militandi oneris concessae sunt, hoc ergo semel sublato surgit illico insuperabile praerogativas illas sufferendi argumentum. Ac hoc quidem praecipua esse debet nobilitatis ratio ne sibi armorum usum adimi paciatur; iam quod id nec Principis intersit, videamus. Praeclarus (ut alias semper) Montesquieus monuit Principes, genium populi, cui ipsa gubernii forma superstructa est, nunquam esse mutandum, ‘Quippe imperium, ’inquit Tacitus, ‘iisdem artibus, quibus partum est, 4 facillime retinetur.’ Et sane quis non videat male sibi consulturos Batavos, si dimisso, quo suum et constituerunt, et hactenus conservarunt imperium, commercii genio suos ad rem militarem animos incipiant comparare. Iam Hungaros Regnum hoc armis et comparasse, et conservasse hactenus, ac universim militarem genti huic inesse genium nemo inficias ibit; e re itaque Principis tanto minus esse videtur militarem gentis spiritum prorsus opprimere, quod vicinum habeat adeo hostem ut nisi illo {militaris} pectore retineretur, procul dubio vel adversus primas eius discursiones loco cedere, vacuamque relinquere regionem cogeretur; cuius manifesto vel illud sit indicio quod experientia compertum sit, ubi Turcicum exoritur bellum, magis in remotis Styriae Carnioliaeque provinciis quam in proximis ad Turciam Hungariae finibus trepidari; 5 qua in re id unum observari oportet, non posse militaris gente quapiam spiritus contineri, nisi infractum eidem libertatis suae exercitium relinquatur; cuius enim collum grave premit servitutis iugum, eius certe animus in militaris spiritus non facile assurget.
Quod articulo 9. 1609. inutilis recognita personalis insurrectio, id magno sententiae huius patronis praesidio esse non potest; cum enim non verba, sed ratio legis spectari debeat; si lex ista cum articulo 22. 1599. combinetur, prona illico evadit nodi huius explicatio, ‘etiamsi personaliter insurgere vellent’ dicit articulus ille ‘tamen quia flos militiae et omnes bello habiles stipendia merebuntur, neque Domi, nisi bello minus idonei remanebunt, hi, etiamsi insurgerent, parum vel nihil utilitatis inde pro bello emergeret, quid quod in articulo 3. 1601. appareat, Peste, Turcarumque et Tartarorum grassationibus incolas Regni ad eas deductos fuisse angustias, tantamque redactos paucitatem ut vix amplius pristina Regni facies apparuerit.’ Quid itaque mirum adeo comminutae nobilitatis personalem insurectionem lege publica inutilem eotum recognitum fuisse. Cum utilitatem eius denuo agnitam fuisse, ut primum pristinas Regni vires resummere caeperat, sequentium annorum leges satis testentur, quibus ad veteranum hoc defendendi Regni praesidium continuo recursum fuit.
Ita neutra ex propositis per Kollarium modalitatibus regiam in effectum deduci posse intentionem manifeste (ut puto) conficitur. Et vero cum ex ipso inferiori propositionum sensu tum ex subsecuto dein rescripto longe aliam, eamque benigniorem multo Suae Maiestatis intentionem esse satis apparet; id illa unice postulat ut, cum legibus nostris nulla certa constituta sit insurgendi ratio, verum pro singulis circumstantiis alia semper atque alia insurectionis norma praescripta fuerit; porro, iam ingruente periculo de modo propulsandi hostis deliberare sero nimis atque adeo inprovidum videatur; nunc demum certus pro ratione maioris minorisve periculi determinetur insurgendi modus, una de necessariis ad eam requisitis ita proinde instituatur, ut cum periculum ingruerit, definitis iam paratisque, quae eo spectant, omnibus insurectionalis huius militiae usus in defensionem patriae illico haberi possit.
Id nec ullum praerogativae nobilitari afferre periculum dicitur et luculento anni 1609. ad annos 20 cum Turca pacem ⟨... exemplo⟩; regnicolae per articulum 65. non modo ‘salutare esse in pace de bello cogitare ’ultro recognoverunt, sed et effectivam pro eventuali ingruentis cuiuspiam periculi casu de insurectione provisionem constituerunt; salutare hoc exemplum anno etiam 1651. secutos esse regnicolas, quo etsi sedatis intestinis motibus extensoque adhuc ad triennium cum Turca armisticio Regnum alma pace perfrueretur, de modo tamen, quo emersuri belli tempore insurgendum fuerit, per articulum 46. dispositum habetur.
Status vi articuli 8i 1715. huic ita provisum esse reponunt ut, quid eatenus constitui amplius possit, nihil iam superesse videatur; nimirum agnovisse iam tunc maiores nostros mutatum esse bellandi systema, atque adeo sibi quoque de validiori, quam sola sit insurectio, defendendi Regni medio esse deliberandum; constitutum itaque ut stabilis introducatur contributio, qua stipendiarius regulatusque miles conduci inque Regni defensionem possit interteneri; contributionem in subsequis 1723. comitiis effective inductam ac in postremis anni 1751. comitiis 6 ad tres milliones ducenta octuaginta novem millia ducentos sexaginta septem florenos sex cruciferos productam haberi; porro si legio una a mille capitibus computatur, posse eam centum millibus interteneri constat: atque adeo Regnum vel hoc titulo de triginta trium millium regulatae militae praesidio sibi iam providisse. Accidit confiniarius 7 aeque regulatus miles sexaginta amplius millia efferens, qui utique ad rationem Regni debet computari, partim quod terrenum occupet, e quo alias contributio in alterius regulatae militiae intertentionem cessura obveniret, partim quod possessa per eundem terrena sint a potiori privatarum familiarum adhucdum extantium, partim quod nongenta illa millia, quae in exolutionem praefectorum confiniariae illius militiae Princeps expendit, facile ex assignatis illi in defensionem Regni proventibus regiis conflentur. Ita constituto adversus quasvis inopinas irruptiones adeo valido, quippe nonaginta trium millium regulatae militiae, praesidio cessare iam et rationem illius, qui olim a portis praestabatur, militis et obligationem, indeque factum quod articulus 8. 1715. non nisi personalis insurectionis banderiorumque mentionum faciat, articulus vero 63. 1741. cum assensu regnantis modo principis conditus aperte dicat: ultra personalem insurectionem articulo 8. 1715. debitam pro illo duntaxat casu oblatum etiam fuisse portalem militem. Ceterum, quod intertentus hoc modo per Regnum tum regulatus, tum confiniarius miles a limitibus Regni quam remotissime educaturm id neque recte, neque ex praescripto legum fieri, atque adeo in eo potius flagitandum a principe remedium, quam ut novo rursus Hungaria onere debeat cumulari; quod si domestica haec praesidia in securitatem patriae, ut deberent, reserventur, superfuturum semper tempus, quo consilia super instituenda insurectione expediantur; quid quod rei admittere non videatur natura, ut de instituenda insurectione quidpiam instituatur antea, quam eadem effective decreta sit, propterea quod cardinale semper Regni Hungariae principium fuerit modum insurgendi rationi periculi commensurari, ei autem rei, quae necdum existit, quidpiam commensurari non potest; ipsa igitur rei natura docemur, non ante de regulanda agi posse insurectione, quam decernatur, decerni vero non potest, nisi cum casus realis periculi existit. Res haec eam etiam habet ulteriorem rationem, quod alioquin tam generalis, quam particularis insurectio sint supremae Regni vires quas illico hosti nec expedit nosse, nec licet; ea etiam de causa veteri adhuc lege expresse constitutum habetur primis periculis conductum ex proventibus regiis militem obiiciendum, tum {regium} suorumque officialium, ut et praelatorum et procerum, banderia, demum vero, si nec haec tutando Regno praesidia sufficiant, educendum militem insurectionalem. Allegata annorum 1609. et 1681. exempla cum ratione moderni temporis componi non posse; nam 1609. possessa per Turcam dimidia fere Regni parte, etsi constitutae essent induciae, particulares nihilominus Turcarum grassationes continuo viguisse vel ex praefatione articulis 8 5. et 6. anni 1575. praemissa constat, qui (Turca) dicitur illic ‘quam perfide et dolose inducias colat, potuit sua Maiestas vel ex hac una inexpectata irruptione quae aestate praeterita cum ingenti Regni huius detrimento contigit, facile animadvertere’. Itaque pace adeo infida superfuisse omnino regnicolis constituendae insurectionis non modo rationem, verum etiam necessitatem; anno 1681. et intestinos adhuc perdurasse motus, et tales a Turca continendae pacis propositas fuisse conditiones, ut facile apparet illis praetextum tantum proximo bello queri, quemadmodum illud in sequenti anno et effective intulit. Nunc stabilita primum recentissima pace bellicos meditari adparatus vel ipsum irritandorum forsan hac via aemulorum periculum admittere non videtur; nihil itaque reliquum videri, quam ut huius intuitu status ea ratione Principi respondeant, ut in consimili re 1566. regnicolae per articulum divo condam Maximiliano responderunt: nimirum de insurectione nihil novi possunt regnicolae decernere, quando iam antea satis superque his de rebus tractatum sit et satis clarae constitutiones quoque superinde factae; cum itaque iis maiora nunc quoque praestare nequeant, suplicant Maiestati Suae, dignetur gratiose providere ut ipsi contra hasce constitutiones ad alia graviora non compellantur. Ceterum quemadmodum gens haec Hungara (verba sunt articuli 3ii eiusdem omnia) semper sese Turcarum genti opposuit, illorumque vim et ferocitatem non solum fortiter et animose multo tempore sustinuit, verum etiam saepius ab orbe Christiano repulit, sic hoc ipsum in posterum quoque, quamdiu vires suppeterent, facient, suoque ipsi proposito constanter inhaerentes pro ipsius maiestate et dulci patria sanguinem cum vita profundere nullo unquam tempore omittent. In quem firme sensum effective etiam responderunt. Ita status ipsum quaestionis cardinem movisse apparet. Si enim id semel conficiatur nobiles praestando portali milite non obligari, quod circa personalem insurectionem reguletur, parum supererit.
Verum longe aliter haec res a parte Principis assumitur. Nimirum triplicem esse insurgendi obligationem, personalem, realem, et naturalem. Ex primo capite quisque nobilis velut commembrum coronae in defensionem eius libertatumque suarum insurgere tenetur; atque inde fit ut omnes etiam inpossessionati nobiles insurgere teneatur, Sigismundi Decreti 6i articulo 3; 1666. ar. 5; 1687. ar. 46; verum cum nobilium possessionatorum praeter defensionem coronae bona quoque sua conservari intersit, et nec secus naturalis admittere aequitas videatur ut nobilis, cuius annuus in plura exurgit census, nullam maiorem habeat obligationem atque ille cui praeter vitam et libertatem, quod tueatur, nihil superest. Inde exurgit realis illa obligatio ut nobiles possessionati a proportione bonorum suorum pro ratione maioris minorisve discriminis plures aut pauciores praestare aequites obligentur. Ceterum aras poenates coniuges liberosque proprios tutari ipso naturae ductu obligentur, factum est ut ex naturali hac obligatione ipsi quoque rustici, antequam fixo praemerentur tributo, a certo portarum numero pro ratione periculi determinatos sibi pedites producere debuerint; postquam perennis rusticis imposita est contributio in intertentionem regulati militis convertenda, eos pristina praestandi peditis obligatione exolutos esse connaturale est ex eo principio, quod quis per alium facit, per se fecisse censetur. Sed vero quod per stabilitam contributionem ipsi nobiles possessionati obligatione praestandi a proportione colonorum militis relevati sint, sustineri nullatenus potest. Primum, quia in praesens subsistit etiam illa, ob quam primitus nobiles possessionatos hanc mansisse obligationem superius stabilivimus, ratio, stante autem ratione stare etiam debet legis dispositio. {Benigne} non queritur hic de obveniente a portis palatinalibus milite, quem alias legibus nostris insuetum anno 1741. pro illo duntaxat casu praestitum fuisse constat, sed de obveniente a numero colonorum milite, quem cunctis priscis legibus dubio procul omni debitum anni 1741. articulus 63. nuspiam sustulit; cum tamen miles iste olim quoque a portis non quidem palatinalibus sed portis phisicis colonorum praestitus fuerit, ut nos quoque eundem in posterum portalis militis acceptione designemus. Certissimum est illud principium, quod nemo suam re aliena exolvere possit obligationem. Iam vero contributionem illam non a fundo, cuius dominus terrestris dominium retinet, verum a superficie seu perceptis ex illo fructibus mercedeque latoris, cuius rusticus habet proprietatem, {3ae titulo 30}. dependi alioquin constat. Utut igitur res torqueatur, recte inferri non potest per impositam rustico contributionem dominum eius praestandi portalis militis obligatione exolutum esse. Denique cum ante annum 1715. usum formalium banderiorum in Hungaria dudum 9 desiisse constet, articulus porro 8. omnes omnino nobiles non modo personaliter insurgere, verum etiam sua respective banderia producere debere constituat (ly respective propter nobiles impossessionatos adiecto), per banderia nil nisi portalem intelligere voluisse militem vel exinde statui debet quod articulus 11. 1661. per articulum 7. anni 1659. eatenus confirmatus testis sit exolescentibus sensim banderiis nomine banderii portalem iam tunc militem venisse. Quicunque dominorum (dicit lex illa) numerum quinquaginta equitum non habuerit subsit banderio comitatus, eos vero, qui in diversis comitatibus bona habent, sufficit in eo comitatu insurgere, ubi suas personales residentias faciunt. Sensus legis huius non alter esse potest, quam quod ille, qui ex bonis in uno comitatu sitis quinquaginta aut amplius praestare equites debet, eosdem sub proprio vexillo educere possit, qui vero infra quinquaginta producit eosdem banderio comitatus, quod ceteroquin ipsos nobiles personaliter insurgentes complectitur, submittere debet; qui tamen in diversis comitatibus bona possidet, talis convenientes de omnibus bonis suis equites sub proprio banderio penes comitatus illius, ubi personaliter residet, copias educere potest. Sed quia postremum hoc per verba illa: Sufficit in eo comitatu insurgere, ubi personales residentias faciunt subobscure expressum est, libet id ipsum aliarum legum contextibus illustrare; articulus 5. 1662, et 46. 1681. haec habent formalia: Qui in comitatibus bona possident tales de omnibus bonis suis equites abinde provenientes secum in exercitu illius comitatus ubi personaliter faciunt residentiam modo praenotato interteneant, pedites vero a subditis subministrandi sub vexillo duntaxat illius comitatus, in quo resident, militare teneantur.
Ita {sublatum} articulo 11. omnem ambiguitatem indeque clare confectum, quod articulus 11. 1601, quemadmodum, dum parte posteriore de possessionatis in diversis comitatibus loquimur, de equitibus portalibus intelligi debet,10 in priori parte, dum de illis, qui in uno tantum comitatu possessionati sunt, statuit pariter de portalibus equitibus, non vero de stricte talibus banderiasticis statuisse censendus sit. Quales portales equites cum banderii appellatione afficiat, nomine banderii iam tunc portalem militem venisse apparet atque adeo obligationem praestandi portalis militis nobiles ultro manere conficitur, praesertim cum contributio iam anno 1681. omnino viguerit et tamen portalem eotum etiam praestitum fuisse militem articulus 46. reddit manifestum.
Quid plura, cum tum luculenta banderiorum mentio articulo illi otiose inserta fuisse dici nequeat, nisi banderiorum nomine portalis miles intelligatur. Id demum statui oportet quod per articulum illum vetus praestandorum per ecclesiasticos a decimis iuxta 19. 1439. et 15. 1494, per magnates vero iuxta 14. 1559. a nonis formalium banderiorum obligatio reducta habeatur articulo 63. 1741, per quem id explanatum praetenditur, quod tenore articuli 8. 1715. regnicolae ultra personalem insurectionem ad nihil obligentur; si in genuino sensu accipiatur ad summum id conficietur, quod non iam equites, sed pedites statui debeant a portis; ut primum enim generalis insurectio in praeambulo illius articuli determinatur, mox in primo recognoscitur, titulo generalis huius modi insurectionis 21622. pedites erga portas Regni repartiendos esse. Ac tum primum in 4o subiungitur quod ultra praemissam personalem insurectionem ex praescripto praecitati articuli 8i debitam a singulis portis 11 singuli equites offerantur. Ita stabilito eo, quod nobiles praeter personalem insurectionem praestandi etiam portalis militis obligatio ultra maneat, cur de determinando pro ratione maioris minorisve, quod impendere potest, periculi certo insurgendi modo agi non possit, rationem non superesse; credo 12 enim modum insurgendi rationi periculi debere admensurari. Verum ideo exinde inferri nequit quasi propterea de determinanda insurectione non nisi urgente iam periculo agi possit; quis enim abnuat ex tanta, quas Hungaria superioribus temporibus sustinuit, vicissitudinum experientia ipsos etiam ingruere13 nobis denuo queuntium periculorum gradus facile posse praevideri, atque adeo praevisorum etiam huiusmodi periculorum gradibus certum insurgendi modum addici.
Quae de intertento ex contributione Hungarica regulato alioque confiniario milite dicuntur, quanquam suo non careant pondere, necessitatem tamen regulandae in tempore insurectionis non evertunt. Quid enim si Regnum plures hostes ex diversis partibus valida manu invadant, Turca ex una, Polonus ex alia, ac ipsa nefors emensa, quae sola interiacet, Moravia Borussus ex tertia partibus? Sane eotum nec quidem nonaginta tria millia sustinendo in tot partibus impetui sufficient, adeoque dignum providentia tam illustris Regni consilium foret eo suos dirigere conatus, ut intrinseca saecuritati in eum quoque eventum prospiciatur.
Porro ubi status eo spectare videntur, ut illa, quae ex contributione Hungarica alitur regulata militia, ut et confiniarius miles adversus, alios Hungariae non conterminos hostes non educatur, verum pro intrinseca tantum Hungariae securitate intra fines Regni semper contineatur, meminisse eos oportet, id ipsam systematis gubernii plures complectentis provincias unitatem non admittere; cuius modi systematis unitati iam tum se Hungari quoque ultro subiecere, cum ex Augusta Domo Austriaca, quam plurimis aliis Regnis etiam in provinciis imperare bene noverant, Reges sibi postmodum haereditarios effectos delegere. Quemadmodum enim omnes simul provinciae unum monarchiae corpus constituunt, ita singula per se, et omnes simul provinciae communes habere debent et amicos, et inimicos illos, quos Princeps pro talibus declaravit, adeoque communibus etiam totius monarchiae viribus et amici defendendi, et propulsandi sunt hostes; systema hoc si cui unquam, provinciae Hungaricae certe extitit semper salutare. Quis enim nescit Hungariam fere omnem non propriis eiusmodi, sed potissimum aliarum haereditariarum Augustae Domus Austriacae provinciarum copiis, imo validis etiam Sacri Romani Imperii subsidiis per Principes Austriacos recuperatam fuisse et postea semper contra Turcam defensam statuerunt; Illustre eius argumentum regnicolae ipsi per articulum 68. 1609. dederunt, ubi ultro confitentur, Regnum hoc ad extremam iam plene devenisse calamitatem, tum ex continuis bellorum sedibus tum vero ex eo, quod vicinae provinciae solida sua subsidia et manus auxiliares a Regnicolis subtraxerint. Quomodo ergo nihil controverti in praesens rationabiliter posset, ne regulata, quae ex contributione Hungarica alitur, militia uti et confiniarius miles ad defendendas pro ratione temporis reliquas suae maiestatis provincias adhibeatur. Qualem in casum si Regnum per Turcas invadi contingat, interest profecto statuum congrua pro sinistro eiusmodi eventu praesidia nunc constituere, ne serum forsan postea in ea temporis perturbatione auxilium frustra exquiratur.
Caeterum, ubi destinatorum in defensionem 14 Regni proventuum regiorum fit mentio, si status eo animum adverterint, quantos per exolutionem confiniariae militiae ipsa defensio Regni sumtus secum ferat, facile eis apparebit tantum praesidii hac in re non posse collocari, ut nisi quoque regnicolae efficacem parte etiam ex sua conatum adhibuerint, Regnum ea sola ratione tutum in omnes eventus queat reputari; ac primum proventum satis fere omnem absolvit dicasteriorum exolutio; reliqui tam camerales quam montanarum civitatum proventus, si immensi, qui ad erigenda praesidia, instruenda armamentaria, constituendam conservandamque rem tormentariam; instituti praeterea cum rei architectonicae, tum pirobolariorum corporis exolutionem necessarii sunt, sumtus in aequam summantur reflexionem, vix tanti eos esse apparebit, ut omnibus his sufficiant. Demum quemadmodum procurandae Regni salutis onus omni principi incumbit, ita necessarios in aulam eiusdem sumtus ipsa etiam Hungaria pro modulo suo debet subministrare; quos si a dignitate numero et conditione modernae Augustae Aulae metiamur, facile eo gravissimos sane esse deprehendemus.
Denique si suis status rationibus rite consulere velint, facile necessarium esse apparet, ut insurectioni manum admoveant. Dum enim articulus 8. 1715. ait, Regia Maiestas 15 id (nempe insurectionem), quoties necessum esse iudicaverit, ad conformitatem hactenus sancitarum superinde legum amodo in posterum quoque desiderare et exigere poterit, arbitrium cognoscendae necessitatis manifeste Principi defert. Quodsi omnes ab uno retro saeculo leges excutiantur, insurectionem etiam extra diaetam indici posse apparebit. Huius vero dicitur articulo 10. 1601. personalis insurectionis intimatio fiat tempestive per Suas Serenitates vel supremos huius Regni capitaneos. Hi autem, habet articulus 65. 1609, ad intimationem et requisitionem Suae Maiestatis, vel domini palatini statim insurgere debeant. In tali (statuitur articulo 21. 1622.) summae necessitatis casu palatinus, si Sua Maiestas annuerit, singulos comitatus tempestive requirere et in campum prodire debeat. Denique ne ullus vel dubio locus esse possit, determinatur articulo 8. 1715. conformiter ad priores leges delatum Principi cognoscendae necessitatis arbitrium; apparet iam, 16 cum necessitas cognosci nequiat nisi ratio una periculi constet, consequitur necessario per eum rationem periculi cognoscendam cui necessitatis cognoscendae arbitrium per leges delatum est. Porro cum lege nostra insurgendi norma semper rationi periculi attemperetur. videtur in potestate Principis collocatum eum, quem pro ratione talis {generalis ipsa} statuerit periculi in lege definitum invenerit insurgendi modum dum et quando etiam extra diaetam propria authoritate exigere; quanto igitur satius foret si Regnum pro delato sibi per Principem arbitrio manum quidem operi admoveat, in re tamen ipsa talem insurgendi pro discrimine necessitatis normam decernat, quae nec insoluti cuiuspiam oneris periculum nec ullum nobilium libertati vulnus adferat.
Status praestandi portalis militis obligationem iam desiisse ultro etiam contendunt quippe admisso etiam personalis, realis et naturalis insurgendi obligationis titulo, cum personalis personam afficiat, realis certe rem ipsam afficere, seu bonis ipsis inhaerere debet. Proinde cum Principi contributio iam stabilis a bonis obveniat, apparet ea ipsa re realem insurgendi obligationem exolvi, atque ita cessare illam quoque in proportionali possessionatos inter et impossessionatos nobiles oneris rationem; vim rationis huius ea labefactare consideratio non potest, quod ipsa quoque realis obligatio ipsis nobilibus inhaereat, contributio vero a re, quae non nobili, sed rustico propria est, persolvatur. Nisi enim ipsam illam realem obligationem in personalem itidem transformemus, sustineri nequit quod haec quoque ipsis nobilium personis inhaereat: ut vim termini receptum sensum verbi retineamus, ut primum realis est obligationis illius titulus, debet rei, seu bonis ut sic inhaerere; sufficit atque ut hoc eodem titulo, seu a bonis nobilium ut sic Principi obveniat id, quo eadem nobilium bona ut sic defendi possint; atque adeo ad vim realis huius obligationis exolvendam nihil interest, unde unde tributum illud dependatur; libet vim argumenti huius dilucidius explicare. Antequam fundi Regni Hungariae tributo subderentur, quia Principi hoc speciali defendendorum particularium fundorum titulo nihil erat assignatum, debebat onus hoc defendendi et possessoribus harum terrarum et ipsis incolentibus easdem colonis, illis quidem realis, his vero naturalis obligationis titulo incumbere. Regnicolae, ut hac se exolverant obligatione, tributum stabile a colonis suis dependendum constituerunt: quo quod non modo naturalis colonorum, sed et realis dominorum terrestrium obligatio sublata sit vel inde apparet, quod vi realis illius obligationis domini portalem militem alioquin non aliunde, quam e medio colonorum statuebant; iam cum ad rationem persolvendae contributionis essentialiter pertineat numerum contribuentium non diminui, ut primum coloni tributo subiecti sunt, sublaxa est eo facto dominis terrestribus per diminutionem contribuentium fundum {hunc} alio equipollenti onere iam affectum quopiam prioris obligationis titulo gravandi potestas, atque adeo realem illam dominorum terrestrium et naturalem colonorum insurgendi obligationem adeo identificatam fuisse apparet, ut non potuerit naturalis cessare colonorum obligatio, quin imo et una realis dominorum terrestrium cesset; utcunque itaque res haec spectatur, affecto iam semel contributione fundo obligationem praestandi portalis militis desiisse ipsa rei natura demonstrat.
Itaque id, quod articulus 8. 1715. per banderia, quorum meminit, portalem intellexerit militem eo minus sustineri potest, quod tales de insurectione leges expendenti facile appareat distinctam semper in legibus nostris banderialis portalisque militis acceptationem; neque tamen exinde illud inferre licet per legem ergo illam veterem praestandorum a decimis per ecclesiasticos, ex nonis per magnates banderiorum obligationem reductam fuisse; nam id quidem, quod onus intertenendi banderii beneficio nonae {nunquam} inhaeserit, doceri non potest. Cum nona non ab aliis, quam a propriis rusticis obveniat, sitque, et semper fuerit proventus urbarialis, Ludovici I. articulo 6., Vladislai Decreti I. articulo 48., adeoque una cum reliquis terrestralibus beneficiis illi reali insurgendi obligationis titulo inclusus, aliam quampiam, et distinctam obligationem producere non potuerit. Et hinc est quod nulla in toto iuris corpore lex extet, quae in eam rem afferri posset, praeter articulum 14. 1559. Qui tamen ipse, si penitus expendatur, apparebit in eo nihil profecto aliud contineri, quam quod Princeps praetenderit quidem ut quemadmodum a decimis, ita etiam a nonis banderia interteneantur, verum regnicolae omnes hoc deprecati sunt, neque unquam in realem id effectum transierit. Nec iuvat ex inserta articuli illius rubrica vocabula amplius urgere, cum nota sit de eo casu, quo rubrica a nigro discrepat iuris regula; sed neque alias id posset facile sustineri tum primum cessasse intertenendorum a nonis banderiorum obligationem, quando tempus, cum primum haec magnatibus imposita fuisset obligatio, ex lege nuspiam statui possit; sed et alias magnates intertenere nulla lege doceri possunt. Imo articulo 20. Vladislai Decreti 3i, qui pro pragmatico hac in re habendus est, postquam Bano Croatiae, vajvoda Transilvaniae, et comiti Siculorum intertenendum esse a Principe banderium statuisset, reliquos ibidem specificatos magnates a numero colonorum suorum exercituare debere definit. Quod ad decimas ecclesiasticorum adtinet: cum hic non sit proventus urbarialis (percipitur enim etiam imo potissimum ab alicuis? colonis) verum sit extrinsecum et accidentale beneficium, ne vel aliquod supersit beneficium quod nova proportione oneri defendendi Regni subiaceat, constat ecclesiasticos intertenendis titulo beneficii huius banderiis subiectos fuisse, verum cum reductis, non invita etiam eotum aula, banderiis beneficium hoc decimarum novo subsidii quinquennalis onere subinde affectum; cum unus idemque fundus duplici oneri nequeat subiacere, per articulum 8. 1715. pristino intertenendorum banderiorum oneri postliminio subiici eo minus potuit, quod subsidium hoc annue m/80 efferens Principi longe plus importet, quam rediturus vix post 20 quandoque annos banderiorum usus, quemadmodum in alio, ubi de banderiis ex instituto egimus, opere iam demonstratum est.
Quid est igitur quod articulus ille per banderia intelligere potuit, nisi adiectam illic inaniter clausulam illam statuamus? Rem paucis expediemus. Lex omnis ex illius quo perlata est temporis ratione debet explicari. Proinde cum lex illa anno saeculi huius 15o condita est, superest ut quaenam adhuc eotum in Hungaria superfuerint banderia pervestigemus; qua in re praeter alia publica temporis illius documenta lumen nobis sat clarum subministrat conditi sat longo postea intervallo anno 1741. articuli 63. §. 9. qui (post absolutam iam personalis, portalisque insurectionis modalitatem) nobilium praedialium, ecclesiarum et aliorum in bonis coronalibus velut alioquin a contributione liberorum meminit; hos non portaliter, ast banderialiter insurgere debuisse illud indicio est, quod nulla portarum facta mentione generatim eos insurgere, et ad exercituandum teneri, illic statuatur; Praediales eiusmodi habet archi-episcopus Strigoniensis, archi-abbas montis Pannoniae et alii quidam praelati, dicunturque universim {domos} afferre amplius 12 florenos; nonnisi improprie et cum addito ecclesiarum nobiles dici alioquin constat, adeoque ex vi praerogativae nobilitaris personaliter insurgere non obligantur, cum tamen a contributione exemti sint, quemadmodum usque annum 1750 exemti etiam fuere omnes in Croatia banderialistae, naturale est banderialiter eos insurgere obligari. Haec sunt ergo quas adhuc in statu banderialis obligationis articulum 8. 1715. deprehendit gentes, et quas unice clausula illa suaque respective banderia producere officere potest; nisi forsan facta ad articuli 46. 1681. §. 10 11. et 12. reflexione, Iaziges quoque et Cumanos uti et oppida Hajdonicalia sub eandem venire considerationem statuamus; quos tamen cum subinde contributioni subiectos constet, articulus 63. 1741. non iam banderialiter, sed portaliter assumpsit.
Quod contributionem anno 1681. iam viguisse et tamen portalem praestitum fuisse militem dicitur, de quanto formali statui nequit quando illud in 1715. comitiis stabilitum ac primo 1723. formaliter inductum fuisse constat, negari nihilominus non potest Leopoldum, propter suppressam Zrinianam factionem se Regnum iure armorum tenere praetendentem, non modo contributionem diversasque accisas per edicta ante illum annum imposuisse, verum etiam sublato omni prioris gubernii systemate Regnum velut armis exquisitum, arbitrarie gubernasse. Verum cum ex ipso eo fonte Tököliana exorta fuisset seditio, eaque iam valida acciperet incrementa, restitutam eodem ipso anno 1681. et Regno libertatem, et reductam prioris gubernii formam, ex praefatione aliisque anni eiusdem satis apparet pro universali (dicitur in praefatione) Regni Securitate et tranquillitate procuranda ad libertatem Regno cum legum et articulorum superinde conditorum confirmatione restituendam clementer resolvere dignata sit. Quod in praefatione pollicitus est, id eum reipsa praestitisse articuli satis testantur. Nam articulo 2o gubernium et locumtenentia his revolutionibus inducta abrogantur. Conflatum ex alicuigenis fuisse constat consilium istud, quod antiquis omnibus veteribus Hungariae magistratibus vicarium Regis in omnibus prorsus negotiis potestatem obtinebat; articulo 1o restauratur iam oblitum Palatini munus; articulo 10. libertates nobilium renovantur ac 17 postliminio restituantur, articulo 12o repartitiones et accisae abrogantur, atque adeo vel ex hinc satis liquet qualis et quomodo eotum contributio viguerit. Ceterum non videtur naturalis illa articuli 63. 1741. explicatio qua id confici contenditur quod per legem illam non sit sublatum praestandi portalis militis onus sed tantum obligatio militis in peditem portalem praestandum commutata habeantur. Primum quia peditibus etiam illis portalibus et stipendium et amictus non dominos terrestres, verum a Principe per imputationem ex quanto contributionali praestitus est adeoque per dominos terrestres nihil nisi ipsa persona statui debuit. Deinde antequam ipsa etiam insurectio illic terminetur, iam praemittitur pro hac duntaxat vice ac necessitate ac tum demum §. 40. articulo 8. 1715. nihil nisi personalem insurectionem deberi a parte definitur.
Ita evicto eo, quod fixo iam tributo nobiles praestandi portalis militis obligatio non maneat, quod circa regulandam personalem insurectionem agi possit, parum superesse, et vero vel exinde non expedire, quod supremas has Regni vires propalari nec Regis, nec Regni interesse adeoque ipsa etiam numeri militiae huius incertitudo inter Regis, et Regni arcana referenda videatur.
Sed et alias gravia obstare rationum momenta quominus certa, eaque determinata pro omni casu insurgendi norma constituatur. Anno 1559. cum Princeps decretum in iisdem comitiis subsidium ad sexennium constitui postulasset, status articulo 15. sic responderunt; verentur status ne, si in hos sex, vel tres postremo postulatos annos consentiant, postea per totum illud temporis spatium nullum habituri sint conventum publicum in quo ultra consueta offerri subsidia publica gravamina et necessitates suas declarare deque necessario illorum remedio communibus votis inter se decernere et concludere possent. Quanto iustius hic in praesens metus status incessere potest, sive rei, quae agitur, gravitatem, sive temporis, pro quo norma haec insurectionis defigi et determinari postulatur, perpetuitatem spectes, nam cum diaetales conventus unicum sint conservandae pristinae libertatis medium, porro duo tantum quae adhuc Principi indicendae Diaetae necessitatem inducunt supersint capita: contributio et insurectio; illa ad summum (si postulato per aulam augmento deferatur) punctum perducta omnis convocandorum comitiorum ratio suapte evanescit; celebratione porro comitiorum intermissa, distracta. eoque ipso ex capite debilior nobilitas tuendis par certe numquam erit libertatibus adversus ministerium Germanicum, toto regiae authoritatis exquisitarumque arcium aulicarum pondere incumbens. Est et alius, neque is fortasse vanus, qui status habet, metus. Nimirum iam Mathias primus adeo grave regnicolis reddiderat 18 insurectionis onus ut 1478. teste articulo 2o et 3o, quo se hoc onere expedirent, subsidium potius pecuniarium a portis colonorum ultro obtulerint. Subesse proinde periculum ne fixa insurectionis norma haec adeo et frequenter et graviter exigatur ut cum perducta iam ad summum contributionis gravitate haec non potuerint proprio, eandem tributo redimere cogantur. Quando iam esse constat perpetuam ministerii Germanici, nobilitatem Hungaram meliori, atque aliarum provinciarum nobilitas agit, gaudere conditione, aegre ferentis, curam ut ea ad eum quoque meliori modo statum reduci possit.
Quod dicitur posse gradus ipsos periculorum praevideri atque adeo praevisis his ipsis periculorum gradibus norma insurectionis admensurari, res haec eo spectare videtur ut tres ad summum necessitatis gradus constituantur ac pro ea ratione triplex diversus insurgendi modus confirmatur reservato etiam (si ita libet) cognoscendi in quonam necessitatis gradu res publica versetur diaetae arbitrio. Atqui id ipsum et natura et constans legum nostrarum sensus excludere videtur ut tres tantum statuantur gradus periculorum, quando experientia constat periculum militis numeris et intendi, et remitti posse, atque inde factum ut 30. amplius insurgendi modi in lege nostra constitui, horumque singulis periculi gradibus commensuratus comperiatur. Ita fixum esse legum nostrarum systema apparet insurectionem nunquam determinate figi debere a quo [dum] in praesens dimoveri status tanta adlaboratur contentione, vel id ipsum iustam generat suspicionem subesse in eo consilio tectos quospiam et secundos, non sine libertatis Hungaricae vulnere, ubi in consilium suum istud perduceretur [finem] ⟨fines⟩ erupturos. Quid quod ab inveterato hoc legis nostrae insurgendi modum non determinati systemate regnicolae recedere nec sine periculo, nec sine aggravio possint, primum propterea, quia periculosa est in his praesertim in quibus versamur circumstantiis omnis systematis mutatio, alterum ideo, quia si v.g. statuamus viginti quatuor gradus periculorum, quorum singulus proprium habet in lege insurgendi modum, hi si ad tres tantum reducantur, vel pro primo assummi debebit qui antea fuit gradus ut 8, pro secundo qui ut 16, pro tertio qui ut 24, vel vero assumetur pro primo gradus, qui etiam antea fuit ut unus, pro secundo ut octavus, pro tertio qui ut 16; si primum, tametsi periculum eveniat, ut duo vel ut tria manente priori Legum dispositione ego non deberem insurgere, nisi illo modo, qui fuit praescriptus pro periculo ut duo vel tres, qui utique levior est quam qui pro periculo ut octo praescribebatur; nova vero hac classificatione inducta, etiamsi periculum esset ut duo vel tres, ego semper deberem insurgere ut octo et sic de aliis, adeoque apparet novam semper hac ratione futuram nobilitaris oneris accessionem; si secundum, id rursus rationi principis non conducat. Dum enim regnicolae insurgere deberent, aut semper non insurgent, nisi ut unus, dum ut 15. non insurgent nisi ut 8, dum ut 24. non insurgent nisi ut 16, et sic determinandae insurectionis rationem nec Principis, nec regnicolarum rebus conducere satis apparet, quanquam cessante portalis militis obligatione haec alioquin supervacanea omnia iam videntur; personalis enim insurectio pro quovis invasionis Regni hostilis casu non negatur, alia vero quaepiam insurectio de lege non debetur; quodsi tanta quae legem non habet necessitas ingrueret, ea congruam alioquin semper extorqueret insurectionem; negari enim nequit facilius eotum permovendos esse regnicolas ad vires supremo conatu intendendas, quam nunc, ubi otiosis rebus periculum non nisi e longinquo spectatur.
Quod de invadendi per plures insimul hostes Regni casu adfertur, et si casus est ut Regnum immenso hostium numero imparique robore invadi oporteat, quaecunque in apparanda insurectione diligentia etiam in antecessum afferatur, divini vim decreti evitari non posse cum frequentiorum regnorum exemplo, tum tristia, quae ipsum hoc regnum etiam subivit, fata satis demonstrant. Quodsi vero hic improvisae et repentinae cuiuspiam irruptionis periculum, tum nimia, quae in apparanda ut hactenus fiebat insurectione, mora urgeatur, primum constat in moderno Europae systemate, quo stabiles legatos ad vicinas aulas intertenendi usus apud ipsum etiam Turcam invaluit, improvisam non facile posse occurrere irruptionem, atque adeo superesse semper expediendis defensae consiliis tempus. Deinde id etiam negari nequit utcunque demum insurectio determinetur, omnem fortuitis casibus locum non per hoc quidem posse praecludi.
Itaque omnis haec de fortuitis raciocinatio ea statuum sententia, qua divo quondam Ferdinando 1559. per articulum 15. responderunt, optime confici posse videtur, videlicet quod omnia in solius Dei (qui adversos hostiles conatus facile alio avertere potest) et secundum eius divinam bonitatem in clementi Suae Maiestatis provisione sint constituta. Quid de non educenda Regni militia dicebatur, non eo spectabat quasi securis Hungariae rebus, si alibi quid turbarum eveniat, militia etiam Regni ad defendendos communes monarchiae limites educi nequiret. Verum ita accipi debet status non immerito praetendere, si Regnum Hungariae ab uno, alia vero quaepiam provincia ab altero hoste invadatur, ut, qui tributo Hungarico alitur, regulatus, omnisque praeterea confiniarius miles omnino in defensionem Hungariae adhibeatur. Sic enim unicus casus est, quo regnicolae fructum constitutae contributionis 19 instructorumque confiniariorum capere possint; quodsi vero pacatis reliquarum provinciarum rebus soli periculum Hungariae immineat, tum communibus monarchiae viribus illud defendi debere tam bene admitti debet, quam facile concedunt status tranquillo Hungariae statu ad defendendam, si quae alia ab hoste praematur, provinciam militiam etiam Regni Hungariae educi posse. 20 Proventus regii in Vladislai decreti 7. articulo 1o et 2o recensentur, possuntque commode ad has rubricas reduci: fodinae diversorum metallorum, camerae, seu proventus salis, tricesimarum, fructus bonorum cameralium, contributio, fiscalitates; omnes hos proventus Hungari21 occupato regno (cum regiae nondum subiacerent potestati) eorum arbitri postquam reges sibi eligere coepissent, quod ea conditione in eos transtulerint, ut in defensionem Regni impendi debeant, copiosae Regni leges testantur; Rex (dicitur articulo 2. 1458.) contra omnes et quos libet inimicos hoc Regnum Hungariae de proventibus suis regalibus protegere et defendere teneatur, atque hinc factum est, quod iam antea Sigismundus in praefatione decreti se ita expresserit Regiae celsitudinis providentia subditorum suorum et terrarum ac regnorum suorum ditionis tuitione illaesae conservationi nedum introrsus verum potius ab extraneis invasoribus officio suae dignitatis exigente se obligatum profitetur. Hinc etiam factum, ut articulo 2o Sigismundi decreti 5i et articulo 3i Szilagyi 1458. sanciretur, banderia non nisi cum regiae gentes defendendo Regno non sufficerent educi debere, ubi vero nec haec resistendo paria forent, tum primo insurectionem personalem locum habere. Hinc pariter factum, ut Alberti articulo 16, Vladislai decreti 7. ar. 2, anni 1608. ante coronationem articulo 22, 1662. articulo 46. statueretur, proventus regales, velut immutabili conversionis in defendendorum Regnorum conditione affecti nemini impignorari, minus abalienari possint; hinc denique factum ut articulo 2do Ladislai posthumi decreti 2di plane certi diaetaliter deputati legerentur, qui (ut dicit articulus ille) videre debeant quot banderia nostra regalia de proventibus nostris regalibus poterunt elevari, qui et ulterius provideant qualiter nostri proventus regales ad cameram nostram regalem administrentur, et qualiter e camera nostra iidem proventus dispensentur.
Id si nunc fieret, facili negotio eveniret regios proventus si non ultra, ad 18. certe assurgere milliones. praesertim si Banatus Temesiensis, triumque, qui ad Transilvaniam applicati sunt, comitatuum reditus una (ut fieri deberet) in calculum summatur. Iam cum Hungaria tertiam prope ditionum Domus Austriacae partem efficiat, ex ipso illo unitatis systemate non potest eidem nisi tertia pars intertentionis aulae aliarumque pro defensione monarchiae necessariarum expensarum incumbere; assummantur itaque pro intertentione aulae a parte Hungariae duo milliones, et prodibit competens aulae in sex milliones intertentio; titulo rei tormentariae, praesidiorum, et armamentarii, si ex parte Hungariae sex milliones computabuntur, prodibit annuus 18. millionum in eam rem fundus, praeter multos alios particulares, qui in hanc rem deserviunt, ut est subsidium cleri, auri lotura, et alii quidam privati fundi; titulo dicasteriorum aliorumque regiorum in politicis officialium si unus millio imputetur, resultant adhuc novem milliones, proinde cum unam legionem a mille capitibus computatam centum mille florenis posse sustineri supra stabilitum sit, manet intertenendae nonaginta millium regulatae militiae fundus, quibus, si duae tertiae aliarum provinciarum addantur, apparet Regi superesse modum 270. millia regulatae militiae continuo intertenendi. Equidem non ignoro belli tempore pro restaurando, qui usu ipso deperit, bellico apparatu, pro oppugnandis defendendisque praesidiis, pro instruendis annonariis domibus, pro continuo tum bellicae suppellectilis, tum annonae transportatione illos 18 milliones annue sufficere, verum nec id me latet pacis tempore in eas res quovis anno 18 milliones non impendi, sed nec 270 millia continuo interteneri; adeoque si ratio rite subducatur, unum cum alio combinando et praescindendo ab arithmetica exactitudine calculum hunc politicum omnino subsistere posse.
Denique quod Principis subiacere arbitrio contenditur qualem quandoque indicare velit insurectionem, id constans legum nostrarum usus satis evertit; si enim vel citati in hanc, vel certe eosdem praecedentes articuli, rite expendantur, semper et insurectionem decretam, et modum eius in comitiis praescriptum fuisse satis apparebit, allata vero ab adverso loca nihil aliud evincunt quam quod decreta iam in comitiis insurectione locum et tempus contrahendae huius militiae designare iam {superius} capitaneis, iam palatinis delatum, iam vero ipsi tantum reservatum fuerit. In cuius adversum ex articulo 8. 1715. eo minus argui potest quod eundem accuratius expendenti facile apparet non posse pro regulativo insurectionis haberi, qui ex proposito de stabilienda contributione agit, ne vero propter stabilitam contributionem obligationem insurgendi cessare quis arguat, incidenter tantum praemittit obligationem personaliter insurgendi suaque producendi banderia ultro etiam permanere; ceterum cum articulo 63. 1741. adeo clare conditus iam nunc in tam adversos trahatur sensus, verentur status ne, si ad condendum in materia insurectionis articulum descenderint, quantacunque in eo exprimendo utantur providentia novam formandis exinde tractu temporis subsumtionibus ansam subministrent.
Inter tam diversa rerum, rationumque momenta ut depromam, quae mea vilis sit
Ego postulatum istud Regium in duas accipio partes, primum quatenus insurectionis modum, secundo in quantum faciendas de necessario ad insurectionem apparatu provisiones exigere videtur; primum contineri mihi videtur in iis posterioris rescripti verbis: quo non modo promptum, verum quo licet efficatius ex insurectionis regulatione Regnum sortiatur praesidium. Alterum complecti videtur verba illa pariter posterioris rescripti: Equidem sive illa, quae praecedere solet, diaetalium consiliorum mora numeri incertitudo sive in colligendo atque armis aliiisque necessariis providendo milite quae occurrere solent difficultates perpendantur.
Quod primum adtinet, mihi primo sensu articuli 63. 1741. clarum videtur regnicolas stabilito iam tributo pro casu ordinarii periculi, praeter personalem 22 insurectionem, illorumque, quae eotum superfuerant banderiorum praestationem ex articulo 8. 1715. ad amplius quid non obligari; id tamen e converso etiam verum est quod necessitas legem non habeat; utriusque post conditum iam citatum 1718. articulum 8. luculentum in praeteritorum annorum memoriam deprehendere mihi exemplum videor. Nimirum 1736. et subsequo triennio flagrabat funestum illud nobis Turcicum bellum quo principe Hilburgshausen ad Banya Luka, Vallisio ad Kroczkam per Turcas profligatum ipsi iam Tauruno, atque adeo finibus Regni, qui inde solo tantum Danubio disterminantur, hostis imminebat; nec tamen a regnicolis vel personalis petita fuit insurectio, propterea quod, antequam Tauruno hostis copias admovisset, fines Regni periculum non subire, non multo autem post, ac Tauruno copias admoverat, pax est consecuta; e converso cum anno 1741. invadentibus pluribus simul Augustam Domum hostibus Borussus finibus Hungariae immineret, non modo personalis insurectio, non modo portalis eques, verum etiam pedites a singulis portis quatuor sunt decreti. Tota igitur rei huius definitio ab explicatione eius, quid sit illud periculum ordinarium, quid vero illa necessitas quae legem non habet mihi pendere videtur; quod in genere ante omnia fatendum est quidem ⟨haec⟩ [hoc] in Legibus nostris nuspiam discreta , verum promiscue accepta ac generali potissimum expressione comprehensa fuisse necessitate aliqua (dicitur articulo 65. 1609.) universali et periculosa ab exteris, vel etiam domesticis ingruente; si tamen (habet articulus 21. 1622.) praeter expectationem aliquis hostilis impetus Regno ingrueret, et quispiam in hoc Regnum vicinasque provincias ingruere niteretur, in talis summae necessitatis casu malo suo (verba sunt articuli 7. 1659.) experti sunt regnicolae praeterito anno vicinitates magnorum exercituum.
Cuius exemplo permoti in casu ingruentis hostilis impetus unus articulus 5. 1662. specifice aliquid eatenus exprimit, dum ait, Belli duntaxat aperti tempore in casu extremae hostilitatis et necessitatis, ubi videlicet principale aliquod praesidium per hostes obsideri et oppugnari contingeret vel vero hostis cum maioribus copiis iusti exercitus specie Regnum invaderet, sive sua Maiestas ad recuperandum principale aliquod fortalicium per Turcas occupatum cum exercitu procederet. Verum nunc, quemadmodum ubi parte ex una in casu ordinario Regnicolas praeter personalem insurrectionem ad amplius nihil obligari contendimus, ita parte ex altera in casu extra ordinario, seu extremi periculi, quo cessante ordinaria legum provisione ipso naturae instinctu ad nos quaqua ratione defendendis obligari certum est: nunc, inquam, hos duos casus publica lege distingui e re regnicolarum videtur; itaque pro ordinario periculo quodvis bellum quod cum tali hoste geritur, qui finibus Regni adiacet, intelligi non posse, cum citatarum legum sensus, tum constans antiquorum temporum experientia, tum denique allatum 1736. exemplum satis remonstrant; e converso id etiam legum nostrarum sensu non videtur posse sustineri, quod tunc sit solum ordinarium periculum; quando enim annorum 223 ar. 7. qui dicit nobiles si Rex extra regnum exercitum ducere voluerit, cum eodem ire non obligari, non hunc sensum faciat, quasi insurectionalis miles ad arcendum, ne hostis fines regni prior invadat, limites regni transgredi non teneatur, verum Quod insurectionalis militia ad longinqua bella, quae ad statum Hungariae nihil adtinet, progredi non teneantur vero similius videtur. Quis ergo ordinarii illius periculi casus statui potest? Mihi 24 duo illius ordinarii periculi casus statui posse videntur. Primus si hostis Regnum effective invadat, sed manu aliqua leviori et quae facile repelli possit, v.g. si Turca aliquam terram manum immitat, id enim omnium retro monumentorum fide constat, ut primum hostis regnum vel levi aliqua manu invasit, illico decretam fuisse insurrectionem; quae tamen exacto hoste rebusque eo loco collocatis ut nova insurectio non facile metui potuerit [non] cessavit; alter ordinarii periculi casus ille videtur, quando hostis, licet Regni fines necdum invaserit, exercitum tamen educit [ideo] ⟨adeo⟩ copiosum ut regium nostrum, qui ei opponitur, exercitum multis numeris antecellat, v.g. si Turca et Borussus eodem tempore bellum inferant, adeoque distractis viribus nostris Princeps noster Turcae non plures, quam sexaginta mille opponere possit, is vero immineat cum ducentis millibus; eotum certe, etsi fines Regni non attigerit, negari tamen nequit quin casus ordinarii periculi existat, quando hunc ipsum casum articulus 2dus Sigismundi decreti 5. clare tangere videtur, dum ait Si autem tanta potentia inimicorum irrepserit, quod maior foras viribus gentium nostrarum, nec ab invasione finium Regni arcere eos posse per easdem gentes vero nostras similiter praevideretur, ex tunc praelati cum banderiis nec non comites comitatuum cum baronibus proceribus, et nobilibus succurrere debebunt. Dicit si hostis ab invadendis finibus per regias gentes arceri non posse, vero similiter videretur tunc insurectioni locum esse, adeoque non supponit tantum casum quando iam reipsa Regnum invasisset, itaque distinctum a priori ordinarii periculi casum 25 statuit.
Statutis ordinarii periculi casibus, necessitatis etiam illius, quae legem non habet, casus ex his ipsis principiis statui facile possent. Diximus non omne bellum, si cum contermino Hungariae hoste geratur, inferre ordinarii periculi casum; dicere non pariter necessum est non omnem irruptionem in regnum factam casum necessitatis illius, quae legem non habet, inducere; nunc, ut iam supra stabilivimus, si irruptio fiat leviori manu, et quae facile Regno exigi posse praevidetur, res haec non nisi casum ordinarii periculi inducit. Ast ex ipso hoc dein principio mihi fluere videtur primus solutae illius legibus necessitatis casus, nimirum, si hostis valido, numerosoque exercitu fines invadat Regni; cum enim iustum exercitum Regno exigere absque proelii discrimine sperare vix liceat, porro, ubi proelii tentanda est alea, ibi non modo ipse eventus pugnae, verum ea etiam, quae pugnam consequuntur, incerta sint. Quod hic ipse sit necessitatis illius, quae legem non habet, casus vel articulus 5. 1662. satis remonstra[n]t. Vel vero inquit hostis cum maioribus copiis iusti exercitus specie Regnum invaderet, et ordinando deinde unum ex supremis insurgendi modis.
Caeterum quemadmodum casum ordinarii periculi posse evenire supra stabilitum est etiamsi hostis fines regni necdum attigerit, ita necessitatis etiam illius casum, quae legem non habet, posse statui consequitur etiamsi hostis gravi exercitu regnum necdum invasit; nimirum alterum periculi ordinarii casum statuimus: si hostis adeo valido immineat exercitu, ut regiis copiis ab invadendis finibus arceri vix posse praevideatur; sequitur ergo, si plures ad semel hostes regnum invasuri praevideantur, aut profligatis iam in finibus copiis regiis res eo posita sit loco ut hostis toto exercitu regnum proxime invasurus prospiciatur, aut universim adeo formidabiles per hostem apparatus instruantur ut, nisi suprema in iis residentia opponatur, iuste metui possit ne ultimam Regno perniciem inferant, eotum alterum illius necessitatis casum evenire; exemplum eius rei status ipsi anno 1741. ediderunt, quando bellicorum Borussi apparatuum magnitudine perculsi, etsi integris adhuc limitibus regni, extra ordinariam nihilominus illam insurectionem articulo 63. decreverunt, his ita stabilitis.
Secundo videtur inter ordinarium periculum et necessitatem, quae legem non habet, illud statuendum discrimen quod ordinarium periculum nullos alios [alios] recipiat gradus, verum in una eademque ratione semper persistat; si enim minuatur, cessat esse vel ordinarium periculum; si extendatur, transit in necessitatem quae non habet legem; atque inde fit quod ordinarium periculum unam tantum et indivisibilem respectu regnicolarum inferat obligationem, personalis nimirum insurectionis; huius ratio utique nec intendi nec remitti potest; necessitas e converso illa, quae legem non habet, minui quidem non possit, secus enim cessaret esse necessitas et in ordinarii periculi rationem transiret; intendi nihilominus possit multis modis, nam si factam per hostem valido cum exercitu in regnum irruptionem pro casu necessitatis quae legem non habet statuamus, si postea copias, quas illi opposuimus, nostras laedi, expugnari praesidia, hostemque ultro nec in Regnum penetrare contingat, quis neget maiorem iam eotum, ac antea fuerat, eventurum casum necessitatis? Porro, cum remedium malo approportionari debeat, ut primum necessitas illa gradum recipere potest, modum etiam, qui illi accomodatus est, insurgendi discrimen recipere necesse est; et talem interea necessitatis gradum tangere videtur articulus 5. 1662. dum ait ubi principale aliquod praesidium per hostem obsideri et oppugnari inciperet.
Tertio stabilito inter ordinarium periculum et urgentem necessitatem discrimine, huius porro ipsius diversis gradibus remonstratis, superest ut et id definiatur, in cuius situm sit potestate cognoscere an sit casus ordinarii periculi vel vero urgentis necessitatis et, si hoc, in quo iam necessitatis gradu res consistat? Quo in genere quidquid ex articulo 8. 1715. arguatur, cum omnium insurectionum ratio, tum unice illius, quae post dictum articulum 36. 1741. decreta est, exemplo satis constat materiam hanc in comitiis semper fuisse determinatam; atque adeo ab hoc iure status recedere non debent, nec sine gravi periculo possunt; ceterum,
Quarto cum eo, quod sola urgens necessitas diversos recipiat gradus, tum vero quod huius cognitio ad diaetam pertineat, stabilito consequitur respectu quidem ordinarii periculi, quod determinetur nihil superesse quam quod personalis, quae alioquin nec intendi, nec remitti potest, insurectio pro tali casu offeratur, quemadmodum iam et effective per status oblata est; respectu vero urgentis et quae legem non habet necessitatis quod status profiteri possint ipso naturae [u]sui conservationi intentae ductu suis non defuturos partibus, quominus non iam in forma debitae insurectionis, sed in forma defensionis naturalis ea procurandae securitatis media decernant, quae magnitudini periculi, rationique temporis illius congruere videbuntur. Caeterum normam defensionis, quae eotum instruenda erit, nunc praecipere certumque aliquem determinare numerum, eo minus necessarium videtur quod, utcumque res ad vivum resecetur, id certum sit circumstantias futuri temporis rationemque, quae emergere potest, periculi nunquam debite posse praevideri, neque aliud interesse discrimen videtur in hac, an illa, quae pro tali casu convocanda esset, diaeta specificata illa naturalis defensionis norma determinetur, nisi quod posse per inprovisum et repentinum aliquod periculum convocandae diaetae modum impediri obiici queat; itaque, ut huic quoque rei provideatur, posset
Quinto statui, ut in casu pure talis improvisi et repentini periculi norma defensionis illius ad conformitatem articuli 8. 1715. per concursum determinetur, ita tamen, ut e converso materia, quasi nunquam amplius per concursum, verum in publicis semper diaetis vel ex eo tractetur, quod pro materia contributionis casus repentini periculi vix aequa ratione militare posse videatur; caeterum
Sexto. Cum subsidium istud quicennale nec titulo redimendorum banderiorum verum quottae Papalis nomine erga dispensationem Pontificis dependatur, praelati vero intertenendorum a decimis banderiorum obligationum sibi incubuisse nec nisi conveniente ob intestinos motus aula eam obligationem exolevisse diffiteri nequeant, posse[n]t, si res ita ferret, salvis legibus et absque ullo inferendi fundamentalibus Regni legibus praeiudicii metu, obligatio haec praelatis postliminio imponi; ita tamen ut non ea ratione, qua in tam calamitoso Regni statu sub posterioribus Regibus a singulis 100 florenis primum 5, dein vero duos equites producere teneantur, verum e norma, qua integris adhuc Hungariae rebus sub Vladislao banderia producebant (facta tamen debita ad statum modernum beneficiorum ecclesiasticorum proportione et rectificatione), nunc quoque ad episcopi etiam et capituli Zagrabiensis exemplum eadem restaurare ita obligantur, ut
Septimo, si praelati, qui alioquin tanto praediales ecclesiae numero habent, ut definitum Vladislai Decreti 3-tii articulo 21, banderii quantitatem aut exequent, aut superius illi in nova banderia instauranda non obligantur. Posset quidem objici, si praelatis exoletae iam a decimis banderiorum obligatio postliminio imponatur, posse eos praetendere ut ipsi quoque postliminio, ubique ad sedecimorum usum reponantur; verum inter utrumque hoc intercedit discrimen, quod decimae publica lege pure ad usum iam restrictae sint, praelati ab onere banderii nulla sint lege absoluti.
Interim haec 7o nempe et 8o utcunque accepta fuerint, haud equidem in magno discrimine ponam, praesertim cum hoc in casu eosdem a subsidio Papali praestandi absolvi ipsa sane equitas exigeret.
Octavo. Quamvis veteri usu primum copias Regis, iis non sufficientibus banderia, ac si nec haec sufficerent, tum demum insurectionali militia prodire debere constitutum fuerit, cum tamen in praesens nihil nisi ordinarii periculi et urgentis necessitatis casus stabiliendus videatur, pro ipso autem ordinarii periculi casu insurectionem personalem deberi inficiari non possumus, generaliter sanciendum videretur ut, quoties personalis decreta fuerit insurectio, semper cum hac insurectionali militia banderia quoque prodire teneantur.
His quoad primum propositionis Regiae membrum praemissis alterum membrum, cum de mora diaetalis tractatus iam supra §.5. provisum sit, unice ad certitudinem numeri armorumque provisionem recidere videtur; itaque:
Primum ad tollendam personaliter insurgere obligatorum numeri incertitudinem nihil obstare videtur, quo minus comitatus registra eiusmodi consilio locumtenentiali annue submittant, numerum porro illius, quae pro casu extremae necessitatis praestanda foret, manus non nisi in celebranda eatenus diaeta, aut concursu definire posse, et vero id nunc evulgari nec Principis interesse iam supra stabilitum est.
2o Quoad armorum, pulveris pirii, plumbi provisionem, id alterultra ex his modalitatibus provideri, ut aut princeps in singulis districtibus pro 25 peditum armamentaria constituat, unde pro casu necessitatis insurgere obligati arma pro suis gentibus coemere possint, aut vero singulus in gremio sui comitatus tempestive de instruendo a proportione sibi necessario armamentario prospicere obligetur.
Quibus eo modo discussis, condendi in puncto secundae propositionis regiae articuli planum hoc modo posse formari videtur.
Stabilita per articulum 8. 1715. plebis contributione in intertentionem regulatae militiae convertenda quemadmodum securitati Regni pro quovis ordinarii periculi casu parte ex ista congruere prospectum habetur, ita coloni a praestandi portalis militis onere pro iam dicto ordinarii periculi casu ultro quoque immunes erunt vel exempti.
Et quia ad integritatem contributionis fundi numerum contribuentium non diminui vel maxime adtineret, ipsi quoque domini praelati, magnates, et nobiles, ad sensum citati articuli 8. 1715. relate ad articulum 63. 1741. ad praestandos seu a portis, seu a numero colonorum equites pro eodem ordinarii periculi casu imposterum quoque non obligabuntur.
Personaliter tamen insurgere quoque haec tangit obligatio, sua etiam banderia producere, etiam in casu ordinarii periculi, quo videlicet fines regni ad mentem articuli 2di Sigismundi decreti 5i in proximo versarentur periculo aut eosdem hostis leviori aliqua manu iam effective invasisset, ultro etiam ita obligati permanebunt ut mox depulso tali periculo insurectionalis illa militia admittatur.
Banderiorum porro obligatio, quemadmodum legum patriarum sensu perpetuo non aliis, quam praelatis, capitulis quoque et conventibus beneficio decimarum gaudentibus idque a competente ipsis decimarum beneficio incumbebat, ita nunc quoque communi statuum et ordinum ac Sacratissimae Maiestatis consensu sancitum est ut habita restaurati divina clementia victricibusque Augustae Domus Austriacae armis regni ratione per clerum Hungariae beneficio decimarum gaudentem banderia (facta ad modernam talismodi decimalis proventus quantitatem inter eos proportione et rectificatione) ad expressum articulo 20. Vladislai decreti 3ii numerum equites quippe 6750 ita instaurentur, ut primum quidem ab hac summa banderia episcopi et capituli Zagrabiensis velut actu etiam realiter existentia defalcentur, dein vero ut talibus praelatis, qui tantum praedialium ecclesiarum alioquin banderialiter insurgere obligatarum numerum habent ut sic incumbentis sibi banderii quantitatem omnino expleant, eaedem gentis in sortem banderii ultro imputentur, caeterum vero a praestando populi subsidio sint immunes.
Praeter vero haec Banderia Iaziges et Cumani, oppida Hajdonicalia, ut et alii etiam privatorum dominorum terrestrium Hajdones et libertini ad sensum articuli 46. 1681. ad militiam privilegiati, seu qui fundos, quos colunt, sub hoc expresso onere a dominis suis receperunt, penes suos dominos terrestres insurgere teneantur. Haec vero utriusque ordinis banderia, ubi insurectio ordinata fuerit, semper etiam prodire teneantur.
Caeterum in casu extremae articulo 5o 1662. indigentiae necessitatis, ubi videlicet plures inimici valido cum exercitu finibus Regni imminerent, vel hostis Regnum iusto cum exercitu invaderet, aut vero principale aliquod Regni praesidium obsideret aut oppugnaret, in tali, inquam, summae necessitatis casu status et ordines pro avita gentis huius adversus quosvis Regni aemulos constantia ea se pro renata procurandae publicae securitatis media prompte et alacriter semper decreturos pollicentur, quae et perenni gentis huius in reges suos zelo et conceptae totius christianitatis de hoc antemurali expectationi omnino respondeant.
Quia vero summae huius necessitatis varia, eaque multiplex ratio evenire potest, quae veluti pure eventualis in antecessum debite praevideri nunquam posset, media vero procurandae saecuritatis ad realem periculi statum accomodari deberent, hinc pro quovis sinistro eventu cum id, an casus sit ordinarii periculi vel vero summae necessitatis, tum vero, si extrema sit necessitas, in quo illa consistat, diaetaliter semper cognosci congruaque ad actuale periculum procurandae securitatis media semper in diaeta decerni debebunt.
Quodsi tamen quaedam adeo inopina et inprovisa irruptio eveniret ut convocandae diaetae ratio non superesset, pro tali duntaxat casu ad mentem articuli 44. 1741. convocatis palatino, primate, praelatis, baronibus, tabula regia, uti et comitatibus ac civitatibus quo frequentiori poterit numero, semper tamen intra Regnum, de insurrectionis negotio in ordine pure ad specificum illud periculum id, quod publicae securitatis ratio exposcere videbitur, iuxta dictamen et ad sensum legum patriarum decerni possit.
Ut vero in insurrectione tanto promptius praesidium possit collocari, determinatum est ut numerus tam eorum, qui personaliter insurgere obligantur, quam et eorum, quos sub rationem banderii cadere supra dictum est, per comitatus medio consilii regii locumtenentialis suae maiestatis annue submittatur ita ut et iidem comitatis sollicitam adhibeant curam, quatenus cum personaliter insurgere obligati tum alii sub rationem banderii cadentes congruis armis et equis sint provisi.
Articulus vero iste ad ista quoque Regna Dalmatiae Croatiae et Sclavoniae per omnia extensus esse intelligitur, hac tamen modificatione ut sex illi superioris et inferioris Sclavoniae comitatus numerum et insurgere obligatorum, et eorum, qui sub nomen banderii cadunt, aeque quid Suae Maiestati, sed tamen medio comitis bani sui, annue submittant.
Pro omni autem extremae nefors necessitatis casu Sua Maiestas clementer disponet ut necessaria pro 100 peditum millibus arma in Budensi, pro Regnis vero Dalmatiae Croatiae et Sclavoniae pro 12 aeque millibus peditum in erigendo finem in eum Zagrabiae armamentario semper in promptu habeantur.