de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio.

Author: Antonii Judae Sidić, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, Editor: Ivan Kukuljević SakcinskiPrema kasnijem znanstvenom izdanju (1884).

Antonii Judae Sidić, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae,
de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio.
Reuerendissimi et Admodum Reuerendi Domini, Domini Patroni Gratiosissimi. Humillimam precum obsequiorumque meorum in gratiam Reuerendissimarum et admodum Reuerendarum Dominationum Vestrarum commendationem.

Quod a longo tempore nullas dederim ac ([ad]) Reuerendissimas et admodum Reuerendas Dominationes Vestras, nota Turcarum obsidio causauit. Tandem Deo propitio laqueus contritus est, et nos liberati sumus; diu desideratus succursus 12. currentis ex monte a monasterio Camadulensium aduenit, ac fortissime in hostem irruit, et primo tormenta eiusdem, quae ad monticulum unum contra nostros {superraduxerat}, occupauit, ac ita inde hostis ad aliam suam {batariam} {reddire} coactus fuit, indeque fortiter longo tempore sese defendit. Nostri cum magna ui {sturmam} fecerunt, perditis sine dubio nostris plurimis, hostem tamen etiam inde pepulerunt, captis similiter tormentis, ad tertiam suam batariam iterum hostis recessit. Ibidem longissimo tempore fortiter resistebat; pulsus tamen etiam inde. Haec a mane usque ad horam mediam secundam circiter durabant, postea circa horam mediam secundam pomeridianam cum hoste, extra batarias, [p. 4] non per longum tempus {confligerunt}; paulo post enim hostis terga dedit, relictis omnibus suis tentoriis, tormentis, munitione, ac rebus uniuersis, quas habuit, Interim dum nostri diutius tentoria pretiosiora (uiliora enim etiam post tres ⟨dies⟩ qui habere uoluit, potuit) colligerent, ac reculas alias in praedam diriperent, hostis uiros, mulieres ac infantes, quorum multas centurias, si non millia, pro captiuis habuit, occidebat, ac ita eosdem miseros homines, alios absolute occisos, alios parum uiuentes, omnes scissos, sequenti die maximo cum dolore cernere debuimus, Plurimi tales captiui laesi ad ciuitatem uenerunt, multi etiam sine omni uulnere. Circa horam quintam pomeridianam, dum nostri hostem insequerentur, et euaginatis et sanguinolentis gladiis ciuitatem praetercurrerent, ex pro­pugnaculis Ciuitatis iucundum ac laetissimum uidere {fuit}; iucundius milites inclamantes audire : uiuat LEOPOLDUS. Tandem nostri ex omnibus quatuor partibus ad fossata Turcarum (quae directe ad aulam Suae Maiestatis habuerunt, et per tales fossas iam plane sub propugnaculis ac {maeniis} ciuitatis fuerunt) ac batarias eorundem, in quibus plurima maiora ac minora tormenta habuerunt, ex quibus ciuitatem iaculabant, ac propugnacula et muros ciuitatis frangebant, fortissime irruerunt et feliciter occuparunt. In fossis, (mirabile fuit, uidi meis oculis) Janichari, quorum multi in fossis manserunt, uix aliquo arma leuante, uelut pulli aut ouiculae, permiserunt se capere ac mactare. Alii interim, dum hi in fossis Janicharos iugularent ac caperent, fugientem hostem audacissime insequebantur; multos equos, copiosum argentum, aurum, {stanum}, butyrum, orizam, boues plurimos, camelos etiam multos, denique res eiusdem uniuersas, quia relictis omnibus fugit, nostri pro praeda habuerunt. Studiosi, ciues, alii omnes ex ciuitate, etiam hodie copiosum butyrum, farinam, orizam, tentoria, ad ciuitatem important, et multis adhuc diebus habebunt, quod importent. Serenissimus Rex Poloniae (habeo ex ore Illustrissimi Domini Comitis Christophori Erdodi) ipse pro sua parte habet plus quam quatuor milliones. Idem Serenissimus Rex Poloniae ipse in persona in prandio adfuit, una cum filio suo et 36 millibus Polonorum, ac decima tertia currentis, lustratis prius omnibus batariis, fossis ac tormentis Turcicis, ita etiam periculis ac propugnaculis nostris per hostem dirutis, intrauit ciuitatem, ac in aulico templo in sacello Mariano, prouolutus ad terram, ipse Te Deum Laudamus clarissima uoce orauit. Peractis diuinis, apud Generalem Ciuitatis Illustrissimum D. Comitem a Storimberg prandium accepit; eodem accepto immediate ad castra sese recepit, ac inde amplius non rediit. Sacratissima Maiestas interim in Tullio mansit quatuor {milliaribus} abhinc. Eadem Sacratissima Maiestas decima quarta praesentis cum Duce Saxoniae ac Duce Bauariae Viennam aduenit, ac similiter omnibus batariis turcicis, fossatis item et tormentis ac dirutis propugnaculis et periculis nostris prius lustratis, omnium primo intrauit ecclesiam S. Stephani, hora secunda pomeridiana. Ibidem habuit Sacrum et Te Deum Laudamus. (Dominus Kollonich, qui toto tempore obsidionis nobiscum Viennae [p. 5] mansit, pontificauit) comitante suam Sacratissimam Maiestatem Duce Bauariae et Duce Saxoniae, licet Lutherano. Decima uero quinta currentis sua sacratissima Maiestas, cum Ducibus praetactis, summo mane ad castra processit, ibidemque per totam diem mansit, ac primo ad vesperum ad ciuitatem rediit, heri deinde Lincium abiuit. Caeterum, Reuerendissimi ac admodum Reuerendi Domini, nisi succursum habuissemus, post tres dies actum de nobis fuisset, omnes filii mortis fuissemus. Duodecim propugnacula, unum ad aulam Suae Maiestatis, aliud Zrinianum propugnaculum dictum, partim per minas, partim tormentis hostis destruxerat, ac facillimum sibi ad Ciuitatem accessum parauerat, ita, quod plane facillime in equo ascendere potuisset. Aula suae Maiestatis ac Viduae Imperatricis tota tormentis destructa. Similiter etiam aliae domus ibidem propugnaculis viciniores dirutae ac destructae. Turris S. Stephani plurimos ictus globorum sustinere debuit. Frequenter enim ad eandem hostis iaculatus fuit. Multas cifras in eadem Turri destruxit, plurimos plane decussit. Tectum etiam Ecclesiae multis in locis perfregit, in fenestris Ecclesiae etiam lapideas cifras decussit ac destruxit, non tamen adeo multas. Turris P. Minoritarum proxima est ruinae. Monialium ad S. Laurentium ex ciuitate Leopoldinae tectum quasi totum destruxit. Ita etiam magnam partem muri monasterii, caminos plurimos decussit. Ecclesiae uero tecto parum nocuit, muro nihil, miserae Moniales in cellario habitare debuerunt. Conuictorio ad S. Barbaram etiam maiori ex parte tectum destruxit. Ita etiam Collegii Pazmani. Denique nullum monasterium, nulla domus Viennae datur, ubi hostis sui non reliquisset memoriam. In multis domibus plurimi homines occisi, partim a globis, partim a bolidibus. Collegii nostri muris nihil nocuit, praeterquam quod tectum in aliquibus locis maioribus globis perfregerit. Exiguis expensis reparabitur. Caeterum ad Aream nostram, ac ad ambitum, plurimi autem ad tectum ex ciuitate Leopoldina minores globi ueniebant, nihil tamen nocuerunt. Bolydes, quas hostis ad ciuitatem projiciebat, nullum prorsus effectum habuerunt. Diu enim noctuque omni momento uigilare debuimus, aquam continuo supra tectum trahere, et ad extinguendas bolides manere paratissimi continuo. Unicum stabulum Hispanicum dictum, alias statim propugnaculo Zriniano contiguum, ex operatione bolidum conbustum, praeterea plane nihil. 13 Julij hostis ciuitatem obsidere incepit, et summo mane, adhuc in aurora aduenire, sequenti die, uidelicet 14 Julij iam habuit Batarias, et superinductis tormentis ad muros (Suburbia enim omnia per nostros adhuc antea incinerata fuere) statim post duodecimam ad ciuitatem ac pro­pugnacula cepit iaculari fortissime. Eadem die decima quarta Julij circa horam tertiam pomeridianam apud Scotenses incendium exortum fuit. Monasterium, Ecclesia, maximo cum damno ac circumvicinae domus omnes incineratae. Illa die eadem, et tempore eodem, ignoratur utrum per nostros aut uero Tartaros, crederem citius per Tartaros, etiam Leopoldina Ciuitas accensa fuit. In Ciuitate omnes fuimus in maxima confusione et consternatione, ex omnibus enim [p. 6] partibus timebamus; credo plurimos fuisse, qui prae timore nec nomen suum dicere potuissent. Mansimus enim intra ignem, ac si in inferno mansissemus. Hostis interim fortissime et incessanter iaculabat et bolides etiam projiciebat, sed cum bolidibus nihil nocuit. Ecclesia Scotistarum ab incendiariis per Tekelium (recte enim ibidem {praeces} fuerunt, et consequenter maximus concursus populi) subordinatis et bene solutis accensa fuit. Tales incendiarios, alios Hungaros, alios Germanos, plurimos deprehenderunt, uestitu muliebri uestitos, alios in uestibus Germanicis. Tales incendiarios eadem die in foro S. Petri excoriarunt, excarnificarunt alios uiuos, suspenderunt alios in nostra platea, in vicinia apud arcularium. Eadem die de nocte etiam unum talem incendiarium {caeperunt}, qui eam domum ascenderat ac accendere uoluerat, deprehenso apud eundem igne pulueribus et sulfure. Eum sine omni questione excoriarunt. Per multos dies nullus in uestitu hungarico in publico comparere ausus fuit. Tres etiam Germani tempore istius obsidionis suspensi sunt, aliquot autem decapitati, qui literas a quibus ex ciuitate ad Turcas deportabant. Principales necdum sunt publicati, sine dubio debent esse ex maioribus, credo paucos post dies ad questionem capientur. Porro qualis fuerit in hac ciuitate miseria, qualis fetor ac nausea, uel in mentem reuocare [difficile] est. Miseri milites in propugnaculis ad meos oculos catos assos comedebant, ac eosdem per domos pro pretio [quaerebant], ad nos etiam saepius uenerant et tales bestias rogarunt. Carnem {asineam} ac equinam etiam comedebant, et libram talis (sic) carnis duobus grossis uendebant; imane dictu, adipe ac pinguedine Turcica, caules, quos foris in hortis rapiebant, {comediebant}, unum ouum quinque grossis {uendebatur}, sub finem etiam decem quindecim grossis pro infirmis uendebatur. Una [gallina] duobus grossis, capo tribus, pullus floreno Hungarico; bubula una libra, ad initium quasi per tres septimanas, quousque omnes illam habere potuimus quatuor grossis, post tres Septimanas amplius nec bolum habere potuimus, nisi quod aliquando milites in excursione aliquot boues {aquisiuissent}. Talem carnem qui habere potuit, octodecim grossis libram soluere debuit. Tempore istius obsidionis plurimi homines mortui, et quasi omnes in disenteria, ita quod doctores et pharmacopolae non magno numero plures tempore pestis mortuos fuisse adstruant. Erat enim una ingens copia ac multitudo populi, ita, quod pro habitando domus non suffecerint, uerum plateae omnes plenae erant. Multi ita in plateis iacentes, ac per easdem obambulantes, iam a globis, iam a bolidibus occisi. Copiam hanc causauit ingressus eorum, qui prius suburbia ac circumuicinos Pagos et oppida inhabitabant, ex ciuitate autem praeter maiores uix aliqui exiuerant, sed de repente omnes occlusi ac obsessi. Ego etiam multis diebus dissenteria laboraui, deinde febribus calidis, certe [difficulter] euasi, uix etiam non solui. Iam Dei ope perfecte pristinae sanitati restitutus sum. Alumnus Spoliarich etiam nonnullam alterationem habuit, euasit tamen et iam bene habet. Alumnus uero Funtek, iam ab aliquod (sic) septimanis pessime constitutus est, laborat enim [p. 7] phtisi, qui medicis suadentibus et praescribentibus repatriare debet. Super eo Reuerendissimarum et admodum Reuerendarum Dominationum Vestrarum ordinationem expectabo, siquidem uix citius, antequam resolutio ueniat, {comoditatem} habere poterit. Znika, cocus et ephebus, diu infirmabantur. Znika quidem grauius, ita, quod desperatum fuisset. Omnes tamen iam sani facti. Omnia tria Collegia Jesuitarum laesis ac infirmis plena fuerunt, in collegio Pazmaniano centum et uiginti, subinde plures, subinde pauciores, alii enim moriebantur, alii item recenter importabantur. Conuictus etiam plenus talium militum fuit. Refectorium, dormitorium et ambitus pleni erant miseris laesis militibus. Scholae etiam omnes plenae, ac omnia per totam ciuitatem omnium religiosorum monasteria nemine excepto. Qualis ibi fuerit fetor, qualis nausea, uel cogitare [difficile] est. Multi Jesuitae mortui, ita etiam Regens Pazmaniani Collegii. Ego tales milites laesos per Dei gratiam non habui, quamuis maleuoli Hungari, de Collegio Pazmaniano alumni, ut ego etiam tales milites habuissem, non scio quo instigante, laborabant; et unum laesum totum in sanguine natantem ad me direxerant, ac per milites, qui eundem laesum apportauerant, ante portam Collegii deponi curauerant. Per longum tempus ante portam miser laesus miles iacuit. Vrgebat maleuolus Hungarus saepius ad Collegii portam ueniens, ut inferatur intro miles. Descendi post aliquod tempus solus ad portam et maleuolum Hungarum cum bono capitulo a porta Collegii expediui. Paulo post ad illorum Collegium laesus deportatus fuit. Sequenti die uenit ad me Collegii Pazmaniani subregens Pater Chakany et excusare incepit se et Patrem Regentem, ut Patribus hoc non adscribam neque imponam, sed quod uel solus puer suo proprio genio hoc fecisset, ac nobis tales laesos intrudere uoluisset, et quod propter hunc actum statim officio priuatus fuisset, ac supra bonum capitulum habuisset. Occasio istius excusationis fuit, quia dum maleuolum Hungarum ego durius excepissem, allocutus fuit me: „Dicam Patri Regenti". Respondi: „Dicas Prouinciali, nec tuus Prouincialis, nec tuus Regens est meus superior, neque mei Collegii superintendens". Sopito hoc tumultu (nullam enim illi milites {schaedam}, nullum mandatum, de suscipiendis talibus militibus ad Collegium nostrum habuerunt, uerum ad Pazmanianum), paucos post dies habui Commissarios duos comites, qui {comoditatem} et locum pro talibus laesis militibus quaerebant. Eos, qua potui humanitate excipere, excepi, ac rationes meas, quod tales ad Collegium meum suscipere non possim, dedi. Primo, quod locus esset ualde angustus, neque {sufragaretur} talibus infirmis. Secundo, quod hic nullum solatium spirituale, propter quod forte uel plurimum ad religiosorum domus importarentur, sed neque in agone absolutionem habere possent; siquidem ego solus et unicus presbyter essem, et linguam germanicam non calerem. Tertio, occasione uictus (haec fuit maxima ratio, quod ad religiosos domus tales laesi fuerint portati, quia illos alere debuerunt) absolute protestatus sum, quod et si mihi tales intruserint, me eisdem ne in minimo iusculo subuenire posse, siquidem [p. 8] ipsemet pisa et lentes comedere deberem. Monstraui illis meam prouisionem (aliqua meliora absconderam), et quod maiorem, et meliorem non procurauerim, conquestus fui contra Domus Prouincialis deputatos, quod ab illis interesse non potuerim habere, et quod praeter hoc in Austria amplius nihil haberet hoc Collegium. Ita liberatus et absolutus fui a talibus laesis ac infirmis militibus. Quid tandem ? Inceperunt mihi intrudere milites suos studiosos, ut illis dem quarterium, praeterea nihil. Ab illis etiam ut liberatus fuissem, omnem conatum adhibui; accesseram eo in passu Dominum Kolonich, sed gratis, ipso etiam annuente debui studiosos suscipere, una cum uno illorum Vice Capitaneo. Subinde illorum manserunt hic 20, subinde quindecim, aliquando nec quinque. Unicam domum refectionis alumnorum occupabant, aliam illorum vice capitaneus, praeterea nihil. Vice Capetaneus semper mecum comedit et bibit, militibus autem quantum ad uictum nunquam aliquid dedi, sed haustum vini eisdem dare debui. Fateor, non erant mihi multum molesti, aliquantum in fetore, caeterum nihil, praeter saccos cum stramine, qui sub dictis militibus fuerunt. Matracz nullum nec linteamen sub illis fuit tantum pura stramacz. Stramen illud, una cum tela extra ciuitatem euehi debebit, ne alumni futuris temporibus aliquem morbum contrahant. De supellectili Collegii nihil est deperditum. De renouatione scholarum adhuc nihil scitur. Ubi aliqua certitudo fuerit, perscribere non intermittam. Pretium rerum omnium maximum est, et quemadmodum adhuc ante obsidionem Reuerendissimis et admodum Reuerendis Dominationibus vestris, nos cum ordinario diario nostro subsistere non posse, insinuaueram: ad praesens eandem insinuationem renouare cogor et demisse supplico Reuerendissimis et Adm. Reuerendis D. Vestris, dignentur moderna tempora in considerationem accipere, ac unam paternam clementiam nobiscum facere. Circa circum Viennam ad multa milliaria nec radix petrosilini mansit, omnia ex {longiquis} partibus portabuntur, sed certe etiam charissimo pretio uendentur. Expensae etiam deficiunt, si ad festum S. Michaelis Archangeli a senatu debitum interesse non accepero. Pro eisdem apud Reuerendissimas et Adm. Reuerendas D. Vestras instantiam facere cogar. Quando Alumnos expediui, multum exposui, qui, utrum in patriam aduenerint, simul cum Domyanich et Beriszlauich, nihil scio. Ego illos expediui octaua Julij.

Caeterum me gratiae et fauori Reuerendissimarum et Adm. Rdarum D. Vestrarum demisse commendando, maneo Earundem Reuerendissimarum et Adm. Reuerendarum D. Vestrarum.
Seruus et Capellanus minimus Simon Judas Sidich c. z. m. p.
Nota a parte.

Dicitur, quod 300 Turcarum tormenta nostri {aquisiverint}. Ego non uidi nisi septuaginta, maiora per hostem omnia destructa ne nostris seruiant. Viginti currus pleni miseris infantibus ad suae Maiestatis Sacratissimae hospitale ex castris Turcicis adduxerunt. Ibidem prouisionem habebunt. Comes Palatinus cum Balassa et Kohary fuit in conflictu. Comes Christophorus Erdeodi cum sua Maiestate aduenit.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica