Magistri Ioannis Policarpi Seueritani Sibenicensis Dalmatae Predicatorii ad Illustrem
Principem Guidobaldum Ruerium, Castriduranti Comitem, Illustrissimi et Inuictissimi
militie ducis Vrbini Francisci Marie Filium, Feretreidos Liber Primus.
Vos precor, Aonides, sacras mihi ferte coronas,
Inuocat.
Cingite fronde comas lauri, per tempora laurus
Laurus eat. Nam dulce cano per secula nomen,
Proponit simul.
Nomen et eternum, quo nec mihi clarius unquam
Extitit aut orbi, quam quod tenet aurea proles
Francisci Marie natus, Guidobaldus alumnus,
Principis egregii, quo non uel fortior armis
Laus illustrissimi ducis Vrbini Francisci Marie.
Vel fuit ingenio, decorans Feretria sceptra.
Hic est Vrbini dux, hic super ethera notus,
Hic uultu placidus, populis hic fronte benigna
Imperat, ut cupiant Nemeo monstra leoni
Cognita sceptra ducis tali considere terra
Atque ea quaque diu memoratur bellua Lerne
Improba, Niliacis populis Memphytica tellus
Quos alit, aut Ganges, Rodope glacialis et Hermus
Te Themis hic coluit, probitas te, cana fidesque,
Maria Franciscus, princeps, Regumque ducumque
Gloria, conseruat. Quo fit quod carmine nostro
Quibus uirtutibus ornatus dux inclytus.
pagina Et uestro auspitio natum super aethera tollam
Et fatis huius, quo celum terraque plaudunt
Enotrieque duces gaudent, Pancaica tellus
Cui pia tura dabit, cui cynama querit et Indus
Raraque prepulchro cui munera Parthus et offert
Qui thyma seu rorem, uel qui meliloton amarunt,
His et ego ipse sinum pueri complere uidebor
Floribus et rubeis caput huius cingere pulchra
Poete aplausus pro principe.
Serta gerens, si me inspiciet puer almus ocelis
Preclaris, quibus annuat, et mihi, talia dicens:
Incipe iam, uates, et iam cane. Namque fauebo
Narrat.
Ipse tibi et fiam post officiosus amicus.
Et quia sic fiet, cocco uel murice tinctum
En probo te, Cesar. Gaudete et sidera celi
Cunctaque letentur, quecumque sub orbe uirescunt
Ethereo, noua nam proles surrexit et orbi
Poeta gaudet quod princeps Guidobaldus sit natus.
Aurea secla dabit, Cesar Ioue digna propago
Clamet, io, quisquis seclorum gaudia longa
Cernere quippe cupit, genus alto a sanguine diuum
Ecce datur princeps, tantarum gloria rerum
Gonzaga de stirpe, tibi Gonzaga propago
A qua stirpe oritur.
Felix quippe diu, nunquam felicior etas
Extitit huic mundo, tibi uel nunc Vmbria clara
Cui noua progenies celo demittitur alto,
Alta Dodoneo spectabis stemmata colle,
Vrbine gentis longas hoc exige messes,
Hoc te pulchra manet libertas profuga uestris
Enotriis oris Geticisque furentibus armis
Libertas Vrbinatum et Vmbrie populorum.
pagina Hoc grauis in sicco sternetur puluere ubique
Ipsus Erix poterit nec ducere Cacus in antra
Erix et Cacus, latrones.
Iam pecudes, Lybice quo iam ceroma palestre
Perfectum inspicies, triplex pastoris Hyberi
Pugna diu stabit longoque subacta labori
Infando, miles nec corrumpetur auarus
Auro, quo sacre preciosa silentia linguae
Vndique prosternunt mortales Tartara adusque.
Hic sapiens, hic prudens et pius, omnibus extans
Laus amoribus illustris principis Guidobaldi.
Laudibus heroum claros cumulabit honores
Pro uobis populis umbris, qui moribus almis
Clara Iouis soboles, quos ducet culmen ad altum
Consiliis et Marte fero tolletur ad astra.
Hoc et crede mihi duras calcare procellas
Quisque pius poterit cuius moderamine culto
Diuitias, fastus humanaque regna beabit,
O utinam proceres, puerum mihi credere in euum
Fata darent semper, cui culta poemata chartis
Hystoriisque implerem. Nam solatia prebet
Ipse mihi princeps, solus fauet, ipse cadenti
Aurea etas.
Erigit, et solum, quanto mihi gratia maior
Illo fiet, tanto clarior omnibus ipse
Ipse deus uatum mortales luce tenebras
Augusta soluet, mortalibus omine sacro
Credite, quod refero bellantum [equare] calore,
Hic puer audebit Rodaneica uertere castra
Ducere et in gentes Lusitanos inde paratus
Euganeas noscet strages, huic arma, tubeque
pagina Mox {addeunt}. Mesti damnum irreparabile mundi
Soluet, et hic priscos ueluti reuocabit ad annos
Italiae populos, nobis spes ultima, nobis
Italiae spes.
Feretriaeque domus decus immortale manebit
Respiciens prolem Ausoniam laudesque suorum.
O decus Hesperiae puer, o mi clara propago,
Clara deum soboles, o mi puer inclyte princeps,
Poeta blanditur puero principi.
Vera referre placet, superis equatus honore
Humano fies terrarum rector et inde
Compones pacem populis, longosque furores
Deiicies mihi, princeps, tot non passus et ultro
Oblatas gentes seruabis sidere dextro
Imperioque tuo cito seruiat ultima Thule
Hoc precor ut faciat summi pia uirgo Tonantis
Poetae desiderium.
Maria, mi princeps, tantosque ostendat honores
Dum uiuit uates, solio fortuna superbo
Erectum sic te, uel nullo crimine famam
Inficiat sanctumque decus det tempore longo.
Quaeso, parue puer, cui nunc risere parentes,
Quo gaudet mundus, proceres sanctique Quirites
Saltant et tribuunt tibi iam diademata Romae,
Cupit ut fiat Romanus Caesar.
Respice me uatem, qui te nunc praedicat olim
Nec uagire uelis, duplex diadema paratur
Ecce tibi quia iam, iam celsas temperat arces
Tarpeias tua uirtus, mi puer, inspice uatem,
Despicias nec, quem nunquam spreuere parentes.
Nobilitas sub amore iacet, cui candida uirtus
Est comes, aeternum te duratura per aeuum.
Poetae sententia.
pagina Quamuis te puerum uoco, tu tamen omnibus es par
Gentibus ingenio, quo uirtus ipsa renata est
In cunis uagis, mi princeps, et tibi Pallas
Seruit Phydiaco coelo, cui forma deorum
Est data, qua Iuno seruare cubilia curat
Pulchritudo principis pueruli.
Matris quippe tuae, qua iam per saecula longa
Clara pudicitia coronantur tecta domorum,
Laus illustrissime matris principis.
Huic Metabis cedet generosa stirpe Camilla,
Cortice seruatam genitoris et arte Diana
Quam sibi decreuit famulari more pudico
Vestalesque intrare lares, cui nulla pharetra
Defuit, ut sciret quid posset Cynthia uirgo
Saltibus Ideis uenando figere ceruos
Dux Anchysiades, quo nouit fortia tandem
Pectora, qua cecidit uel sancta mente {chorebus}
Vulnere letifero domuit quam lege sinistra
Fatorum, Casmilla tuae noua amentia mentis,
Magnus Arons quondam Troiano sanguine creatus.
Haec est uirgo pia et uiuae uirtutis imago,
Hac Gonzaga domus tolletur sidera adusque.
Laus a progenie illustrissime Leonore.
Regia namque tibi seruat uestigia mater,
Vult haec et Astagiam rabiem Arpagique furorem
Aufugere ob Cyrum Mediae Lydiaeque triumphum
Quem Thomyri mansit, nulli exorabile limen
Mortis, nam Scythycas cupiebat sternere gentes,
Nec mirere tuae genitricis gesta pudica
Aurea namque sibi pendent collocasia collo
Candida quamque manebit uestis iaspide semper,
pagina Castalii et laticis custodes ordine longo
Prospiciunt genitricis, quam fit forma pudica,
Illustrissima Lionora excellit fere omnes mulieres pudicitia.
Hanc et collatinus amans ueneratur ubique
Cui nunquam pulchra respondet imagine lygdos
Penelope sequitur, sequiturque hanc Claudia strages
Virgineae uenerandus honos et Theutona proles
Virginibus gratam matrem maiora merentem,
Liliolis ornant Archo, Theosena pudica et
Tucia uestalis nullo corrupta pudore,
Magnus honestatis decor, et sibi Dido phalanges
Exoptat uatum qui talem ad sidera tollant,
Non minus Hersilie castae mens undique plaudit
Indigetem factura deam mundoque uerendam.
Illustris Lionora Indiges dea.
O te foelicem tante genitricis honore,
O te foelicem tali de sanguine cretum,
Foelices qui te talem genuere parentes,
Poetae admiratio.
Et ut uera feram paucis ego cuncta resoluam,
Est genus a proauis Lyguro de sanguine pater
Laus illustrissimi ducis Vrbini Francisci Marie a progenie.
Iannes prefectum quem diui numine firmant
Illustris pater ducis Rome praefectus.
Huic genitor Romane gentis et undique fulgent
Dimensi clarique duces Fredericus et inde
Fredericus dux.
Offertur superis Guidobaldus secula longa
Guidobaldus dux.
Carmine Meonio uicturi sidere dextro
Ductores clari, ferro quos aspera Martis
Pugna uocat uolitant auro atque ostroque decori
Pontificum celebranda domus quibus ethera fulgent
Qui coelum terramque regunt, qui Tartara soluunt
Systus erat celebris, puraque in ueste sacerdos
Systus pontifex.
pagina Gloria pontificum, magne spes altera Rome
Iulius hunc sequitur terram, mare, sidera torquens
Iulius pontifex maximus.
Sancta pudicitiae uirtus, specimenque bonorum
Extitit huic genetrix aqua dux inclytus exit
Sidereo splendens clypeo et caelestibus armis,
Et ne te afficiam tedio nunc, mi inclyte princeps,
Spes mea, spes regum et uatum suprema uoluptas,
Dum mea Castalio perfundam labra liquore
Pierides, paulum, ne uagi, clara propago
Ipse tacere uolo, ut te {ninent} ordine pulchro
Cantantes, pia corda tui, clarique parentes
Vtque ligent tenerum corpus complexibus arctis
Paruulus interea fit suges ubera matris.
Poeta applaudit puerulo principi.
Finis.
Magistri Ioannis Policarpi Seueritani Sibenicensis Dalmate predicatorii ad illustrem
principem Guidobaldum Ruerium Castriduranti comitem, illustrissimi et inuictissimi
militie ducis Vrbini Francisci Marie filius, Feretreidos Liber Secundus.
Plaudite Thespiades, celebrem uiuacis oliue
Inuocat
Ferte ramum, noster curae quibus est honor olim
pagina Heroum uatumque pius, uos pace serena
Aspirate mihi, diuina poemata uati
Nunc date, nunc quibus hic meritos nunc prolis honores
Numine Pierio referam, quo candida uirtus
Attenuat scriptum.
Quam fuerit puero ducis ex hoc sanguine {craeto},
Vos precor et Musae uobiscum, namque ego solus,
Credite, deficio et mediis uox faucibus hesit
Vsque huc subticui, in cunis ne paruulus algens
Vagiret ueluti prius, et quia dulcia dantis
Oscula iam suxit genetricis hic ubera, clare
Secum, pauca loquar, puerilibus edita uerbis
Vos quoque conueniam, Musae, mea pectora semper
Hortatur Musas ut faueant principi.
Pectora laurigero redolentia quippe liquore
Laudibus hunc celebrate piis, fontesque replete
Cantibus Aoniis, regem ueneramini et olim
Venturum Italiae populis, plaudente senatu
Poetae uaticinium pro puerulo principe.
Romano, uiduae hic reparabit moenia Romae
Sacra diu, rerum dominos placabit, et ipsae
Ducite iam choreas Parnasia per iuga uobis
Personat aurata cythara Phoebus, puer atque
Terrarum dominus, non fleuerit, atque ego secum
{Etherei} super astra poli audiar ipsae canendo,
Vos scitis, quod iam multo sudore parata
Virtus spreta iacet, cunctisque repellitur oris
Ratio quare poeta cupit ut principi Muse faueant.
Nil ualet, heu, dura superrarier ardua montis
Saxa, et supremum crudo sudore cacumen
Proh dolor, heu pietas, proh [tristia] fata deorum
Vatibus omne bonum promittitis atque quietem
pagina Veram, sed quid ego dicam, clamoribus implens
Ethera, Tartaries summens et pocula rippis
Spernuntur docti, dites monstrantur ubique
Quanto quisque datur melior, tam peior habetur
Quique datur peior, melior datur ipse nocenti
Poetae sententia.
Pulpita continue qui implent clamoribus istis
Vestibus est honor, excellens est gloria nummi,
Precipites fiant, qui nunc contendere cliuum
Aonium cupiunt, nullo solamine grati
Quoniam indocti spernunt doctos.
Per nemora errant hii semper requiemque petentes
Carmine ad astra duces cupiunt extollere et altis
Equant sideribus delusi carmine pulchro,
Antra petunt, damnant postremo tempora lauro
Immo nec minimum quis uatibus obtulit assem
Lurida sit uestis uobis, extollite Olympo
Heroas uestros, ferro belloque potentes,
Poetarum miseria.
Sit mihi pulchra Venus, sint nati, nulla Mineruae
Gaudia sint nobis, Iuno sed clara Tonantis
Et soror et coniunx faueat, quia sepe solebunt
Indoctorum dulcis uoluptas.
Atria pontificum et regum perpulchra uideri,
Diuitiarum laus.
Vera loquor uates uobis, qui ponere ad astra
Tecta uirum cupitis, mortalibus apta feretris
Diuicias fatui spernunt, et panis egentes
Male spernuntur opes.
Vndique mendicant spreti, strata aurea luctu
Mirantur, fului orbati custodibus auri,
Quare querite delitias animi impia et antra
Spernite Parnasi lauros, nil panis egenti,
Credite, nil prodest, pauper fuit ipsus Homerus.
Irrisio poetarum et doctorum hominum.
pagina Mendicant uates, mendicat tristis ubique.
Pauper [erat] Maro, ueh. Gelidis datur ipse Thomitis
Maro.
Naso tuus pauper, superas euectus ad auras
Ouidius.
Carminibus mulcere suos qui sepe solebat
Reges atque duces, sceleris damnatus ab ipsis
Occidit et nitidis se tandem condidit astris.
Ouidii mors.
Quid dedit olim, dic mihi, docta Verona Catullo,
Catullus
Quidue suo tribuit Tybullo Roma superba,
Tybullus.
Tristis Aquinas lassabat sua brachia planctu
Iuuenalis.
Pauperie pressus, latis {Meuania} campis
Nil prodest uati proprio, quondam tibi coce
Domicianus erat Cesar, deceptor amicus,
Marcialis.
Et Plauto humebant oculi lachrimis sibi namque
Plautus.
Noxia tunc uirtus uitam panemque parabat
Mola per assiduas noctes et pectora lassans
Lux erat, heu clamans, uirtus ubi, laurea uirtus,
Omnes poetae pauperes.
Serta tibi prosunt, quare contendite uates,
Spernere Castalios fontes, et amena uireta
Parnasi montis, quia dypsis illa uirescunt,
Postremo referam, quod nunc pro carmine uobis
Mecenates non sunt, non datur amplius ille
Augustus Cesar, qui clara poemata sanxit,
Laus olim Augusti et Mecenatis.
Dixit uera quidem, quamuis sint ore prophano
A felicone uiro uerba impia uatibus aucta
Poete dolor propter conuicia quae mali bonis inferunt.
Iam pridem memini superans ego munera uestra,
Purpureos penetrare lares, regumque ducumque
Atria quum magno curarum fluctuat estu
Mens mea, sepe fui blandus pro laudibus istis,
pagina Carminis auspicio exclamans succurrite uati,
Viuere namque decet, delusus deinde recessi
Qua de re {exurio} miser horum interque clyentes
Atque etiam uilles offas micasque cadentes
E mensa exciperem, ut faciunt pleno ore catelli
Magna poetarum calamitas.
Edibus in mediis uatum est dolor, hei mihi, quare
Credite, credite, Pierides, ego uera fatebor
Maior amor numi est nunc, quam uirtutis ubique,
Poetae pulchra sententia contra auaros.
Carmina nulla placent, non sunt nunc tempora prisca,
Non sunt Romani proceres, quorum omine uel nil
Imperium fuerat, nisi sola poemata uatum
Scipiades fertur statuam imposuisse sepulchro
Quippe suo uatis Rhodii qua uiuere posset
Ditauit Caesar uates, ditabat et ille
Maecenas, fautor miserum Flaccum atque Maronem
Fouerat, unde sibi decus, is dux omne parauit
Maecenas, Mecenas, uos memorate, poete, hoc
Nomen ad astra ducis, cuius tegat ossa Minerua
Cum casia, et cineres sibi uiuant omne per euum,
Principes ut fiant immortales debent fauere uirtuti.
Carmine uiuebant clari uates prius, at nunc
Ingenio Musae, mihi credite, gratia nulla est,
Quare opplere licet lachrimis multisque querellis
Aonios colles, tanto magis, heu, quia nulla
Viua meos unquam est uirtus miserata labores,
Est peius quod nunc miseros, nunc impia corda
Dilaniant uates tedio uirtutis amice,
Prius poete praemiabantur, nunc non.
Castalides mea cura quidem nam sola maligno
Heu delatorii, hoc animosa superbia surgit
pagina Heu, heu, cuius quum poterit uirtute uideri
Haud bonus, haud doctus spernendo sidera tangit
Improba lingua bonos famae exitialis amore
Alterius dono aut odio corruptus, et inde
Assumunt fatui famam per fasque nefasque
O mundi impietas sceleratis dulce uenenum
Carpere famam hominum, quae nunc sine crimine possunt
Expleri illicitum est homini fraterna necare
Quam sit impium carpere aliorum famam.
Viscera delator, tibi dum uis laude superba
Querere pre insanos uite presentis honores
An nescis quod nolunt haec te sancta Tonantis
Iussa dei facere, ut ueterum de more parentum
Deus non uult quod mali noceant bonis.
Insanus fias, namque est deiecta polorum
Vertice et a summo olim dira superbia crede
Displicet hoc uitium superis atque omnibus his qui
Quare superbi non placent deo.
Nolunt pestifero comitari turbine ad umbras
Tartareas, uel uanos ambitione parari
Fastus calle sibi illicito, uel pegmata celsa
Que pena est malorum quando nocent bonis.
Constitui in laudem hec hominum, mala praemia sunt hec,
Hoc fit ab illis qui nunquam parere Tonantis
Preceptis uoluere piis, quos nulla remordet
Cura uel hoc uitium, sceleris iactantia tanti
Te ipsum excrutias et tu tua pectora rodis
Prosperitate gemens fratris teque acriter angens
Ira tibi causa est, qua exoptas crimina nosce,
Falsa tui socii, quibus huic maledicere possis
Corde uel ore tuo uindictam queris et optas
Scandala quod ueniant, quae sunt odiosa Tonanti
pagina Summo, detractor comitis, mihi crede, susurro
Haec scio cur fiunt, quia dexteritate malorum
Torpens appetis illicita et tibi praua retentas,
Praua per assiduos mores, et crimina laudans
Proditor ipse tui, uatum bonitatis et expers
Mores malorum hominum.
Qui fugiunt male sana uirum consortia semper
Fedam qui [ingluuiem] uentris nouere nec unquam
Assiduis curis studiorum dicere fas sit
Non hii luxuriam cupiunt, non carmina amorum
Nec uates soluunt per turpia uerba pudorem
Nam decet esse pios, casios decet, atque poetas
Spernere quae exoptat semper uesana libido,
Mores optimi poetae.
Hi sed quando datur, quod scribant turpia uerba
Quare poete scribunt quandoque turpia.
Hoc fit, quod caute carpunt mala tempora uite,
Ergo inuerte tuam trutinam miserabilis auceps
Virtutis dum fuluo te nimis implicat auro
Ambitione fera uitae male sana libido
Finis malorum.
Quod nisi tu facies, fies decliuis ad ipsos
Manes praecipiti tendens in Tartara cursu,
Nescio si uagor incassum, dixi hec tibi namque
Pierides uoluere mee quod talia dicam,
Pierides mea corda quidem, mea summa uoluptas,
Quas ego tollere ad astra uolo, nunc teque relicto
Conueniam puero faueant per Nestoris annos,
Ite cite, caste, et meritos date semper honores
Huic puero, ne uera loquatur bardulus atrox
Verbula, que audistis, nunc, nunc ex ordine longo
Soluite nunc tristes furue caliginis umbras,
pagina Mentibus {efatuis} ostendite quod pia uirtus
Tollit ad astra uiros permittens culmen et altum
Celorum dat, quodque hec inclyta premia diuum
Non sunt, o mea cura dee, o mea magna uoluptas,
Finis bonorum.
Absint pro puero diuturna silentia uobis,
Ite cite ad superos et dicite clara Tonanti
Verba, quod et uenit nunc nunc [crinitus] Apollo
Vrbinum perfusurus pia membra puelli
Rore sacro, in quo sint sibi fata per hemina mentis
Progressus Musarum ad Iouem, ut descendat perfundere puerum principem rore sacro.
Virtutisque pie, qua uos puer inclytus ornet
Ipseque dignetur nostros celebrare penates
Cantando interea defessus, labra liquore
Ipse ego perfundam Aonio, uos ipse manebo
Nec tangam cythare crepitantis pollice cordas,
Vos nisi cum uates uenientes ordine pulchro
Viderit atque ducis coronantes aurea tecta
Aduentu superum, subitoque talibus ausis
Discedunt uatemque suum tacite inde relinquunt.
Finis
Magistri Ioannis Policarpi Seueritani Sibenicensis Dalmate predicatorii ad illustrem
Guidobaldum Castriduranti comitem, illustrissimi et inuictissimi militie Ducis Vrbini
Francisci Marie filium, Feretreidos Liber Tertius.
Talia secretus quum nostra mente refferem,
Continuo sese nostris pulcherrima uisu
Obtulit hic oculis uenerando et pectore uirgo,
Virgo ignota tamen speculor quam talibus atque
Alloquor haec eminus tardis se passibus offert
Quis petit Aonios colles, quis hec hostia pulsat,
Laurigerae rupis facies mihi cognita cuius
Mox fuit et cominus sibi pauca referrem,
Fert animus, uirgo, decus et spes unica nostrum,
Euterpe ueneranda mihi delecta sororum,
Venisti tandem celorum cardine ab alto,
Sola es, dic ubi sunt mihi cetera turba dearum
Nonne cito venient, que nobis talibus insit.
"O uates venerande mihi sunt ad Iouis alta
Tecta dei, uenient cito." Cui sic ipse repono,
Meonio celebranda diu clarissima uirgo,
Vera refer nobis quibus es comes atque fuisti,
pagina Quid fecere mee, mea dulcis cura, sorores,
Ad superos dic, Musa, precordia omine sancto,
Principe pro nostro, uenietne huc summus ab alto
Iuppiter omnipotens celo, que talia soluit.
Iuppiter omnipotens celo descendet ab alto
Euterpe ad poetam.
Rore leui et puerum perfundet fronte serena
Ipse deus, deus hic magni moderator Olympi
Virgine apelleida natus quem lege superna
Praebuit ut mundo, nullo temerata pudore
Virgo dei genitrix, uirgo sanctissima uirgo,
Cuius fuerat uirgo Maria.
Ipse cito ueniet care genitricis amore
Quae Leonora sibi placuit, nam mente pudica
Leonorae pudicitia, coniugis ducis.
Nati huius genitrix uidit quoque ture Sabeo
Libauit superis uenerans pia templa deorum,
Sola ego nunc ueni, ut referam tibi quod cito celsus,
Celsus ab aethereo ueniet deus ordine diuum
Vltima spes mundi huius duratura per aeuum
Principio uel fine carens uel tempora nulla
Noscens descendat magna comitante caterua
Sit tibi parata lyra aurata, hanc ut pectine eburno
Percutias, uates, quum uenerit ille salutis
Hortatio Muse ut poeta letetur aduentu Iouis pro principe baptizando.
Auctor et ipse deus sine quo nil uiuit in orbe
Quumque tibi dicam, solers tunc sume canoram
Sume chelym, uates, cantans ad sydera tecum
Intonsum tibi mox Phebum dulcesque sorores
Phoebus intonsus.
Principi ut applaudant, diuino carmine uatum
Ipse uoca Tyrio tu tunc e murice tinctus
Et quia te scio me petiturum quid sit in illis,
pagina Oris egregium dicam quod nulla referre
Lingua potest, quam sint celorum gaudia magna
Que deus eternum dedit his qui corde benigno
Apud Caelicolas nulla tristitia est.
Assidue seruant sacrae precepta salutis,
An credis quod ibi reptat uesana libido
Mortalis uite, non sed discrimine magno
Inter se contendunt diuum numina et huius
Ingluuies lucis mentisque hebetudo proterue
Subiacet hic mundus peregrinis rebus, et omne
Quod domitat Phebus radiis, soror atque Diana
Natura huius mundi.
Permanet inconstans tandem finemque reponit,
Causa huius datur haec, tempus namque omnia uergit
Aut credis quod ibi sint ditis numina nigri
Aut sit Tartareis tellus decorata uenenis,
Dira uel horriferis ornata haec terra figuris,
Regio quippe micans flammis et sulphure feta
Horridus hic premeris semper dolorose Typhea
Inferorum misera conditio.
Encelademque suum uoluit furibunda cathenis
Etna diu ex se queque uomens ardentia saxa
Gerionem quatit heu spumantem e guture flammas
Qui Phlegetonteis summunt et pocula ripis
Hinc ut perpetuis implent clamoribus orbem
Eumenides seue quibus est committere leto
Cura uiros, qui non seruarunt iussa Tonantis,
Hic est Sulmoneus, terre hic Titania pubes,
Hic sunt Aloydes et Tycion cui uultur obunco
Euorat immortale iecur rostro isque sub alto
Pectore se firmat semper cui nulli renatis
pagina Est fibris requies, Medee est atque impia sortes
Sulphureos fontes fedans atque horrida prata
Hic sunt et Iaphyte infandi Tytion, et Pyrithous
Infoelix Theseus districtus pendet in istis
Sulphureis terris, Phlegiasque miserrimus hic est,
Sysiphus et uasti uoluens onus, hei mihi, saxi
Expectat scelerum penas formidine {mirra}
Lastenes et Curio, Cynaras est atque Thyestes
Qui hic flendo ducunt uitam, per aquosa nocentum
Nubila clamantes, fugiunt hic sidera nostrum
Aspectum miseros hument in flumine flamme
Exurunt nos, et tu, Tantale, false minister
Deridens superos merito stas ordine in isto.
Hic sunt qui in uanum diuinum sumere nomen
Transgressio decem praeceptorum.
Non assumes nomen dei in uanum.
Audent et faciunt sanctis seruille diebus,
Sabbatum obserua.
Quique pios nullo uenerantur honore parentes
Parentes honora.
Et nece qui saeua cui uulnera quique patenter
Non occides.
Nititur inuetitum stupro uiolare pudicas
Vxores quocumque modo, uel praua cupido
Infestat quemque faciens damnum ore manuque
Si quis erit mendax aut seditiosus ad umbras
Atque ibi incurrens laudis mala premia uane
Non sis mendax.
Prosperitate gemens fratris seque acriter urgens,
Ira furor breuis at cui talia mente reuoluat
Ne incidat in tenebras torpens aurique minister
Hec loca nunc caueat, semper te et proxima Syrte
Ingluuies uentris nulli laudabilis unquam
Perpetuo damnant uates, qui celsa Tonantis
pagina Tecta uolunt habitare diu et post sidera clara
Cernere, quique malum temnunt te, parue Cupido.
Cerberus hic latrans uasteque uoraginis auceps
Cerberus
Irruit in miserum secli qui captus amore
Dulcibus in uiciis monstrauit seque suosque,
Est uia Tartarei que fert Phlegetontis ad undas
Obscenas squallore Charon qua ducit inertes
Terribilis uisus quibus aut auditus ubique
Extitit in peius, quam conditor ille supernus
His dederit, ne quando animi uiciatus odore
Quinque sensus corporis et animi.
Iucundo pauper sis preceps, hei mihi, semper
Ne dicas nec sit tactu irritata libido,
Iudicio extremo quondam exquirenda Tonantis
Certe pauperibus tibi fiant atque pusillis
Septem opera et noscas stimulos sufferre nocentum,
Septem opera pietatis.
Disce diu, mi Vates, longa et tempora uita
Que pia discussi uero atque examine mentem
Inspice ut eternam fugias per secula mortem,
Hec tibi non seruat celsi moderator Olympi
Iuppiter ipse deus, cuius moderamine cuncta
Torquentur semper, terre, mare, pontus et astra,
Hic ubi nos fuimus diuos, sedesque beatas
Vidimus heroas generoso et pectore uates,
Elysiorum gaudia.
Qui Musas semper coluerunt carmine pulchro,
Vite horum datur egregium per secula nomen,
Perpetuum columen latique in secula fines,
Magna salus, magnum decus his et gloria magna
Poetae clari sunt apud deum.
Perpetuo durant, est atque salutifer annus,
pagina Eternum uer, maturos ibi tempora fructus
Condensant superis, uiridantia gramina sunt hic
In quibus exercent ludos, ubi fraude remota
Quisque suo gaudet, nec sunt hic tristia bella
Nec funesta dies, uiridi cum palmite uites
Dulce affert mulsum, sudant opobalsama semper
Hic salices lente sunt hic, noua nascitur alnus,
Sunt liquidi fontes, sunt et Panchayca rura,
Sunt uolucres patulis cantantes carmina ramis
Dulcia per uarios {mirre} resonantia cantus,
Libera simplicitas, nullis obnoxia curis,
Dirigit heroas plaudentes uocibus altis,
His dulcis requies, his est et pura uoluptas,
Hos quoque sine fine manet gratissima Tempe
Lucidaque ethereo Phoebe splendescere mundo
Cernitur et Phoebus luco residere uirenti
Exoptans fulget semper saltante chorea
Naiadum cetu sapiens quibus Orpheus ille
Personat aurata cythara cum pectine eburno,
Et satyri Driadesque suum peana canentes
Applaudunt superis. Quis hoc esse beatior euo
Concupiet, nullus uicturus tempora longa.
Omnibus his diuis summi moderator Olympi
Presidet in solio fulgens trabeatus et auro,
Crisolito atque aliis gemmis clarisque lapillis,
Qualis erat tandem quem dixit conditur almus,
Lingua hominum narrare nequit, nec candida uultu
Nemo unquam potuit narrare innumera gaudia paradisi.
Clyo gesta canens, aut Vrania superba
pagina Nec lauro redimita comasque Polimnia, necnon
Caetera turba deum generoso carmine possent
Dicere quot superi sint, quot sint sidera coelo,
Qualia templa nitent, que sint hic turba ministrum
Attalicis opibus, quot sint aut atria pulchra
Pestano uiole quot sunt et cana colono
Lilia, Phidiacis latio de marmore splendor
Qualis uel niteat. Sunt hic Iouis ora sereni,
Hic fuimus nos, nos, tua dulcis cura, sorores
Quae postquam uenerunt ad Iouis atria celsa
Prona humi prostrata iacens formidine magna
Nobiscum paulum respirans talia cepit
Dicere Calliope constanti uerbula corde,
Oratio Caliopes ad Iouem.
Rex optate tuis Musis, nos uenimus ad te,
Omnia quae dicam Charitum tibi nomine tradam,
Summe deus, qui cuncta potes, qui cuncta gubernas,
Exaudi, refoue auspiciis et mente serena
Concipe, tu scis, summe deus, probitatis et alte
Fons sacer eximiae uirtutis spesque salusque,
Venisti ad nos, ut pulchra sub imagine nobis
Ostensus miseris uirtute et uiribus et nos
Exornes superum quibus est celestis origo
Exolue hiis inuicte malis Parnasia laurus
Sicca iacet, poterit nullo se rore foueri,
Namque Helyconis honos periit sitientibus hortis
Ad quos nulla potest secure pergere Musa,
Irruit in mortem omne genus, nec mixta uerendo
Imperio uatum stat gratia, nulla Quiritum
pagina Gloria prisca datur nobis, sunt arma tubaeque
Que nos infestant, durum genus atque ferarum
Rupibus in uastis degens, qui castra secuntur.
Hi sunt nunc homines, pietas quibus ulla nec hinc est
Nec datur ulla fides, miserum spes ultima uite,
Non est casta domus, non sunt hic atria nobis
Hospita uirtutis, Musarum gloria quondam
Non nisi pulchra Venus tetris ueneratur in oris,
Nulla tibi laus est, offert nec tura Sabea
Gens ingrata deo, nullus uel carminis usus
Stat superis, quare uasti te preside mundi
Conditor, expetimus fiat quod turba sororum
Exoptat, natus nobis est aurea proles
Francisci Mariae ducis, ut scis, filius almus,
Fonte sacro puerum perfundas, conditor ingens,
Pensaque parcarum durent sibi tempora longa,
Vt fiat uirtutis honos et crimina rerum
Irrita perpetuo expellat casusque nocentes
Auertat nobis, pacemque imponere rebus
Vtque diu possit te tollens semper ad astra.
Annuit his dictis superum pater et cito diuos
Conciliumque uocat quibus ille ex ordine cuncta
Narrat et exiguo claros in secla tryumphos
Tempore turba deum parat. Ergo dulcia rura
Vrbine gentis petat illuc qui tua seruat
Limina, Mercurius, narret quod Iuppiter alto
Descendet celo uenturus ad atria diui
Francisci Mariae narret cui quae tibi dixi.
pagina Et si dixerit, ignoro loca, tu sibi serto
Vrbine pulchram uallem mirabere gentis
Colliculis cui culta iacent predulcia prata,
Adsunt frugiferi surgentes undique montes,
Flumina non desunt sibi sunt atque oppida plura,
Vrbinum urbs inter pulchros sit consita montes,
Vt quam uel riui non magno murmure mulcent
Exiguis undis, liquidis tamen, unde poetae
Vrbanos mores et munera pulchra deorum
Carminibus placant, armis cultuque uetustas
Quem decorat diuum, mulierum forma pudica
Nunquam questa uiri reditus subtollit ad astra.
Illuc Mercurius directo uel pede tendat
Conueniens pia tecta ducis cui talia dicat:
Felicem cui uita dedit spectare coruscum
Sidereumque ducem, qui nunc tua tecta uidere
Accelerat diuum multa comitante caterua,
Vt puto filiolum perfundet rore sereno.
Talia cum ferret secum dux inclytus intra
Pluria mente sua uoluebat temporis usu,
Musa cui dixit uenerando e pectore: Princeps,
Quid dubitas princeps? Opus est nunc uiribus atque
Ingenio. Cilices domuisti pectore forti
Gesta inclyti ducis Vrbini.
Vicit Erithreos ensis tuus, unde tryumphos
Irruit Hyrcano Hesperius cum gente feroci
Littus ad Italiae populorum strage superbus
Iulius Eridani ripas cum fulminat ipse
Ferrariam exoptans diris circundare flammis,
pagina Dux belli fueras, bello clarissimus atque
Felsina te timuit, tumidum te crescere Tybrim
Vidimus, iniuste Leo quin te maximus olim
Domat Felsinam et Romam, obstat iuste Leoni pontifici maximo.
Extorrem uoluit patria regnoque superbo,
Multa dies uariusque labor, pater ipse deorum
Rettulit in melius tibi nam fortuna regressum
Mox dedit ut Latio unquam nil uirtutis abesset
Te uirtus clarum, te gloria tollit ad astra
Ipse ducum ueterum nulli uirtute secundus
Extans nam bello magnum prestabis Achillem
Agmen agens equitum et florentes ere cateruas,
Picenos domuit tua dextera, uictor ubique
Franciscus Maria dux ubique uictor.
Diceris, hoc narrant populi Camerina per arua,
Hoc strages Perusina canit Malatesta benignus
Superat Picenum et Camerinum et Perusiam.
Malatesta.
Quum patria pulsus remeabo inglorius urbem
Diceret, is quamuis Phrygiis fulgeret in armis
Ni duce te exuuias capiam pulsusque tropheum
Hostibus eripiam, clarum te numina firment
Huic seclo, Hesperiae magne spes altera princeps
Cessit Martigeno tibi, tunc uictoria quando
Imperiale nemus cingis fulgentibus armis,
Magna laus ducis Francisci Marie.
Est tibi religio diuum, est tibi pectus honestum,
Iustus es et placide miseris succurris ubique
Magnanimosque duces prae te fers, inclyte Caesar,
Sidereo flagras clypeo et celestibus armis,
Virtutes ducis.
Nonne tuum poterunt superi perducere caelum
Cyllaron ipse tuis cedet tibi Castor et armis,
Nasceris a superis clarisque parentibus, unde
pagina Vertice sidereas pulsabis semper et arces,
Quare opus est animo cito nunc cuncta parata
Parta domus clarique duces celeresque ministri
Sint tibi qui tecum ueniant comitarier illum
Quem celum, quem terram, mare et quem mundus adorat,
Vellere Millessio ornetur tibi et aula Timaui
Lana et erithreis sint uellera picta smaragdis,
Albeat et paries ebore et sit gemma fenestris
Indica et auratum limen sit, candide princeps,
Lilia Parthenius post per loca strata uiarum
Spargat et assidue sibi sint dilapsa ligustra
Qualis sit ornatus aule principis pro aduentu Iouis ad ipsum.
Dum fiant haec te expectabo suscipe uires.
His dictis tacuit, placidus cui talia fatur
Maria Franciscus: Diuum uenerande minister,
Quamuis non sim dignus quod mea tecta supernus
Conditor ingrediens uideat, tamen ipse ego seruus
Indignus seruabo tanti iussa Tonantis,
Vt fieri poterit cui sit laus, gloria sitque.
Humilitas ducis plena relligione.
Perpetuo sine fine manens qui nulla relinquit
Pectora pura pius tamen mox ex ordine cuncta
Implet iussa dei, uarias it seruus ad urbes,
Vrbinum ueniant proceres et amicus ubique
Qui datur enotriae terris, princepsque comesque
Iulius ethereo descendens ad axe minister
Diuum, purpureo sequitur quem turba galero
Ornata, et terre rector mundique ruentis
Pro te lapsa fides natus de stemmate diuum
Germanus Caesar superum et partitur honores
pagina Congaudens puero tali de stirpe creato,
Hunc quoque Paphlagones, Ligurum dux inclytus atque
Gallos rex et Gaditanus, Pannonus huncque
Sarmata et auratis armis pictusque Gelonus
Marchio {hianoreus} clarus belloque superbus
Dux quoque Ferrarie, forti dux horrida Martis
Arma manu quassans comitantur ad atria. Tandem
Venerat et grauibus Nymphis comitata Diana,
Parthenopes regina soli, cui nata dabatur
Nominis eiusdem nitido fulgentior ostro
Sorte potens simili diuum de stirpe creata,
Hunc Tarthesiacis induti uestibus omnes
Donarunt puerum. Quibus omnibus undique uisis
Maria Franciscus cepit tunc dicere: Diuum
Sermo ducis.
Omnes quos uolui sunt hic mihi, sancte minister,
Die quibus est opus, aut quo te duce tendimus ultro
Cui deus hec breuibus nos princeps maxima celi
Porta manet, quo fata uolunt, quo dextra Tonantis
Carpere iter uoluit, stans consitus arbore multa
Est nemus ex quo Phoebus flagrat ab ignibus illis
Paradisus terrestris.
Qui uestros colles, mundum et iuga celsa perurunt,
Illuc ferte pedem mecum quem casta secuntur
Qui saluantur.
Pectora Sardonicis fulgentia quippe lapillis.
Huc quum uenerunt, subito fulgore coruscans
Panditur ecce domus coelorum cardine ab alto,
Qua deus omnipotens uenturus cuncta beabit,
Ex qua prodibat splendor solaris abunde
Solares radios superans quo cernere nullus
pagina {Iuppiterem} poterat, passim prostratur et omnis
Turba uirorum, penetrant clamoribus ethera celsa,
Pectora pectoribus collidunt: Parce, redemptor,
Humile genus hominum.
Parce piis precibus, superum rex, parce nephandis
Criminibus nostris, nostrum miserere, creator.
Talia dicentes esurgunt, splendor et omnes
Humanos uisus penetrat, mirrantur ubique
Talia mirra dei, conclamant quid sibi talis
Portendit splendor, superans Phoebia thecta
Nemo deum in uita uidit.
Hunc subito montes et sylue, concaua et antra,
Castalii latices atque alta cacumina montis
Parnasi, depressa fronte extollere ad altum
Expectant, omnes homines et mundus adorans
Conclamant: Deus, o deus, o deus, accipe nostras,
O deus, ipse preces, superum rex, nos tibi serua!
Respirant paulum resupino pectore corda
Inspiciuntque deum, quem uirtus nulla uidere
Mortalis potuit, mortali in corpore cernunt.
Perifrasis est Christi, nostri dei.
Cui pia dux noster tremefactus uerbula dixit:
Salue rex superum, superum saluete Penates.
Cur mea tecta, deus, magni moderator Olympi,
Ingrederis, qui cuncta potes, qui cuncta gubernas?
Non ego sum dignus. Sat erat mihi conditor ut sic
Diceret: Ecce tuus natus sit saluus et esset.
At quia uenisti, tibi sit laus gloria sitque.
Ostenditur Franciscus Maria dux esse uerus cristianus.
Cui deus omnipotens, natus de uirgine pura,
Ipse deus sine fine manens in corpore uisus:
Te genus humanum cernens in Tartara tendi
pagina Incolui terras, manans de corde parentis,
Subsistens uerbum, socius cum patre coeuus
Vnica progenies, concors, equalis ubique
Incarnatio Christi mirro mundo descripta.
Spiritus est nobis diffusus cuncta per ample
Corda hominum, cernens uolui te uisere, et heros
Qui mea perpetuo seruasti iussa libenter,
Seruasti miseros semper de nomine nostro.
Hanc ob rem tibi demisi memorabile munus
Quare deus suffragatur duci Francisco Marie.
E celo, puerum. quare pergamus et illuc
Vt genio sancto tandem moderatus et alter
Infestet nunquam natum uicturum secula longa.
Fatum Guidobaldi principis.
His auditis Musa iubet mox pectine eburno
Percutiam cytharam, Phoebum cultasque sorores
Commouet, ipsa liram capiant pia turba canoram,
Instaurant thyasos populi, super astra meantem
Iuppiterem laudant, mare, tellus, pontus et astra,
Arguta ales quo resonat, quam Delphyca tellus,
Quam lucus Gryneus alit, quam pulcher Apollo
Exercere modos docuit plectroque lyraque,
Vndique conclamant letique ad sydera tollunt
Carminibus uocem, ducunt et turba choreas,
Precedunt pueri nos innupteque puelle
Aurea Saturni latium pia secla canentes
Nunc decorant latium, sequimur nos, gloria quosque
Tollit ad astra deum magna comitante caterua
E celo superum. Tot non sunt in mare gutte,
Cum quibus habitat deus.
Montibus aut altis syluae, uel in aequore pisces,
Ethera nec decorant uolucres tot, sydera celum
pagina Nec tot quippe suum complent, quot numina secum
E celo ueniunt. Testantur gaudia mundi
Omnes uoce pia, contemperat organa canis
Et Phylomella suis, Phebus nascentis adortus
Primos diffundit radios, aurora nitescit,
Phoebe et sepe suum mutabat in ethere numen
Congaudens puero, splendescunt sydera cuncta
Vrbinum ueniunt, omnis tonat undique turba,
Totus mundus letatur die natalico principis.
Carmine dulciloquo reges tollebat ad astra
Atque ducem clarum cecinit crinitus Apollo.
Cantilena Apollinis in laudem ducis.
Mirra loquar, nec mirra canam, quia uera fatebor.
Alcides unum Lybicis prostrauit harenis
Te, leo, sed domitum, quamuis fortissimus esses.
Fortis et hic fuerat magna stipante caterua
Seque suosque duces diuino sanguine cretos
Maria Franciscus, solus dux inclytus armis
Solus et hic alios decimum post truncat et omnes
Indomiti fuerant. Quare, quid uertere muros
Profuit Vrbini, minime quem menia tutum
Reddunt, ingenium sed post hoc uiuida uirtus
Viuat, uiuat et hic superet Garamantas et Indos,
Tygris et Eufrates capiant sua iura, quibus nunc
Imperet, et celso superis equetur Olympo.
Prosternunt pueri flores per opaca uiarum
Omnia collustrant nitidos amplexa Penates
Dextra dei subito cum diuis ipse quieuit
Ethera concutiunt bombe, in templisque sonatur
Ere cauo ludunt Fauni Driadesque puelle.
Letantur populi in aduentu Iouis.
pagina
Finis.