Carmina Latina amicorum Maruli

Author: Selimbrić, Šimun m. 1496Editor: Neven JovanovićDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2011).

Carmina Latina amicorum Maruli

‘Eximias praestantissimi Antistitis virtutes ac laudes, dum adhuc viveret, adolescens quidam Spalatensis egregia spe et animi et ingenii praeditus heroico carmine persecutus est, quod huic loco intexere placuit.’ (D. Farlati, Illyricum sacrum, "Episcopi Dumnenses", t. IV, p. 179)

25 ⟨Symon Selymbrius Vitum Ruschium laudat⟩

Christe faue: Viti Ruschi nam dicere laudes
Aggredior: nunquam ille tuis discessit ab aris,
Sacrorumque modum uix pubescentibus annis
Hausit, et attonso sese tibi crine dicauit.
Iamque ministerio uirtus matura uideri
Tunc potuit, uiridis nisi se opponeret aetas;
Quae simul atque aditum tali patefecit, honore
Maiori donandus erat. Mox aequa potestas
Parque datur meritis pretium; modo namque sacerdos
Qui fuerat, fulget mitrato uertice praesul.
Et quoniam qua parte magis male firma minantur
Moenia terribilem iam iam lapsura ruinam,
Illa parte magis ualido de robore poni
Fulcimenta solent, fidei qui iura teneret
Inter perfidiae pollutas crimine gentes
Eligitur Vitus, magna probitate per orbem
Notus, et egregia clarus pietate fideque.
Quam bene commissum est humeris tam fortibus illud
Ecclesiae Dumnensis onus! Te, Vite, regente
Illa quidem tuto post multa pericula portu
Se recipi gaudet. Turcarum quassa procellis
Aegra laborabat dudum regionibus illis:
Nunc humeris suffulta tuis, celeberrime praesul,
Stare loco discit, sumit rediuiua priorem
Paullatim uultum, Mahometis spernere ritus
Audet, et in media te consultore fatetur
Christum barbarie, strictos nec respicit enses,
Atque tyrannorum uultus horrere minaces
Dedidicit; cuncti iugulum mucronibus ultro
Impauidi praebent; et si quis saeuiat ira
Te spectante mori pro Christi nomine uellent;
Promissis animos dum tu caelestibus imples,
Exciperent ferrum aduerso pectore, et ignes,
Inque neces ruerent uitae melioris amore.
Sed melius meliusque Deus prouidit ab alto,
Iam quod pace tui placida nunc, Vite, fruantur
Dumnenses, cunctisque datur de more litare,
Nec uetitum est ulli sese lustralibus undis
Abluere, et ueterem baptismate tollere culpam;
Tum quod, longa patris ne nos absentia quondam
Angat Aueroldi, tibi nostri credita cura est.
Ille suas miseratus oues, dum regna reuisit
Itala, pastorem te nobis, Vite, reliquit;
Non alius gessisse uices, et munera obire
Pontificis tanti potuit magis aptus haberi.
Tu tibi commissas multa moderaris habenas
Temperie, neque in hanc partem, neque flectis in illam,
Sed recto medium metiris tramite callem.
Non mite ingenium nimia indulgentia mollit,
Non tibi iustitiam rigor asperat; et tua nunquam
Proxima uicini uitii contagia traxit
Aequato sese librans examine uirtus.
Quid referam proauos et stemmata longa tuorum
Antiquamque domum, cuius se iactat et ipse
Nobilitate Pharos? Superas uirtute decorem
Sanguinis, et toto laudum iam uertice supra es.
O mihi si qua forent prisci modulamina cantus,
Pieriamque tubam concederet o mihi si quis,
Qua pius Aeneas, uel qua cantatus Vlysses,
Ipse ego, Vite, tuis terram, mihi crede, polumque
Laudibus implerem: nec adhuc satiata uoluntas
Vltra et terras, fieri si posset, et ultra
Sidera tentasset Viti protendere nomen.
At quamuis tenui deducere carmen auena
Nunc primum mihi Musa dedit, tenerosque sub annos
Fila lyrae puero tantum stridentia cessit;
Has tamen ingenii nostri tibi, Vite, dicare
Primitias placuit. Cum mox adoleuerit aetas
Et mea Cyrrhaeam gestarint tempora laurum,
Excipies grauiore sono tua facta canentem.

Appendix A Notae:

26Rag., Farlati 1769; praef. Eximias... Spalatensis Farlati 1769: Viti episcopi Dumnesis eximias laudes ac virtutes, dum adhuc viveret (vivebat autem anno 1490) quidam Spalatensis adolescens Rag.

27 v. 6 se opponeret hiatus

28 v. 16 magna om. Farlati 1769, add. supra lineam Rag.

29 v. 63 Sidera: Sydera Farlati 1769, Rag.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica