Admodum reverendo patri Bernardino Tissiçich vulgo Nicolanda olim provinciali dignissimo elegia, versio electronica

Author: Razmilović, BonaventuraEditor: Neven JovanovićDigitalizat izvornog rukopisa (1675).

[Page 37r]

ADMODVM REVERENDO PATRI BERNARDINO TISSIÇICH VVLGO NICOLANDA OLIM PROVINCIALI DIGNISSIMO.

Quod fuit in votis longo iam tempore, tandem
Ponitur ecce meis ultima meta notis.
Est labor haud modicus, modica licet arte triumphet:
Huic modico magnum pondus inesse patet.
Carmina concludunt haec namque fidemque Deumque
Si tamen ulla Deum claudere metra queant.
Est forma informis: magis informatur ab ipsa
Materia Liber: haud forma dat esse rei.
Et licet indigeat nullo custode volumen,
Intus Custodem cum sibi charta gerat:
Attamen huic aliquem cupio invigilare labori,
Zoile, qui dentes arceat inde tuos.
Livoris quamquam rabiem quid curo furentem,
{Materiam} tristis, dum {bona}, Livor habet?
Sed quaero excubias quae carmina nostra coronent,
Et quae sint operi vera corona meo.
Hesperidum procul hinc, vigiles procul este Dracones,
{Squammigeras} iactent aurea mala feras.
Respuit ignivomos pariter mea pagina tauros
Pagina Phryxei velleris osa boves.
Haec siquidem levivm creduntur somnia vatum;
Fabula nulla meis debet inesse notis.
Aliger hic adest coeli delapsus ab arce:
Alitis excubias postulat iste Liber.
BERNARDINE PATER, nostri decus Ordinis, alma
Lux Spalati, clarum Dalmatiaeque iubar:
Tu charitate flagrans, certe Angelus Ordinis huius,
Seraphici merito crederis esse Patris.
Seu doceas, seu verba {tonas} divina per orbem,
Seu regis, Angelica conditione nites.
Hunc quemcumque tibi Librum committo tuendum;
Huius tu Custos pervigil esse velis.
Cum scriptisque tuo Scriptorem trado favori:
Scriptorem et scriptum TV PATER usque fove.
Coelitus optato quod si dignabor honore,
Nec feret hic Codex irrita vota meus:
Quae fuit ante BONAE VENTVRAE pagina, posthac,
TE CVSTODE, bonae Pagina Sortis erit.
Paternitatis tuae Admodum Reverendae Compatriota addictisimus Frater Bonaventura de Spalato, etc.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica