Carmen Virgini Matri sacrum cum praefatione Georgii Bizantii (ante 1532), versio electronica

Author: Pontano, Ludovik Pontanus, Ludovicus fl. 1512–1534, m. paulo post 1534 and Bizanti, Juraj Bizantius, Georgius c. 1490–1558/1565)Editor: Irena Bratičević2024-03-05

GEORGII BIZANTII PRAEFATIO

LVDOVICI Pontani elegans ac amoenum ingenium solet interdum a familiaribus curis in musarum diuersorium secedere, ubi, siue soluto siue numeroso pede incedat, nitens ac floridus, praecipuus tamen in sententiarum ac uerborum delectu, mihi uisus est. Sed (quae hominis modestia et candor est) tam parcus est rerum suarum aestimator, ut scripta sua etiam fidissimis ac amicissimis suis uix raro et ex occasione legenda permittat, siue quod ingenio diffidat, siue quod (utrunque enim asserit) inuidiosissima ingenii ostentatio sit. Sed quae ille uirtutis suae monimenta curiose coelauit, ego, qui omnium coniunctissime cum eo uixi, curiosius plerunque uel in ipsis latibulis deprehendi, culta illa quidem omnia et in quibus nullum nitoris discrimen fateare, unicam tamen Elegiam hanc audacius surripui; et quam ille nunquam ut aederet a me adduci potuit, ego inuito seu uerius ignaro eo manu emisi, ueniam hanc mihi praefatus, quod impium sit pias uoces diu suppressas haberi. Tum et siquid lectorem offenderit, facilius et mihi uti pietatis ac amicorum nimis studioso, et illi uti emendaturo, si licuisset, crimen condonet.

LVDOVICI PONTANI Carmen Virgini Matri sacrum

Angelici regina chori, decus aetheris almi,
Virgo, soror, mater, filia, sponsa dei,
Exere sydeream faciem, pulcherrima, coelo,
Aspice me et radio luminis ure tui!
Sum rudis, aeger, inops, tu uirgo puerpera coeli,
Nec satis in laudes est mea lingua tuas.
Da mihi tu uires, da pleno pectore ueri
Tollere mortales ad tua templa sonos!
Sancta prius quam sis utero concoepta parentis,
Conceptio
Et sine fine decens, et sine labe nitens,
Prima aderas quando librauit pondera terrae
Atque opifex rerum condidit astra deus,
Quum pater ille hominum diuinique oris imago
Exul in abiecta fleuit Adamus humo.
Tunc aderas coelo, mox te deduxit olympo
Natiuitas
Et ueram in terras detulit Anna deam.
Nec dedignata es terreni corporis usum,
Filia digna dei, digna futura parens.
Quum primum effulsit tua lux, periere tenebrae,
Quas mater natis liquerat Eua suis.
Quam lucis foecunda nouae lux ista refulget,
Parturit ut solem stella serena nouum!
Ducitur ad templum ueteris noua gloria templi,
Praesentatio
Offerat ut tenera munera prima manu:
Funde preces, da dona deo, pete uirgo quod optas,
Plus dabit ille tibi quam tua uota ferant.
Ecce dies aderit nostrae promissa saluti,
Annunciatio
Et tu promissae porta salutis eris:
In matutinis coelum tibi personat astris,
Digna dea es soli nubere sola deo.
Iam tibi dotalis pandetur regia coeli,
Iam sponsi in thalamo nobilioris eris.
Aspice quam pulcher omnique decentior astro,
Lucidior gemmis candidiorque niue,
Aliger intendens ramum felicis oliuae
Nuncius, aetherei missus ab arce poli,
Vt tibi tam blandus occurrere gestiat uni,
Vt iubilans coram dicat "Aue, Maria!
Ne timeas! Puerum paries intacta marito,
Post partum uirgo non uiolata manens.
Virgo eris et mater: in te descendet ab alto
Qui per te humanum tollet ad astra genus.
Filius ille dei totique salutifer orbi
Crescet et hinc puero nomen Iesus erit.
Et sine fine reget patrium quem condidit orbem,
Conditor ipse orbis, ipse redemptor erit."
Angelus haec. Quae tu casto dum pectore uersas,
Vrebant animum spesque metusque tuum
Virgineoque diu uultum suffusa rubore
Quod speras metuis, quod cupis usque times.
Tandem oculos passasque manus ad sydera tollens
Fudisti haec humili dulcia uerba sono:
"Ecce ancilla Dei, uerbum quod nuncius affers
Fas mihi concoeptum pectore ferre meo!"
Vocibus his cedit coelum: stat uirginis aluo
Inclusum coeli quod fuit omne decus.
Virginis aula capit quem non capit igneus aether,
Non coelum id coeli quod super astra manet.
Hoc melius coelum est, deus hoc sibi condidit uni:
Quam pulchra est soli quae patet aula deo!
Sydera laetantur, uix fert sua gaudia tellus,
Indigenae tellus hospita facta dei.
Lactea dicta via est summo quae splendet olympo:
Visitatio
Nil maculae aut sordis, nec nisi candor inest.
Hac se uirgineam coelo demisit in aluum,
Hac deus in terras itque reditque uia.
Hanc decuit2 non ui, pretio, uel sorte parari,
Nec nisi tergemina spe, pietate, fide.
Haec superat montes, haec summis ima coaequat,
Ducit ad Helisabeth haec uia sola domum.
O, semper ueneranda domus, quae lumine trino
Effulges summi clarior igne poli!
Lux prima est oriens Christus, lux unica mundi,
Altera de nati luce serena parens.
Tertia lux uerae tantum praenuncia lucis,
Aurora ut solis emicat ante iubar,
Sydereusque infans exultans matris in aluo
Nascenti gestit praeuius ire deo.
Ecce deus! Nunc, o pastores, currite, regem
Natiuitas Domini
Quaerite: de Maria uirgine natus homo est!
Verbum in principio genitum, uerbum caro factum,
Stella Iacob, Iessae flosculus, alter Adam.
Salue, sancte puer, gemini concordia mundi,
Terrarum patiens incola rexque poli!
O pietas, o prisca fides, en nomen Iesu
Quod Stix, terra, polus, horret, adorat, amat!
Venisti tandem fessis spes unica rebus,
O lux, laetitia, gloria, uita, salus!
Venisti seros multum expectatus in annos
Rex, deus atque hominum, Christe, redemptor homo.
Rex deus, ast humili tantum quid origine gaudes
Et te cur coeli non tenet aula tui?
An regale decet condi in praesepia scaeptrum
Et pastorali delituisse casa?
Ecce oriens ista ad praesepia congerit aurum;
Epiphania
Aurum, thus, myrrham non capit ista casa.
Collige diuitias, nati cape munera, mater:
Et natum et matrem talia dona decent.
Stella tua extremis reges exciuit ab Indis,
Nata recens illo stella benigna die.
Stella recens illapsa pii Simeonis in ulnas,
Purificatio
Stella seni effoeto sarcina parua fuit.
Virgo parens, age, fer niueas ad templa columbas;
Dona deo patri det deus ipse puer.
Mira fides, sol occasus qui nescit et ortus,
Nunc oriens aras constitit ante suas.
Eminet in puero lux et sapientia coeli,
Lux quae terreno clarius igne micat.
Lux per quam decimae drachmae suffulta ruina est,
Verum de uero lumine lumen agens.
Hanc lucem Herodes peteret quum perfidus ense,
In sua conuersa est uiscera caeca manus.
Ipse orbus uixit qui mundum orbare parabat,
Vita dei mansit praeside tuta deo.
Nam licet et tellus mutetur et arduus aether,
Hoc immutatum in saecula lumen erit.
O lux alma dei, nostros nunc imbue sensus,
Passio domini
Vt superum capiant lumina nostra diem,
Et uideam laetum uicta de morte triumphum
Tractaque sub pedibus infera monstra tuis.
Laeta sed in tristi parta est uictoria ligno:
Fit lignum uitae quod fuit ante necis.
Verus Isach cecidit pro toto uictima mundo,
Sanguine qui lauit crimina nostra suo.
O, Iudaea nocens, unde haec tibi dira flagella:,
Vnde haec de spinis texta corona tibi est?
Mors una est, sed cur tot in uno corpore mortes,
Cur unam faciunt uulnera quinque necem?
Cur haec Caluario crux alta in monte locatur,
Cur sine sole dies, sol sine luce sua est?
Cur uiduum scisso moeret uelamine templum
Et tanquam laeso cardine terra labat?
Cur caput e tumulis sacrata cadauera tollunt
Nec retinent primae uincula dura necis?
An moriens haec signa dedit ne credula turba
Qui moritur uerum non putet esse deum?
Induerat Christus hominis, nunc exuit artus,
Ipse manens idem qui fuit ante deus.
Vana fides tumuli: primo consurget eoo,
Surrectio
Restituet templi membra soluta sui.
Christe, ueni, patet en tumuli uenerabile saxum;
In tumulo non es; dic age, uiuis, ubi es?
Lucifer alme, ueni, radiantes exere uultus,
Deliciae coeli, lucifer, orbis amor!
Lux tua, lux mundi est, quae dum nitet, omnia rident;
Dum latet in tenebris, omnia torpor habet.
Surge, potes, tempus patrio te reddere coelo,
Aspectu fient omnia laeta tuo.
Diua parens, non tu ad tumulum procurris inanem,
Non nati exanimis ungere membra paras.
Stat tua firma fides: tu prima audisque uidesque,
Prima resurgentem credis adesse deum.
Exurgit Christus, et ne quid seruiat usquam,
Disicit infernae limina caeca domus.
Descensus ad inferos
Euocat insignes animas quas carcere tanto
Crimen Adae antiquum, non sua culpa tenet.
Ante dei faciem siluit lex horrida Ditis,
Sensere insolitum Tartara nigra diem.
Scribuntur morti et somno communia iura,
Distant quod leuis haec, altior illa quies.
Vtque aliquis tetigit reducis noua limina uitae,
Non iterum somnos, non timet ille necem.
Vt populus liber superas processit ad auras,
Cum populo ductor surgit ad astra suo.
Ascensus ad coelum
Iam nusquam dicent gentes: "Ubi lucifer ille est,
Illa ubi ter sancti gloria tanta dei?"
Iam deus in coelo est: facies mirabilis illi
Quam iuuat esse hominis, quam decet esse dei.
Gratia diuino spirabat mollis ab ore
Et summi in terras flabat ab arce poli.
Penthecoste
Ignea uis illi, septem uariata figuris,
Et mens arcani conscia sola dei.
Lustralesque animas implebat lumine uero
Addebatque suo sydera clara polo.
Prima autem cunctis longe praestantior astris
Assumptio
Et lunae et solis candidior radiis,
Assumpta ad coelos, coelo formosior ipso,
Illa soror, mater, filia, sponsa dei.
Altera tunc facies humana effulsit olympo:
Fulsit uirginei plurimus oris amor.
Quam circum septem coelestia sydera motu
Aeterno numeros intonuere nouos:
"Salue, sancta parens, salue, regina sereni
Aetheris, et soli diua secunda deo!
Tota nitens nitidoque caput diademate cincta,
Illustras coeli sydera luce tua.
Eloquium quam dulce tuum faciesque decora,
Vt matutinas spirat ab ore rosas.
Sub pedibus sunt astra tuis: te candida coeli
Sydera, te dominam terra et fructumque colit.
Ipse tui fructus uteri nunc gaudia nota,
Nunc repetit matris oscula blanda suae,
Et quamquam patrii regnum tibi donat olympi,
Ah, quanto est donis charior ipse suis!"
Excipit has uoces percussus cantibus aether,
Ludunt confusis sydera mixta choris.
At nunc, o, nostros semper miserata labores,
E coelo terras respice, diua, tuas!
Regina omnipotens, primae mala semina culpae
Aufer, ab inferna semina missa domo!
Sit bona mens populis, sit pax tranquilla per orbem,
Ardeat in nati mundus amore tui!
Nix tua, quae caecidit aestiuo plurima coelo,
Miraculum niuis
In nostro rursum decidat alta sinu!
Illa mei maculas abstergat candida cordis,
Vt mens, ut uita, sit sine labe mea,
Illa tibi in nostro designet pectore templum
Sitque ara haec semper numine tuta tuo!
O decus, o columen terrarum, o gloria mundi,
O iubar, o nitidi lucida gemma poli,
O dea, si per te patefacta est ianua coeli,
Si per te infernae ianua clausa domus,
Tu mihi nunc adsis, tu summo in limine uitae
Excipe me et semper sis memor oro mei!
Notes
2.
‘decuit’ Praga: docuit Bizanti

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica