Siccine dividimur, vita mihi carior Uxor,
Morte tua nostrum dissociante thorum?
Siccine me miserum, nunquam relictura, relinquis
Me miserum, et Natos, pignora cara, tuos?
Non te Bactra tenent, non me nunc ultima Thule,
Longius est spatium, nos quod abesse facit.
Nunc mihi, nunc cantum ventosque, amnesque morantem,
Nunc cuperem auditas Manibus esse fides.
Non summo ut faciam quercus descendere ab Aemo;
Aut stare immotas voce canentis aves.
Sed carae ut repetam fugientem conjugis Umbram
Nunc prece, nunc {cythara} consociante preces
Irem audax (amor ipse facem praeferret eunti)
Plena tenebrarum per loca, plena metus.
Atque aliquis miserans maesta de gente silentum,
Quos olim simili vulnere stravit amor,
Ostendens procul Elysium, loca laeta piorum,
„Quam petis, ille tenet“, diceret, „ille locus“.
Non me, non novies Styx interfusa teneret
Viminea et novies trajicienda rate.
Non fera vipereo terreret crine Megaera,
Majestas Stygii non truculenta Jovis.
Forsan et ille pius {lacrymas} ad verba precantis
Funderet, et reditum Conjugis annueret.
Quid loquor ah! demens? non est revocabilis ultra,
Transvecta est Stygios quae semel Umbra lacus.
Non redit ad fontem, quae fontem deserit unda.
Non reflorescunt, quae cecidere, rosae.
Ergo, quod est miseris reliquum solumque levamen,
Quo lever, heu! superest nil nisi flere mihi,
Nil nisi flere meos, saevissima vulnera, casus,
Dum cineri uxoris jungar et ipse cinis.
Vix afflicta Domus geminati insignia luctus
Exuerat, madidas non bene sicca genas:
Ecce cadit saevae jam tertia victima Morti
Uxor, vulneribus victima caesa tribus.
Non fuit illa tibi communi lege necanda,
Impia Mors, plagis percutienda fuit.
Cuncta tui in miseram {consumpsti} tela furoris,
In sola haeserunt sed tua tela cute.
Membra malis cessere, animus fuit altior illis,
Tu fragilis victrix corporis, ille tui.
Saepe opus igne fuit, ferroque; ullumne dolentis
Inter eas poenas edidit illa sonum?
Num viso extimuit ferro, ingemuitve recepto?
Non patiens gemitum, sed miser ipse dabam.
Ah! chalybe immiti languentis caesa rigabat
Membra cruor: {lacrymis} non maduere genae.
Num, quando monita est, momenta novissima vitae
Instare, et celeri jam properare gradu?
Scilicet hos animos illi mens inscia noxae,
Inque Deum pietas, et proba vita dabat,
Hos amor in miseros, miserisque intenta juvandis,
Clausa sibi, reliquis semper aperta manus:
Et vigil in Natos cura, et studium acre tuendae
In nivea morum simplicitate domus:
Et tormenta per haec candentis atrocia ferri,
Quae toties visa est sustinuisse libens,
Posthuma vitandi tormenta, piantia Manes,
Spes prope certa, sibi si qua pianda forent.
Hos animos etiam illa dabant, quae pectore forti
Ex gemina amissa vulnera prole tulit.
O Superi, quantum vidit maeroris amari,
Et quantum vidit roboris illa dies!
Quae caruere genae {lacrymis}, et questibus ora?
Fundere nec {lacrymas} visa, nec illa queri.
Exuerat Matrem coram, Matrem intus agebat,
Non se, sed miserum commiserata Virum.
Dotibus his tantis quid nunc bona corporis addam?
Quid cultum ingenuis artibus ingenium?
Quid quam dulce melos manabat ab ore loquentis,
In quo opifex mellis fecerat ipsa favos?
Talem fata mihi rapuere, immitia fata,
Consortem thalami, subsidiumque mei.
Post duo dilectae crudelia funera prolis,
Praesto illa, auxilium quae mihi ferret, erat.
Tota videbatur gens esse superstes in illa
Nullaque, ea salva, membra recisa Domus.
Nec me illa omnino miserum solante putabam,
Illa levamen erat levantis, et illa comes.
Decrescit siquidem fidas diffusus in aures
Luctus, ut in rivos secta fit unda minor.
Adde alios casus, et quae mala plurima passus,
Insontem invidiae vi superante, fui:
Nunc mihi fraude mala jus libertatis ademptum,
Nunc raptae, parcus quas dabat usus, opes.
Dum tu aderas, uxor, felix dicebar, eramque,
Nil nocuit telis sors mihi saeva suis.
Vim mala perdebant in dulci conjugis ore,
Et quam tu, poterant aspera fata minus.
Cui querar infelix? cui nunc mea tristia dicam?
Quae {lacrymas} posthac terget amica manus?
Cuncta, illa rapta, rapuit manus invida Parcae,
Unde afflicta malis mens capiebat opem.
Nec, quia ter denos mecum una exegerit annos
Est mihi, ceu sero rapta, dolenda minus.
Ah! magis illa ligant, quorum est diuturnior usus,
Et plus, quae plus sunt nexa, dirempta dolent.
Sic tener, ac mollis ramo si ramus adhaesit,
Disjungas facili vincla novella manu.
Frangitur annosus, vel vix victusque gemensque
Alter ab amplexu solvitur alterius.
Nullaque sat longa est, quae desinit esse, voluptas,
Et nulla est magno longa in amore mora.
Longa mora est tali mihi nunc uxore carenti,
Omnis mense dies longior, hora die est.
Quid moror ergo miser? cur non invisa relinquo
Lumina? cur te non, o mea vita, sequor?
Tu mihi dicebas, sine me nil dulce futurum,
Non si ipsum flueret nectar in ora, tibi.
Quo sola ergo fugis, comitem aspernata maritum?
In rapidos abeunt cur tua dicta Notos?
Sed non sola fugis: me tecum, ubicumque moraris,
Qui bene nos junxit, vivere cogit amor.
Una mei pars tecum abiit, minor altera mecum est,
Pars abiit melior, plena dolore manet.
Ast haec ipsa brevi tua post vestigia curret,
A majore nequit pars procul esse minor.
O volet illa dies, quae partes uniat ambas,
Meque addat comitem tempus in omne tibi!
Mors tua divisit, mea nos conjungat, et urna
Consociet, thalamus quos sociare nequit.