1. Laude nitens multa, iacet hic Vekenega sepulta:
2. Quae fabricam turris simul et capitolia struxit
3. [Haec] obit undeno [centum] post mille sub aevo:
4. Quo ueniens [Christus] carnis gestauit amictus
5. Nos habet est annus quintus quo rex Colomannus:
6. [Praesul et est] [decimus] quo Gregorius fuit annus:
Oret qui spectat dicens in pace quiescat
Corpus ut arca tegat flatus et alta petat
Huc ueniens uultum {feret} hoc cernendo sepulchrum.
huic pie dic anime da requiem Domine.
Res fluitant cunctae uelut [impetus] undae.
Quicquid et exoritur labitur et moritur.
Mente deum pura semper Vekenega secuta.
Non penitus moritur sed moriens oritur.
Namque probos mores cupiens seruare sorores.
Actibus excoluit uoce quod has monuit
Hostis ab insidiis aditus bene cauit ouilis.
Quaque regente domus creuit [et] iste locus.
In festo sacri Cosmae migrauit ac Damiani.
Ut sit in arce dei uita perhennis ei: