Mira visa, et plane divina; quae cernebat Budensis Regina.
Haec Regina somnium habebat; in somnio haec visa videbat.
Solem ferri de Coelis ad ima; totum mundum amictum ruina.
Certam stellam Lucifer vocatam; iam cruore totam purpuratam.
Vidit Lunam splendore carentem; et maxima {elipsi} {polentem}.
Coelum fractum Budam operire; hominesque vivos interire.
Hoc somnium multis narrabatur; a nemine tamen solvebatur.
Cum hoc Regi ad aures pervenit; sine mora dicere incoepit.
Heu tibi Budensis Regina; quae vidisti somnia divina.
Haec somnia clare indicabo; sed dolorem, cordi tuo dabo.
Quod vidisti solem {decadentem}; et splendorem eius decrescentem.
Hoc indicat mare lacrymarum; quod lavabit vultum tuum praeclarum.
Quod est Luna splendore exuta; et nimio pallore induta.
Haec est tua facies Regina: iam privata specie Divina.
Dum somnium interpretabatur; Epistola Regi portabatur.
A Turcarum tunc imperatore; mundi huius pacis extinctore.
Regi Budae minas ingerebat; ad duellum ipsum compellebat.
Muhaç Campum nomine vocatum; et taliter modo appellatum.
Illuc Regem advocabat; Exercitum eius invitabat.
Perlegente Rege Epistolam; Vocat ad se Praeconem incolam.
Jussit eum Budam cursitare; Et sonora voce exclamare:
Quis quis valet portare sclopetum; sive sablam siue pistoletum.
Currat statim ad Aulam Regiam; et vidisset expositam Legem.
Impavido corde remanebant; Versus Muhaç Campum incedebant.
Ad praefatum Campum cum venissent; et cum plenum Turcis invenissent
Contra illos cursum ingerebant; Muhaç campum cruore implebant.
Crudeliter sic decertabatur; {Pre} pulvere nihil videbatur.
{Pre} Bumbardis nihil audiebatur; {Pre} Ensibus non soluebatur.
Sed felicem sequitur fortuna; infelicem mala coniectura.
Brevi hora simul pugnabantur; Christiani terga vertebantur.
Eos Turcae saeviter caedebant; sic pauci vivi remanebant.
Omnes ibi perierunt ense; superstite nec Rege Budense.
Dempto solo seruo Michaele; fugiebat jam relicto Rege.
Currit miser versus Budam Almam; Non habendo plus honoris palmam.
Ad se vocat Budensem Reginam; Narrat ei Mariti ruinam.
Similiter eam exorabat: Suum conceptum ei explanabat.
Curre statim ad Turcas fatales; Portans eis almae Budae claves.
Haec Regina minime credebat; sed irata ad ipsum dicebat:
Cur me nequam tam dire insultas; Non vidisti nec Regem nec Turcas.
Sed bibisti vinum per Tavernas; Opprimendo Budenses puellas.
At Michael jure perjurabat: Et Reginam pronus adorabat.
Verum signum ei ostendebat; Quod Reginam certam relinquebat.
Penniculos fractos porrigebat; Quos Michael in fronte gerebat.
Hoc est fractum cum Turcis pugnando; Et non vinum Budense potando,
nec cum tuis puellis jocando.
Cum hoc illa novit esse verum; Tunc posuit super caput Velum;
ne videret solem neque coelum.
Secum ipsa gemens loquebatur; Et lacrymis tota plorabatur.
Heu tibi misera Regina; Quae vidisti somnia divina.
Ecce omnia de facto completa; Quasi unus dixisset propheta.
Et accepit Almae Budae claves; Portans eas ad Turcas Fatales.
Crede mihi Pobratime care; Illyricum carmen sic sonare.