Epistula ad Clementem VII, versio electronica

Author: Niger, TomaEditor: Neven JovanovićDigitalizat novijeg znanstvenog izdanja (1988).

[Page 43]
Beatissime Pater, post oscula et pulveres pedum beatorum ac humilem commendationem et salutem in omnium Salvatori.

Dum Venetias me contulissem Clisii, per Beatitudinem Tuam hucusque conservati et nunc prorsus peccatis nostris pereuntis ac {pereclitantis}, causa eiusdem a faucibus {orci} eripiendi perseverarem, [laetatus sum] in {hic}, quae dicta sunt mihi, immo omnibus passim nunciata et manifestata, Tuam videlicet (ut par erat) Sanctitatem et ad Ungariam nepotem suum cardinalem legatum a latere cum pecuniis destinasse ad conducenda tot milia hominum, et non parvam classem praeparasse et in dies ac horas praeparare contra imminentes impetus et innumerabiles exercitus terra marique immanium Turcarum praeparatos iam et in aciem constitutos ad [devorandam] et prorsus abolendam rem [publicam] christianam (ut ipsi ariolantur et firmiter tenent), quod Dii, {praecor}, omen in ipsos convertant. Quibus stantibus ut stant, opere pretium sum arbitratus offerre Sanctitati Tuae in hac causa reliquias senectutis meae, quo vel mihi ut {martiri} indigno cita mors [veniat], vel Sanctitati Tuae suisque ovibus victoria laeta, cum in senibus ex periculo multarum rerum et conscientia anteactae vitae prudentia pariter et audacia vigeat. Quare Tuae Sanctitatis intererit uti et abuti opercula mea, quantulacumque est et in Ungaria iam pridem mihi {tocies} explorata, nomine publico et ubique locorum et temporum, praesertim in expeditione maritima et navali proelio ad excitandos populos christianos ad vendicandam {capescendamque} rem publicam christianam et hostes vivificae Crucis delendos et exterminandos, Dei [optimi] maximi et vicarii sui auspiciis. Quod felix faustumque sit eidem et ovibus suis. Quae diu faelix bene valeat in utroque {homine}, et tandem plena annis vita potiatur aeterna.

Eiusdem Sanctitatis Vestrae Devotus orator et capellanus Thomas Nigro alias episcopus Scardonensis et Traguriensis indignus.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica