Author: Niger, TomaEditor: Neven JovanovićDigitalizat novijeg znanstvenog izdanja (1901).
Cum essem iam ad iter accinctus, relictis Ungaris Boëmis Moravis Slesistis Poloniam petiturus ac Lutuaniam, nuncius en latas Boemorum pertulit oras, nuncius inquam, non ingratus, sed jucundus et necessarius populis his, acerrimo hoste ex [p. 75] continua victoria attritis atque perculsis, videlicet vaivodam Transilvanum — unus est ex Hungariae ducibus in ultimis partibus, immo primis ab hoste Hungariae —, comparata non parva, nec temnenda manu equitum peditumque selectorum quindecim milium, penetrasse hostium confinia et recuperasse quoddam castrum admodum necessarium, nomine {Buinaria}, nuper ab hostibus occupatum, concremasse multas hostium villas ac suburbia et multos mortalium trucidasse predamque hominum ac pecudum vim ingentem abegisse, qui quidem vaivodas Transilvanus prosequitur victoriam persequitur hostem fugientem {Mirmerbazan} et jam {Nicopilim} versus in viscera hostium penetravit. In {Jagzem}, fortissimum quoddam est castrum, quod tenetur ab Hungaris in visceribus pene Turcarum, sine obstaculo aliquot cibaria et subsidia apta sunt imposita; quod erat admodum nobis necessarium oppidum, Cluz vocatum, cum suburbio suo a servitoribus prioris Araumae est concrematum et miles noster, onustus praeda, rediit; quod iterum foelix faustumque sit nobis, nec non pene eadem die et hora allatum est nuncium, comitem Palatinum Hungariae regni ex Savo fluvio in Danubium magnam classem navigiorum fluvialium traduxisse, nec minorem classem eiusdem generis hostium depopulantem, devastantem, quam nostrorum, fines aggressum fuisse, superasse, submersisse, venisse, vidisse, vicisse. Quaeso [...] futurae victoriae.