Epistulae duae ad Marcum Marulum, versio electronica

Author: Božićević Natalis, Frano Natalis, Franciscus 1469-1562Editor: Bratislav Lučin; Darko NovakovićPrema modernom kritičkom izdanju (2005).

[1.] Franciscus Natalis Marco Marulo in Valle Surda commoranti

Cultor et antistes Surdę, celeberrime, uallis,
Marule, perpetui Regis amator, aue!
Cuius in auxilium fidei dictamina nostrę
Plura uigent scriptis annumeranda sacris,
Cuius honoratę uolitant insignia phamę
Pręmia, Pieriis digna referre modis.
Scire uelis fortasse, tui quid, Marce, sodales
Quid faciant fratres, quid pia mater ait?
Ipsa tuos patria infęlix qua mente recessus
Pertulerit, numquid fleuit amica cohors?
Barbarus haud ęquo dictus cognomine quęstor
Te loquitur, de te somnia plura refert.
Si quis ait scriptum quod te misisse, ‘»Salutat«’q>
Interogat, ‘»num me Marulus anne meus«?’
Huic ubi pro certo missam uidet esse salutem
Labuntur lachrymę męsta per ora pię.
Moribus excultis Aloysius atque Marinus
Heu ueluti amissum te sibi uterque dolent;
Hi prece sollicita sacratum numen adorant
Vt possint tecum uiuere siue mori.
Nicoleos sine te Petrarcha nec incubat aris
Vt prius, oranti tu sibi in ore sonas.
Te meminit superos tacita si uoce fatigat,
Te licet absentem nocte dieque refert.
Carmen ubi accepit factum de Virgine Sancta
Hieronymus, de te, Marule, mira canit.
Hoc sonat ad citharam, laudat per compita, stringit
Pectoribus, grates hoc tibi semper agit.
Incolumes tibi sunt fratres, charissima mater
Viuit adhuc, sine te si sibi uita foret.
Heu patria altisonas subicit gemebunda querellas
Vulsa comam, lacerum pectus et ora notat.
Nam modo qui fueras Spalatensi solus in urbe
Omnibus exemplar consiliumque decus,
Tam cito raptus abis, abiit tecum omnis honestas
Et probitas uitę relligioque fides.
Nos sine te lęti nequaquam uiuimus, auget
Tot mala nostra tuę facta ruina fugę.
Viuimus, et si uis nostram cognoscere uitam
Accipe, pars animę maxima, Marce, meę.
Egredere e muris, nihil est nisi Turchicus horror,
Preda cruenta, neces, flamma, querella, fuga.
Villicus accurrens albo et sine sanguine uultu
Dat captiuorum nomina, bella refert.
E speculis custos trepidi dat signa tumultus:
‘»Heu fuge«’, conclamat, ‘»pręcipitato fugam!«’
Quisquis ad arma uocans se preparat, arma resultant,
Arma gerit iuuenis, currit ad arma senex.
‘»Pax intra muros tamen est laudanda«’ sed inquis,
‘»Hęc solet externum sępe leuare malum.«’
O utinam pax ista foret, maiora sed intus
Bella tument, odiis, heu, maledicta nouis,
Qualia Romulei nunquam uidere nepotes,
Ętas non uidit qualia nulla prior.
Natus it in patrem, sęuissima filia matri est,
In socerum dirus suscitat arma gener,
Frater in auxilium fratris non sperat, amico
Nullus amicus adest, nunc nepos odit auum.
Cognatum, cognate, caue! Stat quęque sorori,
Tamquam priuigno sęua nouerca, soror.
Iurgia, si rixas, si quas conspexeris iras,
Sęuitiam, lites conuiciumque, dolum,
Protinus accurrit populi non parua corona,
Interoga quid sit: ista propinquus agit.
Nullus amor; quę sint miseris solatia rebus?
Prospicis arma foris, prospicis arma domi.
Interea foelix tu lęta mente reponis
Ocia candidulis candidiora rosis.
Integer espectans aethernę pręmia uitae,
Irrides nostri temporis exicium,
Inconcussa fides suffert tentamina mundi,
Concilias Christum dum tibi, Marce, tuum,
Quem pro Francisco uelis exorare misello,
Perpetuo sic te donet, amice, bono.

[2.] Franciscus Natalis ad Marcum Marulum de obitu Valerii fratris

Marule, Socraticę non dispar gloria uitę,
Pręualido fultum robore pectus habens,
Exemplar uirtutis, honos, lux, Marule, nostri
Temporis, o patrię uita salusque tuę!
Tramite qui recto diuinę sedis ad urbem
Tendis et inuitans dirigis hinc alios,
Quid mandata Dei iubeant qui solus ad unguem
Obseruas, plures dinde docere cupis.
Sub pedibus Fortuna tuis regina triumphans
Terribiles uinclis ferre coacta manus.
Mors et fata deum, quid sint cęlestia nosti
Iura, quid humana conditione subest.
Quam miserum est mortale genus fluitansque caducum,
Vt rosa florigero languet adempta iugo!
Nosti quam subito mutantur gaudia luctu,
Alitis acta modo quam breuis hora fugit.
Confiteor graue sit damnum, grauior quoque poena,
Nonnullum ex charis occubuisse tuis.
‘»Frater erat«’, dices. Carissima pectora fratris
Heu miser ipse gemo perpetuoque gemam!
Huius nomen erat quanta probitate fideque
Te docet et quali laude ferendus honos!
Quis dubitat clarę quod erat uirtutis amator,
Nobilis in bello nobiliorque toga?
Huic inerat gratę quędam pręstantia formę,
Ingenium, probitas consiliumque, decus.
Non sibi, sed patrię charisque uigebat amicis,
Iuuerat ignotos auxilioque suos.
Doctus, honoratę meruit pręconia uitę,
Mellifluum fundens semper ab ore fauum.
Adde quod ille quies studiorum, Marce, tuorum,
Ille tuis curis dulce leuamen erat.
Dum fuit hic, dulces Musarum expromere foetus,
Ęonidum poteras sollicitare nemus.
Sed quid ego hęc referens uulnus in uulnera condo
Et lachrymas lachrymis associare parem?
Occeano fluctus, frondes cur frondibus addo,
Ęquoribus pisces, sidera curue polo?
Viuit adhuc neque enim mortales exuit artus
Ipse tuus uita frater amabilior.
Improba Mors cuius corpus dum dente maligno
Stringeret, horrisonas incutiendo minas,
Sic ait:
»Obsequium uideor, non uulnera ferre
Huic ego. Cur morsus non timet iste meos?
Sollicitat quem non duri uiolentia fati,
Dirruet imperium forsitan iste meum.«
Cui Valerus placida compostus mente, quieto,
Inperturbato reddidit ore sonos:
»Omnibus esse soles rabida truculentior ursa
Quis placuit uitam labe notare suam.
Ferrea qui subeunt prauę retinacula mentis,
Ferentur semper turbidiore metu.
Ast quibus ętherei feruens in uertice coeli
Astrigero mens est, cura perenis, amor,
Ast quibus immensum decus immortale per ęuum
Fulget et ęternum pręmia clara uigent,
Pace tua nunc sit, Mors o sęuissima, dictum:
Hi tibi nil debent, non meruere mori.
Mortem nemo timet nisi qui cum crimine uixit:
Qui bene uiuit habet sub ditione necem.«
Dixit et in uerbo medium sibi protulit unguem,
Intrepidus cęcę probra futura deę.
Ergo age continuo non indulgere dolori,
Marce, uelis! Lachrymis, Marule, parce piis!
Ex quo nil timuit leti discrimina frater,
Certa hęc fraternę signa salutis habe.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica