Epistula dedicatoria in M. Tullii Ciceronis de inventione libros commentario ad Senatum Rhaccusinum (1563), versio electronica

Author: Nascimbaenus Nascimbaenius Nascimbene Nascimbeni , Ferrara, m. post 15752023-01-21

pagina
Senatui Rhaccusino Nascimbaenus Nascimbaenius
S. P. D.

Pergrata mihi est memoria uestri, studiorumque uestrorum erga me, patres amplissimi nec quidquam cogito, quin mihi in mentem ueniat incredibilis humanitas, amorque uester erga me singularis. Equidem ex eo tempore, quo me Rhaccusium honestissimo stipendio conductum adhibuistis, memoria teneo studia uestra nullo unquam tempore mihi defuisse, meque uobis aeque semper carum, acceptumque fuisse, ac si singulis uestrum essem e uisceribus natus. Quibus rebus ita me uobis deuinctum esse sentio, ut nullis unquam officiis tantae caritati, ac beneuolentiae respondere posse mihi uidear. uerum tamen cum ea mihi semper opinio fuit, eum plane barbarum, atque inhumanum, qui bene merenti sese ingratum praebeat, tum ita sum a natura iam inde a puero institutus, ut cui gratiam referre non possim, quantam debeam, saltem quantam ei maximam uires tum ingenii mei, tum corporis ualeant, referendam curem. Quam ob rem superiore anno cum in hac uestra nobilissima, ac praeclarissima urbe M. Tullii Ciceronis de Inuentione libros publice profiterer, quos praecipue delegeram adductus scholasticorum pagina studio, qui ex me rhetoricam cognoscere cupiebant, multaque in illis loca cognitu difficilima animaduertissem, quae alii tum male (ut mihi quidem uisum est) intellexerant, uel parum diligenter interpretando explanarant, tum etiam, ut nimis fortasse obscura, consulto praeterierant, ipse experiri uolui, numquid maiorem illis, quam alii hactenus fecerint, lucem et splendorem afferre possem. Itaque etsi uariis negociis distinebar, quae me ab hoc consilio reuocarent, tamen in maxima temporis angustia quidquid ex molestissimis occupationibus meis ocii eripere potui, illud totum in hos commentarios, gratia iuuandi studiosorum ingenia, quamlibentissime contuli. Quid profecerim, ignoro: ipsi iudicabitis, in quorum nomine uelim hic liber appareat. Non sum tamen nescius fore, ut hic noster honestissimus labor in uarias reprehensiones incurrat, hac praesertim temporum infelicitate, in quibus {ξηλιμονον} (ut nostis) πλήρει τὰ πάντα: plurimique simulac rhetorices elementa primis, quod aiunt, labris attigerint, se, quasi ex Isocratis domo, probatissimos rhetores prodiisse somniant, et in alienis scriptis Aristarchi fieri uolunt. Sed huiusmodi homines, ut sunt leues, a me facile despicientur, si quando mea scripta uel a uobis probari, uel ex illis bonarum artium studiosos aliquid uoluptatis percipere posse intelligam. Hanc igitur uobis nostram industriam, et nostros, quicunque sunt, labores, amplissimi patres, dicamus; uelim extent apud uos quasi pignus amoris mei et perpetuum meae erga uos pietatis ac obseruantiae monumentum. Minimum illud quidem, neque cum pagina humanitate uestra erga me singulari, neque cum summo splendore nobilitatis, gloriaeque reipublicae uestrae conferendum. Id ipse quoque fateor ingenue, neque sum ita ingenio elatus, uel potius consilii caecus, quin me meo, quod aiunt, modulo metiar, planeque uideam nihil ex me tam officiosum erga uos, aut liberale, nihil tam magnum, aut praeclarum unquam proficisci posse, quod aut studiis erga me uestris respondere, aut cum splendore dignitatis, amplitudinisque uestrae comparari queat. Ceterum cum ea uos ingenii benignitate natos, eaque iudicii, atque animi magnitudine praeditos esse cognoscam, ut illa ipsi uestra grauitate digna esse existimetis, quae ab optimo erga uos animo fieri intelligatis, et beneficiorum uestrorum gratiam ab iis satis magnam uos accepisse iudicetis, quos insigni alioqui beneficio uestro ornaueritis, hac optima de uobis opinione ductus, non dubitaui fore, ut has quoque meas qualescunque lucubrationes libenti animo susciperetis, ac boni consuleretis. Quod si (ut spero) assequar, polliceor uobis me pro uirili accuratissime operam daturum ut gloria nominis uestri scriptis aliquando illustretur ac celebretur meis. ad quod me saepe numero inuitat et alliciti non modo incredibilis amor meus erga uos animique propensio, sed splendor etiam nobilitatis uestrae fulgentissimus, antiquitas gentis, celebritas reipublicae, res a uobis praeclarissime terra marique gestae, demum plurimae nobilium familiae quarum aliae iniuria et uicissitudine temporum interiere, aliae aduersus potentissimos Reges ac principes pro pagina patriae salute strenue dimicantes occubuerunt. Multae adhuc extant uetustate temporis rerumque gestarum memoria nobilissimae. Bobalii, Mentii, Gondulae, Cabogae, Crucii, Bonae, Bondae, Ceruii, Bencioli, Benessae, Georgii, Bucchii, Gozii, Luccari, Gradii, Ghetaldii, Zamagnii, Pozzae, Prodanellii, Ragninae, Proculi, Bucignolae, Restii, Palmotae, Sorgii, uel (ut quidam uolunt) Sergii, Sarachii, Tudisii Martinii, Basilii. ex quibus fere singulis plurimi ingenio, doctrina, consilioque praestantissimi, tanquam ex equo Troiano, uiri prodiere: et hoc tempore florent multi gloria uirtutis, et honoris insignes: quorum singula nomina in praesentia recensere longum, et fortasse etiam odiosum esset. Sed eorum praeclara uirtus suo tempore scriptis illustrabitur. Interea hoc exiguum a me munus, amplissimi patres, accipietis. Quod eo animi affectu a uobis probari tum opto, tum etiam spero, qua ipse obseruantia et pietate illud uobis perpetuo dedico. pagina

Valete.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica