Author: Nardinus Celineus, Nardino Celinese fl. c. 1500Editor: Neven Jovanović2024-02-08
Palladius Fuscus hos versus sublegerat et hanc edidit epistulam quam Macrobio extorsit
Quisquis es audi obsecro. Prisci illi nunquam satis laudati hunc esse legendi fructum uoluerunt ut ea ęmulemur quę in aliis probemus et quę maxime inter aliorum scripta miremur in aliquem nostrum usum conuertamus. Quod et nostri tam inter se quam a Gręcis, et Gręcorum excellentes inter se factitarunt. Afranius enim togatarum scriptor non inuerecunde respondens arguentibus quod plura sumpsisset a Menandro: ‘fateor inquit sumpsi non ab illo modo, sed ut quisque habuit, quod conuenire mihi. quodque me non melius facere credidi etiam a Latinis’, quia si hęc societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exaranda concessa est, cur uitio mihi uertis, si unum Vergilii carmen inter mea posui. Sed qui te in me impulit perpauca legisse uidetur. Verum Indus elephas culicem non curat.
Hęc epistula fuit tradita Chrysogono Cedulino discipulo domini Nardini et hęc fuit responsiua domini Nardini
Gratulamur tibi, antiquarie magister, quod Affranium legeris. Affranium recitasti, Macrobium tacuisti. Quasi nos ignoraremus a Macrobio scripta omnia ista quę dicis. O uanam sophistriam, pueris quoque nunc maxime {ridiculum}, tune me illa uentositate perflabis, qua semidoctum indoctumque uulgus perflare consueuisti? Aliud est legere, aliud intelligere; aliud est furari, aliud ęmulari. Ęmulamur ea per quę proficimus et ad excellentem aliquam bene factorum atque dictorum similitudinem ingenia excitamus. Contra furantur ea per quę uituperamur sine ulla ingenii excitatione alieno parta labore compilantes. Disce igitur a nobis Macrobium in toto illi[?] dialogo taxare Vergilium et, ne uideatur de industria celebrem uirum insectari, sub quadam ironia furta eius detegere, non sine ostentatione plurimę lectionis, quę multo ante natum Macrobium {Petilius} Faustinus et Quintus Octauius contracta publicauere. Furati sunt et alii, fateor, sed nemo sine reprehensione. Quidam in furando cauti, aliqui pugnaces, nonnulli uerecundi, pauci temerarii fuisse inueniuntur. Primi Gręcorum uiridaria subriperint, floresque Atthici eloquii tamquam in Latio natos Latinis hominibus ostenderint. Secundi antiquorum ingenia uirtutesque admirati aut similibus aut non longe dissimilibus uerbis atque sententiis exprimere ac superare conati sunt. Tertii Latinorum hortos ingredientes nihil quod integrum esset uerum ex omnibus aliquid abstulerunt. Quarti temerario ausu alienas opes {attractantes} totum id quod erat [p. 23r] nulla parte mutata quicquid placuisset integrum sibi attribuerunt. Et hii quidem ipsi quamuis temerarii semel aut bis hoc in magnis dumtaxat uoluminibus commisere. Tu uero plusquam temerarius in uno epigrammate integrum Vergilii uersum ita tuis inseruisti ut non aliter appareat quam inter grana papaueris margarita. Hunc ego cum legissem Vergilianum esse dixi. Quam tibi factam putas iniuriam? Imo a te mihi gratię agendę sunt, quod me docente hoc assecutus es ut intelligas omnino furari non licere. Quis non rideat furem ita se defendentem: furtum feci sed licuit quia et alii furati sunt. Non aliter arguentibus respondent Affranius atque Terentius, non aliter omnes in manifesto furto comprehensi; pulchram responsionem, Aristophani, summo in omni scientia uiro, nullo modo accipiendam, qui (ut scribit Pollio), cum esset unus eorum qui poetarum certamina iudicabant uidissetque Ptholemeum Egypti regem (ut moris erat) quosdam, qui maxime populo placuissent, coronaturum, sententiam rogatus regem admonuit eos non esse poetas sed fures, non pręmio dignos sed grauissima pęna mulctandos statimque prolatis ex armariis bibliothecę uoluminibus quae compilata fuerant fures ipsos fateri coegit effecitque ut unus qui fur non erat coronaretur, cęteri uero furti condemnati cum ignominia dimitterentur. In quo certamine si fuisses, qui a te nihil unquam percipisti, cogita qualem gloriam reportasses. Quid ‘naturam furcillis agis’, ut ait Horatius? Versus facere nimis profecto sero didicisti. Nescio quem dicas me impulisse [p. 23v] qui pauca legerit. Quasi tu Didymi uolumina excusseris, cunctas bibliothecas euolueris. O egregium anagnostem, trium uel quattuor librorum lectione stultaque persuasione doctissimum! Nos autem scimus te sine doctrina, sine ingenio, malignitate[?] quadam ingenua cęteris ea bona detrahere tibique arrogare quibus indigeas. Et quia dicto Phalaridis abuteris, affirmare possumus Indum tibi elephantem in ore, sed in pectore culicem.
Impudens quid blatteras! Tu, qui adhuc prima ignoras eruditionis[?] elementa, audes mihi detrahere quia usus sum ad redarguendam tuam inscitiam uerbis Macrobii. Vtinam pro mea in te beniuolentia tanta tibi esset pecuniarum, quanta mihi uerborum electorum et sententiarum ad scribendum est copia, esses enim uere Cręsus. Quod nomen tibi per antiphrasim inditum satis constat. Irus namque uerius uocareris. Sed te in istam insaniam impulit ille tuus hęresiarches pro cuius doctrina ne cyathum quidem lotii dederim. Qui permoleste fert beatam uirginem, cuius ipse est hostis, a quopiam laudari. Sed si mihi stomachum moueritis, ostendam qui uir sim. faxo enim ut uos uestri consilii pęniteat. At tu quanto melius faceres si curares ut fames, quę iampridem te oppugnat, ab ędibus ; id enim, si nescis, tua interest, non uiros eruditos quorum crepidę plus sapiunt maledictis insectari.
Nescio quo te nomine apellem, siue grammatista, siue talis es qualis est apud Demosthenem grammatocyphon;Note: Cf. Ramminger NLW pauca me tibi respondentem audias quęso. Dicis me asserere Vergilium taxari neque aduersus obtrectantes a Macrobio defendi. Assero quidem taxari, sed quod adiungis neque defendi me asserere ita pernego sicut plane affirmo te quomodo defendatur minime intelligere. Si defendit Macrobius, quod est qui uereri se dicit ne obtrectatoribus occasionem prębeat obtrectandi, hunc Macrobianum sensum {dyaletices} imperitus, qui[?] rationes diuisionum ignoras, interpretari non potes. Nunc ego te indoctum et ingratum paulo inferius gratis et aperte docebo. Miraris quomodo fieri possit ut Vergilius a Macrobio taxetur pariterque laudetur. Accidere solet hominibus animi stupidi atque torpentis ut ea, quorum causas ignorant, omnia mirentur. Nos autem nihil aliud miramur quam tot indies magis atque magis noua stultitię tuę germina pullulare, cui obaudienti nulla est cum ueritate concordia. Nonne alias diximus quosdam fures pugnantes fuisse qui antiquos aut exprimere aut etiam superare conati sunt, in quorum si classe Vergilium a Macrobio censeri patiaris, mox illum ab eodem taxari pariterque laudari, oppugnari, atque defendi, alia atque alia ratione cognosces. At si {proteruius} aduersaberis, aderit Macrobio {Plynius} teque nolente ac frustra repugnante mihi uera dicenti {patrocinabitur}; qui quum in prefatione Naturalis hystorię in fides similes tui fures {inueheretur}, sententiam suam his uerbis aperuit:
Quare non alia Vergilium {Plynius} quam sola uirtute certaminis a ceteris furibus eximit. Nam plurimi refert alienas opes ab ignauo fure tamquam suas et a strenuo certatore tamquam opima spolia possideri. Certauit cum Gręcis Vergilius et quicquid ab eis certando sustulit tam pulchra Latinitate donauit[?] ut non aliunde ablatum, sed tamquam in Latio natum esse uideatur. Certauit[?] etiam cum Latinis magnaque industria illorum dicta quę placuissent tamquam siluestres plantas {ita} suum coalescere fecit {ut transposita[?] ut transposita} multo melior quam ubi nata fuerant redderet[?]. Illum ergo ut furem Macrobius taxat, {quum} {pene} totum ex alieno pendere demonstrat. Dumtaxat non {deffendit}, sed {opugnat} et hoc est, qui ait se vereri ne obtrectatoribus faueat, dum strenuum certatorem ostendit ab omni obtrectatione pari modo [defen[di]] quemadmodum se idem uates olim {deffendere} solitus est qui furta sibi[?] obiicientibus respondebat ‘tam magnarum uirium esse Homero uersum extorquere quam Herculi clauam’.Note: Suetonius, Vita Vergilii: ‘Asconius Pedianus libro, quem "Contra obtrectatores Vergilii" scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed pagina p482 hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere.’ Tu uero, ignauissime fur, dic age, si potes, in quibus te Vergilio {comparas}, ut intelligamus idem tibi licere quod illi. Quę difficultas in transferendo? Quę industria in scribendo, quę uirtus, aut quę tibi gloria certaminis fuit? Alienos integros uersus impudentissime transcripsisti, tamquam de magni[?] operis excellentia in uno epigrammate certaturus. O arrogantiam {subsanandam}! Se pudere confitetur Ausonius centonem facturus, in quod[?] praeter imperatoriam iussionem artificium centonarię legis excusare poterat. Tu, qui tomos facis non aliter quam fur ille apud Martialem, [p. 25r] quid aliud excusabis quam eruditionis penuriam? ‘Obnoxii profecto animi et infęlicis ingenii est (ut ait Plinius) deprehendi in furto malle quam mutuum reddere’; non certat qui transcribit, nec furti ratio mutui nomine continetur. Si mutuatus es, cur Ciceroniana simplicitate non reddidisti. Furta, inquis, occultantur; occultantur profecto, sed in his deprehensus, quę occultari credebas, erubuisti. Hortaris pręterea {nequid} uersibus meis a furibus metuam. Quidni metuam; imo furacitatem tuam expertus cauebo deinceps. Quosdam elegos ad te nondum satis cognitum scripsimus, in quibus est:
Dum ferit auratam pulcher Apollo lyram.
Hunc uersum agnosco meum inter cacatissimos tuos positum Donato Pasqualitio missos. Clepsisti et arrogasti, famosissime {plagiarię}; si uersus mei non sapiunt, scire cupio, qua sis dulcedine furatus. Te igitur inter indoctos, inter fatuos, inter fures illos relinquamus quos Pliniana reprehendit autoritas et quos Aristophanis censura condemnat. Nunc ad maledicta tua conuertor, Deos immortales obtestans me nunquam nisi prouocatum maledicere solere. Cum taceo, sum tibi rana Seriphia, tu mihi Aristophanis, quę cum loqui nesciat, tacere non potest. Clamat enim continuo Βρεκεκεξ κοαξ. Ceterum caue ne, dum te mihi confers, ut Ęsopia nimia tumefactione rumparis. Uno uerbo maledictis tuis respondebo si dixero te in omnibus esse mentitum. Sed hoc per partes multo melius agetur. Ades dein philosophotate omnium, qui te de sola uirtute loqui iactas nobisque de ludo et uino sermones improperas. Numquid {Aristotellicos} libros περί τῆς αρετης an Theophrasti uolumina interpretaris? O uanitatem doctis hominibus irridendam. Ego si ludo, luserunt et Scipio et Caius Cęsar. Si bibo, biberunt et alii, apud Gręcos uiri excellentes Homerus et [p. 25v] Ęschilus, apud nos Ennius et Marcus Cato nec illis obfuerint quę mihi obiicis, quominus ęternam gloriam consequerentur. Sed ut obiicienda existimes non tamen a te (qui cauponam uxorem duxisti) obiici decebat. licet mihi ludere licet tamquam ueterano militi omnifaria militia functo. Exemplo ueterum philosophorum aliquando symposiari contra tibi adhuc tyroni prope decrepito neccessarium est in magna confusione ignorantię tuę cum difficultate intelligentię conflictari Nescio qui libri (ut ais) compositi Romę atque Venetiis lectitentur, nisi credimus illos esse, qui Catullum poetam plusquam mille uulneribus affecerunt. A Hieronimo Auantio emendati, an potius illi sunt quos ego propediem cum abolitione uilissimi nominis tui pęnitus castigabo. Sed qualescumque patiamur te furti coarguunt illis magis testes adhibiti, Homerus, Pausanias et Apollonius, quin[?] Gręcos scriptores atque poetas legisti leuissime nebulo, quum tibi nulla sit Gręcarum litterarum cognitio, si non legisti, cur a Gręce scientibus accepta dissimulas Pręterea me Cristianam religionem impugnare dicis. Hoc si uerum est, cur illam tu scilicet homo religiosissimus impugnari sustineas Nam si me inter pueros tantum philosophari putas, nihil est quod cum ignaro philosophię disputaturus de certa uictoria dubites. Philosophus tibi non sum, aliis esse uolo, qui non in triuiis, sed in publicis gymnasiis docent. {Correlius} et Michael abierunt, Minotus et Phos[carus] adsunt, qui nos ambos plusquam credis fortasse nouerunt, accede, accusa, coniuratos tuos aduoca qui tibi subscribant, si me amas, uictum corrigis, si odis oppresso lętaberis et spiritum uentositatis tuę laetabundus uictor augebis. Tu philosophus es, immo etiam uates, diuina[ns][?] [p. 26r] quoties atra bile urgeris, et pręsentium bellorum pręiuditio facis. uerum aliquando male diuinasti, cum perdito Patauio tamquam extincto Veneto imperio te a scriptu[?] abdicasti, statimque de Palauicinis Mediolanensibus cogitare cępisti. Mox deceptus et illusus te Venetias iturum magnasque ibi conditiones inuenturum prędicabas, iuisti, et huc inter contemptus ad triuialia officia rediisti non sine multis precibus et adulationibus mendicata. In triuio sedes inter pueros tumidus et inflatus nihil aliud quam meras nugas intonans, quibus quoties magnum te ostendere uis nobis absentibus maledicis, pueri uero astutiores maledicentem (ut audiuimus) clam sępe riserunt te insanum omnes uocant et qui tibi blandiuntur illudunt; talem insaniam pateris, qualem fidicen ille Horatianus qui totos dies cum fidibus in theatro sedebat musicę prorsus ignarus; phreneticorum aliqui se reges putant et coronati ambulant. Nonnulli se doctos imaginantes doctorum insignia ferunt. In {quibus} {tibi} o miser omnes scientias persuades omnium imperitissimus habitu et incessu omnes uirtutes pre se {ferebat} fuge in aliquas tenebras ubi nemo te uideat. Ego quum abire uoluero scio quo sim abiturus. Fratres habeo non tales quales fingis nec quales tui esse potuerunt, habeo prędia quę mihi atque meis abunde alimenta suppeditant. Tu nobilis a limo ne hortulum quidem possides. Dic age spurię obscurissime ubi fratres tui, ubi patria. Te Patauinum facis. Ego uero quum essem Patauii huc uenturus dedita opera diu quesiui neminem inuenire potui qui te aut aliquem tuorum cognosceret. O pulchram prosapiam; postquam huc ueni audiui te in Hystria natum christianisatumque inter barbaros et bubulcos illos qui plurimi in ea regione sunt. Audiui pręterea sororem tuam in hac urbe uisam, tam pulchro habitu, tam splendida corporis facię ut illam domi clausam teneres, et ad interiores fortasse parietes illuminandos. Quid plura dicam, non est cum insano insaniendum.
τέλος
τέλος
τέλος