Carmen de situ Jadrę (1508), editio electronica

Author: Nardinus Celineus, Nardino Celinese fl. c. 1500Editor: Neven Jovanović2023-01-07

1508. P. N. C. De situ Iadrae carmen ad Marium uatem celeberrimum strenui Bartholomaei Liuiani ducis Venetorum

Accipe ab Illeis ad te uenientia campis;
nam, quae promisi, carmina mitto tibi.
Forte ut inauditum Illeorum nomen abhorres?
Sed Rhodius uates nobilitauit eos.
Mutauit nomen spoliata Colchide Iason
qui prius Illeus, mox et Iata fuit.
Quis longam historiam tam paucis uersibus edat,
omnia quae a priscis gesta referre queat?
Mox etiam dictum nos inde putamus Iader
cuius in aprico litora multa cano.
Vrbs uersa in zephyros, uitalibus obuia flabris,
uernat in hiberno tempore plena rosis.
Sed qua surgentem auroram prospectat et arctos,
frumentum et uinum fert spatiosus ager.
Proxima Iapydibus Neptunus diuidit arua
quae mira excellunt fertilitate soli.
Vrbis in aspectu medii e regione diei
se super Adriacas insula tollit aquas;
Lissa uocabatur, propria nunc uoce coloni
Substomium dicunt, arua Liburnus arat.
Piscatu celebri et bacca pinguescit oliuae
producitque ferax dulcia mella, crocum;
hic placidus Nereus placida cum Doride ludit
et uirides frondes pandit amoena Dryas
nec procul a fluctu se formosissima Chloris
et simul exornat pulchra Napaea comas.
Postquam discessi Veneta digressus ab urbe,
huc ueni et grata nunc statione fruor.
Hic dulcem contendo animam producere donec
Saturnus pleno se quater orbe rotet.
Hoc ego per ludos et mitia seria quaero;
anxia mens hominis non bene corpus alit.
Quod bene si {nutrias}, nunquam immatura relinquit,
sed longa in laeto corpore uita manet.
O utinam mecum certes, o magne poeta,
demulcere animam, uiuere posse diu!
Mortem non timeo, quum nec post fata nec ante
uix etiam in puncto temporis esse queat;
finem hominis metuo, cuius pars una putrescit,
altera quo uadat, saecula nulla uident.
Fac superos adeat, fiat conuiua Tonantis,
gaudebit tantum dimidiatus homo.
Qui quam sit felix, careat cum sensibus istis
corporeis, uellem discere, quoue modo
tangere, gustare, olfacere, audire atque uidere.
Corporis atque animae gaudia multa fero;
si, cui nil desit, felix est, una uoluptas
cui desit, non est; pluribus ille caret.
Mors per se nihil est usquam, priuatio rebus
accidit a pugna discidioque sata.
Vnum et totum anima est, huius pars corpus habetur
organica, eiusdem progenerandis opus.
Quor si totum in se nullo defecerit aeuo,
si pars in toto est, pars quoque nulla perit?
Cum totum a parte, aut cum pars discedit ab illo,
nec totum nec pars nomen habere potest.
Corporis extincti appellatio uera cadauer,
spiritus est animae cum spoliata fuit;
nam cum non animet naturam corporis actu,
non animam dici aut esse fatentur eam.
Vnum quae fuerat numero resoluta uidentur
esse duo et pariter sunt ratione duo;
nam uiuente anima corpus marcescit in urna,
quid cum diuina mente cadauer habet?
Induuias potius dicamus corpora nostra
quam partes animae, quando perire solent.
Aut una fortasse anima uniuersa mouentur
quaecunque in toto mobile mota uides;
cum praesens illa est, quibus est, uitam omnibus affert,
discedens aufert in quibus ante fuit.
Non in corpore diuiditur, sed corpora in ipsa,
ut partes, uiuunt motibus acta suis,
non aliter quam cum plures uno aequore naues
non idem uario flamine uentus agit.
Nam triplex uirtus, ratio, uegetatio, sensus,
tres motus animae corpora cuncta mouent.
Integra sic anima ut carbonibus integra flamma
pluribus accensis cum penetrauit eos;
cum partes igitur penetret uiolentia flammae
comprehendatque omnis {exilitate} sua,
nonne incorporea exilior, uiolentior igne,
hoc anima efficiet continuata magis?
Hanc diuisibilem faciunt Epicurus et omnes
omnia qui praeter corpora prima secant;
nec mirum, decepti homines, ut caetera cuncta,
ex atomis animam composuere suis.
An plures animae ut uestes mortalia sumunt
hospitia et mutant inueterata nouis?
Quid fugit aut quo nuda uolat, sine corpore, tanquam
ueste carens anima et cum uenit, unde uenit?
Aut uenit a caelo aut cum corpore nascitur ipso
et moritur sicut caetera nata simul;
ergo si moritur, tamquam pars corporis una,
non unum et totum est, ut schola docta putet.
Si uenit a caelo, aethereas cur deserit auras?
Numquid ob induuias inferiora petit?
Aut si corpus amat, cur pro caeleste caducum
induitur uel cur depositura capit?
Vt repetat caelum, terras descendit ad imas;
nouerit ambages huius Apollo uiae.
An deus in terris uirtutum praemia ponit,
ut uero sapiens disserit ore Plato?
E terris oritur uirtus; uirtutis amore
descendunt animae ad praemia quaeque sua
et mox laureolas, uel quos meruere triumphos,
deuicto mundo ad regna beata ferunt.
Hoc est quod mortem negligunt qui magna merentur,
qui bene uixerunt, qui coluere deos;
ut nimis hoc facias, excellentissime uates,
doctrina hortatur nec proba uita minus.
Hoc est quod metuo cupiens audire sonantem
Liuiadem rursus uatis ab ore sui.
Plus te quam patrem dilexi et diligo, miror
plus quam Pompeius Magnus Apollonium;
te tanti facio quanti Zenona Cleanthes,
Molonem Cicero, uel Cicerona Philon.
Tu uiue interea donec properabo uenire;
si tibi non curas uiuere, uiue mihi.

τέλος


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica